Tractatus theologici quos in scholis sorbonicis dictavit D. Carolus Witasse ... In septem tomos distribuiti. Tomus primus septimus De sacramento poenitentiæ

발행: 1738년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

eorum qua statuunt ab ipsis irremissibilitatem suime extensam ad ortinepeccatum post Baptisma admissum , concedo I secus ς nego . Scilicet e veteribus nonnulli de Novatianis ita locuti sunt , quasi omnia omnino peccata post Baptismum admissa irremissibilia eme sancirent: quod supra notavimus o Atque ad eos accedit hic Athanasius : sentit enim Nouaistianos blasphemiam illam , de qua Christus in Evangelio interpretatos esse de omni post Baptimum peccato , quod sibi videbatur est i xemissibile o Quocirca duo in iis Haereticis reprehendi poterant & r prehendebantur, ut modo patebic ex Paciano , Ambrosio & Hieronymo et primum , quod contenderent qui eumque post Baptismum graviter delinqueret , eum blasphemare in Spiritum-Sanehum τ alterum , quod inde inserrent ejusmodi peccata esse plane irremissibilia o Primum hic

tantum spectat Athanasius , quia in eo solo consentiebant cum Nova- tianis origenes ac Theognostus. Quod autem attinet ad alterum caput, illud ibi non attingit, alibi vero clarissime .definit id blasphemiae genus posse deleri Pgnitentiar libro enim de communi sentia Patris σFilii , ct Spiritus-Sancti, quem tamen nonnulli ipsi abjudieant cap. 4' cum de hac blasphemia multa dimetuimet contentanea iis quae leguntur in Di 2. q. ad Serapionem, quam expendimus, Quin & hoe is observandum est , inquit , non dixime Christum , ei qui blasphem

iri Verit ac rinitentiam egerit, remissionem dandam non esse; sed blas

,, phemanti , id est in blasphemia permanenti , quandoquidem nullum ,, est peccatum irremissibile apud Deum illis qui vere , ex animo , ω is ut par est, Pgni remiam agunto Haec ibi Athanasius, seu quis alius Auctor , bonus certe & ejusdem aetatis et quisquis autem sit , nobis perinde est cum Ecclesiae sententiam illic proserat, a qua nemo est quii suspicari possit Athanasiura abiime ooBIo I g. S. Pacianus Epist. 3. pag. 64. respondens semproniano k un e Novatianis , qui afferebat illud Christi pronuntiatum de omni peceato,. & de blasphemia in Filium remittenda, & de blasphemia in Spiritum-Sanctum nota remittenda, extendi ast omnia peceat a graviora post Baptismum, ac proinde ea irremissibilia esse, sic contra ait Aut ego is fallo ,. aut istud exemplam contra te valet o Nam si omne peccatum , 3c blasphemia relaxabitur j videoe veniam Pgnirentibus nota negari ..isis sed νὴ is I risu sanctσ M primaverit k ait k nola remittetur et is Solexis totas percurrerσ Lectiones; cur hic non legisti quid sit istud in spisti- ritu Sancto I ... Hoc est ita Spiritum-Sanctum deliquime, in ea blasphe is masse , quae per spiritum Sanctum gerebantur ire caeteris quippe pe

is caris aut errore labimur,. aue metu frangimur j aut carnis Infirmitateis superamurr haec caecitas est non videre quod videas , & Spiritus-- Sanm opera Diabola deputare . . . . Hoc est ergo' quod non dimittiis turr reliquae bonis rinitentibus Semproniane frater donantur Ergo

saltem blasphemis illa irremissibilis est REsso NDEo Novatianos , ut jamjam ad Alsanasium animadverte

42쪽

O RAHNTI POENITENTIAE. 3I

hamus, ita ratiocinari consuevisse: Omne peccatum grave post Baptis ma admissum est blasphemia in Spiritum-Sanctum , de qua in Evange- Iio 2 atqui blasphemia illa est irremissibilis e ergo omne peccatum Ara ve post Baptisma prorsus irremissibile est . Iam vero poterat utraque prior propositio a Catholicis negari nulloque negotio confutari ἔ &utramque negat ac refellit Ambrosius tib. a. de Poenitentia cap. q. quem legere opaerae pretium fuerit ; sed Pacianus minorem Novatianis permit xit, quamvis eam non concedat: totus autem haeret in majore. N evincit non omne peccatum post Baptisma dici posse blasphemiam in Spiritum-Sanctum , quidquid sit tandem de hujusce blasphemiae irremissibilitate , quam non vult expendere . Et vero eadem plane cum Pacianis ratione loquitur Ambrosius supra, adeo ut prima fronte videatur agnoi

cere , blasphemiam illam esse penitus irremissibilem e sed postea mensem aperit circa illam irremissibilitatem , eamque resellit , subjungens Paulo post omnem qui invocaverit nomen Domini salvum fore, & hoc eodem blasphemiae peccato teneri Haereticos , ac Schismaticos, qui dubio procul in salutis viam redire possunt.

OBIICIEs ultimo . Hieronymus Epise. I p. ad Marcellam , consutans Novatianum , qui dicebat omne crimen post Baptismum, ac prae sertim Christi coram Tyrannis negationem esse illam blasphemiam in Spiritum Sanctum quae juxta Christum nunquam remittetur . PPO-m bet . . . . NOVarianus , inquit , aliquem de iis qui sacrificare comis pulsi sunt ante tribunal Judicis , respondisse omnia quae in Evanis gelio scripta sunt & tunc poterit approbare irremissib, se lem in Spiritum Sanctum esse blasphemiam .... Doceas aliquem negatorem Beelzebub vocasse Christum , & ultro reseram gradum , ,, negatorem non posse veniam consequi post ruinam . Aliud est to is, mentis cedere , & se Christianum negare o aliud Christum Diabori tum vocare . Unde sic disputare licet: Qui dat illud Novatianis.

quod nimirum, si negatio Christi sit blasphemia in Spiritum Sanctum, ea sit irremissibilis , ut illi sentiebant , is saltem putat blasphemiam

esse omnino irremissibilem r atqui Hieronymus, &c. Ergo. DisTINGuo majorem e qui illud dat & concedit ut verum s conc do e qui illud dat nec concedit tamen, sed tantum permittit , quia rem istam non attinebat excutere nego . Eadem via incedit Sanctus Hieronymus, qua modo Pacianus: atque adeo utrique eadem est responsio adhibenda. Sic arguebant Novatiani: Quicumqne negat Christum ante tribunal

Iudicis , is blasphemare censendus est in Spiritum Sanctum . At qui blasphemat in Spiritum Sanctum, hujus scelus est omnino irremissibiles

Penes Hieronymum erat utramque , aut utram vellet propositione inficiari : sed quia intricata videri poterat minor, ob verborum Chri

sti vim , eam non concedit quidem , sed permittit solummodo , quod

43쪽

32 - DE EXISTENTIA Rhetoribus ae Philosophis frequenti in usu est. At Novatianos sistit ad' - majo em e contenditque falsum illud esse , quod videlicet , quicumque negaverit Christum , is blasphemasse censendus sit in Spiritum

Sanctum. Quod vero utramque propositionem non expenderet, & totam quaestionem accuratius non pertractaret , secerunt temporis angustiae , de quibus illic conqueritur Hieronymus . Fuerat quidem , inquit, pro-- lixius differendum : sed quoniam amicis , & qui ad nostrum hospi-

tiolum convenerunt , praetentiam nostram negare non possumus , &is tibi non statim respondere admodum visum est arrogantis ; latam ,, disputationem brevi sermone comprehendimus , ut non tam Epistolamis quam Commentariolum dictaremus. Sed haec satis fuerint: de tota autem controversia consuli potant Morinus lib. 9.de Poenitentia cap. 28. Natalis Alex. dissert. 22. ad seculum 3. tom. 6.pag. 23. & nota Benedictinorum ad librum a. Ambrosii de Poenitentia,

cap. 6

ARTICULUS VI.

An Par nitentia sit veri nominis sacramentum. ANtiquos Haereticos qui a nonnullis putantur nega me hoc sacramentum, Μontanistas dico , Novatianos , Ualdenses , wicle fianos & Hussitas, illud contra cum Ecclesia catholica agnovisse , ex dictis constat; ac de Huiuitis speciatim notant Walem burgici Fratres in compendio controvers c. 36. to. a. p. I 8. idque ex ipsa Ioannis Hus, & Rohisanae consessione. Ac proinde Lutherani&Calviniani primi omnium extiterunt, qui sacramentum illud inficiati sint. Sed non eadem omnes ratione se gemerunt. Lutherus enim variae admodum super eo capite sententIae RIt, etiam aliquando in uno eodemque libro , verbi gr. de captivitate Bablonica. Principio , inquit , neganda mihi sunt septem sacramenta , Mis tantum tria pro tempore ponenda , Baptismus , Poenitentia , Pa-

Ad calcem vero, Si rigide loqui volumus, inquit, tantum duo sunt in , Ecclesia Dei sacramenta, Baptismus & Panis. Idem tamen postea saepe

Poenitentiam caeteris sacramentis accensuit, puta proposit. 33. adversus Lo-vanienses.

Neque magis sibi constiterunt ejus discipuli. D Apologia enim confessionis Augustanae quae communibus eorum consiliis edita , summae apud illos esIe debet auctoritatis , ubi de sacramentis agunt Si sacramenta , inquiunt , Vocamus ritus , qui laari bent mandatum Dei , & quibus addita est promissio gratiae , facile D est

44쪽

est judicare quae sint proprie sacramenta : nam ritus ab hominibus is instituti , non erunt hoc modo proprie dicta sacramenta : non estis enim auctoritatis humanae promittere fratiam. . . . Vere igitur sunto sacramenta, Bapi simus, Coena Domini, Absolutio, quae est sacramenis tum Poenitentiae; nam hil ritus habent mandatum Dei & promissionem

is gratiae ἐν certo enim debent statuere corda, cum baptizamur, cum vesci-

,,'mur corpore Domini, cum absolvimur, quod vere nobis ignoscat Deus se propter Christum. μ l . i Quo quidem eorum decreto quid apertius y Ad sacramentum enim veri nominis tria requiruntur, ritus aliquis sensibus obvius , divina institutio , & annexa gratiae promissio , haec porro tria diserte hic , &numerant nr & astruuntur, ita ut nullus sit effugio locus. Μel anethon anno x 122. in locis communibus docuit Poenitentiam non esse sacramentum ; sed postea sententiam revocavit in editione anni 3 3. - . i At Keinnitiva contra a. parte examinis Concilii Trident. & Μathias Illyricus cap. I S. Apologiae pro consessione Antuerpiensi, & in praelatione libri de secti, is dis diis Pontificiorum , diserte ex albo sacramento-Tum Poenitentiam tollunt . Ne autem videantur discedere a decretis consessionis Augustanae , eam interpretantur de sacramento improprie dicto: quod quam absurdum sit , nemo est qui non videat ; Κemnitici tamen adhaeserunt Selnvivus a. parte Paedagograe; & wigandus in mrthodo doctrinae Magdeburgensis. 'Verum hac aetate Lutherani vulgo profitentur Poenitenxiam esse verum sacramentum. Utuntur scilicet passim Catechismo Lutheri, in quo illa inter alia sacramenta reponitur. Calviniani autem ac Tuingliani universi Poenitentiam expungunt enumero sacramenrorum praeeuntibus sibi Zuinglio in lib. de vera o salsa religione cap. de sacramentis , & Calvino lib. 4. insitutionis cap. Ig. aestim. II. quorum placita sequuntur ac defendunt de Dominis , toma a. Lib. I. cap. 7. num. 13. O sequentibus ,3 nec non , & Forbesius lib. q. p. 3.

Quia vero hi omnes qui sacramentum illud convellere nituntur, Vis derunt iis , qui post Baptismum in peccata labuntur , aliquo remedio opus esse , & quodam signo ad obsignandam illorum fidem , cui omnia tribuunt , commenti sunt hoc signum ad remedium nihil aliud

'ise , quam ipsum Baptisina , cujus memoria ac uirtute iterum pur starentur : ita ut sacramentum Poenitentiae nullum plane esset praeter Baptismum . Ita Calvinus lib. . institutionis cap. i 9. n. II. cui praeluserat therus in lib. de Captivitate Bablonica.

Calvinus porro illic Hieronymi dictum de altera Poenitentiae post naufragium tabula carpens , sic ait : Quasi vero per peccatum de leatur Baptismus , & non potius in memoriam revocandus sit pecca tori, quoties de peccatorum remissione cogitat, ut illinc se se colligat, k Basse de Paenitentia. C D and

45쪽

s DE EXISTENTIA

i, animumque recipiat, & fidem confirmet. . . . Aptissime itaque dixerisse si Baptismum vocaveris Paenitentiae sacramentum , cum in confirmati tionem gratiae & fiduciae tigillum iis datus sit, qui Poenitentiam me- ,, ditantur. HEx hoc autem commento duo inserunt sibi opportuna ac maxime tommoda :- primum , eodem modo eademque prorsus facilitate peccata deleri cum in Baptismo, tum post Baptistnum : alterum , quod hujus consectarium est , nullas superesse poenas luendas peccatis remissis post Baptismum , ut nullae supersunt , cum crimina Baptismo

Quapropter duo sunt hic disputanda: primum, an Poenitentia sit veri nominis sacramentum: secundum, an sit Sacramentum a Baptismate distinctum.

Poenitentia est vera nominis Sacramentum. --' .

PROBATUR I. ex Scriptura , cujus varia loca de potestate remittendorum peccatorum supra laudavimus . Nempe ad Sacramentum tria tantum necessaria sunt ἐν signum aliquod sensibile , institutio divina, -&gratiae promissio . Atqui naec tria satis exprimuntur in iis Scripturae locis . ,Αc x. quidem signum aliquod sensibile esse oportere evidenter declaratur . Nam cum dicat Christus e siuaecumque solveritis Quorum remiseritis , m. idque in gratiam eorum qui ad Ecclesiae claves coniugiunt , ex eo necessarie sequitur sgno aliquo opus esse , ut innotescat quibus peccata remittantur , quibusve retineantur . Secundo est etiam ibi institutio divina , ut liquet . Tertio tandem est gra etiae quoque promissio , quia nonnisi gratiae infusione peccata expelluntur a

PROBATuR a. ex perpetua & constanti omnium saeculorum traditi ne . Quid enim indieat ille , qui semper fuit , Christianorum concur sus ad Ecclesiae claves , veniae obtinendae causa P Quid arguit gravis illa , & tot librata ponderibus Ecclesiae in earum usu disciplina/ Quid illa a Patribus tantopere laudata Sacerdotum auctoritas in remittendis peccatis sgnificat , nisi post Baptismum esse remedium Ecclesiae coinmissiim , quo peccata curentur Illud'autem remedium non foret ejus roboris ac virtutis nisi , Christo volente , divinam gratiam con ciliaret Iapsis s ac proinde verum esset ac germanum Sacramen

PROBATuR 3. decreto Concilii Trid. fess. I can. t. Si quis diis xerit, insuit , in catholica Ecclesia Poenitentiam 'non esse verum ac se proprie dictum Sacramentum pro Fidelibus, quoties post Baptismum in is peccata labuntur , ipsi Deo reconciliandis , a Christo Domino institum tum, anathema sit.

46쪽

s RAMENTI POENITENTIAE . . 33

r Pa BATu R q. auctoritate plurium Patrum, qui conceptis verbia eam vocant aut Sacramentum , aut, quod idem est, serium perinde ac

Baptisma. ' εAmbrosius lib. I. de Poenis. cap. 3. Baptismo & Poenitentia memoratis, Idem inquit, in utroque mysterio est Augustinus lib. 1. de Baptismo , G p. zo. refellens Donatistas , qui ex Evangelio colligebant peccatores non audiri etiam in Sacramentorum administratione: Si ad hoc valet, inquit, quod dictum est in Eva ,, gelio , ut per peccatorem Sacramenta non celebrentur quomodo,, exaudit homicidam deprecantem , vel super aquam Baptismi ,. velis super oleum , vel super Eucharistiam . vel super capita eorum quisse bus manus imponitur. - Quod enim per manuum impositionem Poenitentiam intelligat, ut & forte sacram ordinationem, notius est quam ut probatione indigeat . Confert autem iterum Poenitentiam cum B.

ptismo, eamque Sacramentum apellat in Psal. 146. n. 8. Theodoretus in epitome divinorum decrerorum p. 28. t m. 4. pag. 3Iq.

ubi de Poenitentia , peraeque m terium Baptismi oe serium Poenitentiae

mominat.

Victor Cariennensis lib. de Poenin ca 2. Denique , inqula, Dominum,i, audi in Evangelio quibus jaculis seriat peccatorem ut intelligas quanti fa-

ω ciat Poenitentiae Sacramentum

PROHATUR 1. testimoniis illorum qui Poenitentiam cum Baptismo comserunt, quoad conserendae gratiae Vim ac facultatem. Tertullianus de Paenitent. cap. 7. loquens de iis qui Baptismi gratia amissa coelorum fores sibi peccatis suis clauserunt, Haec igitur venena ejusti providens Deus , clausa licet ignoscentiae janua , & intinctionis sera se obstructa, aliquid adhuc permisit patere .... collocavit investibulo Poe- ,, nitentiam secundam quae pulsantibus patefaciat, .ca autem la. Igi- ,, tur cum scias adversus gehennam , post prima illa intinctionis Domiis nicae munimenta, esse adhuc in exomolosesi secunda subsidia, cur saluo tem tuam deseris λ .... Quid ergo ultra de istis duabus humanae salutis is quasi planeis, &c. is Ambrosius lib. I. de Poenin cap 8. adversu Novatianos qui Sacerdotibus deneSabant peccatorum remittendorum potestatem ι μ Cur, inquit, b is plietatis , si per hominem peccata remitti non licet In Baptismoe enim ,, utique remissio peccatorum omnium est, nec interest utrum per Poenite is tiam, an per lavacrum hoc jus sibi datum Sacerdotes sibi vindicent. Idem

is in utroque mysterio est .

Hieronymus lib. I. contra Pelag Redimatur, inquit , sanguine Salu is xoris, aut in domo baptismatis, aut in Poenitentia, quae imitatur baptis

S. Leo visi. 82 ad Theodorum, Multiplex , inquit , misericordia Dei ita lapsibus subvenit humanis , ut non solum per Baptismi gratiam , , sed etiam per Poenitentiae medicinam spes vitae reparetur aeternae.' C x Vb

47쪽

3 6 DE EXISTENTIA

Victor Uticensis libro secundo de persecutione ' Vandalica , sic inducit populos Sacerdotibus in exilium missis alantes r Quibus nos miseis ros relinquitis , dum pergitis ad coronas λ qui hos baptizaturi funiis parvulos sontibus aquae perennis P qui nobis Poenitentiae munus col- ,, laturi sunt i & reconciliationis indulgentia obstris os peccatorum ,, vinculis soluturi ρ quia vobis dictum est : Πνιaecumque solveritis ,

PROB. o. consensione utriusque Ecclesiae, orientalis scilicet & Occide

talis . : . .

Ac de Latinis quidem nullum dubium eme potest : non solum enim omnes ae singulae Ecclesiae in eo concordabahi , cum Lutherus ac Cabvinus prodierunt ἱ sed & ante annos 3 oo. ut patet ex Lombard Ab. 4. sentent. di tinct. I & omnibus exinde Theologis , Lucio III. Papa , capite ad abolendam , extra de Haeretisis , & decreto Flore tino Quod autem pertinet ad Graecos res eadem debet esse extra comaroversiam septem enim Sacramenta. nobiscum illi confitentur, de quo Simeon Thessalonicensis , Ieremias Patriarcha Consta ntinopolitanus a. responsione ad Germanos , qui ipsum super eo consuluerant , Gabriel Philadelphiensis in opere de septem Sacramentis , Asiatius de concordia inriusque Ecclesiae , Arcussius de Sacramentis lib. I. cap. 2. Perpetuitas

fidei , tomo I. ad finem , in pluribus quae ibi proseri Orientalium te-Εimoniis.1ino , ut jam diximus, ne per haec quidem saecula in retici Sacrame tum illud convellere ausi sunt ia ocirca fides ista , quam jam tenemus , non solum Concilio Flamrentino , & Tridentino, sed & Theologiae nostrae incunabulis , quin etiam Orientalium , & Graecorum ipso ichismate anterior est . Iam vero multae orientales Ecclesiae U. saeculo schisma sederunt aliae VLatiae VII. aut VIII. ergo fides ista erat IV. saeculo; ac proinde Vera illa est e nam si falsa esset, inde sequeretur ipsam veterem Ecclesiam in capitali dogmate aberrasse: ergo jam tum portae inseri praevaluissent. adVersus eam

Poenitentiae Sacramentum aliud est a Baptismate. PROB. I. ex Scripturis r nam praeterquam quoiu est aliqvod sine dubi, post Baptisma remedium a Christo institutum in gratiam. eorum , qui in peccata laberentur , impossibile enim est baptismo semel illuminatos , eo rursum renova si , I Christus profecto Apostolis iacultatem dedit remittendorum ac tisandorum peccatorum , etiam post baptis ina a id enim supra evicimus o atque adeo voluit ut aliquod.

48쪽

sACRAMENTI POENITENTIAE. 37

gnum usurparent , tum ut remissio declaretur , tum ut soluti a ligatis secernerentur . Illud vero signum qualecumaue sit , non est baptil- mi recordatio ; cum haec in animo , & quietem Poenitentis lateat . Non est etiam Baptismus , qui ex Ecclesiis fide & disciplina non iteratur. Est igitur signum quoddam aliud a Baptismo diversum. Signum porro illud est symbolum remissionis peccatorum ac gratiae divinae : ac per consequens est verum omnino , de aliud prorsus a Baptismo , Sa-

Cramentum .

PROBATUR a. ex Patribus qui ea diserte distinguunt. Tertullianus supra , Clausa , inquit , ignoscentiae janua , 3c intin- ω ctionis sera obstructa, aliquid adhuc Deus permisit patere .... Poe-

, , nitentiam secundam, . . . secunda subsidia, . . . . secundam spem, ....

,, duabus quasi plancis. Ergo Baptismum & Poenitentiam velut duo distincta remedia spectavit. Epiphanius haeres sy. definit, iis qui post Baptisma peccant subveniri non posse Baptismate , sed alio remedio , quod Poenitentia est.

Chrysostomus libro 3. de Sacerdotio : Neque enim solum , inquit , ,, cum nos regenerant , sed etiam postea condonandorum nobis peccatois rum potestatem obtinent. μAugustinus lib. I. de Baptis cap. 2 o. duos esse modos docet remittendorum peccatorum , Baptismum & Poenitentiam . Lib. I. adulterinis

coniugiis cap. Io. Si a Catechumeno factum est homicidium , Baptisese mare abluitur; si a Baptizato, Poenitentia & reconciliatione sanatur. se Ep. ad Bonis. Si insans post Baptismum propria incipit habereis peccata , illa non regeneratione auferuntur , sed alia curatione so

nantur . μ

PROB. 3. Variis Poenitentiae nomInibus supra allatis, quae evidenter significant eam non esse quid idem cum Baptilmate. Primo enim Tertullianus de Paenit. cap. 4. Ambrosius in Psal. ar. σnd virginem lapsam , Hieronymus in cap. 3. Isaiae , Ep. 6 3. ad Pam machium, o alia ad Demetriadem , Paesanus Epist. r. υ 2. ad Sempronianum , Magister in textum Grai. causa a. de Poenis. HR. i. Sc Glossa ordinaria in caput I. Isaiae, Poenitentiam vocant alteram post naufragium tabulam , quia nempe cum peccato violatus est Baptismus , sicque quoad effectum confractum est hoc navigium, paenitentia relinquirur, quae nos cum labore perducat ad portum salutis. Porro si ea est altera post naufragium tabula, a Baptismo sine dubio differt. Et vero , quasi nocHieronymi solius dictum esset, illud insectantur Lutherus de Captim Ba- lorica , Calvinus lib. q. insit. ωρ. I9. num. II. & Κemnitius 2. parte exam. Conc. Triae iis autem non aispliceret tantopere haec communis Patrum loquendi ratio, nisi argumento esset, quod aliter etiam sentirent, quam haeresis cuperet. s i Secundo eandem Poenites tiam appellant Baptismum laboriosum ac Dorymarum Clemens Alexand. Eusebius lib. 3. his. cap. 13. Gregor. Nazian.

itasse de Panitentia C 3 Orat.

49쪽

3 8 DE EXISTENTIA

orat. 39. & Ioan. Damast. lib. 4. de με cap. Io. atque idcirco cum pri re confundi nec debet, nec potest. Μerito itaque synodus Τrid. ambas has voces indices custodesque fidei sancivit ; primam quidem Sess. q. Can. a. alteram VH. cap. 2. PRO R. 4. Ecclesiae disciplina & usu. Is enim mos fuit , ut qui post Baptismum sese sceleribus inquinassent , ii & diutius probarentur , &longioribus ac gravioribus ad satisfaciendum Deo laboribus ac poenis subjicerentur . Id inter alios testatur Sanctus Augustinus Hom. I. inter ue o. istiusque consuetudinis rationem reddit . M Qui nondum acri cepit Baptismum , inquit , nondum violavit Sacramentum : qui au-- tem violavit Sacramentum male & perdite vivendo, & ideo remotus,, est ab altari, ne judicium sibi manducet & bibat, mutet vitam, corri sat se, & reconcilietur. Et Hom. 3o. distincta triplici Poenitentia , alia ante Baptismum , alia leviorum delictorum post Baptisma , alia lethalium s de hac postrema sic loquitur : In hac Poenitentia majoremis in se quisque severitatem exercere debet, ut a seipso judicatus, nonis judicetur a Deo. At ista non cohaerent cum placitis Haereticorum. Quorsum enim tanta severitas, si sola Baptismi recordatione peccata de leantur PRO a. s. Ecclesiae judicio . In Synodo enim Tridentina fess. I . cama. Si quis, ait, Sacramenta confundens, ipsum Baptismum Poenite se tiae Sacramentum esse dixerit, quasi haec duo Sacramenta distincta nsn

sint, .... anathema sit. - - . .

PROB. 6. Ratione. Ut enim ajunt Patres Trid. Uid. eap. l. Hoeis Sacramentum multis rationibus a Baptismo differre dignoscitur: nam is praeterquam quod materia & sorma, quibus Sacramenti essentia pedi,, ficitur, longissime dissidet , constat certe Baptismi ministrum judi- ,, cem esse non oportere . . . . Quid enim mihi, inquit Apostolus , de iis is qui foris sunt iudicare' secus est de domesticis fidei . . . Nam hos si sois postea crimine aliquo contaminaverint , non jam repetito Baptismo is ablui , .... sed ante hoc tribunal , tanquam reos sisti voluit ἔ ut peris Sacerdotum sententiam non semel , sea quoties ad ipse confvis gerint, possent liberari . Alius est praeterea Baptismi , alius Pgnitenis tiae Ductus e per Baptismum enim Christum induentes, nova prorsus se in illo emcimur creatura ; plenam & integram peccatorum omnium ,, remissionem consequentes.' ad quam tamen novitatem & intes ritatem se per sacramentum Ps nitentiae sine magnis nosttis fletibus &'laboribus , se divina id exigente justitia , pervenire nequaquam possumus ut merbis to Pgnitentia laboriolas quidam Baptismus a sanctis Patribus dictus is fuerit. H

50쪽

SACRAMENTI POENITENTIAE.

Quo tempore insitutum sis Paenitentia Sacramentum.

ΡOENITENT I IE Sacramentum institutum est a Christo post suam Resurrectionem. PROB. I. ex Scripturis . Tunc enim institutum est hoc Sacramentum, cum insufflavit Christus in Apostolos & dixit: Accipite Spiritum- Sanctum, quorum remi eritis , O c. Atqui haec demum perina sunt post Christi Resurrectionem , ut ex Joannis 2 o. liquet. Ergo. PROB. 2. ex Synodo Trid. SUI. I . cap. I. ubi sic habet : Domi- se nus autem Sacramentum P itentiae tunc praecipue instituit , cum a se mortuis excitatus, insufflavit , in Apostolos Gos, dicens: Accipite θλis ritum-Sanctum, σα quo tam insigni facto, & verbis tam perspicuis, se potestatem remittendi & retinendi peccata , ad reconciliandos fidelesse post Baptismum lapsos , Apostolis & eorum legitimis successoribus is fuisse communicatam universorum Patrum consensus semper intel- ,, lexit . OBJ. Christus Μati. Io. antequam pateretur, dixit Petro: Quodcumque solvoris m. Μatth. I 8. omnibus simul Apostolis Quaecumque allis

veritis. Ergo . . . . '

Nego consectuentiam: tunc enim auctoritatem illam non concessit, sed tantum promtur ; cujus rei triplex est argumentum t I. quod Christus Petro dixerit o Tibi dabo : illud autem est, ut patet, futuri temporis , non praesentis o a. quod frustra tanto cum apparatu Christus post Resurrectionem insufflasset in Apostolos, eis dedisset Spiritum-Sanctum, &simul facultatem peccatorum remittendorum , si jam ante Sc ista potestate & Spiritu-Sancto ad id fuissent exornati : 3. quod non videatur fuisse congruum, ut prius Apostoli obtinerent auctoritatem in corpus Christi mysticum, quam jus haberent in corpus Christi naturale. At corporis Christi naturalis conficiendi jus consecuti sunt tantum in suprema csna , cum dixit iis Christus : Hoc facite in meam commemorationem d Ergo non ante auctoritate ulla donati sunt in Ecclesiam, quae corpus est Christi inysticum. .i . INs T. Eodem saltem tempore potestatem acceperunt a Christo : AD qui ex concessis modo, jus obtinuerunt in Christi corpus naturale ante Resurrectionem ejus: Ergo.

. Nego majorem , cujusbratio mox allata est . . - . ..

IN ST. Qui nunc consecrantur Sacerdotes , ii uno eodemque tempo re utramque hanc potestatem sortiuntur. Ergo & Apostoli quorum sunt

SEARCH

MENU NAVIGATION