장음표시 사용
51쪽
I. Nego antecedens et distinctis enim temporibus hac duplici potestate donantur Sacerdotes : namque jus aequirunt in coxpus Christi naturale , cum manu, eis imponit Episcopus initio inaugurationis suae; accipiunt autem duntaxat Jus in corpus Christi mysticum , cum peracta jam communione , ait eis Episcopus et Accipite Spiritum-Santium , qu
a. Nego consequentiam ἱ & si enim non possint jam dividere utramque potestatem Episcopi , non iMe sequitur Christum id praestare non
Dc essentia sacramenti Poenitentia.
Me essentia Sacramenti generatιm. ESSENTIAM Sacramenti vocamus illa ex quibus, quasi partibus, ea coalescit. Harum autem partium Theologi, ad exemplum corporum naturalium , aliam appellant materiam , aliam sormam o illam in rebus ad multa flexibilibus, hanc in verbis effectum Sacramenti clarius exprimentibus collocantes. Atque hujus quidem loquendi rationis primus Auctor fuit Guillelmus Altimodorensis, qui ad annum I 24o. floruit. Haec Vero nomina non omnibus exinde Theologis, vel etiam Synodis generalibus placuere. At non ita presse veteres Saeramenta definierunt : quos enim Sacrame torum ritus a Christo & Apostolis receperant observasse contenti, ac pO steris tradidisse, non in id admodum ineumbebant, ut quae ad Saeramen tum quodlibet constituendum praecise necessaria erant , aut secus, ape
Quod cum ita sit, manifestum est, ut optima censeatur Theologorum ratio, qui generatim ista sanciverunt, imo nec contemnenda st eorum , qui ista sigillatim in unoquoque Sacramento investigant, hanc tamen ex pertem non esse periculi e quandoquidem enim Sacramenta pendent ex uno Christi arbitrio, ibique non erratur absque gravi discrimine, aut salsem detrimento animarum; quis novit ea, ex quibus Sacramentum necessario efflorescit, nisi sollicite Patrum ea de re sententiam exploraverit, aut Ecclesce judicium Seq
52쪽
Sed qua tandem via, inquies, veteris Ecclesiae mentem compertam habebimus Illud sane operis ardui est o sed tamen, nisi me sallit animus, qua tuor indiciis deprehendi potest , si quid ad Sacramenti essentiam pedi
Primo si ab eo Sacramentum nomen trahat. Sic enim Baptismus discitur lavacrum aquae & Eucharistia vocatur panis. Secundo si ei attribuatur vis conserendae gratiae. Non enim ritus est humani, sed solius Sacramenti gratiam conterre. Tertio si semper & ubique ab Apostolorum aevo in usu fuit. Cum enim ritus Ecclesiastici pro varietate locorum ac temporum diversi sint;
id a Christo ipso & Apostolis profluxisse in Sacramentum jure putabitur, in quod omnes omni tempore ac loco consenserint. Quarto si ne in necessitate quidem illud praetermissum sit. Nam cum, ubi necessitas ingruit, vulgo necessaria resecentur, merito illud Sacramenti essentiae aciscribetur, a quo abstinere nunquam fas suerit. Quamvis autem horum quodlibet seorsum probabile tantum sit, non certum Veritatis argumentum ; si tamen contingat ut omnia simul in unum quid concurrant, tunc nullus aut vix ullus dubio locus superesse aequo rerum aestimatori videbitur. His positis jam recensendae sunt 3e expendendae de essentia sacramenti Poenitentiae variae TheoIogorum opiniones , ut exigantur deinde ad normam antiquitatis. Cum autem duae vulgo statuantur illius essentiae partes , materia scis licet & forma; de materia primum agemus.
. De materia sacramenti Paenitentiis , variisque
DUPLEx hujus Saeramenti materia distinguitur, alia remota, alia proxima . Nulla porro controversia est de materia remotissima , leu materia circa quam occupatur. Universi enim confitentur eam esse peccata post Baptismum admissa, & vi clavium remittenda. Tota ergo lis est de materia ex qua conflatur proprie istud Sacra
Iam vero de ea quinque sententiae inveniuntur. PRIMA est S. Thomae Sc ejus discipulorum, qui materiam Poenitentiae esse rentur tres Poenitentis actus, Contritionem nimirum, Consesse sonem & Satisfactionem. Quod quidem placitum amplexi sunt etiam Richardus de Μedia - villa Franciscanus, anno circiter Ia9o. & Gabriel circa annum I 49o. Illud autem ad fidem pertinere aut saltem accedere nonnulli recen
53쪽
4, DE EXISTENTIA'. . tiores assirmant ob Eugenii IV. Summi Pontificis , & Synodi Tridetis
- SECUNDA est Scoti in sentent. HR. 14. quaest. 4. O dis. I 6. quaeso I. T. 9. & omnis .ejus Scholae, totam Poenitentiae Sacramenti essentiam in sola absolutione reponentium, ita ut absolutio, quatenus est ritus aliauis sensibilis , habeatur pro materia ; quatenus autem significat effe-
um, Pro serma. . . . ' . . . '.
Scolo praeiverant anno II 6. Robertus Pullus Cardinalis parte s. cap. 6 I. & anno circiter Izoo. Stephanus Langi honus, qui ex Cance, Iario Parisiensis Academiae factus est Archiepiscopus Cantuariensis , in summa manuscripta, quam laudat Launotus de Contritione pag. 243. Scotum autem secuti sunt anno I 32o. Guillelmus Olcam, anno IIoci, Joannes Μajor in 4. dis. Iq. q. a. & Jacobus Almainus is 4. dis. 1 8. anno II: 6. synodus Coloniensis I. pars. q. cap. go. & Auctor Enchiridii Coloniensis qui Gropperus vulgo existimabur , anno 1332. paulo post sessionem 14. Synodi Tridentinae de Poenito cui etiam interfuit , Fredericus Nausea Viennensis Episcopus in Catechi mo, capit. 47. anno 1337. Gabriel .Putherbaeus in lib. de Poenirent. Capit. I. ac postea etiam Paulus Palenterius tomo sentent. leti. 73. & Julius Gemellius se Bononienses Theologi, nec non & Μaldonatus e Sucietate Jesu in suis
Eodem ine linant Launotus in libello de.ontritione, passim, & Patav.
cinus lib. I a. hi t. Conc. Trid. cap. 22. . . ' : .
Atqui haec eadem erat communis Theologorum Parisiensium opinio , cum synodus Tridentina habebatur , si credimus Paulo Sarpio libro his. Conc. Triae Etsi autem hi omnes actus Poenitentis. non admittant pro materia Sacramenti , volunt tamen eos in re vel in voto esse dispositiones ad illud necessario & quadante nus essentialiter requisitas. Unde & Andreas Vega in conciliam Tridentinuta , existimat inter utrosque Theologos , Tnomistas scilicet ac MinoreS , quaestionem esse
TERTIA sententia est Durandi in 4. dis. 26. qui arbitratur hoc S cramentum ex Consessione tanquam materia , & absolutione tamquam sorma constare : Contritionem vero esse tantum dispositionem praeviam Satisfactinnem autem Poenitentiae fructum has tamen partes dici posse se si pars sumatur large pro omni eo quod requiritur, . . . HVe anmis tecedenter, sive consequenter. QUARTA est eorum, qui pro materia hujus Sacramenti agnoscunt impossidionem manuum Sacerdotis . una cum actibus Poenitentis , sive hieriam pro materia, sive pro dispositionibus tantum habeantur. Illi aurem Theologi nee pauci sunt, nec infimi nominis. Primus est Guillelmus Altimodorensiis lib. sumni.e; absolutionis enim ac clavium vim omnem constituit in impositione manuum Sacerdotis .
54쪽
secundus est Vincentius Bellovacensis lib. 8. Speculi historialis cap. 43. ubi Guillelmi verba ex scribit. Tertius est Guillelmus Arvernus, seu Parisiensis, eorumdem aequalis, de Paenit. pag. 46 I. cum enim Poeni Lentiam verum esse Sacramentum ibi contendat , ac proinde signum sensibile sanctificantis gratiae , pro signo illo sensibili assignat impositionem manuum fieri tunc solitam. QUARTus Alexander Halensis 4. parte summae q. I. memb. I. art. I. qui eodem, quo Guillelmus Parisiensis modo raciocinatur. Quintus ille ignotus Theologus, qui ejusdem Guillelmi auctoritatem obtendebat ac sequebatur . & quem refellit S. Thomas s. p. g. 84. o
Sextus Μarianus Victorius A lib. de Sacram. confessi. cap. I s. Se de Paenit. pubi. ad finem. Septimus est quidam Petrus Bullingerus Τrecensis iis insite. Christ. quae a duobus Academiae Parisiensis Doctoribus probatae, ex licentia Supremi Senatus in lucem prodierunt anno II 38. QUINTA sententia est , quae ait hominem ipsum poenitentem esse materiam Sacramenti . Ita Gerson apud Biel in dim I . q. a. pag. a 3. & Coussordus apud Pinterellum de attrit. pag. 8 I. Atque eo revocari quoque potest Thomas Ualdensis eom. 2. λ ασια
Nune quid de iis statuendum esse nobis videatur , ut paucis decla
DICIMUs I. non esse de fide neque ad illam accedere , quod comtritio , consessio & satisfactio sint materia proprie dicta Sacramenti Poenitentiae . PROBAT. r. quia id nusquam Ecclesia definivit ἐν r. quia non modo post Concilium Florentinum , sed etiam Tridentinum , multi ubique extiterunt graves Theologi, qui contra senserint, & etiamnum sentiant absque ullae haereseos aut erroris nota & suspicione. Quis enim Haer ticos vocet Scotum . & qui eum sequuti sunt ex omnibus Christiam orbis partibus ad hoc usque tempus ' Quis Durandum ' quis Guillelmum Parisiensem & Μarianum Victorium ' quis synodum Colonietfisem y quis Gropperum illius ducem' . OBIICi Es I. Concilium Florentinum in decreto pro Armenis. post quam definiit generatim omnia saeramenta constare materia & forma,& intentione ministri, de Poenitentia sic habet e Quartum sacramen- , 'tum est Poenitentia , cujus quasi materia sunt actus Poenitentis, qui se in tres distinguntur partes, quarum I. est contritio ... δ. oris com is sessio .... 3. satisfactio. μREsPO Eo r. hoc decretum non e Se concilii Florentini, sed Eugenii IV. Pontificis , soluta jam synodo ; atque adeo non tantae esse auctoritatis, quantae foret, si Ecclesia tela illud tulissiet e a. Eugenium IV. consulto dixisse eos actus Poenitentis esse quas materiam, non Vin
55쪽
ro materiam : quod maxime est observandum et 3. summum illum Pontificem ibi de lacramentis non semel tradere communia scholarum placita, quibus ipse adhaerescebat , non autem semper Ecclesiae dogmata : . Scotistas & alios plures nihilominus deinceps , ut ante , libere negasse , quod hi actus ad essentiam pertineant ἱ ac proinde illud Eug nil decretum non habitum fuisse pro necessario ac lancito fidei placito. OBIICIEs a. synodum Tridentinam quae Ius. I . capit. 3. sic ait His Sunt autem quasi materia hujus sacramenti ipsius Poenitentis actus , is nempe Contritio, Consessio & Satisfactio. REsPOND. I. Synodo Tridentinae id imprimis suisse propositum, ut errores quidem Novatorum confiseret, sed quaestiones Theologicas non attinger*t, qualis ea est quam in manibus habemus : E. Patres hujus eoncilii sequutos Eugenii prudens consilium pronunciasse hos actus esse quas materiam, non materiam t 3. illos hoc diεto videri sententiam Scottiastarum eonfirmasse potius, quam proscripsisse, ut observat Palavicinus supra : 4. Franciscanis , cum Vererentur ne sibi fraudi soret , ae suae opinioni noceret ejusmodi locutio, fuisse a Synodo satisfactum, ut narrat Sarpius et S. Ab eo tempore, eandem quae prius, ea de re sentie di libertatem semper viguisse.
INs T. Synodus Trident. statuit licis actus Poenitentis eta tres Poenitentiae partes, eosque requiri ad integritatem sacramenti. REsPONDEO ne unam quidem esse in Synodo Tridentina voculam consilii expertem et ac idcirco definiisse Patres , quod essent tres Paen tentia parres , non autem sacramenti , quod requirerentur , non ad sacramenti essentiam , sed ad integritatem ἱ quae multum inter se diis runt , & sedulo notanda sunt. Et vero si sacramenti partes enumerare
voluissent , non jam tres , sed quatuor suissent recensendae r Absolutio enim , quae ibi omittitur , est absque dubio pars sacramenti. Ergo eo
tantum spectarunt , ut profligarent haeresim Lutheranorum , qui negabant hos actus ad Poenitentiam requiri , .contendebant lassicere ter rores conscientiae incussos & fidem . . . v
Etsi autem daremus hos actus habitos suisse pro partibus sacramenditi , nihil inde sequeretur : non enim expendenda sunt Ecclesiae verba ad regulas Philosophorum , sed ad communem vulgatamque loquendi consuetudinem, quae operis partem vocat quidquid ad illud requiritur rse memoriam partem dicimus esse Rhetoricae, . ut Maldonatus animad
DICIΜUs 2. fundamento non carere sententiam quae negat actus Poeni tentis esse materiam ex qua sacramentum Poenitentiae constituatur. PROBATUR. I. pluribus momentis quae in omnes simul cadant.' Primo enim materia & forma ex aequo partitur sacramentumi atque adeo
si materiam saeramenti Poenitentiae suppeditaret Poenitens, formam vero Sa cerdos, non esset cur Poenitens non diceretur minister huius sacramenti pinrinde ac SacerdOS.
56쪽
Secundo. Toti sacramento alligata est gratia hujus sacramenti propria: si ergo partem sacramenti subministret Poenitens, ipse sibi gratiam ex ope
Tertio . Gratia sacramenti Poenitentiae non est gratia quaevis , sed quae datur per modum absolutionis , ut aiunt ; quia Christus dixit ; Quaecumque solverisis , θα ac proinde se ipse Poenitens abso,
Quarto . Vim conserendae gratiae , & remittendorum eo sacramento .peccatorum iis solum concessit Christus , quibus claves dedit , ac dimit : Quorum remiseritis , oec. Atqui solis Apostolis & eorum legitimis successoribus potestatem eam secit , non ipsis peccatoribus qui ad claves
Ecclesiae confugiunt. Ergo. - - .
Quinto . Sacramentum est quoddam signum , quod cum effectu suo aliquam habere debet convenientiam , ut illum exprimat . At nulla prorsus convenientia est contritionis, consessionis aut satisfactionis cum gratia peculiari quam praestat sacramentum t imo contritio ne signum quidem esse potest et satisfactio autem & consessio possunt quidem esse indicia eordis contriti, & humiliati non ,autem repraesentant so Iutionem intimam animorum , quae singularis est effectus Penitentiae . PROBATuR a. speciatim de singulis. iPrimo enim Contritio nom potest esse materia sacramenti , - cum ea sensibilis non sit , & in animo lateat . a. Contritio vel spectatur in se , vel in consessione : si in se s non est externus aliquis ritus , qua Iis requiritur ad materiam sacramenti : si in consessione s est quidem aliquid sensibus obvium , sed tune non distinctum ab ipsa consessiones ac per consequens aut non potest esse materia sacramenti, aut non est materia quaedam distincta a confessione. 3. In adultis non minus requiritur contritio ad baptismum quam ad Poenitentiam ; neque tamen eo in casu comtritio dicitur materia baptismatis. Secundo. Consessio non videtur etiam posse statui pro materia Paenitentiae . I. enim absque consessione potest esse hoc Lacramentum, ut cum datur morientibus, qui prae morbo peccata confiteri non possunt , modo nutibus illud postulent : imo is est usus ac opinio plurimorum, ut etiam absque ullis nutibus dari possit , ac reipsa detur , quod alibi expendemus . Ergo aeternae hominum salutis interest , inquiunt , ut Conseisio pro materia non agnoscatur . a. symbolum externum Poeni tentiae debet aliquatenus exprimere effectum illius ; quomodo aqua .gnificat intimam animi ablutionem : at consesso potest esse quidem indicium humiliationis non autem absolutionis interioris. Ergo. Tertio . Μulto adhuc minus satisfactio potest censeri esse materia proprie dicta Poenitentiae . I. enim materia formam antevertit , satis factio autem sequitur absolutionem juxta morem jam vulgatum. a. sa tisfactio vel consideratur quatenus a Sacerdote injungitur , Vel quate
nus obitur a Poenitenter priore modo non est necessaria ad sacram M
57쪽
46 . DE ESSENT MI tum ; absque ulla enim satisfactione hoc saeramentum sonceditur nonnullis morientibus , qui scilicet Sacerdotem. AExaudire aut intelligere non possunt e non secundo etiam modo λ quia ab ejus executione sacramentum non pendet , cum eam aut oblivisci absque culpa, aut per negligentiam omittere postmodum. Poenitens possit . 3. vel satisfacito sumitur quatenus in proposito est , vel quatenus opere exercetur et si primum ; non est materia, quia non est sensibilis, & cum contritione tune confunditure si secundum ipso jam sacramenta posterior est . . Ego nullo modo potest esse materia sacramenti. Di CiΜus 3. hos Poenitentis actus esse , improprie loquendi , m teriam sacramenti Poenitentiae , quiae sunt ad illud necessariae dispositi
ues , vel in re , Vel in Volo. . .
PROAATuR ex decretis Eugenii IV. & Conc. Trissi supra; id enim saltem
DICIMUs hos actus non esse ejusdem inter se necessitatis .. , PROBATUR quia contritio suppleri non potest. confessio vero at quando suppletur nutibus , aut sorte etiam probata Vita , quae talis cognoscitur aut praesumitur οῦ satisfactio autem potest etiam omitti illae in sacramenti essentia ; modo firmum illius obeundae propositum pra pesserit
Di CIΜUs 3. Absolutionem nota esse materiam sacramenti Poenitentiae, hoc est, non esse totam illius essentiam PROBATUR multis rationibus Primo enim. Eugenius IV. dc synodux Tridentina: de: absolutione verba faciunt quatenus ad Poenitentiam attinet L eam aurem esse iblius sormam. tantum. pronuntiant, non etiam materiam. Imo & materiam aliquam commemorant ab ea distinctam, quo satis significant eam, non edis
integram hujus sacramentῖ essentiam .. r. :'. . . Secundo. Eugenius in decreto ait sacramentaetribus perfici: rebus nempe
ruasi materia verbis quasi forma, & intentione ministri .. Ergo, iα solis a
olutionis verbis non consistit. tota Poenitentia ... Tertio.. Concilium. Tridentinum sess. I . cap. a.. asserit: tantum imabsolutione sacramentii vimi praecipue. sitam esse. et ergo non censet eae sola vim omnemi hujus sacramenti contineri .' ergo, aliquid. aliud: ad. Poenitentiam adhuc requiri indicat ..
Quarto . Ιαomnibus aliis Sacramentis materia &: forma sunt quidam a se invicem distincti ritus. Quorsum igitur. aliter statuas de Poenitentia , cum ad id nulla necessitas. impellat pr DICI Μ Us 6. non, omnino. absque, veri specie, impositionem: manuum. assignari pro legitima, materia. sacramenti Poenitentiae, quondam po-
Est adversus: Sanctum Τhomam 3 -υ qu. in opusculo a dii nec non i& plerosque recentiores, quorum numerus & auctoritas tanti fiunt. apudiquosdam . ut impusitionem quoque manuum e libris ritualibus expui.
58쪽
tem testatam facere possiunt. primo enim impositio manuum Sacerdotis tam eximii.apud veteresponderis suit ad illod sacramentum , ut ejus nomine passim Poenitentia appelletur , quemadmodum lavacrum aquae dicitur , & Eucharistia Panis: & ne utamur multis testibus in re elara & constanti non necessariis., thaginense IV. canone 76. de Poenitente , Reconcilletur , inquit per manus impositionem, qui canon exinde laudatus & usurpatus esse legitur, tum in Capitularibus lib. 4. cap. Izo. ρο τψω. tum apud Reg;nonem tomo I. p. et oi. Burchardum lib. 18. cap. 23. &i Yvonem parate Is cap. Optatus Μilev. idem s snificat Id. a. pag. . 7. lmnatiastas alloquens , is Dum manus imponitis , inquit , & delicta donatis ,, &c. idem Augustinus de Baptismo lib. s. cap. 22. num. 28. supra . ,, Quomodo exaudit Deus, inquit, homicidam deprecantem sisper ea- ,, pira eorum quibuς manus imponitur id est 1ii per eos. qui saeromento Poenitentiae donantur 'idem denique, ut Teliquos sileam, S. LeoE R. 8a. ubi sic habet Qui eon invio sota Gentilium & escis inbmolaticiis usi sunt , possunt jejuniis di manus impositione purgari . Ita porro is esses us impositioni manuum attribuitur , ut absque ea nulla putetur absolutio, & qui sine ejus beneficio ad Eucharistiam accedunt , hi propterea existimentur esse rei corporis & sanguinis D
mini. Primum astruit eadem synodus IV. Carinaginensis cam 78. Poe- ,, nitentes, anquit, qui in infirmitate viaticum Eucharistiae acceperint, , , non se credant absolutos sine manus ampositione , si supervixerint ..,, Hinc Benedictus Levita in collectione capitularium an. 843. lib. I. sis II 6. se Sacerdos sibi confitentibus manus imponat, ... quoniam sineis manus impositione nemo absolvitur ligatus.' Alterum Cyprianus titi I 6. edit. Oxon. de Dras , , , Nondum, inquit , manu eis ab Episc
se po & Cleroi imposita, Eucharistia illis datur, cum scriptum sit. Qui
se ederit panem liberit cuticem Domini indigne , reus erit corporis osanguinis Domini . Unde Thomas Valdenss jampridem colligebat quod impositio manuum esset de necessitare salutis et de quo consule Valesium ad I. E. EUM. c. qq. p. I 8. Eodem redit quod illa censeatur 1ta solvere Poenitentem, ut exinde liber si & jus habeat Eucharistiae percipiendae . CyPrianus Epis. 9. ,, se Per manus impositionem, inquit , jus communicarionis accipiant . Auctor Apos. Consiturionum lib. a. cap. I 8. ,, Eum qui luxit recipe , se cuncta Ecclesia prot eo deprecante. , de manu imposita sine eum in
59쪽
. Tertio tantae necessitatis esὶ credebatur ea manuum impostIo, ut nae in extremo quidem vitae discrimine omitteretur. Concilium Carthasin. 1U. can. 78. de Poenitente moribundo Dent testimonium , inquit , ,, qui eum audierunt, & si continuo creditur moriturus, reconcilietur ,, per manus impositionem, & insundatur ori ejus Eucharistia. Idem ,, passim praestribunt plerique omnes rituales libri. Accatur Regino
Quarto is ritus semper & . ubique viguit ab Apostolorum arvo: ab his enim illum manasse asseverat Thomas Valdensis ; & id profecto evin- Cit omnium gentium in eam consensio jam ab initio sere noItrae Relia gionis. De Africa testis est II. vix exeunte saeculo Tertullianus lib. de Pudicit. cap. 3. pag. 738. ac III. sanctus Cyprianus supra: de Italia per idem tempus Fontifex Stephanus apud eundem curianum Epist. 7 . , ac de Oriente . auctor a me modo memoratus Apos. ωὐtitutionum: de Asrica IV. saeculo optatus : de eadem V. 1 aeculo Augustinus : de Italia sanctus Leo, .ut praetermittam concilium Araus canum in Galliis, concilium Toletanum IV. in Hispaniis, Burchardum in Germania & alios diversarum gentium ejusdem aut in serioris aevi scriptores. Legatur Μarianus Victorius de publicis Poenitent. pag. 2ψ3. Quinto. Haec Pauli verba I. ad Timotheum 4. vers. I 4. Noli negligere gratiam quae data es tibi peν Prophetiam , cum impostione manuum
Presbteri r ibidem cap. 3. vers. 22. manus cito nemini imposueris , nequae communicaveris peccatis alienis o & cap. I. vers 6. admoneo te ur resinscites gratiam Dei, quae es in te per impositionem manuum mearum quae vulgo, & rectius quidem intelliguntur de sacra Ordinatione , & ex quibus Theologi colligunt impositionem manuum esse materiam ordis nationis et haec, inquam, eadem verba veteres multi de Poenitentiae sacramento interpretati sunt ό de quo vide Tertullianum de Pudicit. cap. 8 r. Pacianum Epis. a. & 3. & alios . Ac proinde ex hoc quoque colligi potest eam esse materiam Poenitentiata Quidquid sit, ex his saltem patet quam temere agant & quanta af serant pericula Poenitentibus ii , qui dum absolutionem Poenitentibus impertiuntur, manus iis imponere non curant.
De forma sacramenti Poenitentiae.
FORΜA sacramenti Pinnitentiae verba sunt absolutionis. PROBATUR a. auctoritate concilii Tridentini. Sessione enim I cap. 3. ,, Docet praeterea sanim Synodus, inquit , sacramenti Poeniten
is tiae formam, in qua praecipue vis ipsus sita est, in illis ministri
60쪽
verbis posuam eri : Ego te absolvo, oec. quibus quidem de Ecclesiae se sanctae more, preces quaedam laudabili est adjunguntur, quae ad ipsiusti tamen formae essentiam . mequaquam spectant', neque ad ipsius . lacras menti administrationem sunt necessariae. . M PROBATUR a. omnium Theologorum unanimi consensu. Neque enim ulla suit unquam de hac parte controversia; adeo ut ipsi met Hae retici qui sacramentum hoc agnoscunt, eandem nobiscum. sormam admittant et de quo consule Illyricum in Apologia confess. Anmerp. cap. IS.& Kemnitium 3. parte examinis concilii Trident. pag. 9O3. PROBATUR 3. ratione. In uno quoque enim sacramento ea verba formae rationem obtinent, quae materiae adj nguntur, quaeque proprium hujus sacramenti effectum clarius exhibent, atque conserunt. Atqui
ejusmodi sunt verba absolutionis ; quae Nofecto luculenter nobis ob oculos ponunt effectum illius potestatis quam Sacerdotibus Christus s cit his verbis. Quaecun e bolvsritis , σα quibus quidem verbis sacramentum hoc instituit. Ergo . .
IN hac parte operis nostri dicere licet , quod principio totius summae Theologi praefari solent , nullum videlicet esse argumentum eo quod
Cum enim Contritio sit ejusmodi, ut suppleri nequeat , ac pro' inde agatur aterna salus non hominum mom Poenitentium , sed etiam ipsorum Sacerdotum ac Doctorum I permagni certe refert non falli. Cum autem plures, & quidem a se mutuo multum diversae ad id sententiae Proponantur, anceps profecto est ad errorem locus. Ese enim via quae videtur bomini issa, nmissima autem eius ducunt ad montem. Verum ut, antequam ad illam partem accedamus, quae ab aliquo tempore tanto animorum aestu apud Theologos disputatur , ea quae jam definita sunt Ecclesiae judicio & ab omnibus recipiuntur, secernamus ab iis de quibus Scholae litigant; . - Notandum est Lutherum in hoc negotio quatuor inprimis divcuisse. i: Primum est , Contritionem esse duntaxat terrorem quemdam scientiae incussum . Sic in articulis Smalchaidicis , cop. de Paenitent. cu jus dogmatis, duo sunt consecharia ἱ Primum , Contritionem non . mactionem .esse hominis poenitentis , quam passionem o secundum y. eam -ci Witasse de Poenitentia. D non
