Reverendi patris F. Francisci de Victoria, ordinis Praedicatoru[m], sacrae theologiae in Salmanticensi Academia quondam primarij Professoris, Relectiones theologicae XII. : in duos tomos diuisae: quarum seriem uersa pagella indicabit. Summariis suis

발행: 1557년

분량: 965페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

positio,Hoc non passim,&ex quacunque causa belli iusti licet facere: ut patet ex dictis.Nam poena non debet excedere qualitate & ratione iniuriς, imo p oenae sunt restringedae, & fauores ampliandi,quae est no solii regula iuris humani,sed etia naturalis,& diuini: ergo dato liniuria illata ab hostibus sit sufficies causa beluti, non semper erit sufficiens ad exterminationem principatus hostis, & ad depositionem legitimorum,& naturalium principu. hoc enim, ζsset prorsus saeuum & insumanum. Secunda propositio, Non ' est negandum quin aliquando possint contingere sufficientes & legitimae causae uel ad mutandos princi pes uel ad occupandum principatum: & hoc uel pro multitudine & atrocitate damnorum&iniuriarum,uel maxime quando aliter securitas&pax ab hostibus obtineri non potest:& immineret grade periculum reip.ab illis, nisi hoc fieret.Hoc patet. Si enim licet occupare ciuitatem ex causa,ut di ctum est, ergo tollere principem ciuitatis.& eadem est ratio de prouincia, & principe prouinciae, si causa maior cotingat. Sed nota du circa&7.8.&9.dubiu, quod aliquando, imo frequenter non solum subditi,sed etiam principes ipsi,qui reuera n habent causam iustam,tamen bona fide gerulbellum, ita inquam bona fide, quod excusanxur Rb omni culpa,puta cum facta diligeti exa-

432쪽

. . .

minatione, ex s entelia doctorum, &bonorutii rorii geritur bellum .Et cum nemo debeat sine culpa puniri in tali casse, qua uis liceat ui- recuperare res ablatas,&sorte impetam belli: tamen sic it no licet parta uictoria que-c Dqxie interficere, ita nec ultra iustam satisfacti 'no occupare, nec exigere in rebus tempOrat Fbuς. quia omnia alia fieri non possunt, nisi non,ine poenae, quae in innocentes cadere non

.dplγςt,si x his omnibus pollunt componi pauci canones,®ulae belligerandi. Primus ca ' nu 'Suppqsito quod princeps habet aut horitatem gerendi bellum , primum omnium d bet no q uae rore Occasio in es, & causas belli: sed si fieri potest, cti omnibus hominibus pacem habere,ut Paulus praecepit ad Ro .ia. debet autem recogitare, quod alii sunt proximi, quos

tenemur diligere sicut nosip ς, & quod ha

bemus omnes unum commune Dominum, ante cuius tribunal tenemur rationem reddere Est enim ultimae immanitatis, causas qua vere,&gaudere, quὁd sint ad interficiendum,& perdendum homines quos Deus creauit,&pro quibus Christus mortuus est: sed coacta& inuitu uenire opor tet ad necessitatem belli. Secunduς canon,Conflato iam ex istis causis bello oportet illud gerere no ad perniciem gentis, contra quam bellandum est, sed ad co- sequutionem iuris sui,& defensionem patriae,

433쪽

DE IURE B ELLI. 4 et s&reipublicae suae,& ut ex illo bello pax aliquando,&securitas consequatur.Tertius ca-

non, Parta uictoria,&consecto bello, oportet moderate,& cum modestia Christiana, uictoria uti, 3c oportet uictorem existimare se iudicem sedere inter duas respub.alteram, quae lassa est,alteram, quae iniuriam secit ut no tanquam accusator, sed tanquam iudex sentetiam ferat, qua sati eri uuidem possit reipublicae laesae. Sed quantum heri poterit, cum minima calamitate,& malo reipublicae nocentis.& satis est, ut castigatis nocentibus, quantum licuerit: & maxime, quia ut plurimum inter Christianos tota culpa est penes principes Nasubditi bona sde pro principibus pugnant:& est periniquit qu o d Po exaait, Vt quicquid delirant Reges, plectantur Achiui.

434쪽

REVERENDI PATRIS

Iratri rancisci a Dictoria rei

cilio De matrimonio.

s V Μ Μ A. 1 Natrimonium quid sit. et Matrimonii quotuplex finis p conueniendi,an fatiε sist ad matrimonii essentiam. consensin inter virum cr foeminam,an sit de ratione matrimonis. Τ matrimonium quantum ad sevi essentiam quid βαε Matrimoni minculum,quomodo ex lege naturali aut rivina noti contrabatur,nisi coniugum ipsorum con sensu icet Deus sine dubio nullo consensu uiri Cr αα minae interposito,constituere posit. 7 Matrimonium,qubd nulla autboritate humana posissit constitui, nisi consensia contrahentium, probatur.3 Matrimonij constensivi quass sit .inquiritur.' canon,sive regula uniuersalis obseruanda,si ex alia quopacto,aut stipulatione non statim ab initio oriau

tur matrimonium.

. Matrimonium siquis deceptus contrabat,an teneat. i Ecclesia sicut aliquas per*nM odduthoritate red*dit i egitimus ad contrahendum,an princeps hoc possit facere. st Authorsi sententia pro dubio,An princeps secularis possit ponere impedimentum matrimonio.

E MATRIMONIO uerba sa

cturiis sum,Patres grauissimi, uiri-Que tum religiosissimi,tum ornatis- ami.Nec enim mihi integrum suit per amicos &necessarios argumentum, quod fueram

435쪽

DE MATRIMONIO. 4 ιν sueram meditatus,tractare,& mea prosessio ne,& uestra expectatione sortasse non indignum Cum enim superioribus diebus delata esset in hac uniuerstate causa de matrimonio illustrissimorum principum, regumque Anglorum,atque per aliquot dies in illos grauissimo doctorum,atque magistrorum iactata senatu, atque uentilata fuerit: contenderunt a me nonnulli mei inuicem studiosi,ut de ea reprima mea relectione dissererem quibus, quia negare no licebat, cum recepissem, necesiariumihi fuit,ut hoc alieno cere hodierna die me exoluerem. Quanquam profecto tot se mihi mala tam grauem causam aggresso obiecerui, ut non mediocriter timeam,ne prius quam ad

illam penetrare possim,& tempore, & cleps-dra,& uestra, quam mihi soletis pr stare,bene uola audientia destituar. Ergo utcunque res cessura sit,uestrum erit,& si quod cxpectabatis,audieritis,& quae expectabatis, adhuc des-deraueritis, meo nomini boni consulere, &meis conatibus & studiis ut hactenus secisti;)uel fauere,uel connivere. Locus igitur a me relegendus in praesentiarum & commentandus habetur Matth I9 . ,, . infertur a Magistro sententia. .libro,Quod Deus coniunxit,homo non separet. In cuius loci explicatione tres erunt quatistiones & partes.In prima de constitutione matrimonii.In secunda

436쪽

18 DE MATRIMONIO.

secunda de imped i mentis, in tertia de dissoluti one agendum est .Et quia siecundum Ciceronem I. 9sticiorum, Omnis, quς aratione susscipitur de aliqua re institutio, debet a definitio' ne proscisci ideo ante omnia quaeritur quid sit matrimonium, an ut quidam putant matrimonium sitius inter uirum,& sceminam, quo mutuo liceat uti ad liberoru procreationem, aut ut simplicius dicam ad GDpula carnalem. Et videtur quod sic quia omnis usus foeminae extra matrimoniu est illicitus. ergo matrimo nium est itis huius usus. Preterea per matrimoniti nihil aliud uidetur fieri, quam quod uir,& mulier consequantur facultatem utendi inuicem corporibus suis, ad usus generationis:& sic facultas hoec nihil aliud uidet este, quam ius licite utendi: ergo in contrarium est, quis dmatrimonium exigit inseparabilitatem, ut ex themate huius disputationis patet,&Aposto. T. I.ad Cor. 7.Ηis, qui matrimonio uinisti fiunt, praecipio,non ego, sed Dominus, uxorem auiro non discedere: δc si discesserit, manere innupta uir uxorem non dimittat. Ad huius dubii explicationem praemitto iundamentum ex Aristo. a Phy. qudd res naturales, necessitates suas ex fine habent: matrimonium aute ab Aristotele in libro Politi. inter naturalia computatur Dicit enim quod homo plus est animal coniugale, quam politicum:&tamen dicit hominem

437쪽

DE MATRIMONIO. istit homine esie animal ciuile habet ergo sitos ines propter quos est institutu. Deus autem, Q ut author,&institutor est matrimonii,illudaon frustra, sed propter sinem condidit . Est autem duplex sinis matrimonii secundum Aristotele, Primus,& potissimus, atque adeo rimarius, procreatio,& educatio prolis, &n esse rationali, hoc est, ad uitam & uirtutem iuilem quia dans sormam, dat consequentia id formam, ut dicitur in libr. i. De genera. Ea,

quae rei naturali conueniunt, inquantum ta-

is est, ut ignis dat non solum formam ignis,ed & calorem, & alias proprietates ignis : sic 'tiam ad patres spectat, non solum dare substa iam, sed& ius hominis stini, ut homo est, scii cet uitam secundum rationem, siue politica. st enim homo natura animal ciuile, sicut &gnis natura calidus:& ideo ad parentes spe stat non solum conferre necetiaria ad uitam naturalem, sed etiam ad uitam ciuilem. Alter lanis est, mutua obsequia,& officia inter uirubcsaeminam. Sicut enim homo est animal infirmum, de alterius operis egens, ideo est ani nal ciuile: ita quia no omnia munia ad uitam, ominum degendam sunt competentia, aut omnino uixis, aut omnino staminis, sed filiae Jam spectant ad uiros, ut arare, aedificare & si milia, quaedam autem ad se minas, ut nere, pinsere: ideo iunguntur mares & minae.

438쪽

3o DE MATRIMONIO.' Loci primum sundamentii est ad omnia pene, quae in mea relectioe disputaturus sum Nasecundum Aristotele libro De anima, dubia omnia cotingentia de re aliqua, ex dissinitione illius solueda sunt.Ea autem, quae sunt propter finem,optime dissi nititur pex finem,qua re & dubia incidentia de matrimonio ex fine matrimonii explicanda sunt. Sic ergo dico, l, 'ad matrimonii essentia no satis eu ius coueniendi.Probatur,Na si uagus concubitus esset licitus,non satis esset ad rationem matrimo nil .Patet, Quia illo posito, frustraretur talis coniunctio utroque uiae matrimonii. Prob. Tur. Si enim etiam uagus concubitus csset licitus,scilicet liber congressus uiri cuiuslibet cuqualibet foemina suus finis haberi nullo modo posset Nam certe Prqterquam quod ex tali concubitu rara solet proles contingere, non posset proles commode, aut procreari, aut educari, incerto scilicet patre non solum quoad ciuilem,sed di quantum ad naturalem uita, cum tamina sit infirmior,& improuidentior sine uiro, qu*m ut totam filiorum curam sustinere possit:&certus pater esse non potest, si concubitus est promiscuus,& dato etiam,vuna esset unius, sine tamen mutua obligati ο- ne impediretur adhuc uterque finis matrimonii. Na neque procreatio prolis esset certa ex libera coniunctione,neque educatio a paren'

439쪽

DE MATRIMONIO. 63 tibus,qui inuicem conuiuere non tenentur,& instructio moralis esse uix posset, cu Opol teret filium apud matrem educari propter naturales necessitates, & rus sit in a patre doceri, qui tunc cum matre non habitaret . Praeterea mutua obsequia & beneficia constare non potient, cum Omnis beneficentia ex amore proficiscatur, qui esse non posset uiri in is minam, quae alios viros pateretur, nec is minae in ui Tum, qui cum altis rem haberet. Atque ideὁ dico, quod praetexillud ius requiritur obligatio mutua certi uiri ad certam taminam,& perpetua ad procreatione liberoru Probatur, Sine tali obligatione non constabit sinis matrimonii. ea aute posita, costabit ergo illa exigitur Rin Confirmatur ex Apos .ad Rom. 7. Mulier sui corporis potestatem non habςt, sed vir: similitei xur potestatem sui coporis n5 habet, ed mulieriergo requiritur obligatio. Secundo dubitatur,& oritur dubium ex uo ii ne primi dubii, An de ratione matrimonii sit consensus interiai rum & se minam. Et videtur quod sic, Quia de ratione matrimonii est obligatio, quae non potest prouenire, nisi ex paet',&consensu inter uirum,& tamina.

ergo exigitur contractus, uel pamina inter taminJm,&uirum Et confirmatur,Nam ex siententia Onam in iuriscon siiltox Vm, & theolo gorum, matrimonium non transigitur,aut coficitur

440쪽

sciturnis consensu contrahentium, Ut etiam Magister expandit,& decreta allegat. ergo.Ιri contrarium est,quod omne ius, quod alicui competere potest ex pacto, potest conuenire decreto legis superioris:in omnibus enim aliis negotiis,ut eilectus & obligatio, quae nascitur ex cotractu&pacto,potest aliunde oriri, ut seruitus, quae expadio oriri potest, eadem ex i ure belli & aliis causs constituitur . Item translatio haereditatis, quae pacto conscitur, eadem aut i ure praescriptionis,aut alio titulo fieri potest. non ergo uidetur negaduna quin etiam obligatio maritalis, quae contrahetium

consensu,& pactione si mari solet, aliunde etiam positi proficisci. Pro solutione huius dubii dico, quod de ratione matrimonii,abi 'tu

te loquendo, non est contraditis, nec consensus inter uirum & foemina .Probatur primo ex

illo principio apud theologos acceptissimo, Quicquid Deus potest facere chi causa secuda, potest se solo facere. si ergo pacto,& consensu uiri, & sceminae constituitur matrimonium: ergo Deus se solo posset sacere illam obliga

tionem, non ex consensu, aut pacto aliquo uiri & foeminae,s mutuo utruque obligare pos set ad comuninionem maritalem, eodem modo,sicut pacto&coniuctione coniucti erant. Confirmatur, Quia Deus habet maius dominium super uirit & sceminam, quam ipsi inter

seipsos:

SEARCH

MENU NAVIGATION