Reverendi patris F. Francisci de Victoria, ordinis Praedicatoru[m], sacrae theologiae in Salmanticensi Academia quondam primarij Professoris, Relectiones theologicae XII. : in duos tomos diuisae: quarum seriem uersa pagella indicabit. Summariis suis

발행: 1557년

분량: 965페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

DE IURE BELLI. Hos Rius pugnare. Item manifeste probatur , Quia lictor tenetur exequi sententiam iudicis etias dubitet an sit iusta. contrarium enim esset ualde periculosiam.Ιtem hoc argumentum uidetur defendere Augus. contra Manich.Ιustus si sorte etiam stib rege homine sacrilego mili-zQt, recte potest eo iubente bellare: si, quod sibi iuuetur,uel non esse contra Dei praeceptu,

certum est, uel utrum sit, certumno est 29. q. I.

quod culpatur.Ecce August. dis finientem expresse,quod si non est certum , id est si dubiuest an sit contra Dei praeceptum, quod licituest subdito bellare.Nec Adrianus se expedire potest ab illa Augustini authoritate,qua uis se

in omnem partem tutat.sine dubio enim conclusio nostra est determinatio August.Nec ital et dicere, quὁd tulis debet tollere dubium formare sibi conscientiam, quis d bellum sit iustum: nam stat quod no possit sicut in aliis dubiis.Adrianus autem ui detur errasse in hoc, sputauit, si dubito an hoc bellum sit iustu principi uel contrarium, sit causa iusta huius belli, quod statim cosequatur, quod dubito utrum liceat mihi ire ad hoc bellum necne . Pateor enim quod nullo modo licet facere contra dubium conscientiae,& si dubito, an liceat mihi facere hoc,necne,pecco si faciam. sed non sequitur,dubito an sit iusta causa huius belli, ergo dubito an liceat mihi bellare,uel milit re in

412쪽

DE IURE BELLI. hoc bello.Ιmὁ oppositum sequitur. Si enir dubito an bellum sit iustum,sequitur quod licet mihi ad imperium principis mei militare. sc non sequitur,lictor dubitat an sententia iudicis iusta sit, ergo dubitat an liceat exequi sententiam,imo scit quod tenetur exequi. & dubito an haec sit uxor mea,ergo teneor ei redde. re debitum. Quartum dubiu est, An positi esse bellum iustum ex utraque parte .Prima propositio, seclusa ignorantia manifestum est,quod no potest contingere. Quia si constat de iure & iustitia utrius partis,no licet in contrarium benlare,nec offendendo,nec defendendo. Secunda,Posita ignorantia probabili facti acit iurisI Qxest esse ex ea parte qua uera iustitia est,belum iustum per Ie,ex altera autem parte bellutustum, id est exculatum a peccato bona fide. Quia ignorantia inuincibilis excusata toto. Item saltem ex parte sitbditorum si e potest contingere.Dato enim quod princeps, qui gς

rit bellum iniustum, sciat iniustitiam belli, t men ut dictum est lubditi bona fide possunt sequi principem suum: & sic ex utraque partς subditi licite pugnant. Sed ex hoc sequitur quintum dubiu, Vtru' qui ex ignorantia sequutus est bellum iniustum,si postea constiterit ei de iniustitia belli, u rum teneatur restituere,siue loquamur de principe,

413쪽

DE I 'RE BELLI. ηον

principe,siue de subdito. Prima proposito, Si quidem habebat probabilitate de iustitia belli, tenetur adueniente notitia de iustitia,restituere ablata, quae no dum consumpsit, id est quantum factus est locupletior :non aute quae

consumpsit, quia regula iuris est,quod qur noest in culpa,non debet esse in damnum ilium: sicut qui bona side suit in conuiuio lautiis imo suris,& res surtiuae consumptae sivit, non tenetur restituere, nisi sorte quantum domi consumpsisset. Si autem dubitauit de iniustitia belli, sequutus authoritate principis. Syti uest.in uerb.bellum,primo,*.9.dicit, quod tenetur de omnibus, quia mala fide pugnauit. Sed sit secunda propositio consormiter ad supra dicta, Quod nec iste tenetur de costim ptis,sicut nec alius. quia ut dictum est licite,& bonafide pugnauit. Sed esset uerum, quod Sylvester dicit, si re uera dubitasset, an liceredire ad bellum quia iam facit contra coicientia. Sed est multum considerandum, quod stat, is

bellum sit iustum & licitum per , illicitum aute Christianis: stat enim quod quis habeatius a Irecuperandam ciuitatem, aut priniin clam,& tamen ratione scandali sat prorsus illicitum. cum enim,ut supra dictum est i bella geri debeant pro bono communi,s ad recuperandam unam ciuitatem, neceste est ' sequa Iur maiora mala in repub.ut uastatio multam

C a ciuita

414쪽

oc DE IURE BELLI. ciuitatum, caedes magna mortalium, irritatio principum,occasiones nouorum bellorum in

perniciem ecclesiae: item quod paganis detur opportunitas inuadendi & occupandi terras Christianorum: indubitatum est quin tenea fur princeps potius cedere iuri suo, & abstinere se bello.Clarum est enim quod si rex Gallorum ex gratia haberet ius ad recuperandum Mediolanum, ex bello aute & regnum Galliae, &ipsa prouincia Mediolanesis patientur intoleranda mala ,& calamitates graues : non licet ei recuperare. quia bellum ipsium aut feri debet,uel propter bonii Galliae, aut Mediolanentes. quando ergo ecotra utriusque magna

mala ex bello sutura sunt, non potest bellum iustum esse. Circa aliam quaestionem quantum liceat in δ' bello it isto,simi etia multa dubia. Primit, 'An liceat in bello interficere innocentes. & uidetur quod sic, quia filii Israel primo interfecerut infantes, ut patet Ios6. in Iericho . dc post. τla Saul I.Reg.1 .intersecit pueros in Amalec. utrunque ex authoritate, & madato Domini. Quaecunque autem scripta sunt, ad nostram docti inani scripta fiunt, ut patet ad Rom.I .ergo & nunc si bellum sit iustum, licebit interficere innocentes. De hoc dubio sit prima pro- positio,Nunqua licet per se&ex intentionei terficere innocetinprobatur primo EXOd 2ς. inson

415쪽

m 1VRE BELLI. Insontem & iustum non occides. Secundo, Fundamentum iusti belli est iniuria,ut stipra ostensiim est. sed iniuria non est ab innocen te ergo non licet bello uti contra illud . I er-tio,Non licet in republica pro delictis malorum interficere innocentes: ergo etiam nec pro iniuria malorum licet punire innocentes

apud hostes .Quartὁ, Alias iam bellum esset

iustum ex utraque parte, seclusi ignorantia: quod esse non potest, ut ostensium est.Et pa Iet consequetia, quia innocentes, certum est quod possent se defendeee contra quom cunque conantem interscere.Et confirmatur tΟ-

tu hoc Deutero. 1.Madauit filiis Israel,ut cum ui ceperint ciuitate,alios qui de interficiat,parcant aute mulieribus,&paruulis .Ex quo sequio tur, ' etia in bello cotra Turcas no licet interficere insantes .patet , quia sant innocentes. L. mo nec sae minas inter infideles. patet, quia viii ad bellu spectat, pr sumuntur innocetes,nis sorte costaret de aliqua scemina, v esset in culpa .Imo ide uidetur iudiciu de innoxiis agricolis apud Christianos, imo de alia gete togata,& pacifica, quia omnes praesumtitur inno cetes, nisi cotra constaret.Hacetiarati Oe nec peregrinos nec hospites qui uersant apud hostes quia praesumunt innocentes,nec re uerastini hostes Eadem ratione nec clericos, quia prae

sumuntur innocentes in bello, nisi constet de contra

416쪽

o8 DE IURE BELLI. contrari O,ut cum actualiter pugnat. 37 Secuduppositi Pex accides aute etia scie- ter aliquando licet interficere in no cetes, puta cum oppugnatur arx, aut ciuitas iuste , in qua tamen constat multos esse innocetes,nec pos-ssunt machinς solui & alia tela,uel ignis subiicia dificiis, quin etiam opprimantur innocentes, sicut nocentes. Probatur, Quia alias non

posset geri bellum contra ipsos nocentes , &frustraretur iustitia bellantium: Sicut ecotrario si oppidum oppugnatur iniuste,& iuste defensetur,licet mittere machinas, & alia tela in obsessores, Sc in castra hostili, dato quod incer illos sint aliqui pueri aut suerint innoxii. Sed tamen est co siderandum, quod paulo ante dictu est, quod oportet cauere ne ex ipso bello sequatur maiora mala, quam uitetur peripitum bellum: si enim ad shmmam belli uictoriam parum confert expugnare arcem,

aut oppidum, ubi est pa arsidium hostium,&sunt multi innocentes, non uidetur quod liceat ad expugnandum paucos nocentes, Occidere multos innocentes, sitibiiciendo ignem, uel machinas,uel alia ratione, qua indiffereter opprimantur innocentes cum nocentibus. Et tandem nunquam uidetur licitum interficere innocentes, etiam per accidens,& praeter intetionem, nisi quando bellum iustum expediri Hare.x3. & geri aliter non potest,iuxa illud Matth. Is. Sinite

417쪽

DE IURE BELLI. Avs Sinite crescere aetrania,ne sorte colligetes Zi-

Tanta,eradicetis simul& triticum. Sed circa haec potest dubitari, An liceat interficere in nocentes,a quibus tamen in futurum imminet periculum,puta,pueri Saracenorum sunt innocentes sed timendum merito est,ne facti adulti, pugnent contra Christianos,& inserant bellum cum periculo. Et praeterea etiam rogati puberes apud hostes, qui non sunt milites, praesiimuntur innocetes:s ed isti armabuntur postea in milites,& inseret periculum, an liceat tales interficere.Et uidetur quod sic,eadem ratione qua per accidens licet interficere

alios innocentes.Item Deuteron. 2O. praecipi tur filiis Israel,ut cum expugnauerint aliquam ciuitatem,interficiant omnes puberes,no est autem praesumendum, quod omnes essent nocentes.Respodetur ad hoc,licet posset fortasse defendi, quod in tali casti possint interfici. Tamen credo, quod nullo modo licet, quia non sunt facienda mala,ut uitentur etiam alia mala maiora.dc intolerabile est,quod occidatur aliquis pro peccato suturo . Et prieterea sunt alia remedia ad cauendum in futurum ab illis,ut 'captiuitas,exilium,&c.ut statim dicemus.Vnde sequitur, quod siue iam parta uictoria, siue in actu bellum geratur, si constat dς innocentia alicuius militis,& milites possunt eum liberaxe,tenentur eum siluare. Ad argu C s mentum

418쪽

metu in co trariu ,res psicleo, ' illud factu fuit speciali naadato Dei, qui iratus, &indignatus contra populos illos,uoluit perdere omnino. sicut misit ignem in Sodomam & Gomo

rham, qui deuoraret tam innocentes, quam nocentes: ips, aute est dominus omnium, nec dedit hanc licentiam ex lege communi. Et ad illud Deuterono. ao .posset eodem modo responderi: sed quia illic data est lex belli cornunis in omne lepus suturii, potius uidetur,lillud Dominus dixit, quia reuera omnes puberes reputantur in ciuitate inimica nocentes,&non possunt distingui innocentes a nocentiabus: ideo omnos poliunt interfici.

Secudu dubiti est, An liceat spoliare innocetes inter hostes: sitque prima proposi.Certuest ' licet spoliare in nocetes bonis & rebus,

qb' hostes aduersum nos usuri sitiat,ut armis, nauibus,machinis.Patet, avia aliter uictoria consequi non possemus. quae est finis belli, imo etiam licet accipere pecunias innocentum,& comburere,& corrumpere frumenta, Occidere equos, si ita opus est,ad debilitadum hostium uires.Ex quo sequitur corollarium, quod si bellum sit perpetuum,licet indiserenter expoliare omnes apud hostes tam nocentes quam innocentes: quia ex opibus suorum hostes alunt bellum iniustum,& econtra debilitantur uires eoru si ciues eorum spoliantur.

' secunda

419쪽

secunda propositio, Si bellum satis com mode geri potes , nsi spoliando agricolas aut

alios innocentes,u1detur quod non liceat eos

spoliare. Hoc tenet Sylves .in uerbo bellu .f. sγlus Io. quia bellu sundatur in iniuria, ergo non licet iure belli uti in innocentes, si aliunde potest recompensari iniuriae.Ιmo addit Sylvest.

quod etiam si fuerit iusta causa spoliandi innocen tes,quis diransacto bello,tenetur uictor restituere illis quicquid superest. Sed hoc non puto esse necessarium quia,ut infra dicitur, si iure belli factum est, omnia cedunt in fauore& ius,iustuin bellum gerentium .unde si licite sunt capta, puto quod non sunt obnoxia restitutioni.Dictum tamen Sylvestri pium est,&non improbabile. Spoliare autem peregrinos,& hospites, qui sunt apud hostes,nisi constet de culpa illorum, nullo modo licet, quia illi non fiant denumero hostium. Tertia propositio, Si hostes nolunt resti ' tuere res iniuria ablatas,&non possit,qui laesus est,aliunde commode recuperare, potest undecunque satissa monem capere, sue a nocentibus, siue ab innocentibus.Vt si latrones Galli fecerint praedas in agrum Hispanorum,& rex Francorum nolit cogere illos ad restitutionem, cum possit,possunt Hispani autho xi rate principis spoliare mercatores Gallos,aut agricolas quantumcunque innocentes: quia licet forte

420쪽

D DE IURE BELLI.cet sorte a principio respu.aut princeps Gallo - mansi fuerit in culpa riani est in culpa, quia ne uindicare, ut ait Aug. qil improbe a suis factu est,& princeps laesus potest ex omni in bro & parte reipti satisfactione accipere.Vnde literae marcharum, aut repra saliarum, qua

a principibus in huiusmodi casibus conceciuntur, non sunt per se iniust e, quia per negligentiam,& iniuriam alterius principis, concedit laeso suus princeps,ut possit recuperare bona tua etiam ab innocentibus uni autem periculo sar, & praebent occasionem rapinarum.

η' 'Tertium dubium, Dato quod non liceat

in tei ficere pueros&alios innocentes, an salutem liceat ducere illos in captiuitatem,& se uitutem. Sitque pro illius declaratione unicapi opositio, Eodem modo licet ducere innocetes in captiuitatem, sicut licet spoliare illos, quia libertas & captiuitas inter bona sortunae reponuntur: unde quando bellum est talis co-ditionis, quod licet spoliare indifferenter omnes hostes,& occupare omnia bona illorum, etiam licet ducere in captiuitatem omnes hostes siue nocentes, siue innocentes.&cum bellum aduersus paganos sit huiusimo di,quia est perpetuum,& nunquam satisfacere post uni pro iniuriis,& damnis illatis ideo non est dubita dum quin liceat &pueros,& sceminas Saracenorum ducere in captiuitatem,&sertiitu

tema

SEARCH

MENU NAVIGATION