Aurel. Cornel. Celsi De medicina libri octo cum praefatione Georg. Wolffg. Wedelii ..

발행: 1713년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

Cap. I. MEDICINA. 207potest, ut idem incommodum maneat, sed, si manserit, utendum erit cibis frigidis aridis, leuibus humore quam minimo seruatis frictionibus exercitationibusque, quae in omni tali genere valetudinis necessariae sunt.

De Cervicis morbis. a 3 CApiae transitus ad ceruicem est, quae Lagrauibus admodum morbis obnoxia est.Neque tamen alius importunior b acutiorque morbus est, quam is, qui quodam rigore neruorum, modo caput scapulis, modo mentum pectori adnectit, modo rectam immobilem ceruicem intendit. Primum Graeci scyo P ο-

πονον, sequentem εμ προξοτονον, Ultimum τε -

τανον ovi appellant quamuis minus subtiliter quidam indiscretis his nominibus utuntur. Ea saepe intra quartum sis diem tollunt si hunc

euaserunt, sine periculo sunt. Eadem omnia ratione curantur idque con-Denit Asclepiades Vtique mittendum

sanguinem credidit. Id quidam utique vitandum esse dixerunt, eo quod maXime tum corpus calore egerer isque esset in fanguine venarum. Hoc quidem falsum est, neque enim natura sanguinis est, ut lique calen; sed ex his,

quae a Galen. Introd. in Med. c. Iῖ. b Aretaeus de

252쪽

ac A. CORN CELSI Lib. 4. quae in homine sunt, is celerrime vel calescit, vel refrigescit. Mitti vero nec ne debeat, ex his intelligi potest, quae de sanguinis missione praecepta sunt. Vtique autem recte datur a. storeum, cum hoc piper, vel laser. Deinde opus est fomento humido' calido. Itaque plerique aqua calida multa ceruices subinde perfundunt, id in praesentia allevat; sed opportuniores neruos frigori reddit, quod utique vitandum est. Vtilius igitur est, cerato liquido primum cer-Vieem perungere deinde admouere vesicas bubulas vel utriculos g oleo calido repletos, vel ex farina calidum cataplasina, vel piper cum sic contusum. Vtilissimum tamen est, humj-do sale fouere, quod quomodo fieri debeat,jam ostendi. Vbi eorum aliquid factum est, admovere ad ignem, vel si aestas est, in sole aegrum Oportet i maXimeque oleo vetere; si id non est

h) Syriacori si ne id quidem est, adipe quam

vetustissima ceruicem,&scapulas,&spinam per

fricare is

Fricatio cum omnibus vertebris hominum utilis sit, tum iis praecipue, quae in collo sunt. Ergo die nocteque, interpositis tamen quibuS-dam temporibus, hoc remedio tendum est: dum intermittitur, imponendum malagma aliquod ex calefacientibus. Cauendum vero

prae

253쪽

Cap. I. MEDICINA. 2 9 praecipue frigus, ideoque in eo conclaui, quo curatur aeger, ignis continuus esse debet, maximeque tempore antelucano, quo praecipue frigus intenditur. Neque inutile erit, caput attonsum habere, idque irino vel cyprino calidonia defacere,& superimposito pileo velare: nonnunquam etiam in calidum oleum totum descendere, vel in aquam calidam, in qua foenum graecum decoctum sit, adject a olei pars tertia. Aluus i quoque ducta saepe superiores partes resoluit .

Si vero etiam vehementius dolor creuit, ad mouendae ceruicibus cucurbitulae sunt, sicut cutis incidatur. Eadem aut ferramentis aut sinapi adurenda. Vbi leuatus est dolor, mouerique ceruix coepit, scire licet, cedere remediis

morbum. Sed diu vitandus cibus, quisquis mandendus est. Sorbitionibus utendum,itemque ouis sorbilibus, aut e pullis mollibusue jus aliquod assumendum. Id si bene processerit,

jamque ex toto recte se habere ceruices videbuntur, incipiendum erit a pulticula , velintrita bene madida. Celerius tamen etiam panis mandendus , quam vinum gustandum i quidem hujus usus praecipue periculosus ; ideoque in longius tempus differendus est.

CAP. IV.

. Aph. vir. s. melius Aurelian Morb. Acut.

254쪽

a me auctan morbis D c primum de

Angina. VThoc autem morbi genus circa totam cer . vicem; si alterum, aeque pestiferum acutumque, in faucibus esse consueuit. Nostri anginam vocant : apud Graecos nomen, prout species est. Interdum enim neque rubor , neque tumor ullus apparet 'sed corpus aridum est, vix spiritus trahitur, membra soluuntur, id b συνάγχην Vocant. Interdum lingua faucesque cum rubore intumescunt, vox nihil significat, oculi vertuntur, facies pallet, singultusque est, οὐ συνάγχ' vocatur. Illis communia sunt , aeger non cibum deuorare, non potionem potest spiritus ejus intercluditur. Leuius est, ubi tumor tantummodo rubor est, caetera non sequuntur, id παρασυνάγχην appellant saQuicquid est, si vires patiuntur, sanguis mittendus est, etsi non abundat 'secundum est, ducere aluum. Cucurbitula quoque recte sub mento, circa LUces admouetur ut id, quod strangulat, euocet. Opus est deinde fomentis humidis, nam sicca spiritum elidunt. Ergo admouere spongias oportet quae melius in calidum oleum , quam in calidam aquam subinde

dimittuntur. Efficacissimumque est hic quoque,

255쪽

Cap. q. MEDICINA. 2ri salem calidis cum saccellis superponere. Tum commodum est, hysopum , Vel nepetam, vel thymum, vel absinthium, vel etiam furfures, aut ficus aridas, cum mulsa decoquere, eaque gargarigare: post haec palatum ungere vel felle taurino, vel eo medicamento, quod ex moris est. polline etiam piperis recte respergitur. Si per haec parum proficitur, ultimum es 4ncidere satis altis plagis sub ipsis maxillis supra coLlum,in in palato circa Vuam, vel eaS Venas, quae sub lingua sunt ut per ea Vulnera morbUS

rumpat. Quibus si non fuerit aeger adjutus scire licet, a malo victum esse. Si vero his morbus leuatus est, jamque fauces cibum totum capiunt, facilis ad bonam Valetudinem recumsus est. Atque interdum natura c quoque adjuvat, si ex angustiore sede vitium transit inlatiorem. Itaque rubore tumore in praeco diis orto scire licet fauces liberari. Quicquid autem eas leuarit, incipiendum est ab humidis, maximeque aqua mulso deinde assumendi molles non acres cibi sunt, doneCfauces ad pristinum habitum reuertantur. Vulgo audio, si quis d) pullum hirundinum ederit,

angina toto anno non periclitari. Seruatumque eum ex e sale, cum is morbus Vrget, comburi, carbonemque ejus contritum in aquanta,

mulsam, quae potui detur, infricari, prodesse.

256쪽

Id cum idoneos authores ex populo habeat,ne-l que habere quicquam periculi possit, quamuis lin monumentis medicorum non legerim,tament inserendum huic operi meo credidi.

Est etiam circa fauces malum , quod apud Graecos aliud aliudque nomen habet, prout se intendit. Omne in dissicultate spirandi consistit sed haec dum modica est, neque ex toto strangulat, δύσπνοια appellatur cum Vehementior est, ut spirare aeger sine sono lan illelatione non possit, ἀBuo cum accessit id quoque, ne nisi recta ceruice spiritus trahatur, οοθοπνοῶα. Ex quibus id, quod primum est, potest diu aliquem trahere duo insequentia acuta esse consuerunt. His communia sunt: quod propter angustias, per quas spiritu evadit. 6 sibilum elidit dolor in pectore praecordiisque est, interdum etiam in scapulis, isque

modo decedit, modo reuertitur adhaec tussicula accedit.

Auxilium vero est, nisi aliquid prohibet, in sanguinis detractione. Neque id fatis est, sed lac caprinum calidum jejuno dandum; , si

non febrit, venter soluendus est. Liquanda aluus, interdum etiam ducenda, quibUS Xtenuatum corpus incipit spiritum trahere commodius. Caput autem etiam in lecto sublime

257쪽

habendum est thorax fomentis, cataplasmatis que calidis, aut siccis, aut etiam humidis adjuvandus est postea malagma superimponendum, Vel ceratum X cyprino, Vel irino vnguento. Sumenda deinde jejuno in potum mulsa, Vel aqua, cum qua vel hyil opus cocta vel contrita capparis radix sit. Deligitur etiam tiliter, aut nitrum, aut hynasturtium alliumve fructum, deinde contritum&cum melle mixtum: simulque coquuntur mel, galbanum, resina, terebinthina ubi autem coierunt, ex his, quod

fabae magnitudinem habet, quotidie sub lingua

liquatur aut sulphuris ignem non Xperti P .& quadrans, abrotantis . in vini cyatho teruntur idque tepefactum sorbetur. Est etiam nota vana opinio, vulpinum jecur 0, ubi siccum Maridum factum est, contundi oportere, pollinemque e eo potioni aspergi vel ejusdem pulmonem quam recentissimum a sum, sed sine ferro coctum , edendum est e. Praeter haec sorbitionibus uenibus cibis utendum est inter

dum vino tenui austero : nonnunquam Omitu Prosunt etiam, quaecunqlle rinam mouent sed nihil magis, quam ambulatio lenta pene usque ad lassitudinem fricatio multa prae cipue inferiorum partium , vel in sole, vel ad

ignem, ter seipsum , per alios, usque ad

sudorem.

258쪽

ri A. CORN CELSI Lib. .

s. De Faucium exulcenatione. In interiore vero faucium parte interdum e ivlceratio est consueuit In hac plerique cx- .ltrinsecus cataplasi natis calidis fomentisque humidis utuntur Volunt etiam Naporem calidum Ore recipi, per quem molliores alii partes eas fieri dicunt, opportunioresque Vitio jam hae renti Sed si bene sic vitari morbus potest, tuta illa praesidia: si metus ejus est, superuacua sunt Vtique autem perfricare fauce periculosum est, exulcerat enim. Neque utilia sunt, quae urinae mouendae sunt apta P quia postunt, dum transeunt, ibi quoque pituitam eXtenuare ii quam supprimi melius est. Asclepiades multarum rerum, quas ipsi quoque secuti sumus, author bonus, acetum ait quam acerrimum este sorbendum hoc enim sine ulla noxa comprimi ulcera. Sed id supprimere sanguinem potest, ulcera ipsa sanare non potest. Melius huic rei licium est quod idem quoque aeque probat vel porri, vel marrubii succus, vel nuces Graecae cum tragacantho contritae cum passo mixtae,vel lini semen conis tritum tum dulci vino mixtum. Exercitatio quoque ambulandi currendique necessarm est. Fricatio a pectore vehemens toti inferiori parti adhibenda. Cibi vero esse debent, neque nimium acreS,

si Amigdala vide Rhodii Lexicon Scribonianum.

Macrobium Saturn M. I .

259쪽

Cap. . MEDICINA. Is neque asperi mel, lenticula, tragum, lac, pti fina, pingui caro, praecipueque porrum, quicquid cum hoc miXtum est Potionis quana minimum esse conuenit. A qua dari potest, vel pura, vel in qua malum cotoneum, palmulaeve de coeti sunt. Gargarigationis quoque lenes sin hae parum proficiunt, reprimente Utiles sunt. Hoc genus neque acutum est, potest esse

non longum curationem tamen maturam, ne

vehementer diu laedat, desiderat.

. De usi.

Tussis vero sere propter faucium exulcerationem molesta est quae multis i modis contrahitur. Itaque illis restitutis, ipsa finitur. Solet tamen interdum per se quoque male habere:& vix, cum vetus facta est, eliditur, ac modo ari da est, modo pituitam facit vel citat. Oportet autem hyssopum altero quoque die bibere spiritu retento currere, sed minime in puluere ac lectione Uti Vehementi; quae primo impeditur a tussi, post eam vincit tum ambulare deinde per manus quoque Xerceri pectus diu perfricare post haec quam pinguissimae ficus uncias tres, super prunam incoctas,

Praeter haec, si humida est, prosunt fricationes validae, cum quibusdam calefacientibus, sic, Vt caput quoque simul vehementer perfricetur: a telu

t Trallian. V. I.

260쪽

116 A. CORN CELs Lib. . item cucurbitulae pectori admotae sinapi ex

parte exteriore faucibus impositum, donec leuiter exulceret potio e menta, nucibuSqueGraecis lamylo; primoque assumptus pani aridus, deinde aliquis cibus lenis. At, si sicca tussis est, cum ea vehementissime urget, adjuvat vini austeri cyathus assumptus; dum ne amplius id interposito tempore aliquo, quam ter aut quater fiat item laseris quam

ptimi paululum deuorare opus est; porri vel marrubii succum assumere scillam delingere

acetum e ea, vel certe acre sorbere, aut cum

spica allii contriti duos vini cyathos. Utilis etiam in omni tussi est peregrinatio, navigatio longa, loca maritima, natationes. Ci bus interdum mollis, ut malua, Vt urtica intemdum acer, ut lac cum allio coctum. Sorbitiones, quibus laser sit adjectum, aut in quibus porrum incoctum tabuerit. Ouum quoque sorbile, sulphure adjecto , sorbeatur. In potum vero primum aqua calida, deinde inuicem aliis diebus haec, aliis vero Vinum.

3. De Sanguinis sputo.

Magis terreri potest aliquis, cum sanguinem expuit, sed id modo minus, modo plus periculi habet. Exit enim modo ex gingiuis, modo ex ore, 'uidem e hoc interdum etiam copiose, sed sine tussi, sine ulcere, sine gingiuarum ullo vitiora ita ut nihil excreeturi seruin

SEARCH

MENU NAVIGATION