Aurel. Cornel. Celsi De medicina libri octo cum praefatione Georg. Wolffg. Wedelii ..

발행: 1713년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

cap. II. MEDICINA. I Tlis quotidianus, aut altero quoque die post cibum vomitu est. Fomentis deinde siccis calidisque utendum est. Si per haec dolor non finitur, necessariae sunt sime ferro cucurbitulae. Sine' per has quidem tormentum tollitur, incidenda cutis est tum his utenduna

Vltimum auxilium est, si cucurbitulor nihil

profuerunt, per aluum infundere copiosam aquam calidam , eamque recipere, iniri etiam quotidie ter quateriae opus est uti fricatione Vehementi, cum oleo de quibusdam calefacientibus. Sed hac frictione Ventre absti nendum est. Imponendum Vero in eum Cre-ibrius sinapi, donec cutem erodat; ferramentisque candentibus pluribus locis Venter eXUlcerandus est, & seruanda ulcera diutius. Vtiliter ,

etiam scilla cocta deligatur super cutim. Sed diu post has inflationes abstinendum est ab omnibus initantibus. At si id vitium est, utrarii κο : κεγαατία nomen est, ea partes, quae tument subjicere soli oportet; sed non nimium, ne febriculam incendat: si is vehementior est, caput velandum est, utendumque fricatione, madefietis tantum Inanibus aqua, cui saJ nitrum Molei paulum sit

adjectum; sic, ut aut pueriles aut muliebres maianus adhibeantur, quo mollior earum taetiis sit Idque si vires patiuntur, ante meridiem , tota horari post meridiem, semihora fieri oportetis Vtilia sint etiam cataplasmata, quae reprimunt; maximeque, si corpora teneriora sunt In

222쪽

dendum quoque super talum, quatuor fere digitis, ex parte interiore est quo per aliquot dies frequens humor feratur atque ipsos tumores incidere altis plagis oportet concutiendumque corpus est multa gestatione, atque, ubi inductae vulneribus cicatrices sunt, adjiciendum exercitationibus .cibis, donec corpus ad pristinum statum reuertatur Cibus Valens esse debet, glutinosus,maximeque caro. Vinum, si per stomacliu licet, dulcius, sed ita, ut inuicem biduo triduoue modo aqua, modo id bibatur. Prodest etiam lactucae marinae, quae grandisjUX-ta mare nascitur, semen, cum aqua potui datum.

Quod si valens est, qui id accipit, ei scilla cocta

simul super ventrem deligatur. Authoresque multi sunt , inflatis vesicis pulsandos tumores

esse .

Si vero id morbi genus est, quo in uterum multa aqua contrahitur, ambulare, sed magis modice oportet malagma , quod digerat, impositum habere; idque ipsum superimposito tri plici panno, fascia, non nimium tamen vehementer , astringere, quod a Tharria profectum, seruatum esse a pluribus video. Si jecur, aut lienem affectum esse, manifestum est , ficum pinguem contufam, adjecto melle, superponere. Si per talia auxilia venter non siccatur, sed humor nihilominus abundat, celeriori via succurrere,Vbi per ventrem ipsum emittatur. Neque

ignoro, Erasistrato displicuisse hanc curandi vi

223쪽

P. II. MEDICINA. 79am, morbum enim hunc jocinoris putauit ideoque illud esse sanandum frustraque aquam emitti, quae, vitiato illo, subinde renascatur. Sed primum, non hujus visceris unius hoc vitium est. Nam splene affecto, in totius corpo ris malo habitu fit. Deinde, ut inde coeperit,

tamen aqua nisi emittitur, quae contra naturam

ibi substitit, Jocinori, caeteris interioribus

partibus' nocet. Conuenitque , corpus nihilominus est curandum. Neque enim sanat

misi is humor, sed medicinae locum facit, quam intus inclusus impedit. At ne illud quidem in

controuersiam Venit, quin non omnes in hoc

morbo sic curari possint; sed juvenes robusti, qui vel e toto carent febre, vel certe satis liberales intermissiones habent. Nam quorum stomachus corruptus est, quiue ex atra bile huc deciderunt, quique malum corporis habitum habent, idonei huic curationi non sunt Cibus autem, quo die primum humor emissus est, superuacuus est , nisi si vires desunt. In sequentibus diebus, iis vinum meracius quidem, sed

non ita multum dari debet, paulatimque reuOcandus aeger est ad Xercitationes , fricationes, solem, sudationes, fatigationes, Midoneo cibos, donec ex toto conualescat. Balneum rarum res amat; frequentiorem in jejuno vomitum . . . Si aestas est, in mari natare commodum est. Vbi conualuit aliquis, diu tamen alienus ei veneris usus sit.

CAP. XX no

224쪽

18 A. CORN CELSI Lib. I.

CAPUT XXII.

De Tabe ejus speciebus. Diutius iape' periculosius tabes eos malo

habet, quos inuasit. Atque hujus quoque plures species sunt. Vna est, qua corpuS O alitur, , naturaliter semper aliquibus decedentibus, nullis vero in eorum locum subeuntibus, summa macies oritur; , nisi occurritur, tollit, τρο*ια hanc Graeci nominant. Ea duabus fere de causis incidere consueuit. Aut enim nimio timore aliquisnamus, aut uiditate nimia plus quam debet, assumit ita vel, quod deest, infirmat vel, quod superat, corrumpitur. Altera species est, quam Graeci καχεξροαν appellant ubi malus corporis habitus est , ideoque Omnia alimenta corrumpuntur. Quod fere fit, cum longo morbo itiata corpora, etiam si illo vocant, refectionem tamen non accipi Unt aut cum malis medicamentis corpus ais

ctum est, aut, cum diu necessaria defuerunt; aut , cum inusitatos inutiles cibos aliquis assumpsit, aliquidue simile incidit. Huic,

praeter tabem, illud quoque nonnunqHam accidere solet, ut per assiduas pustulas, aut ulcera, summa cuti exasperetur, vel aliquae corporis partes intumescant.

Tertia est, longeque periculosissima species, quam Graeci pSim nominauerunt. Oritur fere a capite inde in phimonem distillat. Ex hoc exulceratio accidit, febricula lenis fit quae etiam, cum quieuit, tamen repetit. iii a

225쪽

Cap. 22. MEDICINA. is quoque frequens tussis est, i pus excreatur; is terdum cruendum aliquid. Quicquid excreatum est, si in ignem a impositum est, mali odoris est. Itaque, qui de morbo dubitant,hac

nota tuntur.

byCum haec genera tabis sint, animaduerte reprimum oportet, quid sit in quo laboratur. Deinde, si tantum non ali corpii apparet, Cau sam ejus attendereri , si cibi minus assumsit aliquis quam debuit, adjicere oportet sed paulatim, ne si corpus insitetum subida multitud1-

ne onerauerit stomachus gravetur, concoctionem impediat. Si vero plus justo quis assumere solitus est, abstinere uno dieri deinde ab exiguo cibo incipereri quotidie adjicere,do nec ad justum modum perueniat. Praeter haec conuenit ambulare locis quam niaxime frigid1s. sole vitato : per manu quoque exerceri. Si infirmior est, gestari, ungi perfricari, si potest, maxime per seipsum, saepius eodem die, lante cibum post eum, sic ut interdum oleo quaedam adjiciantur calefacientia, donec insudet. Prodestque jejuno prehendere per multaS par

te cutem, attrahere, Vt relaxetur; Ut, Im

posita resina, abducta , subinde idem facere. Vtile est etiam interdum balneum, sed post cibum exiguum. Atque in ipso solio recte cibi aliquid astumitur aut si sine hoc fracatio fuit, post eam protinus Cibi vero esse debent ex M has, a Aphor. V. H. L Trallian v. a.

226쪽

his, qui sacile concoquuntur, maximeque alunt. Ergo vini quoque, sed austeri, necessarius usus

est, mouendae Urinae.

At si malus habitus corporis est, primum ab'stinendum est. deinde aluus ducenda pium pauislatim cibi dandi, adjectis exercitationibus, nisctionibus, fricationibus. Utilius his frequens balneum est, sed jejunis; etiam usque ad sudorem. Cibus vero opus est copiosis, variis, boni succi, quique etiam minus facile corrumpantur, vino austero. Si nihil reliqua proficiunt, sanguis mittendus est; sed paulatim, quotidieque pluribus diebus, cum O, Vt caetera quoque eodem modo seruentur.

Quod si mali plus est, tera phthisis est, inter initia protinus occurrere necessarium est neque facile enim hic morbus, cum inueteraverit, euincitur opus est, si vires patiuntur,

b longa nauigatione, coeli mutatione sic, ut densius quam id est, ex quo discedit aeger, petatur. Ideoque aptissime Alexandriam ex Italia itur. Fereque id posse inter principia corpus pati debet, cum hic morbus aetate firmissima maxime oriatur, id est ab anno e duodeuigesimo usque ad annum quintum trigesimum. Si id imbecillitas non sinit, naue tamen, sed non longe , vectari commodissimum est. Sin nauigationem aliqua res prohibet, lectica, vel alio

227쪽

Cap. ari MEDICINA. 83 modo corpus mouendum est: tum a negotiis abstinendum est, omnibusque rebus, quae soliis citare animum possunt; bmno indulgendum: cauendae destillationes, ne, si quid cura leuarit , exasperent , de ob id vitanda cruditas, simulque&sol, frigus os obtegendum, fauces velanis dae, tussicula suis remediis finienda : ,quamdiu quidem febricula incursat, huic interdum abstinentia, interdum etiam tempestiuis cibis medendum eoque tempore bibenda aqua. Lac

H quo quie, quod in capitis doloribus,4 in actiatis febribus, ter eas facta nimia siti, ac, siue praecordia tument, siue biliosa urina est, siue languis fluxit, pro veneno est in phthisi tamen, sicut in omnibi is longis difficilibusque febriculis, recte dari potest. Quod si febris aut nondum incursat, aut jam

remisit, decurrendum est ad modicas exercitationeS, maXimeque ambulationes, item lenes fricationes Balneum alienum est Cibus es.se debet primo acer, Ut allium, porrum, idque ipsum ex aceto, Vele eodem intubus, ocimum,

lactuca deinde lenis sorbitio ex ptisana, vel ex alica, vel ex amylo,laete adjecto OryZa quoque,&, si nihil aliud est, far idem praestat. Tum

inuicem modo his cibis,modo illis utendum est: adjiciendaque quaedam e media materia, praecipue vero ex prim , cerebellum, vel pisciculus,

his similia Farina etiam cum ςuo ouillo

228쪽

134 A CORN CELSI Lb3. caprinoue mistari deinde incocta, pro medicamento est. Vinum assumi debet leue auste,

rumo

Hactenus non magna mole pugnatur Si vehementior noXa est, ac neque febricula , neque tussis quiescit, tenuarique corpUS apparet, validioribus auxiliis opus est Exulcerandus est ferro candenti, Uno loco sub mento , altero in gutture duobus ad mammam tramque; item sub imis ossibus scapularum, quas Γαρ- πλατας Graeci Vocant, sic, ne sanescere sinas vlcera, nisi tussis finita fuerit, cui per se quoque medendum esse, manifestum est. Tunc ter quaterque die vehementer extremae partes perfricandae sunt et thorax leni manu pertractandus

post cibum intermittenda hora perfricanda crura, brachiaque Interpositis denis diebus, demittendus aeger in solium est, in quo sit aqua calida & oleum. Caeteris diebus bibenda aqua: tum vinum, si tussis non est, potui frigidum dandum si vero est, egelidum. Vtile est

etiam in remissionibus quotidie cibos dari sei etiones gestationesque similiter adhiberi quarto, aut quinto die sumere, interdum herbam sanguinalem ex aceto, Vel plantaginem esse Medicamentum est etiam vel plantaginis succus per se, vel se marrubii, si cum melle sit incocitus: ita ut illius cyathus sorbeatur, hujus cochleare

plenum paulatim delingatur; vel inter se mi- staco radian. v. 3 p. 76.

229쪽

cap. I. MEDICINA. 83sta,&incocta resinae terebinthinae pars dimidia, butyri mellis pars altera. Praecipua tamen ex his omnibus sunt victus, vehiculum, nauis,&sbrbitio. Aluus ita utique vitanda est. Vomitus in hoc morbo frequens, perniciosi is est, maximeque sanguinis. Qui meliusculus esse coepit, adjicere debet exercitationes, fricationes, cibos deinde ipse se, suppressi, spiritu, perfricare diu abstinere a vino , balneo, Venere.

O De Comitiali morbo. INTER notissimos morbos est etiam is, qui comitialis, vel major hominatur. Homo subito concidit, exore pumae mouentur, deinde interposito tempore ad se redit. per seipsum constirgit id genus saepius viros, quam foeminas cupat ac solet quidem etiam longum esse, Vsque ad mortis diem irae non periculosum. Interdum tamen cum recen est, hominem consumit; saepe eum, si remedia non sustulerunt, in f pueris veneris, in puellis menstruorum initium tollit. Modo cum distentione membrorum aut neruorum prolabitur aliquis modo sine illa. Quidam hos quoque iisdem, quibus lethargicOS, Xcitare conantur, quod admodum si- peruacuum est quia ne lethargicus quidem his sanatur: , quia, cum possit ille nunquam Mo X-

230쪽

a86 A. CORN CELs Lib. R. expergisci atque ita fame interire , hic ad se ti-que reuertitur.

Vbi concidit aliquis, si nulla neruorum distentio accessit, utique sanguis mitti debet si

accessit, non utique mittendus est, misi alia quoque hortantur Necessarium autem est, ducere aluum, vel nigro Veratro purgare, Vel utrumque facere, si vires patiuntur, tunc caput tondere, oleoque aceto perungere, cibum

post diem tertium, simul ac transiit hora , qua concidit, dare Neque sorbitiones his aut alioqui molles. faciles cibi; neque caro, minimeque suilla conuenit . sed mediae materiae, nam viribus opus est, ac cruditates cauendae sunt. Cum quibus fugere oportet solem, balneum, ignem, omniaque calefacientia Ditem, frigus, viniana, Venerem, loci praecipitis conspeetiim, omniumque terrentium, Omitum, lassitudinem, solicitudines, negotia omnia, , ubi tertio die cibus datus est, intermittere quartum,&inuicem alterumquemque eadem hora cibi seruata , donec quatuordecim dies transeant. Quos ubi morbus excessit, acuti vim deposuit: at si manet, curandus jam ut longus est.

Quod si non, quo die primum is incidit

medicus accessiis sed s, qui cadere consueuit, post ei traditus est protinus eo genere VictUS. habito, qui supra comprehensus est, Xpectandus est dies, quo prolabatur; utendumst: tum vel

SEARCH

MENU NAVIGATION