Aurel. Cornel. Celsi De medicina libri octo cum praefatione Georg. Wolffg. Wedelii ..

발행: 1713년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

I. MEDICINA. I; in pectore sub sinisteriore mamma situm duosque quasi ventriculos habet. At sit corde atiaque pulmone transuersum e valida membrana septum est, quod a praecordiis uterum diducit, aeque neruosum , multis etiam venis per id di scurrentibus ; a superiore parte, non solum intestina, sed jecur quoque lienemque discernit. Haec viscera proxime , sed infra tamen posita, dextra sinistraque sunt Iecur a dextra part sub praecordiis ab ipso septo orsum , intrinsecus cauum, Xtrinsecus gibberum est, quod promi- nens leuiter ventriculo insidet, in quatuor - bras diuiditur. Ex inferiore vero parte ei fel inhaeret At lien in sinistra, non eidem septo, sed intestino annexus est, natura mollis& rarus, longitudinis crassitudinisque inodicae isque

paulum a costarum regione in uterum Xcedens. ex maxima parte si ab his conditur, atque haec

quidem juncta sinat. Renes vero diuisici qui

lumbis sub imis coxis inhaerent, a parte earum resimi, ab altera rotundi; qui venosi sunt , tunicis super conteguntur. Ac ViscerUm a quidem hae sedes sunt. Stomachus ero, qui intestinorum principium est, neruosus a septima spinae vertebra incipit, ac circa praecordia cum Ventriculo committitur. Ventriculus autem, qui receptaculum cibi est, constat ex duobus tergoribus, isque inter lienem 'ecur positus est utroque ex his paulum super eum in grediente. Suntque etiam membranulae tenueS,

242쪽

per quas inter se tria ista connectuntur, jungunturque ei septo, quod transuersum esse supral , siti. Inde ima ventriculi pars paulum in dexteriorem partem conuersa, in summum intestinum coarctatur Hanc juncturam πυλωρον r.ec lvocant, quoniam portae modo in inferiores parte ea , quae eXcreturi sumus, emittit. Ab ea je-.junum intestinum incipit , non ita implicitum,

cui tale vocabulum est, quia numquam, quod ,accepit, continet , sed protinus in inferiores partes transmittit. Inde tenuius intestinum est, in sinus vehementer implicitum orbe vero ejus per membranulas singuli cum interioribus connectuntur , qui in dexteriorem partem conuersi,& e regione dexterioris coxae finiti, superiores tamen partes magis complent se Deinde id intesti

num cum crassiore altero transuerso committi

tur; quod a dextra parte incipiens ministeriorem peruium longum est, in dexterioremi est . ideoque caecum nominatur At id, quod peruium est, late fusum atque sinuatum, minusque quam stiperiora intestina neruosum, ab Vtraque parte huc atque illuc volutum, magis tamen sinisteriores inferioresque parte te 'mens, contingit jecur atque ventriculum deinde cum quibusdam membranulis a sinistro rene venientibus jungitum atque hinc ad dextra recuruatum in ima dirigitur, qua eXcernita ideoque id ibi rectum intestinum nominatur. Contegit vero uniuersa haec omentum, ex inferiore

par.

243쪽

parte leue adstrictum, ex superiore mollius. Cui adeps quoque innascitur; quae sensu, sicut cerebrum quoque medulla, caret. At a renibus singulis venae , colore albae, ad vesicam naruntur; ἐρητῆρας Graeci Vocant, quod per eas inde descendentem urinam in vesicam destillaro concipiunt. Vesica autem in ipso sinu neruosa&duplex ceruice plena atque carnosa, jungitur per Venas cum intestino, eoque osse, quod pubi subest ipsa soluta atque liberior est aliter ita viris atque in foeminis posita. Nam in vires juxta rectum intestinum est, potius in sinistram partem inclinata in foeminis super genitale ea rum posita est,&, superne lapsa ab ipsa vulva sustinetur. Tum in masculis iter urinae spatiosius& compressius a ceruice hujus descendit ad colem in foeminis breuius ilenius, super vulvae ceruicem sic ostendit. Vulua autem in virginibus quidem admodum eXigua est in mulieribus vero, nisi ubi grauidae sunt, non multo

major , quam V manu comprehendatur. Ea, recta tenuataque ceruice,qUam canalem vocant, contra mediam aluum orsa, inde paulum ad dexteriorem OXam Onuertitur deinde super rectum intestinum progressa , iliis foeminae latera sua innectit. Ipsa autem ilia inter coXas iubem imo ventre posita sunt. A quibus ac piissio abdomen sursum versus ad praecordia peruenitri ab exteriore parte, euidenti cute ab exteriora leui membrana inclusum quae omento jungitur, περιτοναι δ autem a GraeciS nominaturis.

244쪽

De curationibus morborum, qui nascuntura capite.

ΗIs veluti in conspectum quendam quatenus scire curanti necessarium est, adductis, , remedia singularum laborantium partium exequar, orsus a capite sub quo nomine nunc significo eam partem,quae capillitio tegitur, nam culorum, aurium, dentium dolor, si quis similis est, alias erit explicanduS. a. De Capitis dolore. In capite autem interdum acutus d pestifex

morbus est, quam κεφαλααν Graeci vocant . Cujus notae sunt, horror validus, neruorUm re-sblutio, oculorum caligo, menti alienatio, Vomitus, sic ut vox supprimaturri vel sanguinis ex naribus cursus, sic ut corpus frigescat, anima deficiat. Praeter haec, dolor intolerabilis, maxime circa tempora, vel occipitium. Interdum autem in capite longa imbecillitas, sed neque gravis, neque periculosa, per hominis aetatem est. Interdum grauior dolor, sed breuis, neque tamen mortiferus qui vel vino, vel cruditate, vel frigore, vel igne, aut sole contrahitur. Hique Omnes dolores modo in febre, modo sine hac

sunt modo in toto capite, modo in parte interdum sic, ut oris quoque proXimam partem excrucient. Praeter haec etiam inuenitur genus,

quod potest longum esse: ubi humor cutem inflat eaque intumesbit, trementi digito ce

245쪽

Cap. a. MEDICINA. 2OIEx his id, quod secundo loco positum est, dum leue est, qua sit ratione curandum, dixi , , cum persequerer ea, quae sani homines in imbecillitate partis alicujus facere deberent. Quae vero auxilia sint capitis, ubi cum febre dolor est , eo

loco explicitum est, quo febrium curatio Xposita est, nunc de caeteris dicendunt est.

Ex quibus id, quod acutum est, Mid, quod

supra consuetudinem intenditur, idque, quod ex subita causi, etsi non pestiferum, tamen Uehemens est, primam curationem habet , qua sanguis mittatur. Sed id , nisi intolerabilis est dolor, superuacuum est. Satiusque est abstinere a cibo si fieri potest, etiam a potione: si non potest, aquam bibere. Si postero die dolor remanet, aluum ducere, sternutamenta euocare

nihil assumere, nisi aquam. Saepe enim dies Vnus aut alter totum dolorem hac ratione discutit, viique, si ex vino vel cruditate origo est. Si vero in his auxilii parum est, tondere Ο- portet ad cutem deinde considerandum est quae causa dolorem excitarit, Si calor , aqua frigida multa perfundere caput expedit spongiam concauam imponere , subinde aqua frigida expressam .vngere rosa Maceto, Vel potius his tinctam lanam succidam imponere aliaue refrigerantia cataplasmata. At si frigus nocuit, caput portet perfundere aqua calida marina, vel certe salsa, aut in aqua laurus decocta sit tum caput vehementer perfricare; deinde calido oleo implere veste velare, qui a Lib. i. e. dam

246쪽

ro A. CORN CELs Db. . dam etiam id deuinciunt alii ceruicalibus vestimentisque onerant in sic leuantur: aliosi calida cataplasmata adjuvant. Ergo etiam, ubi causa incognita est, videre oportet, refrigerantia magis, an calefacientia leniant, iis uti, quae experimentum approbarit. At si parum causa discernitur, perfundere caput, primum aqua calida, sicut supra praeceptum est, vel salsa, vel ex lauro decocta, tum frigida aposca Illa in omni vetusto capitis dolor

communia sunt sternutamenta eXcitare inferiores partes Vehementer perfricare, gargariZare his, quae saliuam mouent, cucurbitula temporibus Moccipitio admouere , sanguinem ex naribus detrahere, resina subinde tempora pervellere, Mimposito sinapi exulcerare ea, quae male habent, ante linteolo si1bjecto, ne vehementer erodat, candentibus ferramentis, ubi dolor est, ulcera excitare, cibum semper modi' cum cum aqua sumere: ubi leuatus est dolor, in balneum ire, ibi multa aqua prius calida, de

inde frigida caput perfundi Si discussus ex toto dolor est, etiam ad vinum reuerti sed postea semper, antequam quicquam aliud, aquam biberea Dissimile est id genus, quod humorem in caput contrahit. In hoc tonderi ad cutem necessarium est deinde imponere sinapi, sic veexulceret, si id parum profuit, scalpello tensium est illa cum hydroyicis communia sunt,

247쪽

Cap. a. MEDICINA. 2o3. ut exerceatur insudet, Vehementer perfricetur, cibis potionibusq, utatur Urinam praecipue momventibUS.

CAPUT II.

De morbo , qui circa faciem nascitur. CIRCA faciem vero morbus innascitur, quem Graeci a κυνικον σπασμον nominant. IS cum acuta febre oritur. Os cum rictu quo- dam peruertitur, ideoque nihil aliud est, quam distortio oris. Accedit crebra coloris in facie totoque corpore mutatio , somnus in promptu est. In hoc sanguinem mittere optimum est. Si fratrum eo malum non est, ducere aluum. Si ne sic quidem discussum est, albo veratro Vomi tum mouere. Praeter haec necessarium est vitare solem, lassitudinem, vinum. Sed si discussum his non est, utendum est cursu, fricatione in eo, quod laesum est, leni multari in reliquis partibus breuiore, sed vehementi Prodest

etiam mouere sternutamenta, caput radere,idisque perfundere aqua calida, Vel marina, vel certe salsa, sicut ei quoque stilphur adjiciatur post

perfusionem iterum perfricari, sinapi manduca- Te , eodemque tempore affectis oris partibus ceratum, integris item sinapi, donec erodat, imponere. Cibus aptissimus ex media materia est. N CAPUT III. a raretariis de Morb. Diutum. I. . Caelius Aurelia

Tard pass. H. 2.

248쪽

CAP. III.

De Resolutione linguae.

A si lingua resoluta est, quod interdum per

se, interdum ex morbo aliquo fit, sic ut sermo hominis non explicetur Oportet gargarim lare ex aqua, in qua vel thymum, vel hysso pum , vel nepeta decocta sitra aquam bibere; sapiat, is os, ea, quae sub mento sunt, cer- Vicem Vehementer perfricare lasere linguam ipsam linereri manducare, quae sunt acerrima, id est sinapi, allium, cepam magna vi luctari Vt Verba exprimantur exerceri etento spiritu, caput saepe aqua frigida perfundere, nonnunquam multam esse radiculam,deindi Vomere.

De Desidatione ac grauedine. HESTILLA autem humor de capite inter β dum in 1 es, quod lene est interdum in fauces, quod pejus est interdum etiam In putimonem, quod pessimum est. Si in nares destillauerit, tenuis per has pituita profluit, caput leniter dolet, grauitas in eo sentitur, frequen ria sternuto monta sunt. Si in fauces , has X- asperat, tussiculam mouet. Si in pulmonem, praeter sternutamenta tussim est etiam capi tis grauitas, lassitudo, sitis, aestus, biliosa urina: Aliud autem quamuis non multum distansὰ

malum, grauedo est. Haec nares claudita, VO-cem obtundit, tussim siccam mouet. Sub eadem vero salsa est saliua sonant aures Venae

249쪽

CUM MEDIClNA. Os mouentur in capite, turbula urina est. Haruomnia κορυζα Hippocrate nominat. Nunc video apud Graecos in grauedine hoc nomen seruari destillationes, καταταγμους appellari. Haec communia ireuia sed si neglecta sunt, longa esse consuerunt. Nihil pestiferum est, nisi quod pulmonem XUlcerat. Vbi aliquid ejusmodi sentimus , protinus abis stinere a sole, a balneo, a Venere debemus. Inter quae nctione, Massueto cibo nihilominus uti licet. Ambulatione tantum non acri, sed recta tendum est, tost eam caput atque os supra quinquagies perfricandum. Raroque fit, ut si biduo, vel certe triduo nobis temperauimus, id vitium non leuetur. Quo leuato , si in destillatione cratia facta pituita est, vel ingrauedine, nares magis pallent, balneo utenm dum est, multaque aqua prius calida post egelida fouendum os, caputque deinde cum cibo pleniore vinum bibendum. At si aeque tenuis die quarto pituita est, vel nares aeque clausae videntur, assumendum est vinum aminaeum, austerum deinde rursus biduo aqua, post quae ad balneum,&ad consuetudinem reuertendum est. Neque tamen ipsis diebus, quibus aliqua omittenda sunt, expedit tanquam aegros agere: sed caetera omnia quasi sanis facienda sunt, praeterquam si diutius aliquem, vehementius ista solicitare consuerunt, huic enim quaedam curiosior obseruatio necessaria est . Igitur huic,

250쪽

si in nares vel in fauces destillauit, praeterea, quae supra retuli, protinus primis diebus multum amo, bulandum est, perfricandae vehementer inferiores partes, leuior fricatio adhibenda thoraci erit, leuior capiti, demenda assueto cibo pars dimidia, sumenda oua, amylum, similiaque, quae pituitam faciunt crassiorem, siti, quanta maxima

justineri potest, pugnandum est. Vbi per haec idoneus aliquis balneo factus, eoque usus est, adjiciendus est cibo pisciculus, aut caro sic

tamen, ne protinus justus modus cibi sumatur: vino meraco copiosius utendum est.

At si in pulmonem quoque destillat, multo magis&ambulatione & frictione opus est, eademque adhibita ratione in cibis. Si non satis illi proficiunt, acrioribus utendum est, magissemno indulgendum est, abstinendumque a negotiis omnibus, aliquando, sed serius, balneum

tentandum.

In grauedine autem, primo die quiescere, neque esse, neque bibere , caput velare, fauces lana circundare postero die surgere, diu abstine- Te a potione, aut, si res coegerit, non vltra he minam aquae assumere tertio die panis non ita multum ex parte interiore cum pisciculo, Velleui carne sumere, aquam bibere si quis sibi tem

Perare non potuerit, quo minus pleniore ictu tatur, vomere: ubi in balneum ventum est, multa aqua calida caput is fouere usque ad sudorem , tum ad vinum redire Post quae vix fieri

SEARCH

MENU NAVIGATION