Aurel. Cornel. Celsi De medicina libri octo cum praefatione Georg. Wolffg. Wedelii ..

발행: 1713년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

Cap. I. MEDICINA. Isic tamen, ut facile concoquat. Vti vino tenui austero post cibum, frigidis potion 1-bus potius. Stomachum autem infirmum indicant pallor, macies, praecordiorum dolor, nausea, nolentium vomitus, in jejuno dolor capitis. Quae in quo non sunt, is firmi stomachi est Neque credendum utique nostris est, qui cum in adueri valetudine vinum aut frigidam aquam

concupierunt, delitiarum patrocinium in accusationem non merentis stomachi habent. At, qui tarde concoquunt,in quorum ideo, praecordia inflantur, quiue propter ardorem aliquem noctu sitire consueuerunt, ante qUam conquiescant, duo tresue cyathos per tenuem fistulam bibant. Prodest etiam aduersus tardam concoctionem clare legere, deinde ambulare, tum vel ungi vel lauari; assidue Vinum frigidum bibere &post cibum, magnam potionem sed, ut supra disi, per siphonem deinde omnes potione aqua frigida includere. Cui vero cibus acescit, is ante eum bibere aquam egelidam debet, tomere. At si cui ex hoc frequens dejectio incidit, quoties aluus ei constiterit, frigida potione po

uid obseruandum sit dolore Neruorum

laborantibuό. ixu vero dolere nerui solent, quod in pod gra chiragraue esse consueuit, huic, quantum

1 fieri

72쪽

- A. CORN CELsi . Lib. r. fieri potest, exercendum id est, quod affectunici est, objiciendumque labori frigori nisi curae dolor increuit sub quo quies optima est Venus semper inimica est Concoctio, sicut in , Omnibus corporis affectibus, necessaria. Cru- .ditas enim id maxime laedit, quoties offensum corpus est vitiosa pars maxime sentit. Itconcoctio autem omnibus vitiis occurrit,sic rursus aliis frigus, aliis calor Quae sequi quisque pro habitu corporis sui debet. Frigus inimicum est seni, tenui, vulneri, a praecordiis, intestinis, vesicae, auribus, coXis, scapulis, nati ratibus, s ossibus, dentibus, neruIS, Vuluae, cerebro. Idem summam cutem facit pallidam aridam ' duram, nigram. Ex hoc horrorestremoreSque nascuntur. At prodest vi juvenibus, omnibus plenis Erectiorque mens est , melius concoquitur, ubi frigus quidem est, sed cauetur Aqua vero frigida infusa, praeterquam capiti, etiam stomacho prodest item articulis doloribusque, qui sunt sine ulceribus. Item rubicundis nimis hominibus , si dolore vacant a Calor autem adjuvat omnia, quae frigus infestat item lippientes, sic nec dolor, nec lachrymae sunt neruos quoque, qui cΟΠ trahuntur praecipueque ea ulcera, quae ex frigore sunt. Idem corporis colorem bonum facit urinam

mouet Si nimius est, corpus se effoeminat, neruos emollit, stomachum soluit Minime

Vero

73쪽

O' Io. MEDICINA. As Vero aut frigus aut calor tuta stat, ubi subitata insuetis sunt. Nam frigus, lateris dolores, aliaque vitiari frigida aquari strumas excitat Calor concoctionem prohibet, somnum aufert,sudore digerit , obnoxium morbis pestilentibus

corpus essicit. CAPUT X.

Obseruatio in silentia. Es etiam obseruatio necessaria, qua quis in

pestilentia utatur adhuc integer, cum tamen securus esse non possit. Tum igitur oportet peregrinari, navigare. Vbi id non licet, gestari ambulare sub diuo, ante aestum, leniterra eo isdemque modo ungi: , ut supra comprehensum est, vitare fatigationem, cruditatem, frigus, calorem, libidinem ; multoque magis se continere. Si qua grauitas in corpore est, tum neque mane surgendum, neque pedibus nudis ambulandum est , minimeque post cibum, aut

balneum, neque jejuno, neque coenato Vomendum est meque mouenda aluus atque etiam ,

si per se mota est, comprimenda est. Abstineniadum potius, si plenius corpus est. Itemque Vitandum balneum, sudor, meridianus semnus . utique si cibus quoque antecessit; cui tamen se

mel die tunc commodius assumitur; insupe , etiam modicus, ne cruditatem moueat. Altemnis diebus inuicem, modo aqua, modo vinum

bibendum est Quibus seruatis, ex reliqua tinctus

74쪽

stus consuetudine quam minimum mutari debet. Cum vero haec in omni pestilentia facienda sint, tum in ea maXime, quam Rustri excitarint. Atq; etiam peregrinantibus eadem necessaria sunt, ubi graui tempore anni disces.serunt ex suis sedibus, vel ubi in grave regiones Uenerunt. Ac si caetera res aliqua prohibebit utique abstinere debebit atque ita a vino ad aquam, ab hac ad Vinum eo, qui supra positus est , modo transitus ei esse.

LIBER SECUNDUS.

PRAEFATIO.

N ANTIs autem Valetudinis signa complu

ra sunt. In quibus explicandis non dubitabo authoritate antiquorum Virorum Uti,maximeque Hippocratis cum recenti OreS quoque medici, quamuis in curationibus mutarint, tamen haec illum optime praesagisse fateantur. Sed antequam dico, quibus praecedentibus morborum timor subsita; non alienum videtur exponere, quae tempora anni, quae tempestatem genera, quae partes aetatis, qualia corpora maxime tuta vel periculis opportuna sunt, quod genus aduersae valetudinis in quoque timeri maxime possit. Non quod non omni tempestatum genere, omnis aetatis, omnis habitus homines per Omnia genera morborum&aegrotentin mori

75쪽

Cap. I. MEDICINA. 43antur sed quod frequentius tamen quaedam eueniant. Ideo utile est scire numquemque, quid, 'uando maxime caueat.

CAPu I. ED Hanni tempora, quae tempestatum genera, qua partes aetatis, qualia corpora vel tum vel morbis

opportuna sint, s quod valetudinis genus in quoque timeri possit. IGiTu saluberrimum ver est proxime deinde

ab hoc, hiems periculosior aestas ; autumnus longe periculosissimus. Ex tempestatibus vero Optimae aequales sunt, siue frigidae, siue calidae: pessimae, quae maxime variant. Quo fit, ut a autumnus plurimos opprimat. Nam fere meridianis temporibus calor nocturnis atque m tutinis, simulque etiam vespertinis , frigus est. Corpus ergo, aestate, subinde meridianis caloribus relaxatum , subido frigore excipitur. Sed ut eo tempore id maxime fit, sic quandocunque euenit, noxium est. Vbi aequalitas autem est, saluberrimi sunt bysereni dies meliores pluuii, quam tantum nebulosi , nubiliue :optimique hieme, qui omni vento Vacant: aestate, quibus Fauonii perstant. Si genus aliud ventorum est, salubriores Septentrionales, quare Subsolani, vel Austri sunt. Sic tamen haec, ut interdum regionum sorte mutentur Nam fere Ventus ubique a mediterraneis regionibus veni-

76쪽

6 A. CORN CELsI LA .ael ens, salubris a mari, grauis est. Neque soluari in bono tempestatum habitu certior valetudo est; sed pejores morbi quoque, si qui inciderunt

leviores sunt, promptius fin1untur. Pessi- .mum aegro est coelum, quod aegrum fecit, adeo ut in id quoque genus, quod natura pejus est, inthoc statu salubris mutatio siti Etas media, tutissima est: quia neque juventae calore , neque senectutis frigore infestatur. Longis morbis senectus, acutis adolescentia magis patet. Corpus autem habilissimum quadratum est . neque gracile, neque obesum. Nam longa chstatura, ut in juventa decora est, sic matura senectute conficitur. Gracile corpus infirmum obesum hebes est. Vere tamen maxime, quaecunque s

humoris motu nouantur, in metu esse consuerunt. Ergo tum lippitudines, pustulta, profusio

sanguinis, abscessus corporis, quae αποτηματα Graeci nominant, bilis atra, quam αελαγχολίαν appellant, insania, morbus comitialiS, angina, grauedines, destillationes oriri solent. Hi quoque morbi qui in articulis neruisque modo Vrgent, modo quiescunt tum maxime Minchoantur tepetunt.At aestas non quidem vacat plerisq; C his morbis; sed adjicit febres,vel ardentes,

Vel tertianas, vomitus, alui dejectiones,auricularum dolores, ulcera oris, cancros, cum in caeteris quidem partibus, tum maxime obscoenis,

quicquid sudore hominem resoluit Vix quicquam e Dicaearch. Geogr. cap. x pag. 6. ph. i. q. Q Aph. m. o. e laph. Hl. l.

77쪽

CU L MEDICINA. 47 quam ex fin his in autumnum non incidit sed

oriuntur eo quoque tempore febres incertae,lienis dolor, aqua inter cutem, tabes, quam Graeci ςΘἰσιν nominant; urinae dissicultas, τραγγουρίαιν quam appellant oenuioris intestini morbus , quem si λε nominant. Fit item leuitas intestinorum, quae λειεντερi Vocatur; coXae dolores,

morbi comitiales Idemque tempus diutinisi malis fatigatos, Mab aestate , etiam proXima presios interimit Malios nouis morbis conficit; quosdam longissimis implicat, maXimeque quartanis, quae per hiemem quoque exerce, ant. Neque aliud magis tempu* pestilentiae patet, cujuscunque ea generis es 4 quamuis variis rationibus nocet. Hiems autem capitis dolores, tussim, quicquid in faucibus, in lateriis bus, in visceribus mali contrahitur, irritat. Ex tempestatibus, Aquilo tussim mouet, fauces exasperat, ventrem hyadstringit, urinam supprimit, horrores X citat, item dolorem lateris: pectoris. Sanum tamen corpus spissat, mobilius atque expeditius reddit Auster Ci

Aures hebetat, sensus tardat. capitis dolorem mouet, altium soluit totum corpus essicit hebes,

humidum, languidum Caeteri venti, quo huic vel illi propiores si int, eo magis vicinos his illisue affectus faciunt. Calor omnis jecur lienem inflammat, mentem hebetat, ut in anima deficiat, ut sanguis prorumpat, essicit.

78쪽

48 A. CORN CELSI Lib.a. Frigus modo lyneruorum distentionem, modo

rigorem infert illud σπασμιος, hoc τετανος Graece nominatur nigrorem in ulceribus, horrorem in febribus Xcitat. In siccitatibus, acutae febres, lippitudines, tormina, urinae dissicultas, articulorum dolores oriuntur. Per imbres, m longae febres, alui dejectiones, angina, cancri, morbi comitiales, resolutio neruorum, quam παράλυσιν Graeci nominant. Neque solum interest, quales dies sint, sed etiam

quales ante praecesserint. Si hiems sicca Septentrionales ventos habuit, ver autem Austros

pluuias exhibet, fere subeuntin lippitudines,

tormina, febres, maximeque in mollioribus corporibus, praecipue in muliebribus. Si vero Austriis pluuiaeque hiemem occuparunt , Verautem frigidum di siccum est , grauidae quidem foeminae, quibus tum adest partus, abortu periclitantur : hae vero quae gignunt, imbecillos vixque vitales edunt. Caeteros lippitudo arida, &, si seniores sunt, grauedines atque destillationes male habent. At si a prima hiemeAustri adit timum ver continuarint laterum dolores,&insania febricitantium, quam ρενιτ ν appellant, quam celerrime rapiunt. Vbi vero calor apri In Vere orsus aestatem quoque similem exhibet, nec est est multum sudorem in febribus

subsequi. At si sicca aestas q) Aquilones ha

SEARCH

MENU NAVIGATION