Theologiae Moralis, Volume 3

발행: 1841년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

DE sUSCEPTIONE EUCHARISTI .

S. I. DE OBLIGATIONE 5UsCIPIENDI EUCHARINIAM.

40. Praeceptum divinum extat Eucharistiam sumendi, nam Christus dicit: Νisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberius ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis: ' quae verba de iis qui norunt institutionem divinam, et valent ad sacramentum accedere, saltem intelligenda sunt. Ε quidem S. Augustinus,' post Innocem sum I.,' tantam vim iis inesse agnovit. ut nequidem parvulos salutem assequi diceret, nisi Christo conjungerentur, quod in baptismo contingere agnovit, in quo votum quoddam Eucharistiae suscipiendae continetur : quae ratio fuit veteris disciplinae, juxta quam dabatur insantibus. S. Τhomas tenet votum hujusmodi omnino requiri ad salutem: Res alicujus sacramenti haberi potest ante perceptionem sacramenti, ex ipso Voto sacramenti percipiendi. Unde ante perceptionem hujus sacramenti, potest homo habere salutem ex Voto percipiendi hoc sacramentum : sicut et ante baptismum ex voto baptismi. Est tamen differentia quantum ad duo. Primo quidem, quia baptismus est principium spiritualis vitae, et

janua sacramentorum: Eucharistia vero est quasi consummatio spiritualis vitae, et omnium sacramentorum finis. Per sanctificationes enim omnium sacramentorum fit praeparatio ad suscipiendam, vel consecrandam Eucharistiam. Et ideo perceptio baptismi est necessaria ad inchoandam spiritualem vitam, perceptio autem Eucharistiae est necessaria ad consummandam ipsam: non ad hoc quod

simpliciter habeatur, sed sufficit eam habere in voto, sicut et finis habetur in desiderio et intentione. Alia differentia est, quia per baptismum ordinatur homo ad Eucharistiam: et ideo ex hoc ipso, quod pueri baptizantur, ordinantur per Ecclesiam ad Eucharistiam: et sic sicut ex fide Ecclesiae credunt, sic ex intentione Ecclesiae desiderant Eucharistiam, et per consequens recipiunt rem ipsius. AHinc alias dicit: Hoc sacramentum ex seipso Virtutem habet

102쪽

gratiam conserendi; nec aliquis habet gratiam ante susceptionem hujus sacramenti, vel nisi ex aliquo voto ipsius, vel per seipsum, sicut adulti, vel voto Ecclesiae, sicut parvuli. V 41. In mortis verosimili discrimine est arctissima obligatio suscipiendae Eucharistiae: divinum quippe praeceptum tunc minime urget, eos praesertim qui eam nunquam susceperunt, vel in paschate suscipere neglexerunt. Ita communiter theologi.' Hinc qui nuper ad fidem conversi sunt, non sunt ullatenus absque hoc necessario subsidio ex vita dimittendi, eo praetextu quod non sint satis de tanto mysterio instructi: si enim fidem, qua baptismus iis ministrari valeat, habeant, una cum aliquali notitia hujus sacramenti, poterunt eo muniri. Quod si baptismus iis haud satis edoctis, vel dubie dispositis, ministretur, ut, quatenus fieri possit, iis consulatur, utique ab Eucharistia danda abstinere licebit. Homines ingenii hebetioris, et conditionis vilioris, quales sunt mancipia, non sunt absque viatico dimittendi, quum et ipsi praecepto divino teneantur: eorum igitur saluti consulendum est eo praebendo, licet nolitia haud adeo clara tanti mysterii imbuit sint, dummodo alias dispositiones necessarias habeant. Pueris doli cap cibus, qui eam discernere valent, in mortis articulo Eucharistia danda est.' Peccatoribus, etiam gravissimis, sub mortem poenitentibus, est quoque praebenda, iis datis poenitentis animi indiciis quae ad abso lutionem iis impertiendam in tanto discrimine sufficiunt: nam Ecclesia vult neminem fraudari tanto subsidio, qui plane indignus non sit. Capitis damnatis danda est Eucharistia, ex decreto S. Ρii V. qui contrarium rejecit morem in Galliis vigentem. Qui bello est certaturus tenetur Eucharistiam prius sumere, si sit copia: item qui periculosae navigationi se commissurus est, vel alii mortis discrimini: quod

praesertim dicendum si tempore paschatis non communicaVerii. Μulier ante primum puerperium, quod cum vitae periculo plerumque conjungitur, tenetur Eucharistiam suscipere. 42. Extra mortis discrimen saepius in vita tenemur Eucharistiam suscipere, cibus enim animae est, sine quo Vivere non posSumus. Ecclesiae lex semel in anno obligat omnes qui ad annos discretionis pervenerint; sed et frequentius accedere tenentur qui noruni se alias suas cupiditates reprimere non posse. Rarissime tamen spe-

103쪽

ciale peccatum admitti, frequentiore omissa communione, putat SuareZ, quum alia sint infirmitatis remedia.

coelestem discernere Valent, quod circa annum decimum plerumque contingit: sed excusantur a violato praecepto, quamdiu iis non imnoluit, quod ex parentum et parochorum studio pendet. Hos idcirco minus facile excusandos notat Benedictus XIV. si negligant pueros de hac obligatione instruere, eosque ad eam implendam disponere et

urgere. λ3. II. DE ANIMAE PRAEPARATIONE.

44. Ad digne suscipiendum Eucharistiam anima debet gratia

sanctificante ornari; probatio enim sui ab Apostolo requiritur, antequam quis accedat: Quicumque manducaverit panem hunc, Vel biberit calicem Domini indigne; reus erit corporis et sanguinis Domini. Ρrobet autem seipsum homo ; et sic de pane illo edat, et

de calice bibat. Qui enim mandueat et bibit indigne, judicium sibi manducat, et bibit: non dijudicans corpus Domini. ' Equidem qui peccatum admisit fovetque, poenitentia neglecta, injuriam facit Christo, dum eum suscipit in societatem veluti et consortium iniquum : proinde recte dicitur corporis et sanguinis Christi reus. Immane flagitium admittitur, dum quis plena animi deliberatione id aggreditur; sed et graviter peccatur quoties necessaria ad purgandam animam omittitur diligentia, istud peccatum,'' inquit S. Thomas, in quibusdam potest esse gravius: sicut in his qui ex

actuali contemptu, cum conscientia peccati ad hoc sacramentum accedunt : in quibusdam vero minus grave: puta in his qui eX quodam timore, ne deprehendantur in peccato, cum conscientia peccati ad hoc sacramentum accedunt. V Apostoli praeceptum exigit ut accedens ad Eucharistiam prudenter sibi persuasum habeat se esse paratum: unde in mero dubio negativo suae dispositionis nemo potest communionem suscipere. μ46. Ecclesiastica consuetudo, ' inquit concilium Τridentinum, declarat eam probationem necessariam esse, ut nullus sibi conscius mortalis peccati, quantumvis sibi contritus videatur, absque prae-

Ι De Synodo dicocos. l. vii. e. xii. 2 iii. p. qu. lXXX. art. V. Rev. 3 S. Alph. l. vi. n. 432.

104쪽

missa sacramentali consessione ad sacram Eucharistiam accedere debeat, quod a christianis omnibus, etiam ab iis sacerdotibus, quibus ex ossicio incubuerit celebrare, haec sancta synodus perpetuo SerVan dum esse decrevit, modo non desit illis copia Consessoris: quod si, necessitate urgente, sacerdos absque praevia consessione celebraverit, quamprimum confiteatur. VJ Idem declarat et decernit canone undecimo, inculcans praeceptum apostolicum, seu potius divinum. Copia consessoris deesse censetur, quando quis absque gravi incommodo vel damno, quod tamen consessioni non inhaereat, confiteri nequit. Deesse quoque copia consessoris videtur, si non adsit alius praeter episcopum, qui nolit eum confitentem excipere: vix enim expedit praesulem sui subditi, quem sorsan judicare debeat, nosse ex consessione animi infirmitatem. Si adsit sacerdos pravus, non videtur haberi copia consessoris : nam ei confiteri plerumque non oportet. Caeterum opus non est ut consessarius consuetus, Vel PM- nitenti gratior adsit. 46. Urgens necessitas in qua licet absque consessione celebrare, ea censetur quando dandum est viaticum moribundo, nec suppetit hostia jam consecrata: vel quando celebratio Μissae nequit omitti absque gravi scandalo, Vel infamia: vel quando populus sibi commissus carebit opportunitate implendi praecepti, nisi parochus celebret: Vel quando post consecrationem meminit sacerdos peccati mortalis. Si

ante consecrationem recordetur sacerdos se esse in peccato moriali, aut se ESse excommunicatum, vel suspensum, vel locum esse interdicium, si non timetur scandalum, debet Μissam incoeptam deserere. Ita praescribunt Rubricae Μissalis. Plerumque id absque magna populi adstantis admiratione fieri nequit: sed si Μissa solemnis sit, et praesto sit consessarius aliquis, debet eum accersere, et conses sionem peragere, ea tamen ratione qua adstantes haud advertant: quod si id fieri nequeat, debet saltem animo conteri. Equidem numquam licet celebrare, nisi animo dolente ob peccatum, et proposito emisso illud in posterum vitandi, et diligentiam idcirco in occasionibus tollendis adhibendi: nam sanctitas sacramenti exigit ut animus purus sit contritionis vi, ad quam toto nisu voluntatis peccator tendere debet. Qui ob frequentes lapsus de emeacia doloris dubital,

debet plerumque a celebrando se abstinere, et animarum cura derelicta, saluti suae prospicere. Sacerdos, curam animarum non gerens, l) Sess. xiii. cap. vii. de reali praesentia. Dj0jtigod by OO le

105쪽

DE SUSCEPTIONE EUCHARISTI .

non debet absque consessione celebrare, ut populo det copiam Μissae audiendae nec enim tenetur eam praebere, licet ipse eadem careat, nemine adstante qui celebret. 47. Sacerdos, qui celebravit absque consessione, copia oonsessoris deficiente, cum primum poterit, debet confiteri: y nec sussicit ut occasionem opportunam expectet, nam praecepto Ecclesiae tenetur: damnatae quippe sunt propositiones sequentes: Μandatum concilii Τridentini sacerdoti sacrificanti ex necessitate cum peccato moriali, confitendi quam primum, est consilium, non praeceptum. Illa particula, quam primum,' intelligitur, cum sacerdos suo tempore confitebitur. Intra triduum plerisque videtur consessio facienda : 'quod si ob itineris distantiam, et sacra munera, quae differri nequeunt, V: g: moribundorum juvamen, nequeat fieri, oportet moras non neetere, sed primam occasionem arripere. Si eadem die qua celebravit, sit copia Consessoris, postea delatura, debet ea uti. 48. Si sacerdos, qui adest, careat jurisdictione, vel quia non fuit approbatus ad consessiones audiendas, Vel quia suspensus est, Vel excommunicatus, non habetur copia consessarii. Si absit consessarius, sed adiri possit absque gravi incommodo, copia ejus censetur haberi: sed ex adjunctis rerum et personarum dijudicandum est quandonam grave seret incommodum. 4s. Qui peccatum reservatum admisit, quin alias peccaverit lethaliter, non habet copiam consessarii, si non adsit qui possit tollere renervationem: quod si credat se attritionem tantum habere, plures censent eum debere accederct ad sacerdotem, ut peccata venialia vel praeterita mortalia confitens, gratiam absolutionis assequatur; peccato reservato indirecte remisso, uti opinantur. Si aliis peccatis lethalibus se noverit irretitum, eum teneri omnino ad consessionem sententia probabilior et communissima, teste et judice S. Alphonso, assirmat, quia praecepto divino confitendi ante communionem debet, quoad possit, satisfacere. Utrum teneatur ipsum peccatum reservatum tunc confiteri disceptatur, paribus utrinque rationibus: sed dubitari vix poterit eum teneri, quandocumque consuetudine peccata

reservata admittendi irretitur, vel alias quando nonnisi peccato illo manifestando, nosci possit utrum sit idoneus absolutioni. Si quis ligetur excommunicatione reservata, quae tamen publice haud inno

106쪽

iuerit, eum communionem recipere volentem ad scandalum et insamiam vitandum, debere confiteri etiam sacerdoti carenti potestate absolvendi a censuris, contendit S. Alphonsus, quia iis in rerum adjunctis prohibitio Ecclesiae ne accedat ad sacramenta suspensa censenda est: cui proinde absolutio dari poterit, manente obligatione absolutionem a censura deinceps petendi. y Laici vix unquam ad

Eucharistiam accedendi absque consessione urgentur necessitate :quod si postquam ad scamnum communicantium accesserint, recordentur peccati mortalis, cujus antea conscii non fuerant, licebit communicare, doloris actu elicito, una cum proposito confitendi, praesertim si absque nota inde recedere nequeat.' Si peracta consessione

in memoriam veniat peccatum grave omissum, quaeritur utrum necessario debeant iterum Se sistere coram consessore, antequam

Eucharistiam suscipiant. Antoine,' allegans auctoritatem Hispanicae Inquisitionis, assirmat, si absque gravi scandalo et in lamiae periculo possit fieri: sed salva decreti auctoritate, cujus verba non recitat, putamus obligationi posse deinceps satisfieri, quum peccatum cum Caeteris remissum sit. Consulendum quidem est illud confiteri ante communionem, Si commodo fieri possit, nisi poenitelas inde sit scrupulis nimiis exagitandus, vel consessor ab aliis audiendis, qui magis indigent ejus ministerio, impediatur. Ita sentit continuator Tornelii, cujus opinio S. Alphonso visa est omnino rationi consentanea. ' Optimum est actum contritionis de peccato omisso elicere ante communionem, quamvis non videatur specialis obligatio, quum absolutione jam sit remissum. Ad satisfaciendum praecepto paschali non potest fieri communio absque consessione, quum lex non obliget cui debito modo satisfieri nequit. Caeterum alii aliud opinantur.' 50. Μagna animi devotione suscipienda est Eucharistia pro tanti sacramenti dignitate et praestantia. Venialis videtur culpa accedere affectu ad venialia haud deposito, saltem si actu foveatur. Ρeccata venialia,'' inquit S. Τhomas, dupliciter accipi possunt: uno modo, prout sunt praeterita: alio modo prout sunt actu exercita.

Ρrimo quidem modo peccata venialia nullo modo impediunt effectum hujus sacramenti: potest enim contingere quod aliquis post multa

107쪽

modo peccata venialia non ex toto impediunt hujus sacramenti effecium, sed in parte. Dictum est enim quod effectus hujus sacramenti non solum est adeptio habituuis gratiae vel charitatis: sed etiam quaedam actualis resectio spiritualis duleedinis. Quae quidem impeditur, si aliquis accedat ad hoc sacramentum, per peccata Venialia mente distractus: non autem tollitur augmentum habitualis gratiae vel charitatis. Curandum est omnino ut mens ad Christum fide

Viva evehatur, eique cultus praestetur Pro summa ejus majestate, precesque porrigantur ut omnis gratiae tollatur obex. S. III. DE CORPORIS MUNDITIE.

51. Continentia in conjugibus desideratur, juxta Ρauli consilium,

ut orationis causa ad tempus abstineant a consuetudine marita. Triduum abstinentiae consulit Catechismus Romanus; sed nocte praevia saltem abstinere se oportet, nisi alteri petenti mos sit gerendus: qua in re uxores maritis, praesertim acatholicis, obsequentes solicitiores esse non decet. Quae frequentius accedunt ad communionem non debent Voluntati maritorum repugnare, ne molestae nimis illis evadant ; sed quae raro, in praecipuis sestivitatibus accedunt, poterunt preces adhibere, sed non debent pertinaciter recusare. Ipse qui petit ob prolis desiderium, non repellitur a communione: Siquis, inquit S. Gregorius Μagnus, sua conjuge, non cupidine Voluptatis captus, sed solummodo liberorum creandorum gratia, utitur: ipse profecto de ingressu Ecclesiae, seu de sumendo corporis Dominici sanguinisque mysterio, suo est relinquendus judicio. 'Culpa autem censetur venialis eodem die ad Eucharistiam accedere, quo quis, Voluptatis causa, conjugio usus est. Ita communiter, ait Antoine, ut constat ex Sancheg. ' Reddere autem post communionem nulla est culpa: imo petere nulla lege prohibetur quamvis abstinere expediat.

62. Qui pollutionem admisit voluntariam, non dabet eodem die

ad Eucharistiam accedere, etiamsi contritione animi et absolutione deinceps assecutus veniam videatur, nam tanti sacramenti reverentia Veiai, ne quis recens a peccato patrato illud suscipiat. Hinc ait S.

i. n. 273.

108쪽

DE SUSCEΡTIONE EUCHARISTIAE.

Thomas: non esse consulendum alicui, quod statim post peccatum mortale, etiam contritus et consessus, ad Eucharistiam accederet, sed deberet, nisi magna necessitas urgeret, per aliquod tempus propter reverentiam abstinere. Equidem sacerdoti consuetudine mala haud irretito permitii poterit ut celebret, dummodo vere dolere videatur, quoties vix Valet absque nota abstinere. Quae absque

culpa contingit pollutio in somnis, vel etiam vigili, non impedii

communionem, nisi magna inde oria sit mentis periurbatio: quo casu oportebit plerumque abstinere: Hoc tamen impedimentum quod ex congruitate provenit, postponi debet propter aliquam necessitatem, puta, ut Gregorius dicit, cum fortasse aut festus dies exigit, aut exhibere ministerium pro eo quod sacerdos alius deest, ipsa necessitas compellit. '' Ita S. Thomas. 53. Corpus a sordibus mundum esse decet, ut quis ad Eucharistiam reVerenter accedat, quamvis hae non obsient, si evitari nequeant, vel tolli, ob nimiam paupertatem, vel gravem aegritudinem, Vel si occultae sint. Tempore menstrui sceminae communicare non prohibentur.' Vestibus etiam nitidis indui oportet; qui enim sordidis et laceris accedit indutus, honori tanti sacramenti plane deest. Idem dicendum de accedente, barba neglecta, vel ali,s parum compto; nec tamen decet nimiam elegantiam assectare. Convenit deponere arma ante communionem, quamvis lege non praecipiatur. Sacerdos infirmus, vel alias impeditus a celebratione, communionem suscipit' stola indutus: quod etiam a suspenso videtur serVandum, nisi scandalum inde oriturum praevideatur.3 IV. DE IEIUNIO.54. Jejunium naturale, ab omni prorsus cibo, vel potu, etiam instar medicinae, a media nocte usque ad Eucharistiam susceptam, injungitur omnino ex consuetudine antiquissima, quae ad Apostolos, Spiritu Sancto auctore, merito resertur. Νumquid,'' inquit Augustinus, propterea calumniandum est universae Ecclesiae, quod a

jejunis semper accipitur' Ex hoc enim placuit Spiritui Sancto, ui in honorem tanti sacramenti, in os Christiani prius Dominicum

109쪽

corpus intraret, quam caeteri cibi: nam ideo per universum orbem mos iste servatur. ' Hujus disciplinae occasionem ortam esse ex Corinthiorum excessibus, quos redarguit Paulus, Verosimile est, uti animadvertit ipse Augustinus in verba illa: Caetera autem cum venero ordinabo. Unde intelligi datur, quia multum erat, urinepistola totum illum agendi ordinem insinuaret, quem universa per orbem servat Ecclesia) ab ipso ordinatum esse quod nulla morum diversitate variatur. ' Consuetudinem hanc vim legis habere constat ex communi fidelium sensu, et pluribus canonibus.' Νec datur materia levis in re tanti momenti; nam agitur de reverentia tanto sacramento debita: quapropter neque post assumptionem aquae, vel alterius cibi aut potus, vel etiam medicinae, in quantumcumque parva quantitate, licet hoc sacramentum accipere. Nec resert utrum aliquid hujusmodi nutriat, vel non nutriat, aut per se, aut cum aliis, dummodo sumatur per modnm cibi vel potus. '55. In vitae discrimine, sive oriatur ex morbo, Vulnere, vel Veneno, licet non jejunis suscipere Eucharistiam instar viatici: nec Opus est ut quis in ipso exitu vitae positus sit; sed sufficit grave esse discrimen, et probabile esse eum amplius eam Sumere non posse. ΕΟ urgente periculo, jejunii obligationem solvi liquet ex perpetua consuetudine, quam agnovit concilium Constantiense, hanc apponens exceptionem: nisi in casu infirmitatis aut alterius necessitatis, a jure vel Ecclesia concesso, vel admisso. ' Hinc necesse non est expectare mediam noctem, ut periclitanti non jejuno detur communio, quum lege solutus habeatur :' sed qui in proximo mortis periculo non versatur, et potest absque gravi incommodo jejunus manere, tenetur, juxta S. Alphonsum; qui tamen monet non esse Scrupulose procedendum.' Damnati capitis debent jejuni communicare: si tamen sententia statim sit executioni demandanda, possunt, soluto jejunio, necessario muniri viatico. '56. Infirmitas de qua loquitur concilium Constantiense gravis intelligitur cum mortis periculo conjuncta: ita enim habet consuetudo universalis. Igitur non licet aegrotanti non jejuno dars Eucharistiam si non sit probabila mortis periculum : quapropior qui diuturna l) Bp. liv. alias cxviii. 2 Ibidem.

110쪽

aegritudine detinetur lecto, quin mors immineat, nequit post solutum jejunium communicare, etiamsi vix possit absque gravi incommodo, vel periculo, jejunare; sed disserenda erit communio, donec aut viribus auctus jejunare possit, aut deficiens lege solvatur. Qui ruredegit procul ab ecclesia, ei aliquoties per annum sacerdotis copia fruitur, ad locum Μissionis pergens, non potest jejunium solvere, licet nequeat jejunus iter peragere, et idcirco sere semper ab Euch

ristia abstineatur: nam consuetudo Ecclesiae adversatur, et semel

admissa causa hujusmodi, lex jejunii subverteretur. 57. Instar viatici moribundis datur, quando verosimile est eos amplius eam suscipere non posse: sed si supervixerint, quin discrimen evadant, possunt iterum refici, saltem post aliquot dies. Quantum autem intercedat necesse sit intervallum, nulla generali lege Ecclesiae determinatur : quapropter arbitrio suo uti poterit sacerdos, ubi non obstat specialis lex loci, et pro desiderio suscepturi, libere eam impertiri, in frequentiorem moribundi communionem, juxta Ecclesiae mentem, proclivis. Sunt qui singulis diebus eam dari posse censent. y Verba Ritualis: Accipe viaticum, ' etc. omitti

POSse, et consueta verba substitui: Corpus Domini, etc. V si infirmus magnam tristitiam ex morte imminente concepturus esset, post alios censet S. Alphonsus.

58. Semel autem in eadem die communio suscipi potest, ' nisi mortis periculum superveniat ei qui mane jam communicavit. Ρlurimi negant viaticum praebendum eadem qua semel suscepta est Eucharistia die; A sed aequum videtur nemini in vitae discrimine tantum denegare subsidium. Iuxta S. Alphonsum tenetur ille, qui nullo in periculo mortis versans mane communicavit, viaticum recipere, si mortis periculum deinceps contingat repentino aliquo casu, lapsu scilicet ex alto, apoplexia, Vulnere, vel alia re hujusmodi: non enim instar viatici Eucharistiam mane suscepit, et divino videtur adstrictus praecepto ad hoc munimen sibi iter lacturo ad patriam, exquirendum. Equidem poterit parocus pro arbitrio illud praebere, Vel denegare, quin episcopus in eum idcirco animadvertat: nec enim de re adeo controversa apud theologos episcopus debet aliquid decernere.' Viaticum non est praebendum, quoties est I) S. Alph. l. vi. n. 285. 2 Ibidem.

SEARCH

MENU NAVIGATION