장음표시 사용
131쪽
DE IIS QUAE AD CELEBRAΝD. REQUIRUNTUR. 113
secus si pes sit tornatilis: item, si cuppa inaurata sit iterum, adeo ut superficies nova sit: δ non item si inauratio per longum usum deperdita sit, habetur enim adhuc consecratus.100. Vas in quo reponitur Eucharistia aegrotis ministranda benedictum esse debet speciali forma in Rituali Romano praescripta, ob
tanti sacramenti reverentiam. Ciborium etiam et circulus, seu lanula, ubi reponitur hostia consecrata populo exponenda, eadem ratione benedicenda sunt. 110. Sacra vasa non ab aliis quam a sacratis Deoque dicatis hominibus tractentur. ' Ita injure statuitur. Peccatum est grave Siquis praeter sacerdotem Vel diaconum ea tangat, dum corpus vel sanguinem Domini continent :' veniale si reverenter tangantur vacua: sed absque culpa in necessitate tanguntur, vel venia ab episcopo data. Invaluit alicubi mos ut ab inservientibus Μissae tangantur, qui tamen tollendus est. Sacristis aliquando fit licentia ea tangendi ob quandam necessitatem, sed non licet eam caeteris absque discrimine concedere : et quatenus fieri possit, soli sacerdotes, vel sacriministri debent ea tangere. Ιis qui in seminario degunt, sacros ordines nondum adeptis, plerumque indulgetur ut ea tangant, ob causam aliquam aequam. Μos autem parandi in altari calicem, ante Sacerdotis accessum, emendandus est, quum hic eum debeat secum
lum, manipulus, stola, et casula. Quod si desit aliqua, omittenda est Μissa, nisi gravis urgeat causa, v: g: ut populo fiat copia praecepit implendi: in qua rerum conditione celebrari poterit, si minor
tantum Vesiis desideretur, V:g: amictus, vel cingulum. Μortale est peccatum celebrare absque stola, manipulo, alba, Vel casula, juxta communem sententiam.' Nunquam licet etiam metu mortis absque ulla veste sacra celebrare, quum praestet sacrificium prorsus omittere, quam parum decore conficere. Vestes benedictae amplius non censentur, si adeo lacerentur ut idoneae non sint usui destinato: non autem si paulatim reficiantur. Color vestium juxta Rubricas I Vido S. Alph. l. vi. n. 371. 2 S. Hom. iii. p. qu. lxxxiii. art. iii.
6 S. Alph. l. vi. n. 382. 6 Ibidem, n. 377. II.
132쪽
ii 4 IIS QUAE AD CELEBRAND. REQUIRUNTUR.
Μissalis servandus est, sub veniali saltem culpa: mortale foret eum negligere cum gravi populi offensione, v: g: nigras vestes adhibere in sestis praecipuis: Μissionarii autem plerumque non possunt
varietatem colorum servare, ideoque facile excusantur. Non licet autem Μissas defunctorum dicere nisi in vestibus nigris aut vio-
112. Immundities notabilis in vestibus, vel aliis rebus ad sacrificium adhibitis vix potest a peccato gravi excusari: praecipimus'
inquit conellium Lateranense IV. ut oratoria, vasa, corporalia, et vestimenta munda et nitida conserventur. Nimis enim videtur absurdum in sacris sordes negligere, quae dedecent etiam in prosanis. JAnimadversit etiam Μissate Romanum: paramenta non debent esse lacera, aut scissa, sed integra, et decenter munda, ac pulchra.' 'Quae vetustate facta sunt inepta, sunt incendio consumenda,' nec enim licet ad usus profanos ea convertere: nam semel Deo dicatum non est ad usus humanos ulterius transferendum. ' Corporale
tum amittit benedictionem, cum redditur ineptum diminutione vel fractione ad decenter continendum calicem cum patena ; Alba, cum ab ea manica abscinditur; cingulum, cum ita rumpitur, ut neutra pars cingere possit; Stola, cum non potest. humeros operire; et idem dicendum, si aliqua ejus pars scindit , quamvis statim sambatur, quia jam suam formam amisit. β
Ι) Cap. ulti de custod. Eucharis . 2 Ritus servandus in cel. Μias. q. t. n. 2. 3 Do oonsecr. dist. l. c. xxxix. Ataria piatae.
133쪽
DE MODO CELEBRANDI.3. I. DE sAcERDOTIS HABITU.
113. Iure canonico vetatur velato capite altario Dei assi tere pileolo idcirco non licet uti, absque pontificia venia, prout decrevit Urbanus VIII. Solet tamen alicubi ad praefationis initium gestari, deinceps nonnisi post communionem resumendus: quod licere ob senectutem celebrantis, vel frigus nimium videtur. Capillitium adscitiuum, nonnisi ex eadem venia permitti posse in sacro conficiendo declarat Benedictus XIV. Innocentii XII. reserens
114. Νudis pedibus celebrare indecens est, et si absit necessitas, culpa saltem venialis: sed sussicit ut quis crepidis sit indutus. Qui opus habet baculo dum celebrat, potest eo uti, juxta Croci aliosque. Qui nequit celebrare nisi utroque brachio altari innixus, excusatur si ex devotione celebret.' Qui crure amisso, vel alias de-sormis horrorem incuteret celebrando, debet abstinere. S. II. DE RITIBUS. 115. Ρreces dum vestes induit sacerdos, recitandae sunt, prout praescribit Μissate Romanum: quas omittere venialem culpam non
excedit, vel nulla forsan est culpa, quum Rubricae extra Μissam praecepti vim non habeant: ' quae autem proponuntur recitandae pro Opportunitate sacerdotis, tamquam praeparatio ad Μissam, Videntur arbitrio cujusque permitti. Hymnus Benedici te cum Ρsalmo Laudate ' et precibus in gratiarum actionem, recitandus est statim post Μissam ex praescripto missalis, quod negligere levis videtur
II 6. In Μissa celebranda ritus omnes in Μissali Romano praescripti diligenter et accurate servandi sunt, quin quid addatur vel
134쪽
omitiatur: ita enim praecepit S. Pius V. Concilium Tridentinum quoque injunxit episcopis curandum ne sacerdotes vel ritus alios aut alias caeremonias et preces in Μissarum celebratione adhibeant, praeter eas quae ab Ecclesia probatae, ac frequenti et laudabili usu recepiae fuerint. Omnes igitur Rubricae intra Μissam servandae, obligant sub gravi, vel levi culpa, pro rerum natura.' Levis quidem est culpa in re parva deficere; sed graviter peccatur, quoties quid magni momenii negligitur, vel adjicitur. In canone praesertim omissio, vel additio, gravem facile inducit culpam. Quotiescumque animus est novum inducendi ritum, more Ecclesiae posthabiis, gravis est culpa, quae ab iis admitti censenda est qui quae secreth dicenda sunt, alia voce proferre affectant: quapropter in eos quiritum Romanum damnant, anathema tulit concilium Tridentinum: Si quis dixerit, Ecclesiae Romanae ritum quo submissa voce pars
canonis et verba consecrationis proseruntur, damnandum esSe, anathema sit. ' Μos apud nos induetus hymnum: Veni Sancte Spiritus, ' ante concionem canendi, tollendus videtur, quum non praescribatur in Μissali, et sacerdos genu flexus maneat dum canitur, contra ritum in Μissa servatum, et Anglico sermone plerumque
11 . Grave est peccatum adeo incuriose Vel festinanter sacrum peragere ut fidelibus offensioni sit et scandalo. Hinc qui intra quadrantem horae sacrum absolvunt, vix possunt gravi peccato immunes haberi, quum tam brevi temporis spatio nequeant preces integras recitare, ritusque reverenter perficere.'118. Μissa semel inchoata ad finem usque perducenda est, grave enim est peccatum tantum munus imperfectum relinquere. Nullus inquit concilium Toletanum VII. absque proventu patentis molestiae, minister, vel sacerdos, cum coeperit, imperfecta officia praesumat omnino relinquere. V Si quis post consecrationem recedere
cogatur ob gravem aegritudinem, debet, si valeat, redire, ut perficiat sacrificium ; si non possit, curandum est ut sacerdos alius, etiamsi non jejunus, perficiat. Recedendum est, si absque scandalo fieri possit, quoties quis ante consecrationem peccati mortalis sibi fit conscius,
I) Sem. xxii. in dec. de observ. et evit. in rel. Missae. vide rituum plerorumque explicationem apud S. Τhom. iii. p. qu. lxxxiii. arti iv. Reap. 2) S. Alph. l. vi. n. 399. 3) Sess. XXi. can. ix.
135쪽
non tamen superveniente inani mentis scrupulo. Quod si timeatur incursus hostium, vel alluvionis, vel ruina loci ubi celebratur, ante consecrationem dimittatur Μissa ; post consecrationem vero sacerdos accelerare poterit sumptionem sacramenti, omissis omnibus aliis. V Etiam post hostiam consecratam, licebit aliquando recedere, vino haud consecrato, quando necessitas hujusmodi cogit, nam non tenetur ad sacrificium perficiendum cum tanto sui discrimine. 110. Μissa ad breve tempus interrumpi potest ut morituro dentur Sacramenta necessaria. Concio etiam laudabiliter ex vetustissimo more post Evangelium habetur, et commendantur fidelium precibus defunctorum animae, et annunciantur sesta et jejunia. Caeterum Vitanda sunt omnia quae possunt sacrificii dignitati detrahere, ideoque quae res amissas spectant, vel saeculi negotia, licet cum Religionis utilitate aliquatenus conjuncta, non sunt sacile immiscenda. Ob confirmationis ministrationem vix interrumpenda est Μissa, quum
praestet eam antea Vel postea dare. .
120. Qui ordinarias Μissae partes omittit, scilicet consessionem in principio Μissae, Epistolam, Evangelium, collectas principales, offertorium, praelationem, fractionem hostiae, et illius mixtionem in
sanguinem, peccat mortaliter, juxta communem sententiam. Quod si quis ex errore aliam pro alia epistolam evangeliumve recitaverit, non debet omissa recitare, ne ordo sacrificii turbetur; facile autem error hic vacat culpa, vel nonnisi venialis est. Epistolam vel Evangelium haud recitare privatim in Μissa solemni, non videtur gravis culpa, cantantur quippe a subdiacono et diacono; sed culpa quaedam est, quum Rubrica praescribat celebranti ea privatim recitare. 121. In canone quid mutare vel omittere consulto, graVis plerumque est culpa: est enim solemnis maxime oratio et ritus. Qui igitur omittit quamlibet orationem, vel verba mutat, cum SenSus
detrimento, graviter peccat. Idem dicendum de omissione Orationis Dominicae, vel Agnus Dei, vel Libera nos, vel Domine non 8um dignus, vel Quid retribuam, vel nominum plurium sanctorum. Qui omittit purificare patenam et calicem graviter peccat.122. Qui omittit 'rie eleison videtur nonnisi venialiter peccare, nisi scandalum praebeat: ob quod etiam facile peccatur graviter, omittendo Evangelio S. Ioannis sub finem, quamvis per se leVe sit. Veniale est omittere Ρsalmum Iudiea, vel unam ex tribus collectis principalibus, vel alias collectas principali adjectas.
136쪽
123. Veniale est omittere signum crucis super aquam, ablutionem digitorum in Μissa, unam vel alteram crucem super oblata, tunsionem pectoris, aut Iotionem manuum. 124. Μutilare autem verba, aut syncope intermediare, salvo sensu et secluso scandalo, non est plus quam veniale: ' nullum vero peccatum est, si ex desectu naturali contingat, quem tamen emendare oportet.
125. Veniale est peccatum aqua in calice purificando uti, nam semper sacerdos vino perfundere debet, postquam totum acceperit Eucharistiae sacramentum. Sed ob vini penuriam id aliquando licebit, vel etiam si sacerdos abstemius vix possit vinum bibere. In abluendis digitis vinum etiam est adhibendum, sed ob aequam
causam sola aqua uti quis poterit. 126. Unico haustu divinum potare sanguinem praestat, calice semel ori admoto, et mora quadam facta ut attrahantur reliquiae. Μonuit autem S. Ρius V. ut vinum ad purificationem tantum adhibeatur, quantum in consecratione, et per eandem partem calicis infundatur, qua haustus est sanguis.127. Ρartes eaetraordinarisa Μissae, quae scilicet nonnisi in quibusdam diebus adjiciuntur, omittere plerumque est Veniale: V: g: Gloria, Credo, specialem Praelationem, speciale initium orationis: Communieantea, aut Hane igitur. Sed scandali vel contemptus ratione posset fieri mortale. Gloria semper dicenda est in Μissis votivis pro re gravi, et publica causa. 128. Lavare manus ante Μissam quisque sub veniali tenetur. Μortale foret eam celebrare manibus valde immundis : post Μissam
manus non sunt necessario lavandae.129. Distractio voluntaria praesertim in canone recitando, et sub consecrationis tempus, facile est grave peccatum : et peccatur graviter quoque ita se gerendo in tremendo hoc munere, ut fidelibus pariat
130. Addere aliquid Μissae animo novum inducendi ritum, peccatum mortale est. Qui autem ex pietatis studio, haud secundum scientiam adderet collectas ex Missali, vel Credo, vel Symbolum, venialis culpae reus plerumque foret. Qui in Μissa mortuorum recitaret Gloria, mortaliter peccaret, nisi ex animi simplicitate excusaretur, est enim per se gravis inordinatio. Prohibetur addere nomen alicujus sancti in Consessione, vel in Canone, vel in Litaniis
137쪽
publicis; sed in oratione A eunetia, nomen alicujus sancti ab Eeclesia agniti potest adhiberi. 13 I. Collecta pro publica necessitate, ex praesulis jussu dicenda, potest tertio loco dici, tamquam oratio ad libitum, vel quarto loco, alia pro arbitrio tertio loco dicta. I 32. Exposito SSmo Sacramento, adhuc in sesto duplici, potest
de eo fieri commemoratio, ex decreto S. C. Rituum: praelatio autem communis, vel festi quod celebratur, tunc dicenda eat.133. Quae dicenda sunt secreto, sacerdos debet ita pronunciare, ut ipsemet se audiat,'' juxta Rubricas. Quod si verba consecrationis ita proserat, ut ne ipse quidem se audire possit, peccat graviter:
exponit quippe temere sacramentum periculo, ne irritum sit, quum, juxta Ρalai sententiam, verba haud audita non sint oratio vocalis. Caeterum si verba audiri possint, licet ipse, surdus factus, ea non audiat, non est culpandus. Submisse dicere quae alta voce sunt dicenda, plerumque Veniale est: gravius peccatur alte dicendo quae sunt Secreto recitanda, praesertim si id ex assectato quodam pietatis studio proveniat, uti in more erat Iansentanis: sed quod nullum hujusmodi pravum principium habet adnexum, labe mortali caret. 134. Μinistro Μissae inserviente opus est, eoque masculo, nam vetatur mulieri ad altare accessus: Nulla stemina ad altare praesumat accedere, aut presbytero ministrare. Caeterum Μissionariis indulgetur ut absque ministro celebrent, si nullus praesto sit. Quod alicubi consueverint moniales, vel sorores Charitalia, a choro vel alio loco longinquo respondere, tolerari posse videtur, quamvis praestet omitti. Est peccatum mortale, teste S. Alphonso, si mulier porrigat urceolos, vel alias apud altare ministret. f. III. DE ΜIssARUM DISCRIMINE.135. Rubricae de Μissis dicendis servandae sunt, quapropter indubium videtur eum graviter peccare qui ordinem iurbat, Μissam quae sesin duplici praescribitur, pro alia temere mutans. Equidem Μissae quae dicuntur votivae, scilicet pro devotione cujusque dicendae,
prohibentur in diebus Dominieis, ei in omni festo duplici, et intra Octavas Epiphaniae, Paschatis, Pentecostes, in die Cinerum, in hebdomada majori, et in Vigiliis Nativitatis Domini ei Pentecostes,
138쪽
ex decreto S. Cong. Rituum 28 Augusti 162 ; item infra Octavam Corporis Christi, ex decreto 2I Junii I 6 0, approbato a Clemente X. Μissae defunctorum iis diebus pariter prohibentur: sicut et in ecclesiis in quibus expositio fit S S. Sacramenti per 40 horas, vel
sestum duplex celebratur, etiamsi ex voluntate testatoris celebrandae
rent. vide decretum 2 Aprilis I s . In aliis temporibus permibtuntur, sed plerumque Μissa cum officio eoncordare debet. Videtur grave peccatum Μissas defunctorum diebus vetitis, praesertim solemnioribus, celebrare. Vide decretum S. C. 5. Augusti 1662. In professione Regularium non licet, die vetito, Μissam votivam de Spiritu Sancto celebrare ; id enim prohibitum a S. C. 24 Iulii 1683. 136. Μissae votivae permittuntur diebus vetitis ob publicam necessitatem. Μissa defunctorum in die obitus praesente cadavere, potest dici, adhuc Dominicis, et festis duplicibus, ex decreto S. C. 23, Μ i 1603, exceptis vero sestis I classis ex decreto 5 Iulii 1698. Quando notitia primum habetur mortis alicujus procul defuncti, Μissa de Requie celebrari potest, etiam in die festo, non tamen de praecepto: quo occurrente, differenda est ad sequentem diem, ex decreto 4 Μ i 1686. Haec autem omnia decreta intelligenda sunt de Μissis solemnibus, non privatis, ex decreto 10 Ianuarii 1693. Μissae anniversariae in die obitus, relictae ex testatorum dispositione, possunt celebrari in die festo duplici, non de praecepis, ex decreto 2. Novembris I 662. Μissae in die tertio, septimo, et trigesimo, eodem gaudent privilegio. Parochianis petentibus saepius per annum pro aliquo defuncto in die anniversaria obitus, indulgeri posse, cantando Μissam de Requiem, declaravit S. Cong. 19 Iunii
I 00. Quod si contingat in die festo de praecepto, poterii pridie caniari, vel in diem posterum differri, ex deerelis 23 Μέi I 603, ei
S. IV. DECRETA SPECIALIA.13 . Quaedam specialius notanda duximus in lectorum utilitatem. Sacerdos, qui celebrat Μissam conventualem, in qua chorus tenetur cantare symbolum, non potest illam prosequi tempore quo a choro symbolum cantatur: V ex decreto S. Cong. I Dec. 1695. Ita refert S. Alphonsus. Decisio haec nos vix respicit: sed inde colligitur sacerdotem non debere prosequi Μissam, dum symbolum in choro
139쪽
138. Inferioribus episcopo non permittitur sumere de aliari par menta pro Μissa, ex decreto Iulii I 12: sed si urgeat necessitas,
potest sacerdos ex angulo altaris ea sumere; quod tamen vitari facile potest mensa ad latus altaris ponenda. 139. Non licet in ecclesiis in quibus non asservatur SS. Saor mentum, celebratio Μissae in coena Domini: nec ejus asservatio insepulchro, ' ex decreto 24 Iunii 1659. Non licere exponi publica divinam Eucharisitam, nisi causa publica, et episcopi facultas intervenerit ' declaravit Benedictus XIV. 16 Aprilis I 46, et Regulares adstringi hac in re episcopi auctoritate constat ex decreto S. C. Concilii I Augusti I 630.
140. Eucharistia in ecclesiis quae parochiales non sunt, retineri non potest absque Apostolico indulto, vel consuetudine immemorabili, quae hujusmodi indulti praesumptionem inducit. V Ita deci ravit Benedictus XIV. in Bulla: Quamvis justo etc. data 30
Aprilis 1 49. In ecclesiis monialium viventium in clausura permi, titur, ex decreto S. C. Concilii in Ulyssiponensi anno 1585. Sed jam ubique sere in ecclesiis omnibus retinetur. Ius retinendi claves tabernaculi pertippi ad parochum, et non permittendum est moni libus, vel laicis, neque in seria quinta Cinnae Domini. 14 I. In communione danda monialibus non est danda benedictio cum pyxide a senestressa, sed tantum dextera manu. Sacerdos descendens ab altari cum pyxide debet per anteriores gradus, non per laterales descendere, ex decreto S. C. Rituum die 15 SeptembrisI 37. Haec pleraque ex S. Alphonso.
140쪽
142. Ex veteri more oblationes in Μissa faciendi, manavit consuetudo eleemosynam tribuendi sacerdoti ea conditione ut specialiter applicaret Μissam juxta intentionem dantis : nam praeter utilitatem toti Ecclesiae et sacerdoti ipsi ex sacrificii oblatione obvenientem, specialis provenit fructus ei pro quo offertur. Id Dei in antiqua lege
institutis concordat, quo exemplo usus est Apostolus, ut ostenderet fideles debere sacris ministris praestare necessaria vitae subsidia: Nescitis quoniam qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt
edunt; et qui altari deserviunt, cum altari participant 'Vy Lege
autem, vel consuetudine, eleemosyna illa definitur, quae apud nos dimidio nummo argenteo, quinquaginta scilicet obolis, constat. Sacerdos, ' inquit S. Thomas, non accipit pecuniam ut pretium consecrationis Eucharistiae hoc enim simoniacum, sed quasi stipendium suae sustentationis. δ143. Si quis consuetudinis optime conscius, pecuniam det ampliorem, censetur eam liberaliter donare :' sed peccat contra justitiam sacerdos qui eam exigit, et excessum tenetur restituere.' Regulares etiam episcopi statuto, quo eleemosyna definitur, stare coguntur.' Prohiberi potest ab episcopo ne minor accipiatur, nam vilesceret sacrum ministerium; vel ne major exigatur :' sed non potest prohiberi ne major accipiatur a sponte dante. y Qui ampliorem accepit eleemosynam non potest alteri minorem dare ut Μissam celebret, reliqua parie sibi retenta; id enim vetuit Urbanus VIII. Constitutione: Cum saepe: quapropter damnata est propositio: Post
3 De Syn. dioeces. I. vi. e. ix n. 2. 4) Ibidem, e. viii. n. s. Vide et Conc. Toleti anno 1324. c. vi. apud Harduis. t. 7. col. 1489. 5 S. Cong. Conc. I 5. Ian. I 693. in una Romana, l. xvi. decreti P. 138.