Theologiae Moralis, Volume 3

발행: 1841년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

ciplinae christianae, non erit facile damnandus peccati gravioris sponsor, qui haec munia non obit, nisi noverit ea a parentibus negligi. Ille qui suscipit aliquem de sacro sonis, ' animadvertit S. Thomas, assumit sibi ossicium paedagogi: et ideo obligatur ad habendam curam de ipso, si necessitas immineret: sicut eo tempore et loco, in quo baptizati inter infideles nutriuntur. Sed ubi nutriuntur inter catholicos christianos, satis possunt ab hac cura excusari, praesumendo, quod a suis parentibus diligenter instruantur. Si tamen quocumque modo sentirent contrarium, tenerentur secundum modum, saluti spiritualium filiorum curam impendere. Excusatur etiam sponsor, qui munia obire non valet absque discordiae et molestiarum periculo, ob parentum voluntatem adversam. 47. Nulla certa aetas in sponsore exigitur, quamvis juxta Rituale Romanum, in aetate pubertatis eum esse conveniat, sicut et comfirmatum ; et ante usum rationis nequeat omnino id sibi muneris

assumere.' Homo haud baptizatus sponsor fieri nequit, quippe qui spiritu natus non est, ideoque patris munere langi non valet: sed nec haereticus admittendus est, quum id plane repugnet Ritualis Romani praescripto, et ossicio edocendi fidem et pietatem, et periculum subversionis insanus secum serat.' Docet Rituale ad hoc

munus non esse admittendos infideles aut haereticos: non publico excommunicatos, aut interdictos: non publice criminosos, aut infames et nec praeterea qui sana mente non sunt: nec qui ignorant rudimenta fidei.V Ad vitandam gravem offensionem aliquando aperte non repellitur haereticus qui se sistit sponsorem: attamen numquam tamquam sponsor admittendus est, sed admonendi sunt parentes Catholicum tantummodo eo munere fungi posse: quapropter omnino improbandus est mos aliquorum passim excipientium haereticos ad illud munus, satis habentes si alteruter sponsor Catholicus sit: quod cum Ritualis praescripto et concilii Baltimorensia I. decreto pugnat. 48. Sponsores a parentibus designandi sunt, quod si parochus eos suo arbitrio mutet, peccat graviter, parentum jure laedendo,

quamvis mutatio valeat. β49. Ad munus sponsoris suscipiendum communissime censent i iii. p. m. lxvii. arti viii. Resp. 2 Vide S. Alph. l. vi. n. 146. a) Ibidem, n. I 66. 4 Deor. xi. 5 Vide S. Alph. l. vi. n. 146.

72쪽

54 DE SPONSORIBUS.

doctores requiri physicum contactum, saltem per procuratorem, dum baptismus consertur, vel statim postea, levando insaniem de fonte, nam jus quo impedimentum constituitur, ejusmodi vocibus quae contactum significant utitur :/ quapropter qui adstat et respondei, quin apponat manum, non censetur sponsor. 50. Impedimentum cognationis spiritualis contrahitur a sponsoribus sicut et a baptizante, quoad baptizatum ipsum et illius patrem et matrem.'6 I. In privato baptismo, qui fit sine caeremoniis, non contrahitur impedimentum a sponsoribus, juxta sententiam communiorem et

probabiliorem, judico S. Alphonso: ' quia jus loquitur de suscipiente

ex sacro sonte, quod intelligitur de baptismo solemni. Caeterum quandocumque fiunt caeremoniae, videtur contrahi, quia baptismus est solemnis: quod autem persaepe apud nos, rure praesertim, non fiat apud sacrum sontem, non obstat. Baptigans autem contrahit cognationem etiam in privato baptismo. ' Parentes tamen qui ex necessitate suos baptigant filios, immunes impedimento habentur, nam incudabile judicandum quod necessitas intulit. ' Ignorantia etiam eos excusat. Quod si temere baptizent suos insanies, peccant graviter: Sed canonum antiquorum rigor mitigatus est, ideoque sive ex ignorantia, sive ex malitia id secerint, non sunt ab invicem separandi, nec alter alteri debitum debet subtrahere. ' Graviter prohibentur parentes prolem propriam Suscipere, quum contrahatur spiritualis cognatio, quae impedit usum matrimonii. y Si nullus aliussit qui munere illo fungatur, praestat absque sponsore baptizare. 52. In baptismo collato sub conditione, ubi nulla urget ratio pro valore antorioris baptismi,'' contrahitur cognatio, quia praesumptio favet secundi baptismi valori: secus videtur nonnullis, si praesumptio faveat priori, uti plerumque contingit, secundo collato ad majorem securitatem.' 53. Si ex errore quis susceperit alium pro alio, censet S. Alphonsus eum contrahere cognationem cum eo quem reapse suscepit, nisi ille habeat expressam intentionem non tenendi alium, nisi quem intendit suscipere. ' I Vide S. Alph. l. vi. n. I48. 2 Trid. Sess. xxix. cap. ii. de Res 34 S. Alph. l. vi. n. I49. 4 Ibidem.

73쪽

DE SPONSORIBUS.

54. Ρrocurator non contrahit cognationem spiritualem sibi, sed mandanti. Ita decisum a S. Congregatione refertur: quod et congruum est rationi, quum alieno nomine agat. 355. Iubet concilium Tridentinum : parochus antequam ad baptismum conserendum accedat, diligenter ab iis, ad quos spectabit, sciscitetur, quem, vel quos elegerint, ut baptizatum de sacro sonte suscipiant; et eum vel eos tantum ad illum suscipiendum admittat. .... Quod si alii, ultra designatos, baptizatum tetigerint, cognationem spiritualem nullo pacto contrahant. ' Si nulli suerint designati et plures accesserint, omnes cognationem contrahunt, juxta jus antiquum, quod hac in re immutatum non videtur.' Quod si designati non tangant, alii vero tangant, hi, non illi, contrahunt cognationem, jure antiquo etiam manente: quod si unus ex designatis tangat, aliusque haud designatus, ille, non hic, eam contrahit. Si plures quam duo fuerint designati, et omnes tangant insantem, Omnes contrahunt; Saltem si non constet quis prius tetigerii. Si parochus admitteret plures patrinos quam duos, mortaliter peccaret, quia laederet praeceptum Ecclesiae in re gravi, impositum ne multiplicentur cognationes. Si vero plures patrini accedant a parentibus

designati, bene poterit permittere sprout ait Croix n. 350ὶ ut omnes

tangant; modo externe designet unum et unam, quibus tantum tradat insantem, et illos solos adnotet ut patrinos, moneatque tantum eos cognationem contraxissa. V Ita S. Alphonsus. ' Duos mares, vel duas Deminas ad sponsorum munus simul admittere videtur venialis culpa, si sint ejusdem sexus ac insans; secus mortalis;

quum prohibitio facta sit ad impediendas cognationes nimias.' Si

unicus sit sponsor, ratio sexus non habetur. 56. Excluduntur a sponsorum munere monachi, sanctimoniales

et regulares omnes a saeculo segregati, quod etiam de iis qui sacris missionibus vacant, intelligitur; non autem de episcopis ex ordine regulari assumptis: valide tamen, quamvis illicite, munus hoc suscipiunt. Insames etiam, sicut et apostatae repelluntur.'o . Nihil prohibet quin vir et uxor simul aliquem de sacro lanie

74쪽

56 DE SΡONSORIBUS.

58. Parochus graviter peccat, si ex negligentia frequenter omittat nomina baptizatorum referre in librum ; tum ob legem Tridentinam in re gravi, et sub poena gravi; tum ob incommoda et damna inde sequentia. ' Nomina etiam parentum et sponsorum reserenda sunt. Μonendi sunt patrini cognationis contractae. Ρraescribit etiam Rituale ut matres moneantur ne cum insantibus decumbant ob suffocationis periculum: quod montium ob mores hujus regionis haud facile fit.

75쪽

DE SOLEMNI BAPTISMO.

59. Μortale est extra necessitatem baptizare . . . . extra ecclesiam,

praeter filium regis aut principis. V Ita Antoine. y Indulsit tamen Sedes Apostolica ut episcopi et missionarii in hac regione judicio suo uterentur, ut statuani quando sint urgendi fideles ut insantes ad Ecclesiam deserant, ut baptismus iis conseratur. In synodo dioecesana Philadelphiensi prohibitum est ne in civitatibus et oppidis in quibus ecclesia aliqua erecta est, ei pastor habitat, quis, nisi de vita periclitans, in privatis aedibus baptizetur : ' qua occurente necessitate omittendae sunt caeremoniae praeviae ablutioni, sed quae sequuntur fieri poterunt, juxta plura S. Congregationis decreta. Μissionariis relinquitur judicare quandonam rure degentes cogendi sunt ut in

fantes ad ecclosiam dosorant.

60. Ρraeter ablutionem sormamque baptizandi a ministro adhibitam, caetera omnia quae in ritu baptizandi observat Ecclesia, magis pertinent ad quandam Solemnitatem sacramenti. Quae quidem adhibentur sacramento propter tria. Primo quidem ad excitandam devotionem fidelium, et reverentiam ad sacramentum. Si enim simpliciter fieret ablutio in aqua, absque solemnitate, de lacili ab aliquibus aestimaretur, quasi quaedam communis ablutio. Secundo, ad fidelium instructionem: simplices enim, qui litteris non erudiuntur, oportet erudire per aliqua sensibilia signa: puta, per picturas et aliqua hujusmodi: et per hunc modum per ea, quae in sacramentis aguntur, vel instruuntur, vel solicitantur ad quaerendum de his quae per hujusmodi sensibilia signa significantur. Et ideo quia praeter principalem sacramenti effectum, oportet quaedam alia scire circa baptismum, conveniens suit, ut etiam quibusdam exterioribus signis repraesentarentur. Tertio, quia per orationes et benedictiones, et alia hujusmodi, cohibetur vis daemonis ab impedimento sacramentalis effectus. ' Ita praeclare tradit S. Thomas. I Tracti de Bapti qu. viii. Nota citans Clement. de bapt.

76쪽

61. Caeremonias a baptismo ipso separare, etiam ad tempus, non licet, nisi gravis urgeat necessitas, ex mente enim et consuetudine Ecclesiae conjunguntur : mortale est ' inquit Anioine loco superius laudato, extra necessitatem baptizare sine solemnitate . . . . quia Ecclesia ob honorem sacramenti solemnitates graviter praecipit. δHinc non licet caeremonias baptismi differre ad tempus opportunius, ob magnam defatigationem, vel ob iter mox suscipiendum ad invisendum aegrotum, vel ob consessiones audiendas, vel ob negotiorum molem : sed nisi urgeat mortis periculum, baptismus ipse differendus est donec caeremoniae possint perfici: quia omissionem caeremoniarum solus casus necessitatis excusat. Utrum mortis periculum proximum sit, non debet nimis angi sacerdos, quum agatur de insantibusae grotantibus, qui facile periclitantur. 62. Singulae caeremoniae servandae sunt, nec aliqua consulto omittitur absque gravis peccati discrimine; nam videtur minister suum judicium Ecclesiae jubentis auctoritati anteponere, et magis metuere cachinnos, Vel censuram adstantium, praesertim haereticorum, quam praesulum suorum justam offensionem. Hinc missionarii Μalabarici, qui aliquas omiserant, graviter reprehensi sunt, et jussi sunt signanter salivam, sal et insumationes, quae ex Apostolica traditione Catholica Ecclesia recipit, et ob recondita in iis sacris caeremoniis divinae erga nos bonitatis mysteria, sancte et inviolabiter custodire. ' Concessa tamen iis est dispensatio ad decennium, quae ad aliud decennium prorogata est, in casibus specialibus, non autem passim adhibenda : quae nos minime spectat. Praedictas caeremonias omittere grave est peccatum : eas tamen non ita peragere oportet, ut

offensioni sint vel irrisui; sed modeste et decenter juxta Ecclesiae

mentem.

77쪽

1. Confirmatio est sacramentum a Christo institutum, quo baptizati muniuntur divini Spiritus gratia ad fidem firmiter tenendam, et sortiter profitendam. Μateria ejus est chrisma consectum ex oleo quod nitorem significat conscientiae, et balsamo, quod odorem significat bonae famae, per episcopum benedicto. Balsamum necessarium omnino esse plerique putant; sed contra sentiunt Iueninus et alii, quorum tamen sententia, licet probabili, uti non possumus, quum agatur de sacramenti valore. Indicum balsamum sussicere, post alios docet Benedictus XIV., imo cujuscumque regionis balsamum sufficit, ' juxta S. Alphonsum, modo sit in ea quantitate ut det sui odorem. ' Oleum olivae requiri constat, non cetis, Vel ex

aqua Oleosa extractum. Benedicendum esse saltem a sacerdote concedunt omnes: imo ex praecepto Ecclesiae debet esse benedicium ab episcopo. Utrum benedictio episcopi pertineat ad essentiam sacramenti disceptatur: affirmat S. Thomas ; sed negant probabiliter alii, quum constet aliquando, licet rarissime, lacultatem ei benedicendi a

I Decreti pro Armenis. 2) Noti clxxxiii. in ser. v. maj. heb. S. Irenaeus de balsamo a Valentinianis adhibito loquitur l. iii. e. 2. in quod animadvertit Wall, Anglicanus: Note, thalitis is the firat montion os inrum that is any whero read os And since I shallin- Presently at ch. ix. that it Was used by the Catholica stom testimontes osnear the fame date M this ; one may conclude that it came stom mme principie

78쪽

sancta sede tributam sacerdotibus. Qui absque ea venia id aggrederetur, peccaret graviter, et probabilius nil conficeret. Graeci plurimas alias rerum fragrantium species oleo admiscent; cavendum tamen monuerunt patres synodi Zamosciae, anno 1720, ut maxima pars chrismatis semper sit oleum balsamo mixtum. V Significationem chrismatis pulchre explicat S. Thomas : Gratia Spiritus Saneti in oleo designatur: unde Christus dicitur esse unctus oleo laetitiae propter plenitudinem Spiritus Sancti, quam habuit: et ideo oleum competit materiae hujus sacramenti. Admiscetur autem balsamum propter fragrantiam odoris quae redundat ad alios :-unde Apostolus dicit 2 Cor. 2 Christi bonus odor sumus Deo. 2. S. Alphonsus ait: juxta nostram sententiam quod materia totalis adaequata confirmationis est unctio chrismatis manu epi'copi peracta, advertendum est de essentia sacramenti esse Ι. Ut unctio fiat in fronte, prout habetur ex cap. unie de Mer. metione, et ex decreto Eugenii IV. juxta communem sententiam, quam tenet SuareZ, Coninch. Layman, et alii cum Salm. c. i. n. 24. ΙΙ. Ut unctio fiat informa erueis, juxta S. Thom. 3. p. qu. 2art. 4. ad 3. quem communiter etiam doctores sequuntur apud Salm. ibidem num. 25. III. Ut unctio fiat per manum ipsius episcopi ministrantia, prout docent Suareg, Castropalaus, La Croix et alii. ' Ρeccat episcopus qui alio digito quam pollice dexterae manus linit frontem chrismate, contra usum Ecclesiae; sed a nonnullis a gravi culpa excusatur, imo ab omni, si digitus hic infirmus sit; valet quippe unctio alio digito facta, quum sit vera manus impositio, et usus non videtur sub gravi obligare: alii tamen communius assirmant eum graviter pec

care.

3. Non valet unctio facta medio instrumento, quia tunc deficeret immediata impositio manus ministri, quae omnino requiritur; illa autem mediata impositio improprie impositio dicitur. Circa autem quantitatem chrismatis, ea sussicit et requiritur, quae satis sit ad ungendam frontem confirmandi in figuram crucis. δ4. Forma sacramenti, prout in decreto pro Armenis traditur, est: Signo te signo crucis, et confirmo te chrismate salutis in nomine Ρatris, et Filii, et Spiritus Sancti. V Censet S. Alphonus non valere, I. si omittatur verbum gigno, vel eonfrmo. 2. Si omittatur

79쪽

expressio SS. Trinitatis. 3. Si omittatur verbum te. 4. Si omittantur verba δigno erueis, vel ehrismate salutis. Caeterum sunt qui putant totam sacramenti essentiam in ea manuum impositione quae fit dum Spiritus Sanctus invocatur, manibus episcopi erga confidi mandos extensis, consistere, qui proinde sormam in ipsa invocatione constituunt: nec enim Eugenii decretum instar definitionis editum est, sed instructionis causa, et forma et materia recensentur lato quodam sensu, prout in scholis plerumque intelligebantur. Horum tamen sententiam omnino salsam pronuntiat S. Alphonsus. 5. Μinister ordinarius confirmationis est solus episcopus, prout definivit conenium Tridentinum,' legitur tamen aliquando per Apostolicas Sedis dispensationem, ex rationabili et urgente admodum causa, simplicem sacerdotem, chrismate per episcopum consecis, hoc administrasse confirmationis sacramentum. Ea facultas plerumque conceditur Haesectis Apostolicis. Apud Graecos, sacerdotes passim confirmationem ministrant, ex veteri more: sed omnino in consesso est irritam nunc fore confirmationem a simplici presbytero Latino ex sola episcopi delegatione collatam, quia Sedes Apostolica id juris sibi unice reservavit. β6. Episcopus confirmans in aliena dioecesi etiam subditos suos, incurrit suspensionem a Pontificalibus ipso jure ex Trident. Sess.st. c. b. et Declaratione S. C. ' valet tamen confirmatio. Alienos in sua dioecesi licet confirmare, si constet de praesulis eorum consensu, vel ita serat consuetudo, prout apud nos ferre videtur. 7. Certum est apud omnes episcopum graviter peccare si diu, puta per octo vel decem annos, negligat circumire dioecesim ad confirmationis sacramentum administrandum, privat enim subditos auxilio maximi momenti: si autem impediatur senio, vel infirmitate, excusatur, sicut et qui ex justa causa differt per tres vel plures annos. β Μoribundo petenti non est confirmatio deneganda: sed non videtur esse gravis obligatio eam praestandi, quum consuetudo non serat ut passim fiat: et grave nimis laret episcopo singulis qui neglexerint sacramentum suscipere, in discrimine vitae subvenire. 8. Effecina confirmationis sunt gratias augmentum cum auxiliis specialibus, et character indelebilis. Ρer Sacramentum confirma

l) Sess. vii. can. vii. 2 Decretum pro Armenis. 3) Benod. XIV. de syn. dioec. l. vii. c. Viii. n. 7.

80쪽

iionis, ' inquit S. Thomas, datur homini potestas spiritualis ad quasdam alias actiones sacras, praeter illas ad quas datur ei potestas in baptismo. Nam in baptismo accipit homo potestatem ad ea agenda, quae ad propriam pertinent salutem: prout scilicet secundum seipsum vivit. Sed in confirmatione accipit homo potestatem ad agendum ea quae pertinent ad pugnam spiritualem contra hostes fidei. Sicut patet ex exemplo Apostolorum: qui antequam plenitudinem Spiritus Sancti acciperent, erant in coenaculo perseverantes in oratione : postmodum vero egressi, non Verebantur publice fidem lateri, etiam coram inimicis fidei christianae. Et ideo manifestum est, quod in sacramento confirmationis imprimitur character. λ9. Confirmationis capaces sunt omnes baptigati, etiam insantes, quibus olim passim conserebatur, qui tamen mos a Romana Ecclesia abrogatus est, testante Benedicto XIV. :' nunc autem nonnisi in vitae

periculo fit, vel gravi admodum de causa, puta quod episcopi qui

eam administret copia non sit sacile sutura. Expedit autem V inquit Antoine, pueros tempestive confirmari antequam innocentia baptismali excidant.V' Ρerpetuo amentes confirmari possunt, prout declarat Benedictus XIV. 10. Ex consuetudine Ecclesiae sponsor, qui ipse suerit confirmatus, adhibendus est ;' et quidem sub gravi: attamen apud nos non consuevit adhiberi. Contrahitur cognatio spiritualis inter sponsorem et confirmatum, ejusque parentes. Patrinus manum dexteram

super dexterum humerum confirmandi ponit, qui mos ab eo qui in Ρontificali praescribitur diversus est, sed a S. C. Rituum die 20 Septemb, 1749, probatus dicitur. II. De obligatione suscipiendi confirmationem disceptatur, multis negantibus fideles lege adstringi, qui tamen latentur venialem

admitti culpam, praetermisso tanto gratiae subsidio. Constat Apostolos magnam ostendisse solicitudinem ut singuli dono Spiritus Sanci iper manuum impositionem munirentur: quod et S. Cyprianus vehementer commendat: Ungi quoque necesse est eum qui baptigatus sit, ut accepto chrismate, id est, unctione, esse unctus Dei, ei

habere in se Christi gratiam possit.V' Equidem qui inter haereticos versantur, plurimis fidei negandae periculis obnoxii, vix possunt

SEARCH

MENU NAVIGATION