장음표시 사용
111쪽
periculum vomitus: in dubio autem reverentiae sacramenti consulendum est. Tussis vehemens non obstat viatico recipiendo, dummodo species deglutiri possint, nam phlegma non ejicitur ex insophago, per quem irajicitur cibus, sed ex aspera arteria, seu via respirationis ad pulmones. 59. Si deprehendat sacerdos post sumptionem corporis et Sanguinis, aut etiam post ablutionem, reliquias aliquas relictas
consecratas, eas sumat, sive parVae Sint, sive magnae, quia ad idem
sacrificium spectant.'' Ita praescribit Rubriea. Id etiam iaciendum, etiam si sacerdos sit jam in sacristia, indutus tamen adhuc vestibus sacris, Benedictus XIV. censet. Quod si vestes deposuerit, reliquiae illae erunt reponendae in tabernaculo, vel relinquendae sacerdoti mox celebraturo absumendae: quod si neutrum possit fieri, ipsi qui celebravit licebit eas sumere reverenter. Reliquiae alterius Μissae absumi hac ratione nequeunt, Si reverenter servari possint. 60. Altera necessitas, quae juxta concilium Constantiense excusata lege jejunii naturalis servandi ante eucharistiae susceptionem, est si sacrificium perficiendum sit, celebrante deficiente sensibus post consecrationem; permittitur enim alteri Sacerdoti, etiam non jejuno, illud absolvere, ne mancum maneat. Si post consecrationem recordetur sacerdos se non esse jejunum, poterit absque peccato in sacro munere pergere; imo ad id tenetur, quum Bacrificii persectio majoris momenti sit quam jejunii lex: ante consecrationem autem si id memoriae occurrat, recedere debet ab altari, nisi infamiae vel scandali periculum sit. Si aquam solam in calice ex errore positam hauserit, debet vinum afferendum jubere, illudque consecrare, una cum hoSila, ut perficiatur sacrificium, licet ipse jejunium aquae haustu solverit. Qui ex errore ablutionem in Μissa prima sumpserit in nocte Nativitatis, vel alias, quando sacta est ei facultas bis celebrandi, non potest iterum celebrare, nam jejunii lex obtinet. Quod autem populus careat copia praecepti implendi casu contingit. 61. Licet sacerdoti non jejuno Μissam celebrare ad dandum sibi Viaticum, si alterius sacerdotis qui illud ei det, non sit copia: praecepto enim divino tenetur illud suscipere in mortis discrimine, et nequit alia ratione ei satisfacere.' Non autem id permittitur, ut alii det viaticum, nam lege arctissima jejunii ob alterius necessitatem
112쪽
62. Si quis mortis metu cogat sacerdotem non jejunqm celebrare, hic excusandus plerisque Videtur, quum lex jejunii vix possit cum vilae discrimine obligare.
63. Quae per modum salivae sumuntur non obstant jejunio naturali. Si lavando os, deglutiatur stilla aquae praeter intentionem, nil obstat: secus si consulto. Si reliquiae cibi remanentes in ore trans utiantur, non impediunt communionem, cum non transsutiantur per modum cibi, sed per modum salivae. Idem dicendum si lavando os deglutiatur stilla aquae praeter intentionem. V Ita habent Μissalis Romani Rubricae. Quod si ex industria deglutiantur, plures censent eas obstare: at necesse non est eas ex dentibus extrahere diligenter, ne sorte deglutiantur. 64. Non obstat humor e capite, vel sanguis e naribus in os defluens, sed obstaret sanguis quem quis ex digitis fugeret. Culex, musca vel aliud hujusmodi, cibi, potus, vel medicinae non habet rationem. Saccharum, glycirri Ea, vel quid simile in ore liquescens, Si in stomachum post mediam noctem trans utiatur, cibi Vel potus instar habetur. Non obstat res gustata, quin deglutiatur, sicut matres solent potum insantibus dandum degustare, vel coqui cibum et potum supra linguam ponunt solum ad probandum, et statim projiciunt. 265. Tabaci usus per nares, etsi olim graviter prohibitus intra quasdam ecclesias, praesertim S. Petri, ob nauseam adstantium, jamdiu invaluit, et non obstat communioni, ' dummodo quis ex proposito id in stomachum non trajiciat, voluntas enim illa videtur S. Alphonso repugnare Ecclesiae disciplinae.' Fumus etiam tabaci ex consuetudine licet: ipsum autem solium dentibus mandere, ut Virtutem expuendi phlegma ad stomachum immittat per nervos, non decet, quamvis lege non prohibeatur. Venialem autem culpam in ea agnoseli S. Alphonsus, si causa desit. Φ66. Sententia communis docet, minime frangi jejunium, si edantur res omnino indigestibiles, ut sunt capilli, ungues, metallum, vitrum, fila ex serico aut lana, ossicula fructuum omnino depurata: quia haec nec nutriunt, nec rationem habent cibi; Ecclesia autem tantum prohibet, ne sumatur Eucharistia post cibum, aut potum, ut
patet ex concilio Toletano VIII. can. II. ubi dicitur: Nullus post
113쪽
cibum potumque minimum sumptum Μissas sacere praesumat.'' Ita S. Alphonsus : Secus vero dicendum e rebus digestibilibus, quae a stomacho alterari et in substantiam hominis converti possunt, prout sunt charia, palea, filum ex lino, pulvis medicinalis, cera. Idem dicunt probabilius e terra seu creta, quam mulieres edere solent, cum in ea aliquid inveniatur a stomacho alterabile, et nutritivum. V Id dicendum pariter de pulvere iubaci, quem mulieres nonnunquam dentibus conterunt, et in stomachum trajiciunt. 6 . Jejunium a media nocto exigitur, scilicet a primo ictu hor logii eam annuntiantis: quod si varient horologia, licet ultimum sequi, nisi constet de errore, vel illud plerumque errare noscatur. Si quis dubitet utrum post mediam noctem quid deglutiverit, censet S. Alphonsus eum posse communicare, quia, quum prohibitio accedendi sit negativa, debet constare de comestione, Vel potu, ut quisse habeat impeditum : quod saltem dicendum videtur, ubi nulla ratio probabilis suadet eum comedisse. Nec reseri,'' inquit S. Thomas, uirum post cibum vel potum assumptum dormierit, aut etiam digestus sit, quantum ad rationem praecepti. Resert autem quantum ad perturbationem mentis, quam patiuntur homines propier indigestionem, aut insomnietatem, ex quibus si mens multum perturbetur, homo ineptus fit ad sumptionem hujus sacramenti. ' Sed qui iacit quod in se est ad mentem componendam, non prohibendus est hujus sacramenti subsidio.
f. V. DE COMMUNIONIS ADIUNCTIS.
68. Ρost communionem convenit abstinere ab expuendo, per breve saltem spatium; caeterum plerique dicunt nullum esse peccatum expuere, si nullum maneat in ore fragmentum. Tussis est etiam vitanda, caeterum canalis per quem trajiciuntur species, diversus est ab eo a quo phlegma ejicitur, ideoque nemo angi debet qui nequiriussim vitar, edummodo possit trajicere species. Μanducare, vel bibere statim post communionem, non oportet. excepta ablutione, quam praescribit Rubrica propter reverentiam enim debet esse aliqua mora inter sumptionem hujus sacramenti, et reliquos cibos ;V
sed medicorum judicio, species hostiae parvae statim desinunt, et majoris hostiae et vini species nonnisi per dimidium quadrantis
114쪽
durant: ideoque necesse non est per longum temporis spatium abstinere a cibo. Ρlerumque quidem per quadrantem abstinere oportet; sed si urgeat causa aequa, v: gr: si aegrotus indigeat cibo, vel si abeundi sit necessitas, nulla est culpa aliquid comedere. Tempus autem aliquod gratiarum actioni, meditationi, precibusque impendere oportet, ut fructus communionis retineatur; sed et saepius per diem gratiam nobis datam in mentem revocare. 69. Ρraecipuus Eucharistiae effectus est animae nutrimentum, quae scilicet gratiae majoribus donis proficit et roboratur, ut opera vitae elicere queat, et salutem adipisci: Caro mea ' inquit Christus,
A vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Sumi autem voluit sacramentum hoc tamquam spiritualem animarum cibum, quo
alantur et consortentur viventes vita illius qui dixit: qui manducat me et ipse vivet propter me: ' et tamquam antidotum quo liberemura culpis quotidianis, et a peccatis mortalibus praeservemur. Illa liberatio contingit iis qui ex animo defient culpas illas leviores, et divinum auxilium implorant, qui et gratia muniuntur qua evitent mortalia, si Christo intus habitanti obtemperent. Ambrosius dicit in libro de sacramentis, quod iste panis quotidianus sumitur in remedium quotidianae infirmitatis. Res autem hujus sacramenti est
charitas, non solum quantum ad habitum, sed etiam quantum adactum, qui excitatur in hoc sacramento, per quem peccata venialia solvuntur. Unde manifestum est, quod virtute hujus sacramentiremittuntur peccata venialia. ' Ρcenae quoque remissio quaedam pie suscipientibus Eucharistiam conceditur. Ex vi quidem sacramenti directe habet illum effectum ad quem est institutum. Non est autem institutum ad satisfaciendum, sed ad spiritualiter nutriendum per unionem ad Christum, et ad membra ejus: sicut et nutrimentum unitur nutrito. Sed quia haec unitas fit per charitatem, ex cujus servore aliquis consequitur remissionem non solum culpae, sed etiam poenae: inde esi quod ex consequenti per quandam concomitantiam ad principalem effectum homo consequitur remissionem poenae: non quidem totius, sed secundum modum suae devotionis et servoris. 'Sed et peccati mortalis consequitur aliquando in sacramento Veniam, qui absque conscientia et affectu illius accedit: sorte enim primo
115쪽
non fuit suffcienter contritus: aed devote et reverenter amedens, consequetur per hoc sacramentum gratiam charitatis quae contritionem perficiet, et remissionem peccatorum. y Concupiscentia
etiam minuitur iis qui devote suscipiunt Eucharistiam, et pius animi affectus fovetur. Ρignus denique est praecipuum vitae aeternae : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam ; et ego resuscitabo eum in novissimo die. δ70. Communionis frequentia maxime laudanda est, si studium ad animum tanto hospiti parandum adhibeatur, quapropter quotidie
eam suscipiendam ea conditione suadet S. Thomas: quum enim dixisset ex parte sacramenti, cujus virtus est animae salutaris, expedire ut quotidie sumatur, adjunxit: alio modo potest considerari ex parte sumentis, in quo requiritur, ut cum magna devotione et reverentia ad hoc sacramentum accedat. Et ideo si aliquis se quotidie ad hoc paratum inveniat, laudabile est, quod quotidie sumat. Unde Augustinus. cum dixisset, ' Accipe quotidie, ut quotidie tibi prosit subjungit, Sic vive ut quotidie merearis accipere.' Sed quia multoties in pluribus hominibus, multa impedimenta hujus de-Votionis occurrunt, propter corporis indispositionem, vel animae, non est utile omnibus hominibus quotidie ad hoc sacramentum accedere, sed quotiescumque se ad illud homo invenerit praeparatum. Unde in libro de eeclesiasticis dogmatibus dicitur, Quotidie euch
ristiae communionem accipere nec laudo, nec vitupero. Rem
consessarii judicio remisit Innocentius XI. ' Ρaucis qui serventiores sunt, et nullo detinentur impedimento, permitti potest quotidie accedere: sed conjugibus invitis, accessus frequens non debet concedi. Semel in hebdomada iis qui nullo tenentur affectu ad peccatum Veniale, concessit S. Franciscus Salesius accedere. Plerisque qui peccata mortalia vitant, semel saltem in mense accedere tuto pedimittitur: sed vigilandum ne cupiditatum servi hoc sacramentum frequentent, morum emendatione neglecta: damnata quippe est propositio: Frequens consessio et communio etiam in his qui gentiliter vivunt, est nota praedestinationis.' ' Sed et rigor quorumdam damnatus est: Similiter arcendi sunt a communione, quibus nondum inest amor Dei purissimus et omnis mixtionis expers.Vq i) iii. p. qu. lxxin arti issi Map. 3.
2 Joan. vi. 56. 3 iii. p. v. lxxx. an. X. Rev. 4) Vide meretum S. C. anno. I 67s, eo probante editum. ο) Prop. lvi. inter damnatas ab lanoe. XI. 6 Prop. xxiii. ab Alex. VIII. damnata.
116쪽
I. Fuse probavimus in Missa offerri Deo verum sacrificium, et quidem praestantissimum, quum Christus Dominus sit sacerdos, et
victima, Patri suo perpetuo offerens corpus et sanguinem suum, quae in cruce semel sunt cruento more immolata. Latriae summum
est genus, quod in hoc sacrificio fit, tanta victima in divinae majestatis cultum oblata: Eueharistia est, seu gratiarum actio ob dona innumera nobis indignis collata: hostia est propitiationis ad placandum Deum nostris sceleribus insensum: impetrandi virtute praestat, nec enim Deus quid nobis per Filium suum petentibus denegabit. Propitiationis vis in corpore tradito pro nobis, et sanguine laso in remissionem peccatorum sita est. Peccata igitur remittuntur, gratia qua quis se eorum paeniteat concessa: sed fieri potest ut huic resistat, et se fructu sacrificii fraudet. 2. Sacrificium a S. Alphonso, post alios, definitur oblatio facta Deo per immutationem alicujus rei, in signum supremi dominii, ex legitima institutione. y Immutationem in Μissa mysticam plerique habent, quae in consecratione contingit: panis scilicet et vini consecratione, corpus et sanguis Christi fiunt praesentia, conjuncta quidem, quum integer Christus sub alterutra specie sit, sed eoneomitantia, uti loquuntur theologi, non vi verborum: horum enim virtute corpus tantummodo sub specie panis fit praesens, sanguis sub specie vini: quapropter in sola consecratione totam sacrificii Μissae
117쪽
essentiam reponunt: sed Bella ino et S. Alphonso, cum aliis, placuit communionem sacerdotis ad sacrificii essentiam referre, ut destructio sit victimae, speciebus consumptis. Consentiunt omnes
eam ad sacrificii integritatem pertinere: quapropter jubet Rubrica
Μissalis: Si sacerdos graviter infirmetur, aut moriatur post eo Secrationem corporis tantum, ante consecrationem sanguinis, Vel utroque consecrato, Μissa per alium sacerdotem expleatur ab illo
loco ubi desiit. 3. A solis sacerdotibus Christi nomine Μissa offerri potest; sed
a fidelibus omnibus quodammodo offertur, nam eorum Vices sacerdos gerit. Quibusdam specialiter applicatur, iis praesertim qui id
subsidii sibi quaerunt. Adstantes etiam specialiter eam offerunt, precibus et mente cum sacerdote conjuncti. 4. Certum est posse offerri hoc sacrisicium pro omnibus fidelibus baptigatis vivis, etiam insantibus, Vel energumenis, Vel peccatoribus non excommunicatis, quoad fructum tantum impetrationis. Pro excommunicato vitando tamen licite sacerdos potest offerre Μissam privatim, quatenus est opus proprium Suae privatae Personae, non autem nomine Ecclesiae, vel ut minister Christi, ex c. ΙΙ. de 3ent. Eaeeomm y Ρro excommunicato tolerato probabilius censet S. Alphonsus licere orare et offerre, quia indulsit concilium Constantiense ut cum iis communicare, etiam in divinis, liceret. Ρro infidelibus ipsis offerri posse sacrificium putat, post Bellarminum et Lugonem, quia sic Christo pro omnibus oranti sacerdos adsimilatur.
5. Ρro desuncti s rite offertur, juxta Apostolorum traditionem, iisque certo prodest, magnum quippe est animarum juvamen, uti animadverterunt olim S. Cyrillus et S. Chrysostomus: Sed quousque singulas juvet, inter arcaua divina est. Quae dicitur Μissa de sanctis, potest in defunctorum utilitatem offerri, pari sere cum Ductu: ex parte sacrificii oblati Μissa aequaliter prodest defuncto, de quocumque dicatur; et hoc est praecipuum quod fit in Μissa: sedeX paris orationum magis prodest illa, in qua sunt orationes ad hoc determinatae. Sed tamen hic desectus recompensari potest per
majorem devotionem, vel ejus qui dicit Μissam, vel ejus qui jubet dici, Vel iterum per intercessionem sancti cujus suffragium in Μissa
118쪽
6. Hoc saerificium impetrat persaepe gratiam paenitentiae, quippe : hujus oblatione placatus Dominus gratiam et donum poenitentiae concedens, crimina et peccata etiam ingentia dimittit. Pinnas veta peccatorum hominibus justis pro quibus offertur, cense iur per se remittere; quippe, docente S. Thoma, in quantum est sacrificium, habet vim satisfactivam. Adauget gratiam, auxilia suppeditando ad actus perficiendos quibus gratia accrescit: et
plurima bona spiritualia, et etiam temporalia, quatenus animae PrO- sint, impetrat. 7 . De Μissae virtute audiendus est S. Thomas: in Μissa duo est considerare, scilicet ipsum sacramentum, quod est principale, et orationes quae in Μissa fiunt pro vivis et mortuis. Quantum ergo ad sacramentum, non minus valet Μissa sacerdotis mali, quam boni: quia utrobique idem conficitur sacramentum. Oratio etiam quae fit in Μissa, potest considerari dupliciter: uno modo in quantum habet essicaciam ex devotione sacerdotis orantis: et Sic non est dubium, quod Μissa melioris sacerdotis magis est fructuosa: alio modo in quantum oratio in Μissa prosertur a sacerdote in persona totius Ecclesiae, crina sacerdos est minister: quod quidem ministerium etiam in peccatoribus mancti: sicut supra dictum est deministerio Christi. Unde etiam quantum ad hoc est fructuosa, non solum oratio sacerdotis peccatoris in Missa, sed etiam omnes ejus orationes, quas iacit in ecclesiasticis ossiciis, in quibus gerit personam Ecclesiae, licet orationes ejus privatae non sint fructuosae, secundum illud Ρroverbiorum XXVΙΙΙ: Qui declinat aures suas, ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis. δ 8. Infinitum esse valorem sacrificii pro nobis a Christo in cruce oblati constat: quod idem ac Μissa est quoad victimam et sacerdotem praecipuum: Una enim eademque est hostia, idem nunc offerens sacerdotum ministerio, qui seipsum tunc in cruce obtulit, sola offerendi ratione diversa. ' Disputant tamen theologi utrum certus quidam
gradus satisfactionis in singulis sacrificiis applicandus a Christo definitus sit, vel redemptio copiosa sit applicanda, nullo limite apposito, praeter cum qui ex hominum capacitate finita oritur. Quidquid sit, non licere hac uti sententia ad pecunia emungendos fideles, constat ex decretis S. Congregationis et Summorum Ρontificum
postea reserendis. l) Conc. Trid. Sess. xxii. cap. ii. 2ὶ iii. p. qu. lxxix. art. V. Rων. 3) Ridem, qu. lxxxii. an. vi. Resp. 4 Conc. Trid. Sess. XXii. c. n.
119쪽
3 I. DE cELEBRANDI OBLIGATIONE.
70. Tenentur sacerdotes, juxta plerorumque sententiam, divino praecepto ad celebrandum : omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis. Iussit etiam Christus Apostolis: Hoc tacite in meam commemorationem. ' Lugo quidem hoc praeceptum contendit eo praecipue spectare ut sacrificium semper celebretur quod libenter concedimus; sed singulos teneri
aliquoties inde colligi potest, praesertim quum id sit praecipuum munus ad quod constituti sunt. Equidem qui negligit celebrare
servi pigri instar est, in sudario reponentis talentum. 80. Dissicile est definire quoties quis celebrare teneatur. S. Thomas ait: Unusquisque tenetur uti gratia sibi data, cum suerit Opportunum. . . . Unde sacerdoti etiamsi non habeat curam animarum, non licet omnino a celebratione cessare: sed saltem videtur, quod celebrare teneatur in praecipuis sestis, et maxime in illis diebus in quibus fideles communicare consueverunt. ' S. Hieronymus, juxta aliquos, noluit unquam tantum offerre sacrificium; sed id, quod critici negant, non potest suffragari his qui ex incuria, vel animo curis mundanis distento, hoc detrectant: quapropter doluerunt patres Lateranenses sacerdotes quosdam vix quater in anno celebrare. S. Congregatio Concilii Novembris mense I 696 ita censuit: Qui sine justa causa ter vel quater in anno non
celebravit, peccat mortaliter, et potest ab episcopo puniri. V Dies, nullos in quibus id numeris necessario explendum sit, definivit ideoque probabile putat S. Alphonsus quibuslibet diebus posse satisfieri. ' Concilium Tridentinum episcopi solicitudinem in eo adhibendam voluit ut satardotes frequenter celebrarent: Curet episcopus, ut ii saltem diebus Dominicis, et festis solemnibus, si
120쪽
autem curam habuerint animarum, tam frequenter ut suo muneri satisfaciant, Μissas celebrent. λ81. Qui curam habent animarum celebrare tenentur diebus saltem
Dominicis, et festis de praecepto, quum debeant iisdem diebus offerre Μissam pro populo sibi commisso : non enim permittitur per
sacellanos Μissam applicare nisi casibus verae necessitatis, et ex canonica causa, uti liquet ex responsione S. Cong. Interpretum Con-edii Τridentini 11. Μartii 1843. Si Μissam e undatione, uti aiunt, dicendam omittat parochus, graviter peccabit, nisi curet eam ab alio celebrandam. Quod si vix unquam intra hebdomadam celebret, suo ossicio deerit, quum pio fidelium desiderio haud satisfaciat; sed non
audeo damnare eum qui alias est labe immunis, et opportunas praebet occasiones fidelibus sacramenta suscipiendi: qua in re peccat tamen graviter cui fideles commissi sunt per regionem late dispersi, quorum plurimi nequeunt diebus Dominicis et sestis accedere: nam debet aliquoties saltem per annum eis sacere copiam sacri ministerii. 82. Sacerdotes qui curam animarum non habent, non videntur teneri ad celebrandum singulis diebus Dominicis et sesiis solemnibus, nisi specialiter jusserit episcopus ob graves admodum causas, Concilii Tridentini monitis inhaerens. Omnibus sacerdotibus Suadendum est ut quotidie celebrent, pie tamen et reVerenter, animo a sordibus peccati mundo: nam sic Deo redditur Summus honor, nomine ejus inter gentes ab ortu solis usque ad occasum celebrato, ei gratia auctus proficit qui tantam offert victimam : nil tamen vetat aliquoties ex humili sui sensu se abstinere. Episcopi praesertim debent nullum diem absque Μissae celebratione, vel saltem auditione
transire. 6 II. QuANDONAM CELEBRARE LICEAT.84. Quolibet die celebraro licet, excepta seria sexta in ΡarasceVe, in qua mors Christi commemoratur solemniter, ideoque sacrificium, quod in ejus memoriam offerri jussum est, non convenit offerri. Hoc autem sacramentum,'' inquit S. Thomas, est figura quaedam et exemplum Dominicae passionis : sicut dictum est. Et ideo in die quo ipsa passio Domini recolitur, prout gesta est, non celebratur consecratio hujus sacramenti. ' Feria quinta in majori hebdomade,