Theologiae Moralis, Volume 3

발행: 1841년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

et sabbato, unica dicitur Μissa, conventualis, scilicet, seu parochialis, quam solemniter cantari convenit, quamvis omissa illa solemnitate, sacerdos in sua missione, seu parseola, possit celebrare, deficientibus ministris. 84. Saepius in eadem die Μissas celebrare olim licuit: quod tamen prohibuit Innocentius III. y excipiens tantum necessitatis causam et diem Natalem Christi Domini, in qua ter celebratur, pro sacerdotum arbitrio. In Hispanica et Ulyssiponensi ditione, ter etiam in commemoratione fidelium defunctorum, ex speciali indulto et consuetudine, celebrare licet. Solet fieri facultas episcopis hujus regionis concedendi potestatem sacerdotibus bis celebrandi, ex gravissimis

tamen causis, et rarissime causa autem aequa est, si quis

duas congregationes, seu paraecias, invisat, vel quod fidelium multitudo tota nequeat simul congregari. Non videtur causa suffciens plerumque, quod quidam communicare velint, qui Vix possunt manere jejuni ad tempus consuetum celebrandae Μissae: ita enim communio extra Μissam dari poterit, si hostiae consecratae in ciboriosini; vel quod Sorores charitatis vota emittere Velint sub consecrationem, quae nolunt proferre, tota congregata multitudine. In indulto

Apostolico Userio ipsius sepiseopi) conscientiae injungitur, ut paucis

duntaxat, iisque maturioris prudentiae, ac zeli, et qui absolute necessarii sunt, nec pro quolibet loco, sed ubi gravis necessitas tulerit, et

ad breve tempus eandem mmmunicet, aut respective causas approbet.

85. Μissa privata, saltem post Μatutinum et Laudes, quacumque hora ab aurora usque ad maridiem dici potest. ' Ita habeni Rubricae Μissalis. Apud nos ex indulto speciali dici potest una hora ante auroram, vel post meridiem. In necessitate, ad dandum Viaticum morituro communiter dicunt theologi licere media nocte celebrare. In nocte Νativitatis licet Ilissam solemnem celebrare; sed non licet in media nocte Nativitatis Domini celebrare successive alias

duas, et communionem sacram exhibere. - Μissae privatae ea nocte non permitiuntur.

86. Omni die, praeterquam in die Veneris sancti, Μissam solemnem, seu conventualem, celebrare licet: Μissae autem privatae prohibentur in coena Domini et Sabbato Sancto, uti liquet ex pluribus decretis relatis a S. Alphonso. Indulsit autem Clemens XI. ut I Ex cap. iii. de eelebrat. 2 S. C. Rit. I8. Dec. 1702.

122쪽

occurrente sesto SS. Annunciationis, in die Coenae Domini, episcopus quasdam Μissas privatas, ut populus praecepto satisfacere posset, coneederet celebrandas ante Μissam solemnem. Si autem occurrat in Sabbato Sancto, transfertur ad seriam secundam post Dominicam in albis, juxta decreta S. Cong. . i) Vide S. Alph. l. vi. n. 350.Dj0jtigod by OO le

123쪽

DE LOCO IN QUO CELEBRETUR.

DE LOCO IN QUO CELEBRETUR.

8 . Νon licet Μissam celebrare nisi in ecclesia consecrata, vel in oratorio episcopi auctoritate benedicto : attamen indulgetur missionariis ut quocumque in loco decenti celebrent, in aliari portatili: qua facultate uti vetuit concilium Baltimorense I. in aedibus privatis, nisi in stationibus, et in iis aedibus quas Ordinarius designa- Verit; aut dum, actu, missionis exercitiis, procul ab aliqua ecclesia,

dant operam :V' quapropter in urbibus, vel oppidis,) in quibus

erectae sunt ecclesiae ea non licet uti. Ad dandum viaticum infirmo rure degenti procul ab ecclesia, poterit aliquando sacrum apud eum celebrari, si alias ad eum deserri nequit : sed consuetudo celebrandi apud aegrotos, vel in domibus ubi defuncti est cadaver, vel in aedibus novis non est probanda. Quod si ad ecclesiam dissicilis sit aditus, hiemali praesertim tempore, episcopi venia quaerenda erit antequam sacerdos in domo sua vel aliena celebret, quae danda vix erit ob sacrificii reverentiam ; sed si data fuerit, curandum ut in loco decenti

celebretur: nec enim in viliori domus parte, nec in cubiculo, ubi aliqui dormire consueverunt, celebrandum est plerumque sacrificium. Ob necessitatem celebratur saepe in tuguriis, vel casis operariorum, ubi deest locus opportunior: sed raro, et nonnisi magna adhibita cautela, id sacere decet, ne in dedecus sacrorum mysteriorum Vergat. Si diruta sit ecclesia, licet extra celebrare, et si nulla sit, celebratur ubicumque, uti in castris, vel litore maris.' In navibus celebrare est

proliblitum,' nisi ex speciali Papae indulto, quo nonnisi magna adhibita cautela uti oportet. 88. In haereticorum vel schismaticorum ecclesiis celebrare non licere censuerunt quidam theologi congregationis particularis habitae Romae T. Μέi 1631 :' indulsit tamen Clemens XI. ut in ecclesiis catholicorum Rhetiae ab haereticis occupatis missionarii aliquando

124쪽

DE LOCO IN QUO CELEBRETUR.

celebrarent. Equidem de ecclesiis agebatur quae solemniter consecratae suerant, altari ad sacrificii celebrationem in iis erecto. Apud nos nulla est inter haereticos ecclesia consecrata, quamvis Episcopales ritu quodam et precibus dicent suas aedes, et mensam habeant, quam altaris nomine in loco superiori nonnulli jam, veteris moris aemuli, erigunt. In nulla autem ecclesia haereticorum, vel schism ticorum, celebrandum putamus, quum id vix fieri possit, servata sacrificio reverentia, et in haeresis patrocinium cedere possit, quod tanto munere dignata sit. Igitur si ecclesia catholica desit, in aedibus privatis celebrare praestat: quod si locus desideretur amplior, ob fidelium multitudinem, aula publica, seu curia, seu schola, uti opο tebit: minime vero theatro, Liberorum Μuratorum aedibus, vel cubiculo diversorii in quo choreae haberi solent. 89. Graviter peccat qui Μissam celebrat in ecclesia polluta, Velinierdicta, vel exsecrata, quum ob tanti sacrificii reverentiam lege

ecclesiastica vetetur: sed nullam contrahit censuram. Ecclesia autem pollui censetur violenta sanguinis humani effusione, φ qualis est gravi vulnere inflicto, sed vix polluitur sanguine e naribus, licet pugno, eXtracto. Ρolluitur homicidio voluntario et injurioso, ' licet sanguis haud landatur, uti si quis stranguletur: non autem homicidio quod caret culpa, v: g: quod fiat a mente capto. Si quis vulneratus sugiat ad ecclesiam, ibique, copia sanguinis lasa, moriatur, non polluitur ecclesia, quia vulnus in ea acceptum non est: e contra si vulneratus in ecclesia ab homine extra posito, telo jacto, FeI catapultae explosione, soras prodiens moriatur, ecclesia habetur polluta. Seminis humani voluntaria effusione, licet alias licita, qualis in conjugio est, polluitur ecclesia: nam cujuscumque

semine ' pollui dicitur in jure.' Sed numquam habetur polluta,

nisi sactum sit notorium.' Polluitur sepultura excommunicati nominatim denuntiati,' non autem sepultura haeretici tolerati, quae tamen Vetatur etiam sub excommunicationis poena, usque ad satis-sactionem idoneam. ' Μos igitur qui alicubi inductus est haereticorum cadavera in eodem tumulo cum catholicis sibi sanguine conjunctis sepeliendi, juri canonico plane adversus est, et quantocyus emendandus. Ρolluitur per sepulturam infidelis non baptizau:y

125쪽

DE LOCO IN QUO CELEBRETUR.

imo, juxta plurimos, insantis qui absque baptismo decessit: aliquibus negantibus, quamvis omnes lateantur esse mortale illos ibi sepelire, et inde cadavera illa, si possint, extrahenda esse. Apud nos nemo in ecclesiis sepelitur, praeter sacerdotes, qui aliquando sepeliuntur prope altare: sed sub altari nemo omnino sepeliendus est, quum reliquiis sanctorum ille servetur honor. Si sub altari, vel sub ejus gradibus humata sint desunctorum cadavera, non est illic celebranda Μissa, donec alio transferantur. - Notat tamen Croci. l. VI. p. 2. n. 206 . quod si cadavera sint humata prosunde in cella aliqua, sub alto fornice constructa, non videtur prohiberi super illam dici Μissam, tunc enim cadavera Videntur satis separata ab altari. ' Si coemeteria etiam ecclesiis adjacentia polluantur, non ideo polluta habetur ecclesia. Si ecclesia e contra sorte aliqua polluta fuerit, coemeterium pollutum censetur, quia accessorium naturam sequi congruit principalis. '90. Coemeteria polluuntur eisdem rationibus quibus ecclesia, et mortale habetur peccatum in iis jam pollutis sepelire mortuos absque praevio reconciliationis ritu. Si infantes haud baptizati sepeliantur, optandum eos inde extrahi, ut alibi sepeliantur, sed quum res paucis plerumque innotescat, vix coemeterium censendum erit pollutum ; nam causa notoria quae nulla tergiversatione celari poterit, requiritur ut haec inducatur labes.s I. Ecclesia polluta non habetur, si sanguis semenve landatur supra ejus sornicem vel tectum, vel in cameris vicinis, vel in turri, Vel in subterraneo specu, quod coemeterium non sii, vel secundum multos in sacristia. Idem dicendum videtur si contingat in sacello

inferiori, quod apud nos alicubi habetur: attamen dicit Anisine de capellis, si quid in iis contingat, pollutam habendam ecclesiam:

quia sunt partes ecclesiae, et ad sacrificium destinatae sunt. β Hoc de sacellis intra ecclesiae ambitum videtur intelligendum. 92. Ecclesia consecrata, si polluta deinceps fuerit, reconcilianda est ab episcopo, ritu in pontificali praescripto :' si benedicta tantum fuerit, prout apud nos sere semper fit, sacerdoti potest reconciliationis munus committi.93. Ecclesia exsecrata habetur, si parietes majori ex parte desim-

126쪽

DE LOCO IN QUO CELEBRETUR.

antur, Vel omnis eorum crusta, aut major pars simul auferatur: secus si paullatim reficiantur. Si tectum corruat, non ideo exsecrata censetur ecclesia: nam parietes praecipuae sunt aedificii partes. Si tota ecclesia nova fiat, partibus per temporum intervalla restauratis, non amittit consecrationem : quia quaecumque pars accedens manet consecrata, cum magis dignum trahat ad se minus dignum. Idque procedit etiamsi adsit animus totam ecclesiam destruendi, . . .

quia intentio illa non ossicit quin consecratio perduret. 's4. Ecclosia pollui non censetur per desolationem, exercitum haereticum, spurcitiam hominum, vel animalium istic stabulatorum, etc. etsi deceat et praxis habeat, ut per episcopum, Vel saltem sacerdotem cum aliqua caeremonia reconcilietur et abluatur: quod in simili casu intellige de altari. 95. Quum res semel Deo dicata non debeat ad usus prosanos adhiberi, vetus ecclesia, praesertim quae solemniter consecrata est, non debet ad alium usum converti: ipsa etiam ligna, si diruta sit, non sunt vendenda, vel ad prosanum usum adhibenda. Ligna

ecclesiae dedicatae non debent ad aliud opus jungi, nisi ad aliam

ecclesiam, vel igni sunt comburenda, vel ad prosectum in monasterio. ' De lapidibus ecclesiae dirutae idem asserunt nonnulli. Quum ecclesiae pleraeque apud nos sint tantum benediciae, non videtur juris

dispositio eas respicere: attamen non convenit eas vendi, vel ad usum alienum converti: quod si in scholam catholicam convertatur vetus ecclesia, erecta ampliori, non audemus id damnare. I Can. xx. de eonaeer. disti Cap Ligneis de consecr. 2 S. Alph. l. vi. n. 368. 3 Ibidem. Cap. Ligna, de eonaee . dist. i. Dj0jtigod by OO le

127쪽

DE IIs MIAE AD CELEBRANDUM REQUIRUNTUR.

S. I. DE ALTARI. 96. Altare lapideum omnino requiritur ad sacrificii licitam celebrationem : nec unquam licet absque eo celebrare, etiam ad dandum aegroto viaticum, Vel ad praebendam fidelium multitudini copiam implendi praecepti. Quod quidem,'' inquit S. Thomas, competit et significationi hujus sacramenti: tum quia altare significat Christum: dicitur autem 1 Cor. X. petra autem erat Christustum etiam quia corpus Christi in sepulchro lapideo fuit reconditum. Competit etiam quoad usum sacramenti: lapis enim et solidus est, et de facili potest inveniri ubique. y Quod si quis illius oblitus fuerit, vel alias eo careat, populum monere oportebit desectus, ne ex Μissa haud celebrata scandalum oriatur. 9 . Consecratum sit ab episcopo necesse est, qui lapidem fragilem, qualis vulgo dicitur alate, nequaquam debet consecrare: quod si altare Dangi contigerit, ita ut pars integra non suffciat hostiae et majori parii calicis capiendae, alio lapide, hujus saltem amplitudinis, opus erit, qui pari ratione ab episcopo consecretur. Portatile dicitur altare hujusmodi, quod in mensa repositum, fit sacrificii locus: sed saeum altare in ecclesiis praestat habere, et quidem ex lapide totum consectum, et solemniter consecratum : quod si a basi vi avellatur, Vel admodum frangatur, ut pars integra non suffciat calicis majori parti capiendae cum hostia, jam non habetur consecratum. Quando in ecclesiis altare fixum non est, curandum ut ara in eo inserta ' habeatur, ad susionis periculum vitandum: quod tamen nequit fieri ubique in missionibus. 98. Reliquiae in altari ex Ecclesiae consuetudine requiruntur, ut sanctorum cum Christo societas designetur, et veteris moris sacrum celebrandi in martyrum sepulchris servetur monumentum: attamen indulget nobis Sedes Apostolica facultatem celebrandi sub dio et I iii. p. m. Ixxxiii. arti iii. ad 6. 2 Cap. iii. de emaeer. VOL. III.-II

128쪽

Ii 0 DE IIS QUAE AD CELEBRAND. REQUIRUNTUR.

sub terra, in loco tamen decenti, etiamsi altare sit fractum, vel sine reliquiis sanctorum. Iuxta legem generalem: altare portatile tunc consecrationem amittit, quando frangitur vel loco movetur repositorium reliquiarum. ' Vacante Sede fit potestas delegatis ab episcopo ante obitum, in casu necessitatis consecrandi calices, patenas, et altaria portatilia sacris oleis, ab episcopo tamen bene-dietis. s. II. DE ALTARIS ORNATU.ss. In altari tres mappae lineae ab episcopo, vel sacerdote, cui ea communicata est facultas, benedictae debent esse, quarum superior ad terram usque ex utroque latere pertingat, duabus brevioribus, vel uni duplicatae superposita. Ita praescribit Μissate Romanum. Igitur emendandus est mos quorumdam mappis utentium quae in domo in quae rure celebrant reperiuntur, unica breviori mappa benedicta corporali supposita: vel quae ex lino, vel saltem ex cannabe,

non sunt consectae. Venialis saltem est culpa tres mappas non adhibere : mortalis, omnes omittere, nisi gravis excuset necessitas. Nulla est culpa uti mappis non benedictis in necessitate. 100. Duae saltem candelae ex cera requiruntur: quatuor accendi

possunt si celebret episcopus: sed sacerdotibus, etiam vicariis generalibus, id non permittitur. Sex in Μissa solemni adhibentur. Vii eandelis ex sebo, vel oleo extra necessitatem, theologi communiter censent esse mortale. Ex Sebo tamen plerumque candelae apud nos adhibentur, vel ex materia quae dicitur apermaeeti, quum ex cera vix haberi possint: sed diligentia in eo desideratur ut habeantur, quum purius sit lumen, et sacrificio convenientius : non audeo autem damnare peccati morem necessitate inductum. Oleum alicubi usurpatur, candelarum Ormis ex ligno insusum, quod tamen ab Ecclesiae more legeque est alienum, ideoque emendandum.10 I. Crux inter candelabra ponenda est juxta Μissalis Rubricas, ut Christi crucifixi mors pro hominum salute sacerdoti et populo inmemoriam revocetur. Ρorro ex Benedicti XIV. epistola ad episcopos disionis ecclesiasticae, liquet celebrationem Μissae non permitii in iis altaribus quae careant imagine crucifixi, vel ipsa incommode

129쪽

DE IIS QUAE AD CELEBRAND. REQUIRUNTUR. II 1

ut ipsius sacerdotia et populi assistentia oculos effugiat. Crux parva eum imagine crucifixi posita super tabernaculum, in quo

asservatur inclusum sanctissimum sacramentum in altari, non est

sufficiens in Μissa, sed poni debet alia crux in medio eandelabrorum. δΙn Μissionibus tamen necessitas facit ut crux adhibeatur non admodum magna; sed curandum ut quatenus fieri possit, sit populo conspicua: nam praelaudatus Ρontifex decrevit: sine imagine crueifixi, quae pendeat e cruce, rem divinam fieri non posse, nisi

necessitas intervenerit. ' Damnandus nobis non videtur Μissionarius qui crucis parva imagine coronae B. Virginis appensa in necessitate utitur : sed oportet hanc praecavere necessitatem. Si nulla omnino reperiri possit crux, videtur excusare necessitas, quando fideles alioquin Μissa carerent. Si crucifixi imago in tabula majoria altaris sit depicta, vel crucifixi statua, cruce altera Opus non est, quamvis laudabiliter adhibeatur. Exposito SSmo Sacramento crux poni, vel omitti, poterit, pro ecclesiarum more. 102. Μissale sub gravi peccato adhibendum est: temere enim quis memoriae fideret in tanti mysterii celebratione : quod si casu deficiat, aliquando excusari poterit qui celebrat, Anglica quae circumsertur ejus Versione utens ad memoriam juvandam. Communissima est Sententia sacerdotem qui certo novit se haud facile memoria lapsurum excusari, si deficiente Μissali, celebret: sed plerumque liber apponendus est ne fideles mirentur. Qui debilioris est visus, aliquando dispensationem accipit celebrandi, sed eae apponi solent conditiones;

quod non sit omnino caecus, et memoriter non recitet.U Caeco Vix unquam facultas celebrandi conceditur. Cussinus supponendus est

Μissali, vel legite ejus loco. In missionibus autem haud sacile haberi potest. I 03. Altare pallio quoque ornetur, coloris quoad fieri potest diei festo, vel officio convenientis. V Ita praescribit Rubrica: quapropter antependium sub peccato veniali requiri censet S. Alphonsus :* excipiuntur tamen altaria ex marmore. Apud nos sere nusquam adhibetur. 104. Ρarentur ampullae vitreae vini et aquae cum pelvicula et manuiurgio. ' Vitreae ampullae argenteis sunt anteferendae, quum vinum ab aqua facilius in iis distinguatur. In missionibus Vas aquaecumque adhibentur. Ι) Tom. n. bull. p. 125. 2) S. Rae Cong. m. I 663. 3 L. vi. n. 395.

130쪽

ii 2 DE IIS QUAE AD CELEBRAND. REQUIRUΝΤUR.

105. Velum et bursa intus habens corporale plicatum adhibenda sunt: quapropter culpandi sunt qui omittunt alterutrum, vel corporale

ex ira bursam deserunt.106. Corporale lineum mundum rite benedictum necessarium est, quod commode possit hostiam cum calice continere: nam jure canonico fiatutum est esse celebrandum sacrificium in puro linteo ab episcopo consecrato ... sicut corpus Domini nostri Iesu Christi

in sindone linea munda sepultum suit. V Palla pari de causa linea esse debet, quapropter S. Rituum Congregatio saepius vetuit sericas vel alterius materiae adhibere in sacrificio Missae non adhibenda est palla a parie superiori drappo serico cooperta ; ' qua in re emem dandae sunt consuetudines alicubi inductae. Benedicenda est palla instar corporalis.' Ρurificatorium lineum quoque sit necesse est: quod non indiget benedictione. Corporalia, pallae et purificatoria, sunt omnino a subdiaconis aut aliis clericis lavanda, antequam laicis tradantur quibus secundam et tertiam lotionem sacere permittitur, et aqua lotionis in sacrarium projicienda est.

S. III. DE SACRIS VASIBUS. 10 . Caliae et patena consecrata requiruntur: calix autem

debet esse rei aureus, vel argenteus, aut saltem habere cuppam argenteam inius inauratam, et simul cum patena intus inaurata. Cogente paupertate stanneuis permittitur, sed ligneus vitreusve omnino prohibetur: quia scilicet lignum porosum est, et sanguis consecratus in eo remaneret: vitrum autem fragile est, et posset fractionis periculum imminere. V' Si quis autem iam pauper est, saltem vel stanneum calicem habeat: de aere aut orichalco non fiat calix: quia ob vini virtutem aeruginem parit, quae Vomitum provocat: nullus autem in ligneo aut vitreo calice praesumat Μissam cantare. 'Licet igitur stanneo calice uti, quapropter Μissalis Romani Rubricae notant inter desectus : si non adsit calix cum patena conveniens, cujus cuppa debet esse aurea, vel argentea, Vel Stannea, non aerea, vel vitrea. βI08. Consecratione nova opus est, si calicis cuppa a pede divellatur:

SEARCH

MENU NAVIGATION