장음표시 사용
81쪽
absque gravi culpa negligere subsidium quo infirmitas eorum roboretur. Μοrtale quoque peccatum soret confirmationem contemnere, vel parvi sacere. Ante tonsuram confirmatio suscipienda est, ex lege Tridentina,' quae tamen plerisque non videtur obligare sub gravi. 12. Dispositiones ad hoc sacramentum suscipiendum pro cujusque aetate et lacultate variae exiguntur : plenior quippe notitia rerum fidei ab adultis exigitur, quam a pueris ex insantia vix egressis. Qui peccata gravia admiserunt, nonnisi dolentes accedere debent, quos etiam oportet consessione et absolutione expiari, quamvis lege Ecclesiae non praecipiatur, sed tantum in Pontificali commendetur: gravis autem foret culpa in animam peccato adhaerentem Spiritum Sanctum velle accipere. Graviter etiam peccaret pastor qui pueros absque discrimine ad confirmationem mitteret, omissa instructione, et praeparatione, quae fit in consessione. I unium confirmandis commendatur, sed usus invaluit ut etiam post prandium conseratur. Μinime exigitur ut confirmati Eucharistia jam prima vice resectisuerint; nec videtur vim ullam habiturum statutum dioecesanum id praescribens, quum generali disciplinae non congruat. Frons statim post confirmationem abstergi solet; Pontificalis praescripto, quod liganda sit fascia linea, consuetudine abrogato. In librum reserenda
sunt a parocho confirmatorum et patrinorum nomina. Consueverunt confirmandi novum nomen assumere. Admonitio ne discedant antequam ritus totus absolutus fuerit, et benedictio ab episcopo data, omittitur, quando magnus est concursus, nam non pertinet ad saer menti essentiam. Ita post Layman et Croix notat S. Alphonsus. IJ Sem. xxiii. c. iv. 2 S. Alph. l. vi. n. l84. 3 L. vi. n. I 88. Dj0jtigod by OO le
83쪽
I. Eucharistia est sacramentum corporis et sanguinis Christi, sub speciebus panis et Vini, ad animae resectionem a Christo institutum. Μateria necessaria hujus sacramenti est panis triticeus et vinum de Vite, cui ante consecrationem aqua modicissima admisceri debet. y Ρanem a Christo adhibitum in conficienda Eucharistia constat ex evangeliis: panis autem nomine intelligitur triticeus, quoties enim de alia panis specie agitur, additur aliquid ad eam designandam. Hinc dicit Μissate Romanum in rubricis: si panis non sit triticeus, vel si triticeus admixtus sit granis alterius generis in tanta quantitate, ut non maneat panis triticeus, vel sit alioqui corruptus, non conficitur sacramentum. VR Eucharistia igitur nequit confici ex grano Indico, ex avena, hordeo, milio, oriza, amygdalis, pisis, sabis, aliisve fructibus vel leguminibus, vel ex pomis terrae, Vulgo potatoes. Quod si grana alterius speciei admixta sint in parVaquantitate, Eucharistia potest confici, quamvis curandum sit omnino,
84쪽
t qui materiam dubiam adhibet, v:g: siliginem, seu segale, et speltam: nam temere exponit se discrimini verba frustra proserendi. 2. Panis confici debet ex farina trilicea aqua naturali diluta et igne cocta; sic enim panis usualis conficitur. Quod si quis aquam
rosaceam, vel aliam arte faciam adhibeat, non videtur valere, nisi aquae naturali copiae longe majori immixta sit. A qua maris est vera ei naturalis aqua, ideoque panis ex ea farinae immixta consecius, vera est materia Eucharistiae. Si lac, vinum, vel alius liquor ab aqua diversus immisceatur sarinae, aqua naturali omissa, non fit materia idonea. Quoties liquor alius aquae immiscetur, si hujus longe major copia sit, materia sum ciens erit, quamvis non possit absque peccato adhiberi. Butyrum, ova, mel, saccharum, non debent ullatenus tritico immisceri; sed si parva sint quantilate, non obstant quin panis usualis habeatur, quoties ex tritico et aqua praecipue fit.
Μassa cruda, seu Pasta, non eSt idonea, quia non est panis usualis. Igne coctus sit panis, necesse est, quae enim hixa vel elixa sunt, panis nomine non veniunt. Hostiae rubrae quales litteris, sigillorum instar, apponuntur, materia dubia sunt, ob cinnabaris admixtionem, quas idcirco adhibere, etiam necessitatis praeioxiu, grave foret peccatum. Ρanis mucidus, cujus sapor aliquatenus mutatur, corruptione jam incepta, non est idonea materia. 3. Ex usu Ecclesiae panis consecrandus apud Latinos debet esse figura orbiculari et integra. Consuevit hostia major in sacrificio adhiberi: sed in necessitate culpandua non videtur, qui minori uteretur, non enim constat consuetudinem hanc adeo arcte obligare: imo juxta Roncagliam peccaret, si, necessitate dandi viaticum urgente, negligeret eam adhibere. Consecrare hostiam enormiter Daciam, Vel maculatam, grave est peccatum: secus si macula, Vel fractura levior sit. 4. Ρanis, seu azymus, seu sermentatus, Verus panis est, et adhiberi potest, pro vario Ecclesiarum ritu, a quo non licet, etiam necessitatis praetextu, discedere : quapropter Latini azymo utuntur, Graeci sermentato: quod, sub poena suspensionis perpetuae a divinis, servandum jussit Benedictus XIV. ' Hinc sacerdos, qui, deficiente azymo, consecraVit in sermentato, privari jussus est ossicio et beneficio. Quare in hoc nulla dispensat necessitas, ne viatici
85쪽
quidem pro infirmo consecrandi: nam ad tanti mysterii majorem reverentiam interest modo ac ritu convenienti semper confici. Caeterum si contingeret Graecum per loca Latinorum iter sacere, et nullam sui ritus ecclesiam reperire, vel Latinum per Graeci ritus regiones, communiter et probabilissime, teste S. Alphonso, ' tenent theologi licere alterutro pane uti, azymo scilicet, seu sermentato: nam plerumque licet sequi mores et disciplinam regionis in qua
quis versatur; et tamen ritum suae ecclesiae servare integrum cuique
relinquitur, uti monet Leo IX. in epistola ad Μichaelem Caerularium. 5. Vinum vitis requiritur ad Eucharistiam conficiendam, nam ex genimine vitis Christus eam consecit: quapropter non Valet consecratio liquoris alterius, etiamsi vini nomine vaeneat: proprie autem, ' inquit S. I homas, vinum dicitur quod de vite sumitur: alii vero liquores vinum dicuntur secundum quandam similitudinem ad vinum vitis. '' In hac regione magna diligentia opus est ut quis
Vinum comparet, quum plerumque adulteratum sit, et magna copia Vaeneat vini nomine, quae eX aqua Vitae consecta est, vel ex saccharo,
aliis rebus admixtis. Equidem aquae vitae vel sacchari admixtio, si non sit nimia eorum copia, non tollit vini naturam. Quod rure, vel in cauponis, prostat Venale, plerumque dubia est, vel inepta materia:
quapropter curandum est sacerdotibus vinum a mercatoribus quibus fidere possunt, comparare. Liquor ex pomis, pyris, cerasis, moris, malogranatis etc. est inepta materia: Sed et agresta, seu Omphacium, succus scilicet ex uvis immaturis expressus, qui necdum habet naturam Vini.
6. Acetum est ineptum Eucharistiae, quia naturam vini acescendo amisit: quapropter si quis ex errore illud ad consecrationem usurpaverit, debet vinum exquirere, et consecrare, ut integritas sacrificii habeatur: hostiam quoque consecrare oportebit, si alia suerit absumpta ante errorem detectum ς quum utraque materia simul adesse
debeat ad saerificii persectionem. Quod si dubitet utrum acetum sit, levis quidem scrupulus flocci iaciendus est, sed ex probabili dubitatione Vinum erit consecrandum sub conditione, ne sacrificium impersectum sorte sit. Ρeccat graviter, juxta Rubricas Μissalis, sacerdos adhibens vinum quod coepit acescere, vel corrumpi, vel sit aliquan-
86쪽
tulum acre; sed si non sit notabiliter acidum, excusatur a pluribus qui illud, alio deficiente, adhibet. Adduntque Sporer et ΜaZEoit , quod, urgente gravi necessitate, licitum esset uti vino adhuc not
biliter acescente, modo sit certum vinum. . Succus intra uvas contentus, aut vinum in pane, ossa, vel aliare hujusmodi, non est idonea materia, quia cibi instar, haud potus, sumitur. Μustum, vinum scilicet ex uvis maturis recens expressum, est materia sufficiens; sed prohibetur, juxta plerosque, ex Ecclesiae lege oub gravi, extra necessitatem, ob saeces admixtas: prohibetur,'' inquit S. Thomas, ne mustum statim eXpressum de uva, in calice offeratur: quia hoc est indecens propter impuristem musti: potest tamen in necessitate fieri. U. In vino congelato minime licet consecrare, quamVis Consecratio Valeat; nec enim desinit esse verum vinum potabile, quum liquefieri possit. Quod si quis advertat esse congelatum, apponendi sunt panni calefacti quibus liquefiat: quod et post consecrationem liccti ex Rubricis Μissalis. In ecclesiis nonnullis, saeviente hieme, ignis in altari apponitur: quod ob necessitatem licere Videtur; quamvis
praestet totam domum calefacere, et ita altari servare deeus. s. Aqua vino admiscenda est: Μοnet sancta synodus Tridentina praeceptum esse ab Ecclesia sacerdotibus, ut aquam Vino in calice offerendo misceant, tum quod Christus Dominus ita secisso credatur, tum etiam quia e latere ejus aqua simul cum sanguine exierit, quod sacramentum hae mixtione recolitur: et cum aquae in
Apocalypsi beati Ioannis populi dicuntur, ipsius populi fidelis cum
capite Christo unio repraesentatur. β Licet res levis in se sit illa aquae admixtio, et ad valorem consecrationis non spectet, attamen
sub gravi peccato praecipitur, ob maximas quas habet significationes. Μodicissima aqua esse debet, juxta decretum pro Armenis: cavendum enim ne copia vini substantiam mutet: ' suffcit quidem una vel altera gutta, et ad tertiam partem vini etiam generosi non debet periingere, ne dubia sit materia. Admiscenda est ante oblationem; sed si qua sorte contigerit eam tempore in Rubricis designato infusam non esse, potest ante consecrationem calicis infundi; minime Vero, calici jam consecrato. β10. Ex Rubricis Μissalis haec post S. Alphonsum descripsimus:
87쪽
Si per negligentiam aliquid de Sanguine Christi ceciderit, si quidem super terram, sive super tabulam, lingua lambatur, et locus iste radatur quantum satis, et abrasio comburatur; cinis veta recondatur. Si veta super lapidem altaris ceciderit, sorbeat sacerdos stillam, et locus bene abluatur, et ablutio in sacrarium projiciatur. Si super linteum altaris, et ad aliud linteum stilla pervenerit; si usque ad tertium linteamina ter abluantur, calice supposito, et aqua ablutionis in sacrario projiciatur. Dj0jtigod by OO le
88쪽
11. Solius sacerdotis est Eucharistiam consecrare: ut autem consecrari valeat materia debet esse praesens, ita ut voces : hoe, hie, verae sint. Requiritur ut materia consecranda in actu consecrationis sit coram sacerdote. At necesse non est ut materia videatur, vel tangatur, nam hostiae plurimae simul consecrari possunt, inferioribus a superioribus lectis: sic et quae continentur pyxide, Veleiborio, consecrantur, etiam operculo haud remoto, quamVis removeri debeat, juxta Rubricam. Si post calicem lateat ciborium, consecrantur hostiae quoties animus fuit consecrandi eas, quas idcirco posuerat ibi sacerdos, vel alius, eo sciente, quamvis tempore conse crationis instante neglexerit educere ciborium, prout Rubrica Praescribit, et oblitus sit illius : est quippe praesens materia, et intentio consecrandi Virtute sua permanet. Non autem consecratae habendae sunt hostiae sub corporali, vel quas post altaris chartulas latentes, vel in tabernaculo repositas a sacrista, haud novit adesse: nam animus ei non suit eas consecrandi. Super corporale debent hostiae consecrandae apponi, seu in ciborio, seu extra illud, pro majori vel minori copia, et intentio sacerdotis debet dirigi ad eas omnes quae ibi reperiuntur: quod si vellet consecrare hostias extra corporale positas, adjacentes tamen, videtur posse, quamvis graviter peccaret; sed quoties intentio ad eas non dirigitur, consecratae non sunt habendae. Hostiae omnes consecratae debent intra aram manere toto tempore sacrificii. Caeterum mos relinquendi in altari thecam hostiarum est improbandus, quum nihil omnino apponendum sit in altari, quod ad sacrificium, vel altaris ornatum non pertineat. Graviter peccaret sacerdos, lenians consecrare hostias in mensa prope
altare, quum ritui Ecclesiae id foret penitus contrarium, et dubii Valoris, quamvis putent nonnulli consecrationem in rem viginti
89쪽
DE CONSECRATIONE EUCHARISTIAE.
12. Vini guttae calici extrinsecus adhaerentes non censentur consecratae ; nam intentio sertur ad vinum quod calice continetur, et grave laret peccatum eas velle consecrare : ' de guttis lateri intus adhaerentibus dubitatur; intentio quidem vini copiam continuam respicere videtur, quam ad eam arctari commendant theologi, quamvis Benedictus XIV. dicat tutius esse eas tamquam consecratas habere. Igitur in communione praestat eas, post haustum sanguinem pretiosum, statim sumere ante ablutionem: sed angi quis nimis non debet. Vinum in phialis in altaris margine aliquando relictum, non habendum est consecratum ; nec enim aliquatenus illud complectitur intentione sacerdos: sed omnino cavendum ne phialae in altari maneant, quum in mensa, seu credentia, apponi debeant. 13. Μateria determinata esse debet in quam dirigitur intentio
sacerdotis: nam humano modo exercenda est potestas sacri mini terii. Caeterum opus non est ut Sciat numerum hostiarum, vel alias specialiter designet quae sint consecrandae, dummodo quae ante sepositae sunt, velit conseorare: ideo quilibet sacerdos talem intentionem habere debet, scilicet consecrandi omnes, quas ante se ad consecrandum positas habet. Si putans se tenere unam hostiam post consecrationem invenerit suisse duas simul junctas, in sumptione sumat simul utramque. '' Igitur duae habentur consecratae, quia sacerdos voluit consecrare quam tenebat manibus materiam. Sic si posuerit hostias super patenam decem numero, uti aestimabat,
quae tamen erant undecim, Omnes consecratae habendae erunt. Μateria quae sensibus percipi potest, consecrari valet, quum Christus nullam definierit quantitatem; sed consuetudo Ecclesiae servanda
. . . . . . . . . .. ......hi. divin0 ''' '' '
Christus jussit ut fieret quod ipse fecit, panem et vinum consecrans :quod et necessarium est ut sacrificii ratio in corporis et sanguinis oblatione seorsim facta habeatur, corporis a sanguine in cruce Separatione Natiee, uti aiunt, exhibita. Peccat idcirco graviter quialterutram speciem absque altera consecrare aggreditur. Si igitur desit verum vinum, nequit sacerdos sacramenti consectionem tentare, ad populo satisfaciendum, vel ad succurrendum moribundo, Vel alia quacumque ex causa, etiamsi mortem ei recusanti quis intentaret.' 1 Buae aum apud S. Alph. l. vi. n. 2Is. 2 Rubrica Mimalis. 3 Ibidem. 4J S. Alph. l. vi. n. 197. Dj0jtigod by OO le
90쪽
Censet Lugo sacerdotem sustra velle conficere sacramentum, alterutra materia, absque altera, consecranda, quia sacerdos non accipit potestatem conficiendi hoc sacramentum nisi sacrificando: sed haec ratio subtilior videtur. omnes conveniunt eum qui sacrificium conficere proponit utraque materia consecranda, corpus Domini sistere praesens, verbis in panem prolatis, antequam alteram materiam consecret ; nam, uii animadvertit S. Thomas: statim dictis verbis consecrationis panis, hostia consecrata proponitur populo adoranda; quod non fieret, si non esset ibi corpus Christi. y Ρeraeia hostiae consecratione, si immineat mors ab incendio, vel ab hostium impetu, non culpatur sacerdos aufugiens, dummodo absit scandalum, et fidei contemptus. Si aquam, vel alium liquorem, in calicem immissum
advertat post hostiae consecrationem, et vinum habere nequeat absque gravissimo incommodo, vel scandalo, vel vitae periculo, excusatur: quod enim sacrificium haud perficiatur, non sua culpa contingit: poterii igitur preces reliquas recitare, omissis quae ad alteram Spe ciem pertinent, et hostiam sumere, aliasque consecratas distribuere pro more: raro enim expedit populum de re hujusmodi sacere ceditiorem. Si post consecrationem corporis, aut etiam vini, deprehenditur desectus alterius speciei, altera jam consecrata, tune si nullo modo haberi possit, procedendum erit et Μissa absolvenda, ita tamen ut praetermittantur verba et signa quae pertinent ad speciem deficientem. Quod. si expectando aliquandiu haberi possit,
expectandum erit, ne sacrificium maneat impersectum. ' Si vinum haberi possit, quaerendum omnino est, et consecrandum: quod si error haud deiectus fuerit, nisi absumpta hostia, panis cum Vino consecrandus erit ut constet integrum sacrificium : nisi alia hostia haberi nequeat, vel scandalum inde oriturum sit. Si sacerdos deficiat sensibus, vel moriatur, statim post hostiae consecrationem, alius sacerdos, etiam non jejunus, potest sacrificium prosequi, consecrando vino: persectio enim sacrificii legi ecclesiasticae jejunii praevalet. Si obierit, semiprolata forma sanguinis, tunc alter Prosequitur Μissam, ei super eundem calicem repetat integram formam, ab eo loco: Simili modo, etc.' Vel posset super alium calicem praeparatum integram formam perficere et hostiam primi sacerdotis,