Theologiae Moralis, Volume 3

발행: 1841년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

DE CONTRITIONE.

13. Contritio definitur animi dolor ac detestatio de peccato commisso cum proposito non peccandi de caetero.' ' Vim vocis putetire explicat S. Thomas: ille qui in suo sensu perseverat, rigidus et durus, per similitudinem vocatur: sicut durum in materialibus dieitur, quod non cedit actui: unde et frangi dicitur aliquis, quando a suo sensu divellitur. Sed inter fractionem et comminutionem, sive contritionem, in rebus materialibus sunde haec nomina ad spiritualia transferunturi hoc interest .... quod frangi dicuntur aliqua, quando in magnas partes dividuntur: sed comminui Vel conteri, quando ad partes minimas reducitur quod in se solidum erat. Et quia ad dimissionem peccati requiritur, quod assectum peccati homo totaliter dimittat, quem per quandam continuitatem et soliditatem in suo sensu habebat: ideo actus ille, quo peccatum dimittitur, contritio dicitur per similitudinem. 814. Perfecta dicitur contritio, quoties ex Dei dilectione propter se oritur: imperfecta, si ex suppliciorum metu, vel peccati turpitudine concipiatur; quae tamen odium peccati et propositum novae vitae includere debet, ut valeat ad veniam in sacramento impetrandam. Contritio persecta, quae votum sacramenti necesaario includit, etiam ante illud susceptum veniam impetrat et gratiam paenitenti, nam tota

animi affictione eum quaerenti Deus eam pollicitus est. Sic populo Israelitico, in gentes omnes ob crimina dispergendo, dixit olim Μoyses: Cum quaesieris ibi Dominum Deum tuum, invenies

eum: 'si tamen toto corde quaesieris, et tota tribulatione animae tuae. ' Hinc concilium Tridentinum agnovit contingere pos8e ut Venia impetretur, antequam sacramentum actu suscipiatur, non tamen absque ejus voto: Docet etsi contritionem hanc ali

l) Conc. Trid. Sess. xiv. c. iv. de Poenit.

152쪽

quando charitate persectam esse contingat, hominemque Deo reconciliare, prius quam hoc sacramentum actu suscipiatur, ipsam nihilominus reconciliationem ipsi contritioni sine sacramenti voto, quod in illa includitur, non esse adscribendam. VJ Damnata idcirco est Baji assertio: Per contritionem etiam cum caritate persecta conjunctam, et cum voto percipiendi sacramentum non remittitur crimen extra casum necessitatis aut martyrii, sine actuali susceptione sacramenti. '' Utrum autem charitas ipsa persecta esse debeat, specie et gradu, controvertitur: plerisque opinantibus veram charitatem, quantumvis remissam, et gradu Veluti minimam, veniam peccatorum

afferre, dicente Christo de singulis eum diligentibus: Qui diligit

me diligetur a Ρatre meo. ' S. Thomas dicit: charitas non potest esse cum peccato mortali. ' Contritio igitur ex charitate, qua quis Deum complectitur, Veniam assequitur ante sacramentum susceptum, quod tamen paenitens in animo habet deinceps suscipere. Anima ad Deum conversa, Deus statim fit propitius: Haec dicit Domiuus exercituum : convertimini ad me, ait Dominus exercituum, et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum. β15. Contritio, quatenus generatim intelligitur, est omnino necessaria ut quis veniam peccatorum assequatur: nec enim Deus ignoscit peccatori quem delicti haud paenitet: suit autem, ' inquit concilium Tridentinum, quovis tempore ad impetrandam Veniam peccatorum hic contritionis motus necessarius. V ' Equidem, Christo monente,

interitus manet haud paenitentes: Nisi poenitentiam habueritis omnes similiter peribitis. y Hinc praedicavit: poenitentiam agite. 'Animi quidem mutatio vi vocis μετα εω indicatur; sed et dolor de

Dei offensa, cum conversione ad eum, cum ea necessario conjungi

tur: Ρcenitemini'' inquit Ρetrus, et convertimini ut deleantur peccata vestra. ' In dilectione Dei includitur peccati odium, quod tamen oportet elici, animo illud detestante. 16. In mortis articulo contritio persecta est elicienda, eX communiori sententia ; oportet enim tunc saluti quam maxime consulere, ne quid forsan desit. In periculo mortis verosimili eadem ratione animae est consulendum. Si nullum immineat periculum, peccati

153쪽

tamen reus est, qui diu differt admissa detestari, et ex animo ad Deum converti: nam communis vitae conditio periculo haud vacat, et injuriam novam irrogat Deo, qui diu negligit gratiam ejus quaerere, tantum bonum parvi faciens : quapropter Spiritus Sanctus inieritum ei intentat: Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem. Subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te. in Dilata conversione est periculum in peccatum relabendi, nam, ut sapienter monet S. Gregorius Μ. peccatum quod poenitentia non diluit, ipso suo pondere mox ad aliud trahit. ' Caeterum certo statui nequii quando quis novi peccati reus sit ob neglectum contritionis eliciendae, quum plurimum pendeat ex indole et lapsus

periculo: quo enim quis proclivior est ad lapsum, eo magis tenetur paenitentia cavere ne cadat. Puto'' inquit S. Alphonsus, nullo modo excusari a mortali qui existens in mortali per notabile tempus differret poenitentiam: tum quia peccaret contra praeceptum charitatis erga Deum, quod saltem pluries in anno quemcumque Obstringit tum quia insuper peccaret contra charitatem erga seipsum, eum Seexponeret proximo periculo novarum culparum tentationibus sucincumbendo. Tempus autem ex speciali fragilitate uniuscujusque pendere indicat, rudesque plerumque a noVO peccato excusari, quia animum non advertunt ad obligationem dolendi de admissis. Tenetur certe ad contritionem eliciendam, qui sibi conscius peccati mortalis,

debet sacramenta ministrare, vel vivorum sacramentum suscipere:

item qui nequit tentationes superare, nisi contritione elicienda: item quando tenetur caritatis actum elicere, nam Si peccatum memoriae occurrat, cum animi detestatione et dolore rejiciendum est. l . Ad venialium peccatorum remissionem contritione seu animi paenitentia opus est, nam ipsa ratio suadet non oportere dimitti peccatum ei cui non displicet illud admisisse. Hinc Augustinus ait:

Nec quemquam putes a quocumque seu magno, seu pamo peccato ad correctionem sine poenitentia posse transire. ' Caeterum pro

minori delicti gravitate levior animi displicentia sufficit: Non tamen,'' inquit S. Thomas, sussicit habitualis displicentia quae habetur per habitum charitatis, vel poenitentiae virtutis : quia sic chartias non compateretur peccatum veniale, quod patet esse salsum. Undssequitur quod requiratur quaedam virtualis displicentia: puta cum

154쪽

aliquis hoc modo sertur secundum affectum in Deum et res divinas, ut quicquid sibi occurreret quod eum ab hoc motu retardaret, displiceret ei, et doleret se haec commississe, etiam si actu de illo non cogitaret. Sed fieri potest ut quis quarundam culparum veniam dolendo impetret, quin omnes ei remittantur, quum possit magis

minusve accepius Deo eSse.

18. Quoties qnis accedit ad absolutionem impetrandam venialium tantum delictorum reus, debet de uno saltem dolere, ut sit locus veniae indulgendae et secus frustra proserentur sacerdotis verba,

ei injuria gravis, uti plerique censent, fiet Christo, cujus institutum nullum fit ei inane: non enim dimittitur peccatum nisi poenitenti.

Caeterum opus non est, juxta plerosque, ut singula peccata levia detestetur, nam unum absque altero remitti potest, quum charitas ea non necessario excludat. De multitudine et frequentia peccatorum venialium poterit etiam quis dolere, eaque minuenda proponere, Vel graviora et magis voluntaria vitare. Poenitentia de peccatis modi

talibus, ' inquit S. Thomas, requirit quod homo proponat abstinere ab omnibus et singulis; sed ad poenitentiam venialium requiritur quod homo proponat abstinere a singulis, non tamen ab omnibus, quia hoc infirmitas hujus vitae non patitur: debet tamen habere propositum se praeparandi ad venialia minuenda. δ19. Contritio necessaria ad veniam et justitiam in sacramenio paenitentiae impetrandam, debet esse formalia, interna, 8upernaturali8, universalia, esseaae et 8umma. Formalis contritio est peccati detestatio, quae actu elicitur, animo illud aversante: virtualis contritio in charitate necessario includitur, nec enim quis poterit Deum vere diligere, quin peccatum odio habeat. Sic ei propositum non peccandi in charitate includitur: sed qui ad sacramentum accedit, debet illud elicere, sicut et peccatum detestari. Interna contritio omnino est, animi quippe est dolor, hortante propheia ut corda prae vestibus scindamus poenitendo : Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra : Sacrificium Deo ' ait Ρsaltes, Spiritus contribulatus. ' Supernaturalia debet esse contritio, ex Spiritus Sancti inspiratione concepta, ob rationes fide innotescentes : nec enim ignoscit Deus peccatori dolenti humanitus ob incommoda et mala quae sibi evenerunt; facile autem contingit ut ex

155쪽

malis peccati effectibus poenitentiae supernaturalis nascatur occasio. Univerariis, sit oportet omnia respicien speccata graVia, quae paenitens admisit: ' Falsam poenitentiam esse constat,'' inquit concilium Lateranense II., cum spretis pluribus, de uno solo paenitentia agitur, aut cum sic agitur de uno, ut non discedatur ab alio. Unde scriptum est: Qui totam legem observaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus scilicet quantum ad vitam aeternam ; sicut enim si peccasis esset omnibus involutus, ita si in uno tantum maneat, aeternae vitae januam non intrabit.' ' Singula peccata speciali dolore detestari necesse non est: imo nec eXpedit quae lubrica sunt animo revolvere : sed omnia prorsus rejicienda sunt, et quae animum magis devinctum tenuerunt, summo odio prosequi oportet.' Si quis peccato graviori admisso, illud confiteatur cum vera detestatione et dolore, haud sibi conscius alterius peccati etiam mortalis, quod animo fovet,

quaerunt theologi utrum sacramentum paenitentiae suscipere dicendus sit: seu uti scholastici loquuntur, utrum sacramentum hoc validum esse possit, et insorme. Plerique id astirmant, quia consessio, dolor, et absolutio habentur, quae ad valorem sacramenti videntur susticere: quod autem gratiae obex ex peccato alio oriatur, facit sacramentum informe. Dolor igitur universalis esse debet, adeo ut homo omne peccatum a se projiciat et detestetur, quo casu nulli dubium Eacr menti fructum haberi, licet peccatum memoriae non occurrat. E eaae contritio sit necesse est, quatenus animum avellat a peccato, et paret ad omnia facienda quibus lapsus vitetur: nec enim sufficit animi displicentia quae cum peccati affectu conjuncta est. Hinc Vates hortatur: projicite a vobis omnes iniquitates vestras in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum et spiritum novum. 'Summa debet esse contritio, adeo ut homo peccatum prae alio quovis malo detestetur, et animo paratus sit illud numquam admittere, etiamsi oporteat idcirco gravia quaecumque tolerare. Convertimini ad me, ' inquit Deus, in toto corde vestro. ' Attamen necesse non est ut vehementior sit doloris sensus, qui plerumque ex rebus quae sensus assiciunt facilius oritur; sed sufficit ut animi judicio ei aestimatione peccatum malo quovis alio gravius habeatur, quod Voluntas proinde prae caeteris malis aversatur et rejicit. S. Thomas rem dilucide explicat: in contritione est duplex dolor. Unus est l) Cap. xxii. 2 S. Alph. l. vi. n. 438. 3) Ezech. xviii. 31. 4 Ioel. ii. I 2.

156쪽

DE CONTRITIONE.

in ipsa voluntate, qui est essentialiter ipsa contritio, qui nihil aliud est quam displicentia praeteriti peccati: et talis dolor in contritione

excedit omnes alios dolores: quia quantum aliquid placet, tantum contrarium ejus displicet: finis autem ultimus super omnia placet, cum omnia propter ipsum desiderentur: et ideo peccatum quod a fine ultimo avertit, super omnia displicere debet. Alius dolor est

in parte sensitiva, qui causatur ex primo dolore: vel ex necessitate naturae, secundum quod vires inferiores sequuntur motum superiorum : vel ex electione, secundum quod homo poenitens in seipso hunc dolorem excitat, ut de peccatis doleat. Et neutro modo oportet, quod sit maximus dolor: quia vires inferiores moventur vehementius ab objectis propriis, quam ex redundantia superiorum virium. Et ideo quanto operatio superiorum virium est propinquior objectis inferiorum, tanto magis sequuntur eorum motum: et ideo major

dolor est in sensitiva parte ex laesione sensibili, quam sit ille, qui in ipsa redundat ex ratione. Et similiter major, qui redundat ex ratione de corporalibus deliberante, quam qui redundat ex ratione considerante spiritualia. Unde dolor in sensitiva parte ex displicentia rationis proveniens de peccato, non est major dolor aliis doloribus, qui in ipsa sunt. Et similiter nec dolor, qui est voluntarie assumptus :tum quia non obedit affectus inferior superiori ad nutum, ut tanta et talis passio sequatur in inferiori appetitu, qualem ordinat superior:

tum etiam quia passiones a ratione assumuntur in actibus Virtutum Secundum mensuram quandam, quam quandoque dolor qui est sine Virtute, non servat, sed excedit. Hinc contritio debet esse summa' appretiative, non intensive, uti loquuntur scholae doctores. Plorat mater insantis mortem prae peccato admisso, quae tamen noluerit Peccando Vitam ejus servare. Opus tamen non est, nec plerumque expedit, speciales eventus ponderare, deliberantes utrum aerumnas graviores pali parati simus, potius quam peccatum admittere :' tanta enim est rerum sensus afficientium vis, et mentis infirmitas, ut periculum sit consensus in peccatum, ne calamitate aliqua premamur:

quem iamen sorsan haud praestaremus, gratia aluit ad discrimen imminens declinandum. Non oportet omnino apud se statuere peccatum prae inferno fugere, nam repugnat ordini divinae providentiae : infernus enim est poena peccati, et animam in peccato

157쪽

firmatam necessario exhibet: nemo igitur posset infernum eligere absque peccato. Aliquando vehementia doloris animum valde contritum indicat: sicuti contigit meretrici scelera ad pedes Domini dessenti. Spes veniae cum contritione conjugenda est ;3 dolor enim qui spe caret, instar est animae cruciatus quo torquentur damnati. 20. Ut sacramentum paenitentiae suscipiatur, contritio, quatenus generatim intelligitur, necessaria est, adeo ut nequeat suscipi, si haec desit, licet quis putet se vere animo esse contritum. Qui igitur inculpate accedit, dolore necessario carens, a sacrilegii quidem

crimine excusatur, sed nullum suscipit sacramentum.

21. Utrum fidei et spei acius una cum contritione, eliciendi sint necessario, dum quis ad poenitentiae sacramentum se disponit, disputatur. Non sacile ostenditur speciali aliqua lege quemque teneri ad

eos ea occasione eliciendos : sed oportet ut ex fide et spe moveatur ad veniam in sacramento quaerendam: nec enim ex motu naturali et

humano salutaris contritio haberi potest. Utriusque virtutis actus ipso contritionis sensu contineri liquet, ideo enim quemque poenitet deliciorum, quod Deum vindicem agnoscat, . eumque paenitenti propitium sore speret. Igitur optimum est fidei speique actus speciales elicere, dum quis contritionis motum excitare studet, sed animo nemo est angendus de iis haud specialiter elicitis. 22. Gravis diu suit inter theologos controversia, utrum attritio, dolor scilicet ex timore poenarum conceptus, susticeret ad veniam in Sacramento assequendam. Peccati detestationem omnino requiri apud omnibus res est explorata; nemo enim Veniae idoneus est, qui animo adhaeret peccato, illudque vellet patrare nisi poenae eum manerent : sed fieri potest ut assectum peccandi deponat, eX ipso Suppliciorum metu, et toto animo a peccato abhorreat, quod Deus judex justus adeo detestatur et punit. Ρlerique theologi tenent attritionem sussicere ut quis in sacramento veniam impetret: nam assectu peccandi deposito, obex tollitur, adeo ut sacramenti gratia suum essectum consequi possit. Id ex doctrina Tridentina sequitur: illam Vero contritionem imperfectam, quae attritio dicitur, quoniam Vel ex turpitudinis peccati consideratione, vel ex gehennae et Pinnarum metu communiter concipitur, si voluntatem peccandi excludat, cum spe venies; declarat saneta synodus non solum non sacere hominem hypocritam, vel magis peccatorem, Verum etiam donum Dei

158쪽

I40 DE CONTRITIONE.

esse, et Spiritus Sancti impulsum, non adhuc quidem inhabitanus, sed tantum moventis, quo poenitens adjutus viam sibi ad justitiam

parat. Et quamvis sine sacramento paenitentiae per se ad justificationem. Perducere Peccatorem nequeat, tamen eum ad Dei gratiam in sacramento poenitentiae impetrandam disponit. VA Equidem ex historia concilii constat vocem susseit deletam esse patrum quorumdam rogatu, et loco ejus divonit positam, ne controversia de attritionis suffcientia dirompta supremo judicio videretur: sed sermonis contextus ostendit de dispositione proxima agi, quae in sacramento gratiam impetrat. Quod autem concilium de baptizando dicat eum Deum tamquam omnis justitiae sontem diligere incipere, non ossicitatuitionis sussicientiae, sive in baptismo, sive in poenitentia, nam qui etiam ex gehennae metu peccatum detestatur, et peccandi affectum

deponit, incipit Deum tia diligere, quum ad eum tamquam justitiae

auctorem et datorem convertatur. Favet huic sententiae S. Thomas : Si ante absolutionem aliquis non fuisset persecte dispositus ad gratiam suscipiendam, in ipsa consessione et absolutione sacramentali gratiam consequeretur, si obicem non poneret. ' Equidem flagrante in scholis controversia, vetuit Alexander VII. die 5 Μ i 1677, sub excommunicationis poena Sedi Apostolicae reservata, ne quis audeat alicujus theologicae censurae, alteriusve injuriae aut contumeliae nota taxare alterutram sententiam, sive negantem necessitatem aliqualis dilectionis Dei in attritione ex metu gehennae concepta, quae hodie inter scholasticos communior videtur, sive asserentem diciae dilectionis necessitatem. 23. Ad praxim quod attinet, censemus nemini denegandam absolutionem, qui attritus est: nam injuria ei fieret, nullum certum obicem gratiae sacramenti objicienti: et tutiori sententiae de iis quas spectant ad valorem sacramenti non est inhaerendum cum proximi injuria, cui sententia maxime probabalis et, juxta plerosque, certa, favet. Equidem ita sere omnes consessarii agere consueVerunt. Aitamen Rituale Romanum praescribit consessario ut poenitentem ad dolorem et contritionem essicacibus verbis adducere conetur: Vquapropter diligentia in eo desideratur, uti adnotat Benedictus XIV. 24. Contritio concepta ex poenarum metu intelligitur a nonnullis de poenis temporalibus prout infliguntur a Deo, scelerum vindice: sicut Ninivitas poenituit, urbis eversionem a Deo iraio metuentes:

159쪽

constat autem non suffcere eam quae ex hujusmodi poenarum metu, prout in se sunt, oritur, nec enim qui carcerem, infamiam, suppliciumve timet ob crimen patratum, idoneus est Veniae sacramentali, quamdiu Deum ultorem in his omnibus non spectat. Curandum est omnino ut peccator poenas inferorum praesertim consideret, ne de dolore, utrum sit supematuralis, dubitari queat. 25. Contritio praemittenda est absolutioni, quum haec nonnisi poenitenti danda sit. Ρraestat ut consessioni praecedat, ut haec iudeprodeat: sed qui absque animi dolore essicaci retulit confitendo peccata, idoneus est veniae, si peccatis recensitis ea ex animo detestetur: quod ex mox laudatis Ritualis verbis colligere est. Caeterum requiritur, ex communi theologorum sententia, ut consessio ad absolutionem impetrandam fiat, ideoque ex quodam doloris sensu, Vel eo animo ut dolor deinceps excitetur : nec enim peccatorum relatio in colloquiis consuetis sussicit ut quis absolvatur, licet in tribunali dicat, se de iis quae ita retulerat ex animo dolere: nam accusatio Sacramentalia requiritur. y Contritio quae diu praecessit consessioni, vix pars sacramenti haberi potest: sed quae elicita est animo confitendi, videtur sussicere, licet nonnisi post diem unum alterumve consessio fiat. Expedit quidem dolorem ante consessionem, Vel saltem ante absolutionem iterum excitare: angi iumen animo non debet paenitens qui peccata dolenter refert, licet verbis actum contritionis non eliciat; non enim doloris verba, sed ipse poenitendi animus ad sacramentum requiritur. Debet contritio ad sacramentum referri, ut pars ejus habeatur: quapropter poenitentis animus ad consessionem dirigendus est: caeterum nonnulli censent dolorem, qui ad consessionem nonsuerit relatus, sussicere. Si quis post consessionem statim recordetur peccati, illud contritione animi iterum deflendum erit, ut absolutionem novam possit recipere, nova materia allata. Id minime necessarium putat nonnemo; sed tutior in re sacramentali sequenda est sententia, ne valor sit dubius. ι) S. Alph. l. vi. n. 445 et n. 602. Dj0jtigod by OO le

160쪽

DE PROPOSITO.

26. Ρropositum non peccandi de caetero requiri in poenitente constat ex concilio Tridentino. y Illud includi necessario in ipso

contritionis motu omnes lacile concedunt; nec enim eum vere paenitet admissorum, qui ea in posterum vitare non sibi proponit: sed uirum speciale propositum eliciendum sit disputatur. Ρlacet nobis sententia S. Alphonsi, quem ducem in plerisque sequimur, propositum eliciendum esse si de suturo occurrat cogitatio, ' nam securitati suae et Valori sacramenti consulendum est tutiori ratione: sed si quis Vere doluerit, et peccata consessus absolutionem receperit, non putamus eum animo angi debere, etsi existimet se propositum specialiter haud elicuisse: nam in vera contritione necessario ineSt, et verosimiliter elicitum suit, licet ejus non recordetur. Qui autem novit se propositum haud elicuisse, eoque caruisse Videtur, uti ex facili lapsu suspicari est, debet saluti suae consulere, consessione

iteranda.

27. Firmum sit propositum necesse est, nempe paenitens debet omnino animo ita esse dispositus, ut nullius mali timore, nullius boni cupidine, velit in posterum peccare lethaliter. Necesse quidem non est ut certo Sibi persuadeat, se nunquam relapsurum; sed debet id sibi proponere, et in animo habere omnia adhibere subsidia quibus

peccatum evitet. Quod si existimet se certo relapsurum, Vix necessarium propositum habere censendus est: nam Vel non proponit

necessaria adhibere stagilitatis remedia, vel Deo adjutori non fidit. Fieri quidem potest ut suae fragilitatis conscius, vel ex mentis infirmitate, vix audeat sibi polliceri in bono proposito perseverantiam :quae mentis incertitudo non videtur obstare, si velit remedia fideliter adhibero, et Dei auxilium enixe petat. 28. Univeraale debet esse propositum, nam, docente S. Thoma, paenitentia de peccatis mortalibus requirit, quod homo, proponat abstinere ab omnibus si singulis. ' Equidem qui non vult omnia

SEARCH

MENU NAVIGATION