Theologiae Moralis, Volume 3

발행: 1841년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

licet membra sint serina; sub conditione vero, si caput sit serinum, et membra humana; hoc vero si prodierit ex congressu viri cum semina: uam si prodierit ex viro cum bestia quod incredibile puto,)tunc baptigari semper deberet sub conditione; secus si ex semina et bruto, tunc enim nullo modo baptizandum, quia non descenderet ex Adam, utpote non conceptum ex semine virili. in Consulatur ei Rituale Romanum. 27. Μancipia ad baptismum admitti possunt, etiam heris invitis, non enim subjiciuntur heris in iis quae sunt juris divini. Quod si urgeat metus heri vindictae, si noverit servum suisse absque ejus consensu, Vel contra ejus Voluntatem, baptizatum, non ideo lieebit

denegare sacramentum servo cupienti suae consulere saluti: sed omnis cautela adhibenda erit, ut res non innotescat.

28. Insantes mancipiorum baptizari possunt, parentibus invitis, si domini ita velint: quia potestas dominorum in eos plena est, et cum eorum utilitato adhibetur ad saluti consulendum: dominos autem saltem ex charitate teneri ad eos ut baptizentur asserendos contendit Anioine. Nequeunt autem baptizari parentibus dominisque invitis, nisi in extremo vitae discrimine, quia quum penes eos maneant pueri, non possent christiano more institui, ideoque baptismus manifesto periculo prosanationis, et baptiZatus periculo apostasiae eXPonetur; cum constet eum in infidelitate educandum. - Si parentes velint, dominis repugnantibus, possunt filii baptizari, quia parentum voluntas in iis quae sunt divini juris debet praevalere, qui tamen debent studium omne ponere in iis christiano more instituendis.

Si alteruter e parentibus velit,' vel heri uxor, debet insans baptigari, quia voluntas justa debet injustae praevalere: sed magna ponenda est diligentia in christiana pueri institutione. 29. Insanies infidelium liberorum nequeunt baptizari invitis p rentibus, nisi in extremo vitae discrimine: declaravit enim S. Congregatio S. Ossicii, die I 8 Februarii anno 1705, id non licere, nisi in articulo mortis: V quia secundum jus naturale sunt sub cura parentum, quamdiu ipsi sibi providere non possunt: .... et ideo contra justitiam naturalem esset, si tales pueri, invitis parentibus, baptizarentur: sicut etiam si aliquis habens usum rationis baptizaretur invitus. Esset etiam periculosum taliter filios infidelium bapti

62쪽

DE BAPTIZANDIS.

xare: quia de iselli ad infidelitatem redirent, proper naturalem affectum ad parentes. Et ideo non habet hoc Ecclesiae consuetudo, quod filii infidelium invius parentibus baptietentur. 'δ Ita praeclare

docet S. Thomas. In exitu vitae scilicet, quandocumque imminet periculum certum sive proximum de sua morte, ' baptigantur absque ullius injuria, et sacramento servata reverentia: nec tamen vis ulla adhibenda est, vel quid faciendum cum gravi offensione populi, quum nemo teneatur ordinem societatis violare, et parentum jura invadere, ad succurrendum insanti. 30. Haereticorum insantes non sunt invitis parentibus baptigandi, nam jura parentum laederentur, et sacramentum in discrimen adduceretur, pueris in haeresi educandis. Igitur nullatenus mos gerendus est nutricibus, si quae insantes ad ecclesiam, parentibus nil suspicantibus, deserant baptizandos. 31. Insantes acatholicorum, sive baptismum susceperint parentes, Vel nota susceperini, possunt baptizari rogatu parenium, si probabilis affulgeat spes catholicae eorum educationis.' Ea autem affulget spes, quoties parentes persuasum habent Catholicam fidem veram esse, quam amplecti in animo habent: vel salium ad eam amplectendam aliquatenus dispositi videntur: vel permittunt patrino vel matrinae Catholicae pueri institutionem in rebus fidei, et nullum se obicem objecturos pollicentur, quominus pueri fidem profiteantur. Idem dicendum censemus si alteruter sit ita dispositus. Sed si parentes ministerium sacerdotale petani, solius opportunitatis causa, vel quod baptismum necessarium esse credant, quum caetera pleraque fidei dogmata rejiciant, et pueros velint in haeresi educare, vel ad aetatem maturam absque ullo religionis documento tenere, ut liberius maturiusque de rebus fidei judicent, et sectam pro arbitrio eligant, non putamus licere insantes baptizare, quum sacramentum prosanetur haeretica institutione, vel infidelitate, adeo verosimilitersecutura. S. Cong. Inquis. Septembris mense, I 827, perpensis quae decretorum hac de re moderationem importare videbantur in dioecesi Bardensi, censuit a decretis non esse recedendum. De

infidelium filiis censuit S. Congregatio S. Inquisitionis dis 3 Μrii 1 03, non licere, si sint filii infidelium, et in potestate eorum

63쪽

32. Quoties alteruter parens Catholicam profitetur fidem, licet alter eam plusquam vatiniano odio forsan prosequatur, baptizari potest insans, admonito parente Catholico ut omnem ponat operam in Catholica ejus institutione. Quod si adeo torpescat ut nihil ea de re curet, vel si jam conjugi se obligaverit ad ei permittendum pueri in haeresi educationem, non licebit ea conditione baptizare

insantem, cum manifesto et certo apostasiae periculo. Plerumque quidem sperandum est Catholicum ad Religionis sensum aliquando revocandum, et de puerorum recta institutione fore solicitum, nisi propositum contrarium plane foveat. De haereticorum conjugibus, proportione quadam servata, intelligi possunt quae de Turcarum mulieribus decreta sunt: quamvis enim immane sit discrimen inter Μahumetis sectatores, et haereticos, tamen fidei integritas absque sacramenti injuria non laeditur. De mulierum Christianarum, quae Turcis nupserant, filiis, decretum est eos, rogatu matris baptizandos in vitae discrimine, admonitis matribus, ut si convaluerint, ipsos in Christiana religione sedulo educare curent. Si nullum adsit vitae Periculum, certa regula generalis statuta non est, cum Oporteat diligenter omnes expendere circumstantias, et praesertim, Vel eos in evangelicae legis et fidei cultu perseveraturos, vel Christiana educ tione ab ejusmodi matribus fraudatos, Μahumetani patris impietatem secuturos esse. Si sacerdotes, postquam pie et religiose hoc negotium Deo commendaverint, aequum bonumque existiment, praedictos insantulos baptizare, id quidem sacerent, matres tamen enixe. Q monerent de gravissimo, quo tenentur, munere filios de Christiana

religions sedulis edocendi. λ33. Pueri omnes qui usum habent rationis, baptizari possunt invitis parentibus, si ipsi rite instructi petant baptismum, quia in his quae juris divini sunt, vel naturalis, sui juris sunt. Quantum ad ea, quae sunt juris divini, vel naturalis, incipiunt suae potestatis esse; et ideo propria voluntate invitis parentibus possunt baptismum suscipere, sicut et matrimonium contrahere. Et ideo tales licito moneri possunt et induci ad suscipiendum baptismum. Sed diligenter instruendi sunt, ei periculum desectionis praecavendum: quod si enixe petant baptismum, non licet eos rejicere offensionis parentum, vel odii publici, vel alterius incommodi metu: quum jus

64쪽

strictum habeant ad salutis subsidia, quae ministri Ecclesiae tenentur ex divino mandato praebere.' Ρarentum consensus a pueris ipsis expetendus est, et quatenus fieri possit, omnia cum eorum pace agenda sunt: sed saluti prae omnibus, et cum omnium detrimento, consulendum est. Prudentia utique opus est, sed non ea quae hujus mundi utilitates saluti animarum anteponit.

I Nuper in Pennsylvania contigit puellam septemdecim annos natam, quae in Secta Presbyterianorum baptiza erat, petiime a praecone Baptista ut imme geretur, cui ipse, post varia tentamina ad patris puellae consensum impetrandum, morem tandem gessit. Ut se a patre vindictam minante tueretur, curiae imploravit auctoritatem. Iudex censuit patrem obligandum esse ad pacem servandam, sed Prisconem debere impensas litis solvere, quum patri secisset injuriam.

65쪽

DE DISΡOSITIONIBUS BAPTIZANDORUΜ.

DE DIsPosITIONIBUS BAPTIZANDORUM.

35. Qui usum rationis habent, baptismum non possunt cum fructu recipere, nisi credant fidei veritatibus, et doleant animo ob peccata admissa: sed pro aetatis ratione, et rerum adjunctis plenior notitia exigitur. Vix ex insantia egressi baptizantur imbuti Dei et mysteriorum SSmae Trinitatis, et Redemptionis notitia, qualis tenerae aetati convenit, et quidquid Deo displicet rejicientes. Sic et rudes, praesertim inter mancipia, qui pleniorem instructionem non capiunt, possunt ad baptismum admitti, dummodo vere credant, et a vitiis abhorreant. Plenior instructio exigenda est a plerisque, praesertim de dogmatibus controversis, ne haereticorum dolo a fide postea abducantur: sed ubi fides patet sincera, facilius in Ecclesiae gremium admitti possunt, deinceps de singulis accuratius edocendi. Μetu divinorum judiciorum, spe et fiducia in Deum, poenitentia ob pe cata admissa, cum proposito novae vitae, et Dei dilectionis principio, tamquam sonus omnis justitiae, homo disponitur ad gratiam justificationis in baptismo impetrandam, uti praeclare docet concilium Tridentinum. Rituale Romanum idcirco de catechumeno dicit debet prius, secundum apostolicam regulam, in Christiana fide, ac sanctis moribus diligenter instrui, et per aliquot dies in operibus

pietatis exerceri, ejusque voluntas et propositum saepius explorari, et nonnisi sciens et volens, probeque instructus baptizari. V 36. Ρoenitentia a S. Petro commendatur tamquam baptismo praevia: paenitentiam agite, et baptiZetur unusquisque vestrum : 'est autem animi dolor de peccato admisso, conceptus ex consideratione veritatum fidei, V: g: poenarum inferorum quae manent peccatores, Dei misericordiae erga poenitentes, beneficiorum Dei quae peccatis rependimus, bonitatis et persectionis Dei super omnia propter se diligendi. Ille saltem requiritur dolor quo peccatum

dotestamur, et amplectimur Dei legem, tamquam morum regulam, semper nobis in posterum servandam: sed peccatorum consessio

66쪽

minime requiritur, quum peccata ante baptismum admissa non subjaceant Ecclesiae potestati, sed abluantur unda salutari: quapropter mos eam exigendi, ut animus ad gratiam baptismi disponatur; omnino improbandus est. ΗΑ baptietandis' ' inquit S. Thomas, non requiritur specialis consessio peccatorum: sed suffcit generalis, quam laciunt, cum secundum ritum Ecclesiae abrenuntiant satanae et omnibus pompis ejus. ' Equidem olim alicubi catechumeni solebant confiteri peccata, humiliationis causa; sed quum

illa pietatis exercitia mutatis temporibus non frequententur, a recepta disciplina nullatenus est recedendum: ne gravius onus imponatur accedere volentibus ad baptismum, quo terreantur; Vel error irrepat, eorum peccata necessario esse declaranda: vel ipsi Pudore praepediti, quaedam celent contra conscientiae dictamen, et ita

accedant haud rite dispositi. Volentibus confiteri indulgeri potest, juxta S. Thomam: Si qui tamen baptizandi, ex devotione sua

peccata confiteri vellent, esset eorum consessio audienda, non ad hoc quod eis satisfactio imponeretur; sed ad hoc quod contra peccata consueta eis spiritualis informatio vitae traderetur. δM. Ad baptismum nemo admittendus est qui de aliqua fidei doctrina dubitat: quapropter sacerdos baptiZare nequit hominem qui baptismum necessarium esse fatetur, sed alia rejicit dogmata. Qui animo non est paratus Dei et Ecclesiae mandata servare, baptizandus non est, nam eum peccatorum non poenitet, qui violando mandata in posterum peccare proponit.

38. Qui in sectis rite baptigati sunt, in Ecclesiam admittuntur praevia fidei prosessione, juxta formam a Pio IV. praescriptam, et ita absolvuntur a censuris: poenitentia in sacro tribunali deinceps expiandi. Quoties ob dubium valorem baptismi in sectis collati, baptismus sub conditione iterandus est, uti plerumque contingit, caeremoniae omnes in Rituali Romano praescriptae servandae Sunt, nisi alias episcopo videatur: deinceps sacienda est fidei professio, et absolutio a censuris danda: postea privata fit peccatorum comsessio ad veniam impetrandam, si sorte valuerit baptismus olim susceptus : denique ad Eucharistiam datur accessus. 39. Qui baptismum suscipiunt haud rite dispositi, gratia sacramenti carent, quamvis character iis imprimatur: sed remoto obiee Per paenitentiam, veniam impetrant, quin necesse sit referre peccata I iii. p. D. lxviii. arti xi. Resp. 2 Ibidem.

67쪽

DE DISPOSITIONIBUS BAPTIZANDORUΜ.

ante baptismum admissa: confiteri tamen debent se indigne baptismum suscepisse, nam peccatum hoc consummatum est ingressu in Ecclesiam, et ideo subjacet ejus auctoritati. Qui baptismum susceperunt ficto animo, nullam in eo agnoscentes virtutem, et sollim utilitatis alicujus causa, vel ut obicem matrimonio ineundo tollerent, pariter debent illud lateri: quod si noluerint sacramentum suscipere, de valore baptismi eadem moveri potest quaestio ac deministri intentione. Nobis videtur valere baptismus, quoties quis exterius non repugnet; iterandus tamen sub conditione ob dubium. 40. Νemo baptizandus est invitus, nam recte jussit concilium Toletanum nemini ad credendum vim inferre: nec valet baptismus repugnanti collatus: qui nunquam consentit, sed penitus contradicit, nee rem nec characterem recipit sacramenti. ' Sed si baptigatus fuerit quis haud conscius ritus peracti, ideoque non repugnans exterius, Videtur baptismus Valere: quapropter putamus valere baptismum seria collatum dormienti aut ebrio, quamvis temere et cum peccato fiat; sed quum alii aliter sentiant, sub conditione erit

iterandus.

41. Baptismus rite susceptus tollit culpam omnem et poenam, conseri gratiam qua anima fit justa et Deo accepta, una cum Virtutibus infusis, et titulo quodam ad gratias actuales suo tempore recipiendas : imprimit animae characterem qui deleri nequit: facit hominem membrum Ecclesiae, et jus dat ad reliqua sacramenta, Pro cujusque necessitate. Inducit quoque obligationem servandi Dei et

Ecclesiae mandatR.

42. Adulti qui numquam sui compotes fuerunt, baptizari possunt, instar insantium, in fide Ecclesiae, ex Christi benigna voluntate: amentes qui aliquando usum rationis habuerunt, baptizari possunt, si propositum baptismum recipiendi tunc foverint: secus, si nullum hujusmodi consilium habuerint: sed in re dubia, et vitae discrimine etiam leve indicium voluntatis sufficit ut quis, quatenus valeat, subveniat periclitanti. S. Augustino visum est adulteros qui catechumenatum aliquando inierant, sed consuetudine prava irretiti distulerani baptismum, baptizandos esse in vitae exitu, licet cordis

68쪽

DE ITERATIONE BAPTISMI.

43. Baptismus semel valide collatus a quocumque, nequit absque sacrilegio iterari; ideoque restitit S. Stephanus S. Cypriano et episcopis Africanis baptizantibus iterum eos qui ab haereticis baptizati fuerant. At si dubitetur utrum quis baptigatus fuerit, post inquisitionem diligentem, baptizatur sub conditione, prout jussit Alexander III. quod anno circiter T45, S. Bonifacius, archiepiscopus Μοροntinus, in suis statutis jam decreverat. Idem fit si dubitetur utrum rite peracius sit baptismus, ne talis dubitatio ruina fidelibus fiat,

quoniam non monstratur iteratum, quod non certis indiciis ostenditurrite peractum. ' Hinc baptizantur jam plerumque a seeiis conVersi, nisi certo constet eos rite jam baptizatos esse: nam graVissimae rationes dubitandi occurrunt, quum plurimi aquam leviter injiciant, et plerique ritum incuriose peragant, nullum virtutem in eo inesse agnoscentes. Caeterum iterum baptizandus non foret, etiam sub conditione, qui in adulta aetate baptizatus, meminerit ritus integre peracti, vel quem testis indubiae fidei declarat suisse rite baptizatum, vel qui alias noscitur baptismum suscepisse. Νeo exigendum plerumque est a conversis ut baptismum iterum recipiant, si ipsis, sectae cui adhaeserant morum optime consciis, persuasum sit se rite baptietatos fuisse.

44. Insantes expositi, etiamsi baptismi privatim collati schedulam serant, sub conditione plerumque baptigantur iterum : nec enim incerto testimonio de re tanti momenti fidendum est: Ρlacuit, inquit concilium Carthaginense VI. de insantibus, quoties non inveniuntur certissimi testes, qui eos baptizatos esse sine dubitatione testentur, neque ipsi sunt idonei de traditis sibi sacramentis respondere, absque ullo scrupulo eos esse baptizandos, ne ista trepidatio eos iaciat sacramentorum purgatione privari. ' Quod si non lateret qui chartulam scripserat, eidemque fides tuto praestari posset, tune I Cap. n. de bapt. 2 S. Greg. Μ. l. xii. episti xxxi.

69쪽

insaniem ut baptizatum habendum, ac ne baptismo quidem initiandum sub conditione. ' Qui domi baptietati sunt ab obstetricibus aliisve, iterum baptizantur sub conditione, si certum non seratur testimonium de re rite peracta: nam certitudo quaeritur, ubi salus periclitatur. Caeterum haerent aliquando qui baptigarunt, potius ex desiderio ministerii sacerdotalis, quam ex dubitatione vera: quapropter interrogandi sunt diligenter; nec enim licet temere, et securitatis praetextu, baptismum sub conditione iterare, prout ostendit Benedictus XIV. : sed tunc solum ea uti licebit, cum prudens et probabilis subest dubitatio, an quis fuerit baptigatus, nec diligenti praemissa indagine, potuit rei veritas innotescere, quemadmodum scite pedipendit Sotus, in 4 diat. 3. quae eat unie, art. s. f. Circa hanc ab8olutionem, ubi a sacrilegio non excusat, neque ab irregularitate absolvit sacerdotem sub conditione rebaptizantem, quem scit domi baptizatum, et nihil est quod collatum ei baptisma rationabiliter

Suspectum reddat. I) Ita a S. Cong. Concilii dis I 5 Ianuarii, 1724, decisum fuisse refert Ben dictus XIV. in ep. ad Archiepiscopum Τarsensem. 2 L. de Synodo dicoc. l. Vii. c. Vi.

70쪽

DE SPONSORIBUS.

45. Sponsores in solemni baptismo requiruntur ex antiquissimo more, qui ex Tertulliano liquet, cujus rationem exponit S. Thomas Aquinas: in spirituali generatione baptismi requiritur aliquis, qui fungatur vice nutricis et paedagogi, informando et instruendo eum, quasi novitium in fide, de his quae pertinent ad fidem et vitam christianam. λ Unus tantum, sive sit vir, sive sit mulier, V ita praescribit concilium Tridentinum, juxta sacrorum canonum instituta, Vel ad summum unus et una baptizatum de baptismo suscipiant. V Absque sponsore baptismus privatim administrari potest, quamvis praestet eum habere : sed in solemni administratione baptismi gravis culpa est eum omittere quando haberi possit.' Etiam adulto opus esi sponsore, quum insans in spiritu habeatur. Caeterum si nullus sit in loco Catholicus praeter parentes insantis, vel si nemo velit sponsoris fungi officio, quia parentes ignoti sunt, vel viles, vel infans spurius est, videtur licere baptismum solemnem conferre, sponsore omisso. Non oportet baptizantem sponsoris munere fungi, nisi alius praesto sit qui ejus nomine respondeat; quum baptizans a sponsore, juxta ritum Ecclesiae, distinguatur: nil autem vetat procuratorem constitui. Quoties deest procurator, qui baptizantis vices spondendo agat, non videtur hic munus sponsoris suscipere, licet ipse velit, nam voluntas haec frustratur, dum sponsio revera non fit, et insans non levatur e sacro sonte. Id dicendum censeo, etiamsi baptigans ipse sibi respondeat spondendo, et manum apponat, dum baptizat insantem, eo animo ut sponsoris contrahat obligationem: nam ex Ecclesiae instituto alius a baptizante qui sponsor sit, vel sponsoris vices agat, videtur requiri.

46. Sponsoris munus quod sub gravi peccato implere tenetur, est baptietatum edocere fidei veritates et morum principia, et quae ad pietatem pertinent, caeterum si parentes sint fideles, et copia sit dis-

SEARCH

MENU NAVIGATION