장음표시 사용
331쪽
generatio, quae tamen aliquando absque gravi culpa excluditur animo, dummodo nil fiat quo impediatur. Sic pauperes et aegrotantes aliquando volunt prole carere numerosa, quin ideo peccent mortaliter, si eam non impediant. Quando impedit, effundendo semen, graviter peccat, uti liquet ex exemplo Onan, quem effundentem semen super terram percussit Deus. Quando vero uterque se cohibet, ut non fiat seminis ulla effusio, a peccato gravi sorsan excusari possunt, quamvis mala specie coitus hujusmodi non careat.
85. Ad vitandam conjugis incontinentiam licet debitum petere, Si aliquis per actum matrimonii intendat vitare fornicationem in conjuge, non est aliquod peccatum, quia haec est quaedam redditio
debiti, quae ad bonum fidei pertinet ' imo id licet ad suam vitandam;
charitas enim tum sibi, tum alteri, debetur: et sibi quisque consulit, subsidio quod conjugium praebet utendo. Valetudinis causa eo uti haud vetitum est, quamvis aliqui in eo venialem culpam agnoscant. 86. Ρetere debitum aliquando tenetur maritus, quando scilicet id necessarium existimat ad amorem conciliandum, et ad uxori satisfaciendum, quae prae verecundia plerumque non audet petere. Quando vir percipit, ' inquit S. Thomas, per aliqua signa, quod uxor vellet sibi debitum reddi, sed propter verecundiam tacet, tenetur reddere. - Μulier autem vix tenetur reddere nisi maritus expresse petat, dummodo non sit timidioris aliquando indolis et abjectae, quo casu obligabitur uxor ex caritate petere, si periculum incontinentiae in eo percipiat. 87. Conjux impeditus a petendo ratione delicti, V: g: ob cognationem, vel assinitatem contractam copula illicita, potest aliquando praevenire alterius voluntatem, quando percipit eam velle debitum sibi reddi: tunc enim ipse non petit, sed reddit: quod licet. Sic mulier rea, si virum in periculo incontinentiae versari percipiat, poterit se offerre, ut eum eripiat. Si conjux, altera consentiente, voverit eastitatem, nequit petere, vel reddere, nisi ipsam viderit periclitari: quo casu plures dicunt licere ei subvenire, ex ipsa matrimonii institutione.
88. Ob suae incontinentiae periculum probabiliter dicit nonnemo
332쪽
. 8s. Licet conjugi excommunicato reddere debitum, et ab eo illud
petere: nam lex conjugii excusat uxorem obtemperantem, uti constat ex Gregorii VII. declaratione. Ιmo plerique dicunt excommunicatum posse petere debitum, quia non censetur Ecclesia eum in periculum adeo manifestum conjicere. 90. Negare una alterave vice debitum conjugale petenti, secluso
periculo pollutionis et gravis dissidii, videtur venialis culpa: quum
ex communi hominum aestimatione munus conjugii non semper
urgeat. Id dicendum si conjux remisse petat, et precibus facile cedat, vel si frequentius petat eadem nocte, vel die. Quod si periculum incontinentiae sit, cedendum toties, quatenus vires serant. Peccat igitur graviter quae viro vehementer excitato repugnat, vel quae renuit, cum certo suroris vel blasphemiae periculo. si . Paupertas conjugum non est causa suffciens negandi debiti: nam conjugii finis praevalere debet incommodis ex prole orituris, praesertim quum incontinentiae plerumque sit periculum, si negetur. Conveniunt omnes esse obligationem reddendi, si adsit in altero periculum incontinentiae : quod revera, ut bene advertit Coninch)vix non aderit, si in eodem toro conjux habitet, et alter debitum petat. U' Ex mutuo consensu oporteret quidem abstinere, eamque adhibere cautelam qua tollatur periculum : sed si alteruter petat, vix licet repugnare ob solam paupertatem. Si vir, sua inertia vel prodigalitate, causa sit paupertatis, videtur licere ei resistere, nam jus sibi nequit vindicare procreandae prolis, cui nullatenus studet providere.
92. Non debet vir jejuniis nimiis se reddere impotentem, nec mulier jejunando fieri nimis deformis, adeo ut eam vir aversetur. 93. Constat neminem ad peccandum teneri, ideoque conjugem non teneri reddere debitum, quoties actus ipse malus fit: Si culpa Se tenet ex parte actus, puta si alter petat in loco sacro, vel publico, vel si cum periculo abortus, vel sanitatis propriae, aut alterius, omnes conveniunt non teneri conjugem, nec posse reddere sine gravi culpa; tunc, cum actus sit per se malus, alter injuste petit, eo quod non
habet jus petendi. βs4. Si ex parte petentis actus sit illicitus, v : g: quod castitatem voverit, plerique dicunt conjugem reddere posse instanter petenti, si
333쪽
nequeat a proposito averti, absque gravibus dissidiis et peccatis : tunc enim reddens actum per se honestum lacit, qui alteri sua culpa nocet. Si petens jure petendi privatus sit in poenam, v: g: incestus; conjuX non tenetur reddere, quum jus eam eximat; sed potest, nam suo jure peiendi privata non est, ideoque reddere potest, quum petit. nimis gravis sit seminae. 95. Si actus sit venialiter malus, S. Alphonsus sic distinguit: actus est illicitus ex parte petentis, puta si petat ob Voluptatem, Vel alium finem leviter malum, vel die quo vult Eucharistiam accipere,
tunc tenetur reddere; quia, cum actus sit per se honestus, tenetur ex justitia ad reddendum, etiamsi exigens peccet graviter in petendo, ut diximus n. 944. Dub. 1. Si vero actus est venialiter illicitus ex parte ipsius actus, Seu copulae, ut si petatur situ innaturali, Vel tempore menstrui, aut puerperii, tunc quando adest justa causa, potest quidem reddere, cum quaelibet justa causa eXcuset a veniali. Iusta autem causa erit, V: g: ne incurrat indignationem alterius, sive rancorem illius quodammodo notabilem, et non possit eum commode avertere Dixi, poteat reddere, sed non tenetur, quia licet vinculum justitiae sortius sit vinculo charitatis, attamen cum actus sit tali modo per se illicitus, alter non habet jus ad illum. V s6. Si homo extra vas seminaturus noscatur, utrum uXOr possit eum excipere inquiritur. Equidem constat eam non posse id consilii, quum detestandum sit, probare: sed excusant eam plures eum eXcipientem, quia copula inchoata per se licet, et quod seminatio extra fiat, culpa aliena contingit. Caeterum quotiescumque possit precibus et monitis eum inducere ut coitum integrum habeat, videtur teneri: nec facile excusatur si ipsa absque gravi causa petat debitum, quando novit eum ita rem habiturum, nam ex charitate tenetur impedire peccatum viri: justam autem causam habet petendi, si ipsa esset in periculo incontinentiae, vel si deberet aliks privari suo jure petendi plusquam semel, vel bis, cum perpetuo scrupulo an ei sit satis grave incommodum, vel ne, nunc se continere. 's . Non tenetur reddere debitum conjugi qui remisit jus suum, V: g: castitatem vovendo ex consensu mutuo. Quod si ita consenserit, ut non cesserit suo juri, tune instanter petenti videtur reddendum, quum per se debeatur, et alter suo jure non ceciderit bono voluntatis proposito. Amenti reddendum non est debitum, quum I) L. n. n. 946. 2 Ibidem, n. 947. Dj0jtigod by OO le
334쪽
dominii usus ratione indigeat. Attamen si non sit omnino mente captus, licet ei petenti obtemperare, praesertim ne prodigatur semen, quando ex coitu nullum incommodum grave timendum sit. Cum muliere amente nou licet coire, nisi sterilis noscatur, proli enim inferretur damnum. Ρeccaret qui conjuges amentes comungeret ad
copulam, quum proles careret necessaria educatione.
98. Non tenetur conjux debitum reddere alteri adulterii reo, fides enim semel fracta alterum obligatione solvit, manente tamen conjugii vinculo. Igitur si de delicio constet, vel vehementia sint ejus indicia,
culpanda non est uxor quae renuit subesse marito. 99. Ebrio non tenetur conjux morem gerere, caret enim usurationis, qui ad exercendum dominium requiritur. Quod si non adeo ebrius sit ut nequeat rem habere, licet utique obtemperare, quamvis vix teneatur. Ad impediendum dissidia, rixas, et blasphemias plerumque oportet petenti acquiescere: quod si contingatessundi extra vas semen, id ebrio imputandum erit.
100. Qui ob incestum privatus est jure petendi debiti, tenetur
nihilominus ad reddendum : nec enim alter ob ejus culpam puniendus est. Qui castitatem Vovit, absque conjugis consensu, pariter tenetur reddere, quamvis nequeat petere, nam non potuit conjugis jus aff-cere suae Voluntatis proposito.
101. Conjuges tenentur ad reddendum debitum cum levi suo incommodo et damno, nam conjugio ineundo se obligarunt ad ea quae huic insunt. Si contingat alterutrum morbo aliquo laborare, qui contagiosus non sit, non debet alter ejus effugere consortium, nam et leproso debitum reddendum est. Quod si insectio timenda sit, ex medicorum judicio, vel si conjux sanus vehementer abhorreat ab alterius consortio, excusandus videtur, impossibilium enim nulla est obligatio. 102. Non tenetur conjux reddere debitum cum gravi periculo propriae vitae: nec etiam plerumque potest, nemo enim est Vitae suae dominus. Nequit igitur coire cum laborante peste, nam proximum est et manifestum mortis periculum. Attamen si proles necessaria sit ad
bonum commune, plerique dicunt licere se objicere discrimini. Si conjux petens in periculo incontinentiae sit, plures assirmant licere ei subvenire, cum sui periculo. Ad vitandum incontinentiam propriam,veldissidia domestica, et ad fovendum mutuum amorem, sentiunt quoque licere se objicere hujusmodi discrimini, dummodo non sit
335쪽
conjux reddere debitum eo laboranti: quod si velit obtemperare, penes ipsam est periculum morbi contrahendi in sis suscipere, et prolis concipiendae, quae aliquam hujusmodi labem habeat. Ob prolis periculum plerumque non tenentur conjuges se abstinere, quum praestet esse, quam penitus non eSSe.103. Uxor quae experta est se non posse parere absque Vitae periculo, non tenetur reddere debitum, nam cum tanto sui detrimento
nequit obligari: attamen potest reddere, nam licet illi se objicere periculo quod ex sui conditione oritur, praesertim si id ad vitandam sui, Vel conjugis, incontinentiam necessarium sit. Si semper pariat
filios mortuos, plures dicunt eam posse reddere, quamVis non teneatur, nam praestet insantes esse, etiam cum peccato Originis, quam non esse, et per accidens eorum mors contingit, quum conjugii usus
per se licitus sit. Ego distinguendum puto. Si scelus mors in utero contingat, vel alias, absque actu chirurgi vitam tollentis, utique videtur licere uti matrimonio, etsi praevideatur eventura: sed si sceium forcipibus tollendum constet, dubitari posset utrum liceat conjugio uti, cum tanto prolis detrimento. Equidem optandum ut abstinerent conjuges; sed quum incontinentiae sit periculum, excusari sorsan poterunt, chirurgorum permittentes arbitrio, quomodo cum uxore parturiente agendum sit. 104. Uxor quae in usu matrimonii se vertit, ut non recipiat semen, vel statim post illud exceptum surgit, ut sxpellatur, lethaliter peccat; sed opus non est ut diu resupina jaceat, quum matrix brevi semen attrahat, et mox arctissime claudatur. Ρuellae vim patienti licet se vertere, et conari, ut non recipiat semen, quod injuria ei immittitur: sed exceptum non licet expellere, quia jam possessionem pacificam habet, et haud absque injuria naturae eji
I 05. Conjuges senes plerumque eoeunt absque culpa, licet con-ιingat semen extra vas effundi, id enim per accidens fit ex infirmi. tate naturae. Quod si vires adeo sint fractae ut nulla sit seminandi intra Vas spes, jam nequeunt jure conjugii uti. 106. Tactus, aspectus, et verba turpia inter conjuges, directa ad copulam, permittuntur, quia veluti media sunt ad finem licitum adhibita. Hinc licet illis se invicem ita excitare ut copulam tacilius
perficiani. Quae autem ad copulam non reseruntur, et solius voluptatis causa fiunt, non excedunt culpam Venialem, si tactus per se
non sit valde foedus, et si non adsit periculum pollutionis. Equidem 28.
336쪽
status conjugalis jure censetur haec pleraque quodammodo cohonestare, et graVem auferre turpitudinem: secus plurimis Doriculis scrupulisque foret obnoxius. Et noc,'' inquit S. Alphonsus, etiamsi copula tunc ipsis esset vetita 'b morbum, vel esset imp sibilis ob impotentiam quas supervenisset. Quod si quis voto castitatis se ligasset, tunc plane forent illa omnia mortalia. Si impedimenium copulae proveniat ex assinitate vel cognatione spirituali, etiam tunc iactus hujusmodi excusari possunt a mortali, quum Poena legis sit strictae interpretationis. I 07. Quando periculum pollutionis in se, vel in altero praevidetur, dissicilius excusantur tactus hujusmodi a gravi peccato, Praesertim si videantur inchoata quaedam pollutio prout esset digitum morose admovere intra vas semineum. ') S. Alphonsi judicium damus: Ρuto probabilius dicendum, quod actus turpes ini r conjuges eum puriculo pollutionis, tam in petente quam in reddente, sunt mortalia: nisi habeantur, ut conjuges se excitent ad copulam proxime secuturam, quia cum ipsi ad copulam jus habeant, habenietiam jus ad tales actus, tametsi pollutio per accidens copulam Praeveniat. Acius vero pudicos etiam censeo esse mortalia, si fiant cum periculo pollutionis in se, vel in altero, casu quo habeantur ob solam voluptatem, Vel etiam ob levem causam: secus si ob causam gravem, puta si aliquando adsit urgens causa ostendendi indicia affectus ad fovendum mutuum amorem, vel ut conjux avertat suscipionem
ab altero, quod ipse sit erga aliam personam propensus. Ρrobabiliter dicunt Sanchez, Bossius, et Escobar: in reddente, tactus stiam impudicos, nisi sini tales ut videantur inchoata pollutio, esse licitos, quamvis adsit periculum pollutionis in alterutro, quia tunc reddens
dat operam rei licitae, ad quam obligatur propter jus petentis, qui
tametsi peccat, non tamen jus amittit, cum culpa se teneat ex parte personae.' U' Immitters pudenda in os uxoris etiam obiter, videtur psccatum mortale tum quia in hoo actu ob calorem oris adest
proximum periculum pollutionis, tum quia haec per se videtur nova species luxuriae contra naturam dicia ab aliquibus irrumna tio.)V 108. Tactus turpes sui ipsius, conjuge absente, vix Possunt carem periculo proximo pollutionis, ideoque plerumque damnantur peccati mortalis. Ratio, tum quia conjux non habet jus per se
337쪽
sit se disponere ad copulam ; unde cum copula tunc non sit possibilis, tactus cum seipso omnino ei sunt illiciti; tum quia tactus
pudendorum, quando fiunt morose, et cum commotione spirituum,' per se tendunt ad pollutionem, suntque proxime connexi cum ejus periculo. 1109. Conjuge absente, delectatio de copula cogitata non caret gravi periculo. Si delectatio habeatur non solum cum commotione spirituum, sed etiam cum titillatione seu voluptate Venerea,
Sentio cum Concina . . . contra Sporer, eam non posse eXcusari amoriali, quia talis delectatio est proxime conjuncta cum periculo pollutionis. Secus vero puto dicendum, si absit illa voluptuosa titillatio, quia tunc non est delectationi proxime adnexum periculum polluitonis, etiamsi adsit commotio spirituum, et sic revera sentit Sanchez, cum ibi non excuset delectationem cum Voluptate venerea sed tantum ut ali) cum commotione et alteratione partium absque pollutionis periculo. At quia talis commotio propinqua est illi titillationi voluptuosae, ideo maxime hortandi sunt conjuges, ut abstineant ab hujusmodi delectatione morosa. ' Venia sit dictis. I) L. vi. n. 936. 2J Ibidem, n. 937.
3) Inclytus scriptor Do Μaistro de conjugii abusu haec notavit, quae ponde
338쪽
I 10. Vinculum matrimonii solvi olim permisit Μoyses Iudaeis, eorum duritiei cedens; sed vim ejus integram statuit Christus lege illa gravissima : Quod Deus conjunxit, homo non separet : inde
enim iactum est, ut nulla prorsus hominis auctoritat solvi queat ligamen inter baptigatos homines contractum, et re persectium; duo rum quippe in eadem carne conjunctio est Christi cum Ecclesia imago simillima. Equidem constat nonnunquam baptizatos homines, ritu Ecclesiae conjunctos deinceps divortio separatos fuisse, laso alterutri potestate ad nova transeundi vota: quod contigit, vel quod matrimonium re consummatum non esset, ideoque pontifex supremuβsibi licere existimaret illud ob causas gravissimas Solvctre, quum deesset conjunctio carnis, de qua praecipue loquitur Scriptura; Vel quod ipsum jus naturae, vel leges Ecclesiae obstarent ne inter eos conjugium iniri posset. Quod autem matrimonium haud consum' matum religionis prosessione solvatur, ex antiquissima traditione
proficiscitur, juxta quam illa sui dicatio in Dei obsequium mortis
instar est, adeo ut famulus Christi mundo vivere non amplius sen seatur. Inter homines haud baptietatos non adeo constat firmitaβcontractus, solvi enim potest, uti vidimus, in fidei lavorem, alterutro ad fidem converso, altero vero detrectante absque Creatoris contu melia habitare cum fideli. Quando vero ex Ecclesiae dispensatione conciliatae sunt nuptiae inter fidelem et hominem non baptizatu B, dubitari potest utrum ullo in rerum eventu solvi queant: nobis autem
Videtur semper solvi posse, si renuat infidelis cum fideli habitare, de eo enim dici potest: Quod si infidelis discedit, discedat. 'III. Quaeritur utrum Catholico, ullo in rerum eventu, ad legis civi' lis praesidium confugere liceat, qua divortium vinculi conceditur. Ali
339쪽
eum, V: g: quod alteruter caruerit baptismo: quo casu licet quidem legis auctoritate se tueri, uti colligere est ex responso S. Congregationis S. Inquisitionis ad quaesita episcopi Νeo-Aurelianensis, die sSeptembris 1824, de matrimoniis quae ob clandestinitatis impedimentum invalida erant. Imprimis consuluit ut opera omnis adhiberetur ad inducendos eos ut Catholice inter se contraherent: quod si uterque, vel alteruter suam sibi libertatem vindicaret, et ad vota nova Vellet transire, obicem vinculi legalis tollendum suggessit, quod in agnitionem potestatis civilis in matrimonii vinculum traduci non posse ostendit. Ρoscenti autem novum cum alio inire matrimonium
suggerere, quod et sibi prius consulat, et ipsi parocho, agendo scilicet ut et sibi civilis reddatur libertas, et parocho nihil sit inde
mali obventurum, non id esset civilis repudii morem approbare, dummodo rite instruatur postulans id non ideo fieri, ut solvatur matrimoniale vinculum, quia nullo jam vinculo detinetur, sed lanium ut se ac parochum a legalibus poenis civilibusque vexationibus redimat Hisce vero penes Gubernium peragendis non se immiscere debent missionarii. Qui nubere exposcit, ipse negotium
112. Si matrimonii vinculum coram Deo subsistat, constat non licere divortium civile quaerere animo novas ineundi nuptias: hoc
enim divinae legi repugnat. Quod si gravissima urgeat ratio divortii
quaerendi, nempe ne cogatur maritus aes alienum uxoris solvere, et
ut huic ad haereditatem omne eripiatur jus, dubitari poterit, utrum Catholico liceat divortium vinculi quaerere, eo tantum ad effectus civiles usum. Si lex concedat divortium a thoro, prout in Pennsyl-Vania, hoc plerumque quaerendum erit. Caeterum in plerisque Statibus divortium a vinculo duntaxat conceditur, et ubi alterutrius optio datur, hoc sere semper eligitur, quod unice habetur emcax contra alienas molestias repagulum. Videtur licere illud petere in gravissimis quibusdam rerum adjunctis, ad propriam securitatem: non enim probare censetur potestatis civilis exercitium in vinculum, quum libertate civili illi restituta non utatur: sed ni gravissima suppetat ratio, non debet hoc uti subsidio. II 3. Utrum jurispertius Catholicus possit operam praestare ei qui legis beneficio ad novas transire nuptias quaerit, dubitari potest. Equidem constat nil iaciendum animo alium adjuvandi ui pravum exequatur consilium: sed quoties adest divortii a thoro quaerendi gravis causa, videtur licere operam praestare jure suo utenti, licet
340쪽
quis norit eum ultra progredi velle. Id eo magis dicendum quoties de valore prioris matrimonii dubitatur ob disparitatem cultus, vel consensus desectum. Sic contingit aliquando juvenem cum puella malae famae inire nuptias, quas pater ex curiae auctoritate dirimi vult, filium deceptum esse praetexens. Iuris peritus Catholicus non videtur
peccare rem prosequendo, praesertim si aliunde suspicetur consensum non valuisse ob fraudem, ebrietatem, vel impedimentum ecclesiasticum. Etiam non damnamus eum si clientis paries agat in rumpendo
vinculo civili matrimonii certe validi, quando gravissima est ratio, V : g : quod mulier adulterium admiserit: sed nunquam debet probare
114. Iudex Catholicus, ex legis auctoritate, dirimens matrimonium, non Videtur peccare, quamvis enim id aggrediatur quod legi
divinae repugnat, aliamen censendus non est eatenus velle sententiam extendere, qua conscientiam priori vinculo liberet; sed rem mere
civilem perficere. Quod si posset suam denegare operam, re aliis judicibus acatholicis permissa, videtur teneri. Idem de legumlatoribus dicendum, Catholici enim semper debent suffragia denegare legibus quibus divortium vinculi sancitur.
115. Divortium a thoro licet, et quidem perpetuum, ob alterutrius consortis adulterium; Christo enim docente licet dimittere adulteram, et par jus est uxori a viro adultero recedendi, quum in re marita conjuges pares sint. Equidem maritus potest uxori poenitenti et emendatae ignoscere ; sed parum sapienter toleraret peccantem: nam qui tenet adulteram, stultus est et impius. ' Attamen facile excusatur si eam apud se retineat, ad vitandam prolis infamiam, et Spem fovens eam corrigendam. Raro tamen adducendus est maritus precibus, vel consiliis importunis, ut cum uxore poenitenti pergat versari, praesertim si aliis innotuerit delictum : nam plerumque rei memoria rixas suscitat: et poenitentem iterum excipere nulla
lege praecipitur. Uxor facilius injuriam condonat, cui suadendum est, nisi morbus, vel rei, vel samiliae jactura ex venia immineat, vel mariti emendatio ex duriori agendi ratione verosi militer proventura sit: quod raro sperare licet. Ob sodomiam vel bestialitatem, divo