De officio artis obstetriciae concedendo solis viris

발행: 1804년

분량: 61페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ILLUSI RISSIME PRAESES l

HONORATISSIMI SOCII l

ὶ DP An vetus et apud omnes fere gentes celebris mos, quo non credam eXStare pernici OSiorem a me coram societate accusatus fuit , scilicet,

is Credi artem obstetriciam imbelli mulierum manui, inquam apud primaeVos, positis nondum scientiarum rudimentis, delapsa eSt. se Credi etiamdum , vita hominum pravis ineptarum molitionibus mille millies pessumdata et in dies adhuc praecipiti, quanquam jam scientiae istius cultus mirum ubique in modum invaluisse dici possit. se Trahi ita morem iniquum, a scientiarum et aevi nostri genio perinde ac a publica prosperitate, quam sane aliis in rebus quaviter Curant, alienum. se Institutas quidem oppido scholas esse, quibus erudiri quidem obstetrix queat, et benedicendum Sit, quia inde artis praVae et trucis mala, Circa partus, quos naturales

32쪽

vocant , Coercere utcunque intendimus 3 queis applaudere tamen omni eX parte non possimus, propterea quod usus, scientiae impar, in abnormi partu, consilium Sagax, et

strenuam uianum eXigente, tantum, quantum datur, hominum vitam et integritatem non Vindicet. se Questus demum: ita rem, sutam ab initio male, male et hactenus resui, eoque nos imbellis et iniquae non solum artis mala luere, sed et a via meliorum abesse; dolui, damnis tenuem praecipue et aspero labore exagitatam ruricularum gentem, ab urbibus et musis Temotam magis sic patere; quae si tuta hac in re foret, sarti tectique omnes dici possent. Si admisisse videar: su tacere obstetrices in naturales PartuS posse; salae Nimium largus fui: habet enim naturalis etiam et felix partus, tam diVersa, tam grandia, Saepeque tam immania ancipitiaque, quibus exercitii Vetus, et con Summatus Obstetricator obstupescat, anxiusque haereat; his imbelles conturbari, casuumque improvidas, in intempestivam vel securitatemh vel pavorem audaciamVe procliVes eSse, mirum non est, nam si instructionis in schola et praeceptorum lucrum Capiant, exiguum est et brevis memoriae; moX Vulgi errores et praejudicia pronis auribus recipientes, proprii studii et sincerae experientiae incapaces, in pristinam ignorantiam recidunt; serviunt spe mercedis, honoris quid aut gloriae non appetunt; artis Sinistros eventus, quibus parum affliguntur, fato adscribunt; errorum incuriosas non pudet aut poenitet; iique praeterfluunt, quin de correctione cogi tenti ultionem legis ob commiserationem non iuVOcaVerimus i

33쪽

nam et a complicibus pendenda poena foret. Ideo ne partus quidem secundus has intra manus Securus haberi potest. Moris inveterati et gra is, studio, quantum in me est,

acri remedia persecutus, opinabar, rem eX integro reficiendam esse, si validam et aliquo modo absolutam Vellemus; quod susceperam societati nostrae proponere, ideoque solam Virorum operam insumendam esSe, Verborum parcuS, quae Solum in rerum istarum gnaros dirigenda esse videbantur: momentis rationum, quibus niti possem, omnibus non USUS sum, quibus tamen diductis et explanatis crederem, adduci in consensum non solum doctos sed et Vulgus posse.

Tali modo in priscum morem, Vetustate quasi Sanctum, ubicunque receptum, et adVersario ViX ullo impetitum, allisus , submissa propoSitione putabam: sic innotescere et Propalari malum, eoque obiri ejus remedia posse, qua in re multo plus integra cujusdam societatis quam tenuis singuli authoritas valeat. Nam ad eruditorum consociatorum praecipue pertinet arbitrium, quod de salute universorum tractari debet. Equidem societatis de ista propositione sententiam non rescivi ; nec an Valida Vel invalida argumenta mea ViSafuerint Qui meam sententiam inierint, paucos quidem habeo; quod an verecundia in moris antiquitatem, an difficultate

34쪽

vel impossibilitate novae, quae instaurari deberet, normae, an ex alia quapiam causaἶ non dixerim. Attamen a proposito, quod bonum videtur, descere, et in re, Saltem Scopo non illaudabili, non ultro aspirare et eniti, nefas duxi; ideo, ut quondam edocere intentus fui: muliebrem artem illam mancam et expungendam esse, ita nunc indicare suscipiam, quomodo institutio talis adiri, sicque in meliora speratus Progressus parari queat SNam habeo viros doctos et gravioris authoritatis, qui annuunt: impares officio muliereS istas, quarum nobis passim copia fit, esse ; de difficultate Vero institutionis novae, ambigui metuere a) et tergiversari Videntur: tanquam modulos posuerim utcunque bellos, quos Vero impossibile sit,

canere.

Interea dandum est : habere suas difficultates novam institutionem; ast, num harum pavidi in meliora tendere, iamque recti, quam dignoscere licet, sinamus obire ἶ an tanta difficultas sit, ut in emergendi spem nequidem RSSurgeremus 3 videamus, quae sint illa difficilia, quo et media persequamur, quibus superare illa concedi fortassis posset.

α) Quos collocutus tantum, sentire mecum, scio; consentientem, qui praelo divulgaverit, nullum fere. J. P. FRANCK, author praecellens de politica re, quae medicorum est Shstim einee

quaestionem quidem movit, an utile sit rem obstetriciam virili omnino sexui tradere 7 respondere tamen in aliud tempus distulit. Credas siluisse virum illustrem verecundia vetusti moris.

35쪽

In quo, si eXtrema tantum tetigero; exactiora iis tractanda venient, quibus rerum gerendarum publica cura demandata est; horum arbitrio, integrum sit, totam et ex qua is parte rem spectare et emetiri, mihi venia sit, bonum quod apparet, velut e longinquo tantum indicavisse.

Scitur: populos morum Suorum, pra 'orum Utut et noXio- Tum, Perquam saepe tenaces esse, ignorantia fere, vel malorum inde orientium assuetudine , aut nΟVarum rerum paVore Socordia' e.

Ideo cupidis meliorum praepTimis eo tendendum est, ut moris praVitas , primo apud proceres doctosque , dein et universim patefiat, quo trahi in illum primum invidia, dein fastidium et aversatio posSit. Quamobrem periti et sagaces, argumentorum, in rem facientium, momenta, pensitent i, Si invalida fuerint, praetereatitur 3 si ambigua , subjiciantur ulteriori prudentium examini ε, his demum certum probatumque pronuncietur. Ita, vel dimissa, si nullius frugi propositio foret, Vel, si Valida, primum modo in meliora gradum factum esse, Opi

narer.

Congestis doctorum sententiis gliscit sensus Veri primum apud singulos, brevi post excitata contentione multorum,

universi consentiunt.

36쪽

Equidem mores, quo magis Vetusti sunt, omnesque gentes tenent, difficilius vertuntur; vicibus tamen temporum et illucenti indies magis sapientiae Cedunt', quis dixerit, meliora apud priores omnia fuisset, et nostra tempora pOSteris imitandum nihil afferre posse η Mirandum non est, si ignotae artis, quae apud priscos erat, nulla cupido fuerit; mirum sanet si ars, cujus jam praeceptorum probata series inviguit, trepidis imbellium manibus permittatur, scientiaque ViX non repudietur, qua efficacior ulla , et uberioris fructus vix

extiterit. Igitur publicis monitis atro carbone notanda iniqua ars est, quae ConserVare CiVium Vitam, dum fas est, omittit; excipiendus publicis tubulis numerus matrum foetuumque partu prostratorum 3 percellantur plan Ctu malorum incuriosae mentes ', lamentemur , Sic teneraS dilectasque matres, dirum horridumque Saepe in modum, discruciari, et diveXa

lem , sic familiarum, Sic communium nonnunquam Spem, sic robur patriae obteri. Horum sanet si vera ratio percrebuisset, crederem, induci potentes et obnoxios posse, ut in inveniendo tanti mali remedio allaborarent', quo, si illi demum legem salutiferam tulissent, his obtemperare non grave , Sed Valde gratum acceptumque laret. Vulgus novorum commoda, in quae propelli saepe debet,

TeSPuere, TaTum non est , rationi tandem, et secundis exemplis

37쪽

obsecundat , Nam et magna, urbaΠOTum praeprimis, pars, adoptato in partus Virili subsidio, modo obsecuta est. An in sua lucra ruricolas, bono et Vero Sane non minus ac coeteri Opportunos, impossibile sit adducere ἶRepelitis monitis, attenuata Vi praejudicii, studia nostraeo Vertenda sint, ut no 'us, qui subStituendus est, rei ordo, in adultam, ut hodie est, artem temporisque Tationem par, in promptu sit; huic Conjuncta peritorum opera insumatur; tali fere modo expeditis primum obstaCulis, nOVIIS , cum Sperato Successu, ordo iniri posset. Neque subire quempiam animus potest: praecipitanter e Gyneceis obstetrices cum odio aut aspero impetu ejiciendi, ut intrudi solus obstetricator queat 3 quamquam ingens malum vehementia Saepe remedia poscati, dandum sane quid consuetudini, dandum misellarum sorti 3 ne citra culpam, et ex improviso male plectentur, et Vitae alimoniam perdant. Tota utcunque res ita disponi deberet , ut singula in novam legem , si Iata et promulgata foret , congruerent, otiSque cunctorum responderent diversa enim et male juncta si emanarent, a scopo aberraturi essemus, aleamque pejorum adituri 3 quo quidem postea malam rem actam fuisSedici non posset, sed male. De proposito tandem unanimes quaerent, quando subire novum ordinem conducat 3 in id prompta quidem et absoluta mihi responsio non est 3 observare tamen Velim , moram,

38쪽

dum benefaciendum est, non conVenire ; prudentes ab extremis, morae et festinationis, perinde abesse intelligent, ne ex parte alia immaturum quid capessant, ex alia Vero, rei, cujus jam quidem desiderium necdum motum est, desideratae Vero Seri IIS, OCCasio praeterlapsa sit; quod quidem in hac ipsa re magis pertimescendum esse potest, tempore quo, jubente lege , obstetricum defectus curam publicam denuo

excitet, illaque in perficienda ista re quantistibet impensis

non parCat. Nemo sane praeterViderit, eX restaurata, ut praesens lex vult, obstetricum Te, oborturum insigne impedimentum pro

illa, quam proponimus institutione; si capto magni pretii

experimento tandem edoceremur: man Cam Semper et defectuosam rem obstetriciam intra mulierum manus esse, veluti

id composita ratione capacitatis foemineae cum artis difficultatibus augurari licet; si postea et cura publica in rem medicam et chirurgicam pro ruricolis reStaurandam , Conversa foret, perspectumque haberetur: alterius alteram adminiculis indigere, nec nisi conjunctas proficere posse. Non tamen pervicax is mihi animus est, ut bonae, quae mihi videtur, legis institutionem urgere intendam , propono tantum, quod medicorum, et boni Cujuscunque Viri esse dabitur; sapientiores viderint, an studiosi suasoris consilium acceptabile sit, nec ne; an in rationes aliarum legum, temporum, locorum, facultatum, aliaque congruat.

39쪽

Nam et ut caveamus , oportet 3 ne , si malum quidem, quod arripuerimus , non sit, Optimum Saltem , cujus jam prona , postea Vero difficilior multo occasio esse possit, omittatur, quo disciplina, modo restaurata, trudenda denuo

foret.

Si percunctemur , an per omnes una alicujus imperii provincias aut illarum circuitus institui novus ordo aut possit aut debeat ἶ non refrager iis, qui in discretis primum provinciis experiri praeferant, prout a Vetusto more plus alii, alii minus resipuisse Visi fuerint, prout et ex aliis causis in novum ordinem alii plus, minus alii proclives esse Videantur, aut ab illo magis alieni.

Utcunque res accipiatur, certum eSt: in tenuem, egenam et a musarum SedibuS remotam utcunque gentem curam praeprimis VerteDdam eSSe.

Illa enim gens propriis facultatibus artis et scientiae istius suppetias parare sibi non potest; urbes illis pabulum sufficiens, quin et illecebras offerunt, quibus suopte alliciet sustentari queant. Si artis beneficia in distantes pagos redundaverint, an orbus quiSpiam excessurus sit 8Sunt, qui per campanias jura reddunt, qui publicam tranquillitatem, qui annonam, qui mores CuStodiunt', an utilissima illa, et labore aspero defatigata populi pars istarum curarum de Salute publica expers gemeat 3 an ejus vita et integritas, sine quibus Vita beata nou est, hac ex parte male Custodita supersit 8

40쪽

Ηis recognitis, in alias medicinae partes conversi, barum in remotum rus, dees8e etiam ministeria percipimus 3 quo, si incumbant febres , nullum consilium validum in procinctu sit; nulla consilio juncta dextera manus, sauciis subventura φ . Itaque ultro perquirendum, an in singula parte laborantibus , opportunius non sit, universas complecti, Sicque officium et medici et chirurgi et obstetricatoris in unam eandemque personam congerere 3 sauel non posse solum, Sed debere ita rem agi, opinarer. Si primo obtutu difficultatem rei peragendae augere eXistumare quispiam possit, propius inspicienti, potius juvare, apparebit 3 Nam sumptuum ita minore dispendio commodorum multo plus redemi posset; et pro idendo parti, totum peragi. Sumptus non a Communibus, in ineptas ut plurimum et tenuioriS Spei, eXpenderentur 3 sed ferendi ab iis forent, qui in tantum negotium babiliores, tum meliora promissuri essent, tum et rejici indociles citra damnum communium eousque poSSent, doneC scientia et dexteritate non satisfecissent ; nam et laboris et impensorum praemium in muniis invenirent, quibus Vitam Alere eamque honoratam complere possent. Salus Campa- Diarum ita omni ex parte tuta foret Equidem vix possibile est, tot medicos . sir' gulam quaΠ-dam Partem exercentes, in dissitos pagos disponere, quot Sufficere omnibus possunt; numerus enim immensus DTet 3 cui non publicus thesaurus, non loculi privatorum Sustinendo par forent. I um et illud saltem studiorum pretium

SEARCH

MENU NAVIGATION