Observationes medicinales de febribus intermittentibus et qua ratione eisdem medendum sit

발행: 1785년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

mittente tertiana laborabat. Et cuna medicamento emetico' purgatus fuisset, corticem peruvianum assumsit.

Mansit nihilominus febris etiam post tres corticis unciaS. Ortum deinde largum alvi profluvium est , vomitusque; per quae multa impura stipra infraqueo fiduum excussa sunt. Etiam post: haec febris continuavit. Quare quoniam ex his judicabam, multa in us impina superesse, i rursus medicamentum VO mitorium praestiti: quod , ut multam bilem ejecit, febrim ex toto finivit. Talis autem febris etiam cum adhibito multo cortice ideo remansit, quoniam ejus fomes intus super erat. Excusso vero fomite desiit, vel quoniam Iniasma materia caruit, cui jungeret st: Vel quoniam corticis peruviani virtus, quae antea frustra in sanguinem inti averat, nune sine impedimento in eodem agere incepit.

Atque ad illud quidem , quoniam id magni

in febrium curationibus momenti est, bene attendi debet. Deinde etiam ciborum ratio habenda est. Scilicet ob quos, si noli satia continetiuir aegri, se

102쪽

bris et dissiculter subigitur , et subacta iterum resurgit : saepe emin cibus, etiam qui sanis confert, sepios offendit. Verumque est, quod olim HIPPOCη Aae Es dixit: si quis febrioitanti cibum det , quem fans exhibet, sano equidem robur , agro,

to vero morbus est. Quare neque ova neque carnes inclinata ut quidam volunt) febre , aut ubi

ejus Quaedam adhuc reliquiae corpori inhaerent, concedi debent; sed eX1pectandum est, donec major in corpore integritas sit: tutius enim talia offeruntire post: largum illud tenuis urinae profluvii irh; quod ut supia memoravimus, indicio est, quam

plurimum ex febre excussum esse. Diatetices maximum es, observare ae cavere , uti in acutis , sic et in longis morbis et febrium intensioneι et remusiones, ut rempora caveantur , quibus non oportet cibos offerre , et cognoscantur quando tuto osserrendi sunt: uti etiam quando plurimum ab intensione abfuerint. r Postremo etiam de venaesectione Inter authores,

disputatur: ex quibus alii juvare curationem asserunt, alii noeere, quasi per eam febris aut dissiculter medelam admittat, aut ea, quae desiit, facile revertatur. In his autem nihil perpetuum esst; sed prout diversae causae occurrunt, diversa etiam de venaesessione ratio habenda est. Potest enim ea alios aegros offendere; alios non laedere

103쪽

Convenit, si corpus sanguine abundat, et calor exsuperat; si accessiones confunduntur, sic ut in calore continuent; aut alius quidam corporis etffectus intervenit, qui venaesectionem requirat. In lais enim cort*X peruvianus postea silmiliter profecit, ac si vena ante secta non fuisset.

Nocet inclinata jam febre; aut ubi plurimum

ex ea imminutum est; aut aliquae adhuc ejus reliquiae. corpori inhaerent: sub hoc enim exitu, si sanguis e vena mittitur, febris iterum exasperatur; et ea, quae decessit, revertitur. Saepe enim mulieres, e quarum pede, propterea quod meus es defecerunt, eYtractus aliquandiu post febrim sanguis est, iterum in febrim relapsas fuisse vidi. Ob quam utique rationem Sydentiamus venaesectionem, febris ubi intermittens es , damnavit. s Sed cur venaesectio, scilicet a qua in diversis aliis febrium speciebus praesidium habetur, contraria febri intermittenti est ' an propter defectum sanguinis 3 utique quoniam venaesessio fomitem non

demit, et naturam ad coquendum ineptam essicit.

Ita fere persuadet proxima morbi historia. AEGROTus XVI. Virgo 36 annorum initios statis anni I sa febre intermittente quotidiana laborabat , a qua post purgantia remedia et corticem peruVianum evenerat: et per tempus aliquod morbi ex- seel. I. capit. s.

104쪽

9Opers mansit, ad prOXimum usque sanguinis menstrui fluXum: at quo tempore is erupit, etiam febris reversa est; sicque per menses aliquot. Donec post multum continuo que adhibitum corticem febris

duos menses desiisset. Deinde Medicus venam secari jussit; propterea- , quod sibi persuadebat, quasi aegra sanguine abundaret. Misso autem sanguine febris eodem die reversa est. Quare ex meo consilio aegra primo medicamentum vomitorium, post, corticem peruvianum permultos imposterum menses cum pertinaeia coni,nuavit, quae quidem medicina effecit, ut febris, etsi ea quot mensibus cum ipso sanguinis fluXu reversa fuisset, nihilominus mitior atque mitior evener-rit, donec post duos menses omnino eXpuncta fuerit. An ideo secundum HIPPOCRATE: 1 quibus iufebribus quartanis sanguis e naribus fluxerit, malum

est t) quoniam ob sanguinis jacturain febris, quae

per se olim curatu dissicilis erat, corpori diutius inlYerendo, noXam eidem reliquit Sed nonnunquam etiam ipsa venaesectio, si vel sub ρYspectatione proximae accessionis, vel quo tempore aeger febre inhorrescit, instituta fuit, sectuidam valetudinem praestitit. Narratum enim acti Aptior. s Sect. 8

105쪽

cepi a viris fide dignis, quorum alter Io alter P annorum erat, se posteaquam in puerili aetate febre intermittente dicitius laboraverant, subit' ut secta in ipsa accessone medioque frigore vena fuisset, per- sanatos fuisse : neque quod maxime mirum videri

potest) post hoc ipsum frigus incaluisse se; sed

deletam protinus et quasi cum ipso sangaine extus fusam fuisse febrim. Neque imposterum quapiam

febre intermittente ad longam hucusque senectutem Iaborasse se, donec alterum eX his, cum annum 73 agςret, febris tertiana prehendisset; quam cortice peruviano facile submovit. Refert quoque LAZARUI RIVERI Us u) mulierem gravidam septimestrem subito a febre inter mittente tertiana, qua mensis si alio frustra adhibi tis et venaeselinionibus et medicamentis laboraverat, liberatam omnino fuisse ; cum una ante proXimam febris access1onem hora secta vena fuisset. Authorlaovus observationum communicatarum x ) febrim

tertianam duplicem protinus extinctam fuisse vidit, cum aegri viri vena instante paroxysmo secta fuisset, Ibidemque μ) dicitur empiricus febrim tertianam jugulasse; cum in ipso accessionis principio venam secasset. Idem Sydentiam vidisse credibile est; qui venae

ω observat. centur. IV. Observat. 72.

1 Ibidem cent. IV. observ. 83. g. 7, 1ὶ Decerpt. observat. S.

106쪽

st monem febre intermittente laborantibus semper nocuisse asterit, nisi eo dein ictu chirurgi gladiolus , quo venam pertundit , Vsam etiam febrisn confodiat. Caeterum, magis ad rem pertinet, scire, febresne solae sint, an alia his quoque mala accedant : id est, num cum multo sanguine calor urgeat, an in aliqua corporis parte inflammatio subsit, ceu Pleuritis, Periplaeumoniave aut alius quispiam

malus morbus inter Iaenerit , qui venaesectionem eXigat, contra Vero noxiam fore venaesectionena

puto quae mediis inter accessiones diebus aut ubi multum ex febre jam minutum est, instituitur, quoniam eX ea pejor febris sit. Supervacaneum autem

esse intra ipssim febris aestum, qui sine alio quο-

piam vitio est, sanguinem e vena mittere, quoniam id neque adjuvat curationem, neque febrim repellit: sed fortassis coctionem rurbat. Atque hae quidem praecipuae causae sunt, propter quas et febris dissiculter submovetur, et facile revertitur, et saepe perniciosa elaenit, et ipse quoque corteX Peruvianus non vulgo tantum sed et

multis medicis male audit; scilicet qui omnia ista

vitill in corticem peruvianum con)iciunt, quae propria ipsorum culpa contingunt. Nam qui ita cum assumto cortice peruviano male habebant, eos idem cortex, si recte adhibetur, restituit. Sect. I. cap. s

107쪽

De recidivarum febritim ordine. Superiore capite causas dixi, propter quas febris intermittens et difficulter submovetur; et saepe revertitur, hoc proponam, in quem diem ea, si revenit, incidat. Observavit olim SV E NAAM recidivas febres eundem diem servare, in quem, si absque adhibito auXilio continuassent, incidissent: potissimum ,

quae pro ime. Post curationem reverilantur. Ob

quam causam ut CA L sus ab monuit, si febris quievit , diu meminisse ejus diei convenit eoque m- rare frigus , calorem, erudidate=n, las ιdinem. δε- eile enim revertitur , nisi a farno quosve aliquamdiu timetur. Id vulgare est, maXimeque si febrim inter et recidivam breve spatium distabat- At potio longum temporis intervallum, intra quod constituta perfecta valetudo esse posset, febrim in certum diem incidere magis mirum est. Quod saepe observavi; et potest id unusquisque eXperiri, qui

febrium dies notabit, et numerare continuabit.

Ita v AN Sw1ΥΕN b) virum vidit, qui in febrim quartanam recidit, qua quinque mensium spatio liber et bene antea sanus fuerat. Id fit, si febris cora Lib. m. Capite IL

108쪽

ilae aiate suppriinitum quam ejus sentes cochus est. Quod si vero antumnalis febris recte desiit, et ea nihilominus proximo vere revertitur , ipsa, ut si1pra monui, post quinque circuitus ex toto finire consuescit, neque revertitur. AEGROTus XVII. Ego longiora inter recidivas Intervalla notavi. Juvenis a P annorum die Augusti atini 1749 in febrim intermittentem tertianaim incidit; quam vomitu et cortice peruviano ad noavei se usque menses propulit. Recidit in eandem die a 3 Aprilis anni IPSO, quam item 1 omitu atoque eortice quam longissime profligavit. Relapsus iterum die 13 Julii 17 31 in eandem febrim est,

postquam imposterum tutus mansit. Numeratis autem per omnes istos annos diebus compertum erit, incidisse istas febres in certos illoa dies, quos accessiones, si continuassent, habiturae

fuissent: et quod magis mirum videtur ) in eandem semper horam undecimam scilicet vesperti.

AEGROTus XVIII. vir so annorum initio mensis Septembris anni 17so febrim intermittentem tertianam habebat; a qua post adhibitum corticem peruvianum liber mansit octo mensium spatio. Deinde vero sub finem mensis Aprilis anni I 31 in eandem hoc ipso die recidit, quo febris accessisset, si medio in erea tempore eadem continuasset.

109쪽

AEGROTus XIX. Virginem 6o annos natam febris intermittetis tertiana die prima ocles ,ris anni I 31 prehendit. Inde liberata est corticis peruvia. ni auxilio: et novem poste a menses sana inansit.

Recidit in eandem febrim die I Julii anni 1 sa. post eandemque optime habuit, octo iterum meliasiuiti spatio. Reversa iterum die Ata Martii et die 13tia Aprilis, et si Maji anni 1 33 eadem febris est:

alteraque ex istis recidivis versa in continuum est A vG Roae Us XX. Vir annos o natus Viennae austriacae die 14 Julii anni 17 o hora s vespertina febre intermittente tertiana laborabat, indeque ex cortice peruviano sanatus Hanno veram profectus est, in quo loco aliquamdiu commoratus est, abisi hinc Μogantiam venit bona cum valetudIne.

Anno deinde 1 33 die sta Augusti hic Moguntiae in eandem tertianam eodemquot die eademque hora, quinta nempe vespertina incidit, quae tempora febris servasset, si suum ea accedendi ordinetia non interrupta continuasset. Mirum profecto est, quod neque longum temporis intervallum, neque lata locorum distantia, neque caeli diversitas illius quidem febris sive ordinem sive diem sit e horam mutaverit. Adeo enim diu potest materia chronica cruda in corpore latere, donee mius

110쪽

ina iterum admittat, cum eodemque visita febrim efficiat. Nonne per talia exempla ad credendum deducimur , quasi suuin quaeque febris privatum fomitem habeat 3 sic, ut idem mi asina cum alio fomite quotidianam, cum alio tertianam, quartanam cum alio efiiciat : mutari vero febrium accessiones et in alium circuitum ordinari, sic ut ex quartana quotidiana, ex quotidiana tertiana et vice versa fiat; quoties idem natasma in alium atque aliam fomitem incidat. Mutari autem ita ipsum fomitem posse sive per ejus materiae transpositionem, sive per peccata in diaetam sive per vitia, quae febris ipsa inveterando corporis humoribus intulit. Quomodo autem corpus ipsum Pereandem febrim vitiari possit, libro tertio dicetur. Caeterum non vehementur frugi ista recidivarum. contemplatio est: attamen utilis esse poterit, ubi de morbo, qui incipit, dubitatur, ii ire febris interimittens an quidam alius funius sit Z In his enim numerare dies oportet; et videre 1ian in diem, qui uni ex prioribus febrium accessionibus respondet, morbi initium aut eXacerhatio cadat. Quodsi ita inciderit, conjectura erit, febrim, quae incepit, intermittentem fore. Quae vero febris ex toto eXpuncta est, eam nulla recidiva sequitur.

SEARCH

MENU NAVIGATION