Observationes medicinales de febribus intermittentibus et qua ratione eisdem medendum sit

발행: 1785년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

oppressi sunt, ob id quod corticem peruvianum

non acceperunt , sed communibus tantum auXiliis usi sunt. Nonnulli naturae beneficio evenerunt. Multi posteaquam morbus diu traxit et deposita Pleuritidis larva inc certos circuitus distinxit se , sanati sunt Hic morbi, qualis ea tempestate fiaerit, faciem

paucis describam. Initio frigus erat, deinde calor continuus ad morbi exitum usque. Cum ipsa accessione ortus acutus magis in sinistro quam in dextro latere dolos est: sitis magna, nausea et saepe vomendi desiderium, accessit delirium, ubi aegri oculos, veluti sotnnum captuxi clauserunt; intraque idem delirium iterum vigiles evenerunt. Arteriarum pulsus frequens et celer erat: ma De que quo tempore intenta febris est. Continuus per confusas febrim accessiones calor erat: ' ipsaeque eXacerbationes magis quotidie quam tertio die nunquam quarto advenerunt: intraque istas eXacerbationes ferox delirium, aestus, corporis agitatio, inquietudo, atque praecordiorum angustiae aegros agitabant. Inter haec acutas lateris dolor, ut coepit, continuavit, neque in febrium remissione quicquam inclinavit se. Per istum doloxem tussis vehementer Ursit; quae modo nulla, modo pauca, modo etiam multa sputa,

sive alba sive i sanguine tincta traxit; eadem que modo protinus ab ipso morbi initio eduxit; modo

tardius; post quintum scilicet diem emolita est;

132쪽

inodo etiam horum omnino nihil. Neque item melius habuere, qui multa, quam qui pauca sputareddidere. Etenim ipsa quoque expecturatio nec- quicquam profecit. Supervenit tertio nonnunquam etiam altero nonnunqnam quarto) die largum alvi profluvium; quod multa aquosa, putrida

cadaver olentia ires aut quinque dies, nonnun- quain longiore tempore infra traXit, atque aegrum

Per imbecillum reliquit. Vixque aliquis istius alvi

fluxus eXpeis mansit.

AEGROTυs XXXIII. Anno 1 31 vir macer 36 annorum, post febrim quartanam quam diu traXera , aurigine tinctus est. Deinde febris exspers bene habuit, et cibos vehementer desideravit. Non multum pqst temporis, die ψ Januarii acutum tui sinistro latere dolorem accepit, cum fligore et magno deinde calore. ; tussis etiam acerba pressit. Accessit vesperi delirium, intraque id aeger corpus inquietum habuit, et quaquaversum projecit. 9b quae missus protinus e vena sanguis iterum. que missus est; et praestita medicamenta refrigerantia sunt, fomenta item enaollientia supra affectam partem. Nihilominus ex dolore atque delirio nec- quicquam intra noctem minutum est.. Erupit altero die plurimus sudor olens; mens rediit, urina sedimentum lateri trito simile praecipitavit; lingua χrdida erat, ciborum nausea, et

133쪽

mittentis acce1sionem. Inter haec et calor magnus, et multa sitis, et acutus dolor , Ut ante caeperunt,

continuarunt. Accestit largum alvi profluvium, quod multa putrida, cadaver olentia quinque dies eXcussit et aegrum perimbecillum reliquit. Obquae signa, quoniam ea febri intermittenti propria esse videbantur et febris ipsa non diu antecessit, corticem peruvianum per minutas portiones breves inter caloris remissiones praelliti ad duas uncias usque. Hic necquicquam movis: etenim mansit idem acutus lateris dolor, mansit acerba tussis, quae nihil emolita est, accessit idem major calor vesperi, eadem noctu deliria fuere, inquietudo eadem , praecordiorum anxietas, inane similis sudor, deinde urina clasia; post 1ectior mens, intercessit largum

alvi profluvium, quod aegri animum saepe depressit;

atque vires vehementer convulsit.

Ad exitum quinti diei clausa alvus est; nono die post quinque corticis uncias, aeger Omnis doloris , caloris, atque sitis expers convaluit, noctu quievit, urinam limpidam emisit, cibos desideravit; deindeque vires omnino recuperavit. Multi proXimo vere , quo tempore popularis iste morbus evenit, similiter decubuere: et siquidemhorum alicui ulcera juxta oris labia erupe.

134쪽

runt, is protinus doloris, etiam qui vehementer ii latere pressit, eXpers factus est. At pejor morbus vere anni IT a erat, qu0niam is nulla febris intermittentis indicia habuit, sed in calore uti coepit, etiam absque reinissione

continuavit. Initium cum frigore et acuto lateris dolore erat, quem calor Urens eXcepit simul et nausea,

accessit sitis cum magno frigidam bibendi desiderio; quam ubi aegri biberunt, protinus eandem vomiturejecerer lingua arida evenit, tussis acerba et spiritus dissicilis: vigiliae, deliriumqtie feroX mentem e agitabant, Inter haec saepe sedor erupit. Supervenix altero te iove die putridum alvi profluvium , quod per nauit0s dies trahens aegros maxime imbecillos effecit. Cum his praecordiorum angustiae, inquie'tus animus et corporis agitatio aegros saepe e Xerce

bant. Sputa alii multa vel alba vel rust a vel caerulea vel sanguine tincta liberaliter ejecere: alii nihil horum sed inani tussiendi necessitate vexabantur. Arteriarum pulsus frequens, exilis , saepe inaequalis erat; nonnunquam ipse defecit. Et ubi aliquantum quidem morbus inclinavit se, nonnihil ex delirio atque sudore ininutum est; necquicquam Vernmens ex toto constitit AEGROTUs XXXIV. Anno I7 2 Vir AO aim npruna die 16 Aprilis post comesationes porum

135쪽

atque iram noctu inhorruit; simul et acutum in latere dolorem accepit, cum summo calore, siti inexplebili, magna spirandi dissicultate et atroci tristi. Supervenit altero die largum alvi profluvium ,

quod multa putrida eXcussit, et corporis Vires vehementer contrivit. Acceissit, pertinax delirium cum vigiliis , lingua aspera evellit, dentes sicci et vox clangodes. Cum istum quidem aegrum tertio die accepissem, protinus sanguinem e vena iterumque et altero

item die misi; Julapia amisto melle et nitro atque decoeta emolli itia imperavi, quae liberaliter biberet: impositaque affecto lateri fomenta emollietitia

sunt. His aliquantum quidem ex morbo necqukquam autem eX periculo minutum est. Postri cum morbus aliquas febris intermittentis notas monstrasset, multum corticem percivianum

superioribus au iliis adjeci, qui aegrum I intra dies restituit, Simili curandi ratione multos imposterum seg ros, quos hie recitare nimis longum foret, eripui. Potuit quidem istud alvi profluviurn , quod omnes tales aegros prehendit, metum incutere, cum quoniam aegrorum vires, quae per se satis imbecillae erant, Vehementer contrivit; tum quoniam assumta medicamenta protinus inconsecta infra eXcussit,scque corpus auxilio destituit Quae res iussi dein

136쪽

et satis longam curationem effecit. At multum ta-inen ad bonam valetudinem contulit, ob id, quod impuram colluviem, quae circum praecordia colverat eXtus traXit. Verumque est, quod olim Η1ν-roc RATEs dixerat: uuibus in febribus dolore lateris fiente alvus multa aquosa ac biliosa egerit, hi alievantur.

Rectius utique in his adhibito protinus medica.

mento vomitolio occurri potuismet : ex eo enim morbus et brevior et curationi magis opportunus

factus fuisset. Quod semel feliciter executus sum. Vix autem ita obveniendi occasio hic facile pa-test ; cum quoniam, quo tempore Medicus in auxilium vocatur, istiud alvi profluvium ad summum jam pervenit, et aegri vires vehementer convulsit, tum quoniam quod oecupavit, ipsum a vomitorio viX curationem recepisset.

Ubi id obtinuit, multum corticem peruvianun superioribus auxiliis adjeci, scilicet ut aliquantum ex eo , etsi plurimum infra ejectum fuerit, nihil ominus id quod intus triansit, interea febrim si non excutiat, tamen minuat, donec clausa postea alvo idem eandem excutiat. Qua curandi ratione veluti nunc tutissima tales aegros juxta decimum diem ad sanitatem perduri.

137쪽

Tussis etiam, et qualem in ista morbo sputarationem habuerint, privatam considerati0nem sibi vindicavit. Ex ea enim alii aegri promptius, alii vero tardius sputa emisere; alii plurima alii nulla habebant: alii costa larga facile, alii cum dissici sultate tenuem lympham , alii item alba, alii flava, alii ruffa, alii sanguine tincta, alii caerulea, alii etiam viridia , alii varie colorata. fecere. Quae quidem diversitas a diverso vel pulmonum vel lateris vel ipsius sanguinis sive recenti sive antiquo vitio provenisse videbatur. Neque in his ea auxilia, quae sputa emolliri consuesculat , quidquam prosece unt , sed modo aliquid, modo nihil, modo multum, sine certo effectu, eXtraXerunt. Nonnunquam post febrim , et cum corporis vires aliquantum invaluerunt, secuta eXpectoratio est. Maxime autem notatu dignum erat, tussiin in

ipsis febrium intensionibus aridain, in remissionibus humidam fuisse, post, ubi plurimum' ex febre per corticem demtum fuit, sputa liberaliter exivisse:

expuncta vero febre neutrum horum.

Ita dissicilis aridaque nassis mansiti si non recte

occursum est, et febris diu traxit; humida vero eadem atque facilis evenit, ubi corteX peruvianus promptius adhibitus est. Nonnunquam tali curatione tussis et lateris dolor simul omnes absque spu- to desieiunia

138쪽

state frigida acuto lateris dolore correptus est: intra quem, etsi enim multa remedia, quae pleuriti. cos juvare consuescunt, assumsisset, nihilominus tussim aridam diu traxit: ut autem adhiberi cortex peruvianus ccepit, ipsa tussis facilis evenit, multum sputum trahens: ipsaque post duas corticis uncias aegrum ex toto dimisit. Similiter senecio, quem mense februario pleuritis prehendit, cum acerba iusti tenax sputum sati-guine tinctum dissiculter trahente male habuit. Accellit delirium , calor urens et inquietudines. Adhibitus septimo die corteX peruvianus facilem e X- pectorationem effecit, et inulta sputa flava viridiaque eduxit: proximeque dolorem stinui et tussim

delevit. Excussit etiam corteX peruvianUS, Cumis die septimo adhibitus fuisset, tussim aridam atque acutum lateris dolorem I absque sputo imposterum, vetulamque seXaginariam, quae ideo diem fere egit extremum, saritate restituit. Et profecto terribilis istius morbi facies est;

maximeque ubi accessiones aut quotidianeae aut duplices tertianae sunt; aut ipsae confunduntur, aut incertis temporibus adveniunt. Tali enim caloris

confusione nulla fere de febre intermittente suspicio est, sed potius morbus ipse pro vera pleuritide

habetur. Quodsi largam alvi profluvium huic in

139쪽

Ia Scidat, intraque id animus saepe deficiat, neque sputum coctum ante quartum quintumve diem sequatur; potest utique timeri, ne propinqua mors in-

alaret. IAt summa periculi posita in causae fallacia est: siquidem cum iste quidem lateris dolor nullam a

communibus remediis , quae caeteros pleuriticos Juvare consuescunt, medelam adimittit, sed corticem peruvianum ad curationem requirit; utique plurimum interest nosse , morbus qui est, verane Pleuritis an febris intermittens sit 80tiare operae pretium facturuim me esse existimo, si eas notas, per quas talis morbus dijudicari possit,

nunc recitaVero; maginaeque cum magna febris intermittentis indicia non retineat- . Sunt autem

istae quidem notae potissimum similes his , quae

paulo ante habentur, quam febris intermittens erumpit: aut quales febris, quae pro Ytine ante submota nondum eXpuncta est, relinquit; id est, si initio horror longior et majus frigus est, quam a quibus febres continentes incipere consuescunt: si major protinus sequatur calor, in eodemque aegri citius eXardescunt, si saepius vomituriunt; si os amarum , linguam viscosam et velliti pasta obductos dentes habent; si gustantes panem secatinum acidum , triticeum vero instar cerevisse fermentiam aram esse putant; si jura carnium ipsasque car-

140쪽

126 1ies nauseant; si coctas carnes aut et eos homines iqui a prandio revenere longius, quam quidem sanus aliquis potest, odore percipiunt, indeque 1aauseant ; si vinum album rhenanum quod eXperinienturi de vino rubro nondum cepi) etiam cum sitiunt, respuunt, idque, nunc vappidulci esse pu tant , quod olim etiarn cum Iliknrie hiberiaiah

conjectura erit , ni6rbum , qui est , ad festim iii.

termittentem pertinerea

si sine medicamento calefaciente et absque foci igne saepe insudant; et nulluim a tali sudore levamen accipiunt; si post potuiti calidum protinus sudore juxta fr6ntem et in pesore immadescutit; si

durus lienis tumor ubi talis a febre intermittenteo lini remansit, nutae iterum increscit; si dolor aliquam corporis partem in qua ante sive os framam sive loca pulsuiri fuerat, sive quae alio quopiam Veterano vitio male affecta torpuit, nunc iterum eandem per certos circuitus premit, si vultus et inferiores pr primis ioculorum palpebri subflavae sint celetior de febre intermittente suspicio habetur Si sudos odorem ingratum sub acidumque, Veluti a febre intermittente spirat; si urina rubra evenit . . et spuniam diutius sustinet; deindeque ut frigescit, turbida fit , atque sedimentum lateri trito simile prae cipitat; stimul et matulae parietes intus pelle alba atque caerulea induit , aut si eadem etsi initio morbi

SEARCH

MENU NAVIGATION