Observationes medicinales de febribus intermittentibus et qua ratione eisdem medendum sit

발행: 1785년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Denique quantum eorticis satis sit , ad febrimi omnino excutiendam, illud certo circumscribi polidere non potesti Debet enim ejus modo plus, potest etiam modo minus offerri; prout sive febria ipsa sive aegri aetas sive vitae genus, sive anni tempus erit: maximeque prout fomes Vel plus vel militas coctus fuit, aut cristes perfectas imperfectasve morbus habuit. Est enim vero maxime simile , r eidivas eX eo provenire, quod intus a morbo remansit; illudque omnino minimum saepe esse,pl Optereaquod multos nonnunquam menses sine noxa ante lateat , quam incrementim accipit, quod possit recidivam efficere. Durissimum item esse talem febris fomitem, ut quem neque mutare valent

corporis eXercitationes vasbrumque atque humorum omnium motus , neque longum temporis intervallum ita benignum eum reddere, ut recidivam non suscitet. Ob quam causam febris fomitem ante coqui volo, postque febrim ipsam multo cortice quam diutissime prosequor. Et fuerviat, qui me consule

istam medicinam sex etiam octo menses imo integrum annum continuarunt Neque sie unquam multus corteX ullam noxam corpori reliquit: neque verum- est , iquod post S Y D E N A A MU M e ) B GL e Seiff. II. cap. s.

112쪽

11 AAvius d) credidit, quasi a multo cortice peruviano scorbutus fieret. Quem vero eXitum e corpore coctus ipse febris fomes sumat, et quomodo tune ipsum intasma iners eveniat , partim superiore capite quarto dixi, partim in fine ultimi libri ponam, nunc ad accidentia descendo.

Mulier grabida, si febre intermittente labo et , quo modo curari debeat ρGravidis mulieribus, si febre tentantur, citius adhibito auYilio surcurri debet: scilicet, quibus tanto niagis omnis observatio necessaria es , quanto magis obnoxἰa ossensis infirmitas est. e ) Quod duabus potistimuin de causis necessarium esto; et ut quantprimum bonn valetudo contingat, et ne morbus prolem ipsam praecipiter. Mulieres enim gravidae, quae per se satis pronae ad vomendam sunt, magis adhuc propter febrim vomitu veXantur, ob que eum possunt campleno ventre facile herniam accipere; possunt ab Irtuita facere, etiam quae ab Ortire non consuerunt: postulat magnairi sala linis eri utero jacturam pati,

113쪽

perque eam foenim ante rectum tempus eYcutere, maXimeque ubi tales matres sanguine abundant.

Et siquidem propterea abortum faciunt , is magis in ipsam sebrim quam in medios inter accessio1aes dies incidit. Quodsi vero earum febris etiam ad

postremum usque partuS terminum tuto trahatur,

aut in ipsi im partum incidat , aut proxime post partum incipiat , possent nihilominus Ob eam et sangiuis et lochia , quae liberaliter fluere deberent, intus reti.

Deri, et sive uterum sive cerebrum inflammare. Ipsa vero proles, ubi ob istas causas citius eXcludi rur, proxime aut eX tinguitur, aut si supervivat , aerumnoste valetudinis manebit: aut morbum ipsum a matre accipiet. Ita alia . proles totam corporis superficiem rubram, eandri costi instar habuit; alia universam cutim maceratam et veluti ex feris

venti aqua adustam , alia similiter febrim intermitatentem. Atque solent istae quidem febres magis eodem die eademque hora matrem simul et prolem prehendereA nonnunquam etiam diversis tempori bus accedere; sic ut uno die mater, altero proles

aegrotet.

Quare eXpedit protinus adhibito auxilio occurrere ; cum ut morbus, qui esst , cito tollatur; tum , ne novum aliquod vitium eidem supervelitat: in mora enim periculum ess . Ob quas rationes multus cortex peruvianus mediis inter accessiories die.

bus mulieri dari et deinde post excussam febrim diu offerri debet.

114쪽

Neque refert , si periculum urget, alvus plur-maeo pursata ante fuerit, necne: quod, si fieri potest, purgato et febrim submoveto; sin minus febrim ipsam ante purgationem subigito, et eX- spectato , dotiee musis pepererit et lochia satis

fluXerint. Rectius autem eXercitatus Medicus intervallo uti noscit, intra quod cum utilitate purget. Atque ita potest idem auxilium duos, matris nempe et faetus in utero, morbos submovere. Et profecto est corteX peruuialaus omnium Optimum auXilium, tam ad persanandam matrem, quam ad ipsum foetum robotandum confirman. dumque, veluti protinus narrabo.

AEGROΥus XXI. Anno 17 9 die decima Augusti, mulier 33 annorum et spongiosi corporis habitus, cum quarta viee gravida fuisset, febre intermittente modo tertiana modo quartana lab*rabat, quae corporis vireS Vehementer contriverat.

Post, ubi sex corticis peruviani uncias assumseorat, prospere valuit, et partam justo tempore facile et fere sine labore emisit, cui ad priores edendos chirurgi auxilio opus fuerat. Simul erat ista quidem proles et corpore major prioribus et viribus firmior atque hilarioris animi.

AEGROTus XXII. Anno 17 9 die 3o Novembris mulier 3 s annorum, spongiosi corporis habitur, et quae ante septoin vivasa ultimo pepererat,

115쪽

inordinatam febrim intermittentem habuit, eum summa corporis debilitate, vomendi desiderio, acuto capitis dolore, atque e trema ciborum nausea.

Huic nulla quidem de graviditate suspicio erat , donec qost quinque menses ita per vitam foetus eoustitistet

Haec adepta bona valetudine corticem peruvianum tres menses continuavit, deindeque ad e itum noni mensis prolem sanam fortemque i multo minore quidem ac sislqbat cum labore, eniXa est. AEGROTus XXIII. Anno II 3 o die a Aprilis mulierem praepinguem annos 26 natam cum ad nonum graviditatis mensem pervenisset, febris intermittens tertiana, exque ea Iclerus prehendit. Accessere ventris tormina, msgis adhuc vehementia, ubi intenta febris est; Ob quae metuendus abortus

erat.

Huic protinus multo cortice obveni ad graviditatis eritum usque, ita restituta mulier prolem persanam et minori quam caeteras cum labore emisit.

AEGROTus XXIV. Similiter mulier gracilis et gravida a febre intermittente per corticem revenit ; deindeque justo temporis termino puerum sanum vegetumque peperit.

116쪽

Sa nutrix febre intermitetente tentetur 'Minus qIidena nutricibus quam gravidis mulieribus perniciosa febris intermittens est. Nihilominus etiam his omni cura opus est; nempe et ne lacamittant, a ne per idi si conservent, ipsi alumno febrim instillant. Saepe enim ob febrim ubera concidunt; nec nisi tenue sexuna continent; Cepe etiam omnino emarcescunt; nonnunqualia lactis satis servant Si lactis satis manet, poterit per id alumnus febrim sugendo accipere; et simili, quo nutrix ipsa , tempore aecessiones habere : aut iisdem quidem accessionibus at diverso tamen tempore tentari aut denique diversa febre laborare, veluti alumnus tertiana, nutriX quartana, et vice versa. Nonnullos tale lac necquicquam offendit, idque perrarum es . ViX entiam alumnus ex aegra nutrice lac impune fugit, Minus autem alumnorum imbecilla quam adultorum robusta corpora febrim sustinent; tum quoniam magis obnoxia imbecillis quaeque Uifensio est, tum quoniam amarum auXilium corticem respuunt, ob que id febris ipsa inveterascit, et per moram ad hydropem trahit: qui item medelam difficulter admittit, propterea quod lolagam curationem requirit,

117쪽

quam viX tales infantes omnino eXequuntur. Ob quam causam multi eX his conteruntur.

Quare vlumnus, ut nuti iX febre intermittente laborare incipit, protinus demi, atque alicui alteri sanae mulieri dedi debet; ne febrim ab aegra nutriace accipiat, aut si satis aetate provenerit, Omnino ablactari; quod1i autem lactando opus esset, debet ipsa nutriX adhibito cortice peruviano ante curari, quam suum alumnum iterum recipere. QuamviSiaeque et ista severitate opus sit a potest enim post

suppressas duas aut tres accessiones alumnus eidem suae nutrici tuto reddi; modo attendatur, ut nutrita multum corticem peruvianum, etia,n fugata febre , illa posterum assumere continuet. Sic enim aliqua iraedicitiae portio trans nutricem , quam simul integram ericit, cum lacte in olu 1riun ibit, eundem que tutum praest bit. Ad id autem opportunum tempuS erit, ubera , quae eX morbo tenue

seram ante habebant , ubi sincero iterum lacte abundant; aut quo tempore si nihil eκ laete ita amissum fuerit, eXcreta jam iam multa tenuis urina est; scilicet per quam ut supra memoraVim S, scire licet, quam plurimum eX febre minutum esse. At si alumnus febrim ipsam a nutrice jam suscepisset; debet is suae nutricis ubera, si lac habeant, sugere; simul et ipsa nutrix cortice peruviano

curari. Sic enim alumnus eX amaro cortice sua-

118쪽

Q vem medicinam trans ubera accipit; quod lape Profecit, Quae res, si forte non succed t, debet ipse cortex ipsi infatali offerri.

Quo vero auxilio lac, si deficiat, revocari; aut puerperarum lochia, si a febre intus retenta fae- int, vel excitari vel promoveri queanti infig

119쪽

OBSERVATIONUM

MEDICINALIUM

ad eas febres veniam, quae incertae striat, et sub mendaci alterius cujuspiam assessionis larva latent; ob quam et dissiculter cognoscuntur et possunt Medicum facile fallere. Hae quoniam magna et communia ordinatae se-hris signa non retinent, debent per paucas et parvas notas dijudicari, sepe per tales, quae nullius fere momenti esse videntur. Aliam enim ex hoc,

aliam ex illo signo , aliam quoque ex singulari aliquo indicio dignosces : quemadmodum mam- quamque suo loco ponam.

120쪽

Primo de ea dicam, quae est in partibus, deinde ad illam de1cendam, quae in totis corporibus est. Orsus ab hac, quae soluna caput occupat. Haec vel totum caput, vel aliquam ejus partem prehendit, et caeterum corpus liberum relinquit, inque eo loco vehementem dolorem excitat. Cum isto dolore alii non frigent, non calent, non sudanti cibos non nauseant, urinam quidem rubramat sine sedimento emittunt: . alii calorem, sitim , deinde sudorem, sordidas fauces nauseamque habent , atque urinam crassam , quae sedimentum lateri trito simile praecipitat, reddunt. Dolor ipse per certos circuitus , ut quaeque febris intermittens modo Decupat, modo iterum dimittit, eum dolorem cortice peruulnao medicare convenit. At ubi idem certa accessionum tempora non servat, sed modo breviora modo longiora spatia intermittit ;debet utiqtie per sudorem per urinae sedimentum perque caeteras notas distingui, per quas febriu

ipsam nosci posse supra di ut ius. Talem febrim v AN SwITEN topicam appellavit f) et ipsa non infrequens est. Veroque ma-Xime limile est , eam aliquando per consensum esse,

quando corrupta bilis in ventriculo residet: aliquandu etiam sine tali bile, ubi materia chronica

SEARCH

MENU NAVIGATION