Observationes medicinales de febribus intermittentibus et qua ratione eisdem medendum sit

발행: 1785년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

certum circuitum rediit; quam proXimo die ut febrim intermittentem cortice per uviano eXcussi.

post aliquot deinde annos aegram ; cuiri simili vitio affecta esset promptius sanam priPldii propterea quod per istant notitiam causae origo me non fefellit. Verumque est, quod olim A. C. L Ε L s u s dixit s ) cum par scientia sit , utiliorem tamen I 1ediemis esse amicum, quam extraneum. AEGROΥvs LII. Anno 17 3 die 28 Fe bruarii virgo 6o annorum, quae , quod mulieres Hebant, olim tape ex utero mala habebat, subito praecordiorum anXietates accepit, dolorem colicum, borborygmos , vomituni, spiritum praeceptum , animi saepe deliquium , exilem arteriarum pulsum iet frigus in extremis corporis partibus Ob quae aegrae eorpus pannis laneis fricari, et vestimentis calefactis circumdari jussi ; potumque aromaticum, qui caloferii excitare possit, praestiti: spiritum item cornu cerri adjector laudano liquido His nihil emendaturn est; accessere vigiliae , urina tenuis et aquosa evehit; nomaunquarti etiam aeceibsus vagus calor est. Sicque aliquandiu. Post urina sedimentum lateri trito simile dep6suit, qt ipse morbus in certos circuitus distingui caepit : finitaque accessione multus sudor erupit isebrim intermittentem Oleni , et O. amarum factum est. Lib. I. in praest

162쪽

Quare alvum Pharmaco purgaVi, et forte excitatas in velitre turbas medicamento paregorico vesperi composui; postr mo morbum ipsum cortice Peruviano submoYi. i

scemina 38 annorum, eX consuetudine hysterica, subito ex utero, quod ajunt, praecordioruni anXietates habuit, tormina, arteriarum debilem pulsum , nullum calorem, sudorem frigidum, nonnunquamurmam tenuem et aquosam : inter haec acerbam misim cum sputo flavo, nonnunquam viridi, et

gravi, sic ut phthysica suo marito visa fuerit. Castorei tincturam, spiritumque cornu ceria , animis o laudano liquido medicinae dedi, potui vero decocto iam pectorale cum hydromelle et syrupo Papaveris albi. Ρost aliquod tempus e lumbis fatigata est, os

amarum accupit et Urinam, quae sedimentum lateri trito simile deposuit, emisit. Ob quas febris

intermittentis notas alvum pharmaco subduxi, dein de corticem Peruvianum praestiti; quae medicina primo tussim delevit, post prompte omnem moris Lum excussit. AEGROTvs LIV. Anno II a die 3o Sep. tembris mulier 38 annorum triduo post . partum anXietates praecordiorum accepit, spiritum dissici

163쪽

Venire dabebat, esse videbantur. Post aliquot dies sinitis anXietas , terror pannicus , et colli strangulatio prehenderunt, cum tenui et aquosa urina: litae certa bustericae pactionis indicia dicuntur. Uterea autem lochiorum fluxus satis liberaliter coim

Quare aquam chamaemeli artemisiaeque, cum eXtrae o croci, laudano liquido , nitro, lapidibusque cancrorum medicinae dedi, adjecto syrupo radicum quinque aperientium. Scilicet ut per haec et inordington motus componerem , et lochi inrumfluxum liberaliorem essicerem , et ne lae ab acido,

quod fortassis subesset, coagularetur. Sicque Puerpera aliquandiu benς habuit.

Deinde vero simi les quidem terrores, at magis tamen horrifici modo- aequalibus modo inaequalibus temporibus revenerunt; lochiis nihilominus continenter profluentibus. Inter haec aegra carnes naus re, OS amarum

accipere, multo sudore, qui febrim intermittentem olebat, sepe immadescere , et nunnunquam in nam cum sedimento lateri trito simili emittere. Per ista indicia, et quoniam prior medicina non Profecerat, cum novissem intermittentem hic latere , corticem peruuialaum eXhibui, qui protinus juvit et aegram tutam praestitit.

164쪽

Et profecto, etsi quidem frequens mulierum morbus hysterica passio sit, non tamen is adeo communis es , ac quidem vulgus sibi facile persuadet; quod, ut mulierem aut ventre dolere, aut

animo linqui, aut altu quopiam incerto modo,grotare idet, ame,num ex uteri vitio esse statuit. Sed saepe febris intermittens istius veXse causa es. Quare, ubi in his corteX perisianus interdum profecit, eum ideo profecise suspicor; quoniam febris intermittens uterinae affect ionis larvgm admi- ferat, ob quam rationem eXillimo eos Medicinae Profes res, quos inter princepi SYDEN HAM erat, opinione falsos fuisse , qui corticeim peruvianum tanquam potissimum auXssium omnibus hystericis mulieribus ut universutia pr9posuere. Hos enim saepe medend' imitatus sum, neque unquam i nisi ubi febris suberat, curatio successit. Praestant vestiones in rheda, et ferri pulvis; falctriqr nonnunquam grata mentis excitatio est; sepe etiamsonfert consuetas olim excreti nes, si recte fieri li,seat, iterum eXpedire.

Febris intermittens sub convulsione latens. Pueri atque plethorici homines, ubi febre in.

termittente tentantur, convulsionibus obnoXii sunt, iterumque ut calor remittit, liberantur. Id minus terret; magis vero ubi convulsiones per certos qui-

165쪽

dem circuitus prehendunt. at nulla tamen febris intermittentis suspicio est AEGROTvs LV. Anno I 748 Virginis 18 an,

norum Universum corpus misere nec minus mire

convellebatur. Oxis namque labia, nariumque pinni atque oculorum palpebrae continenter nictita. . bant: brachia item et manus cruraque atque pedes

et horum omnes digiti convulsivo motu subsiliebant;

totus etiam truncus alternatim attollebatur, deprimebaturque; neque ullat universi corporis membrum erat, quod non tituaret. Incipiebat autem iste cruciatus hora quarta promeridiana, et ad horain quartam matutinam usque continuabat. Iaade duodecim horas requies erat: intra quam aegra perinam hecilla de rubuit. Nullum autem cum accessione frigus, nullus calor, sitis nulla erat: neque ipse etiam arteriarum pulsus alius intra convulsionesqUam per requiem erat, sed 'semper idem , debili

nempe permansit.' Atque tales. quidein accesso1aes novem ordinato circuitu reversae sinit, statutoque temporis PMὶ to, veluti horologium et inceperunt et finierunt. Ego Ioma die coiisultus ut aegram accepi, morbi curationem , proptereaquod is certum circuitum habeat, cortice peruviano intra triduum absolvi.AEGRoaevs LVI. Anno 1 si die a 6 Majil uella I 8 annorum subito stup0reni accepit, delim

166쪽

I 2 de omnem et brachii et pedis dextri sensum amisit, quasi apoplectica. Igitur in praecipiti quoniam periculum videbatur, missus protinus e vena sanguis est. Istam sanguinis missionem secutus morbus caducus est. Altero die cum inoibus in remistione desiisset, alvum pharmaco purgavi, tertio idem morbus caducus tanquam certo circuitu reversus est, intraque eum ortus calor est, OS amarum evenit, erupit sudor febrim olens ; secuta urina turbida cum sedi-Inento lateat trito simili est. μHis indiciis febrim intermittentem sub ista Epi-lepsiae larva latere cum cognovissem, omnem c rationem cortice peruviano absolvi. Qui aegram intra eXiguum tempus integram praestitit. An quemadmodum Hippo CRATEs t) 'Oluit,

convulsio in febre sens sedat febrim eadem die aut postera, aut tertia , si vero tempus , in quo incepit ,

transgrediatur, et non de ut, malum est. PrO-fecto triduum transgressus lire morbus erat ; neque

tamen ideo medelam dissiculter admisit. De qua quidem re sic judico, esse istas convul sones, proptereaquod febris intermittentis naiasina vel in nervos ipsos vel in horum principia potissimum inclingvit se ; quos tam diu ita veXat, donee ipsa aut medicinae aut corporis ieneficio inde depel-r co/ς. praeno . Sest. I. Idem Lib. de Iudicat.

167쪽

latur , quam senteiatiam proXimum eXemplum confirmare videtur. AEGRO1vs LVII. Autumno anni 17 3 viarum annos 3 o natum alterno die ut certo circuitu .

morbus caducus prehendit, absque ulla alia febris nota. Quoniam iste vero cruciatus Ordingio tempore , quemadmodum febris intermittens accedere consirevit, utique cortice pertiviano curatus est. Superato morbo caduco ortus in sinistro crure acutus dolor est, post, tota ista corporis pars adeXtremos usque pedis digitos paralitica evenit, et Oin Rem cariaena amisit. Utique quoniam vitiata materia, quae caput dimisit, in nervos saccios praecipitavit se.

Igitur, quoniam noxa ex febre intermittente

venerat, similiter cortex peruvianus conveniebar. Eum vero aeger, ut summopere metuebat, Vehementer xepudiavit.

Quare frictionibus et fomentis et acribus rebus .externis et scarrificationibus cucurbitulisque atque vesicatoriis emplastiis occursuin est; quae quoniam nihil profecerunt, aeger morbum tempori et suae patientiae reliquit. Longuin deinde post tempus omnis cruris et sensibilitas et caro et vigor et inte gra partis facultas absque adhibito quopiam auxilio revenerunt. Naturae utique beneficio , quae noXiam materiam tarde submovit. Sic enim siepe profectus

tempore eXPletur.

168쪽

Febris intermittens Phthisi pulmonali simillima. Phthisicis similes videri postulat, qui febre ita

termittente aut diu laborarunt aut obscuro modo torpent: quoniam per eam corporis vires dilapsae et carnes eXesae sunt. Magis adhuc, ubi aliquantum ex febre sive medicinae sive naturae beneficio suppressit 1m est; sie, ut ea neque omnino erumpat, neque aegros eX toto dimittat, maxime vero ubi initio coiij unctas accessiones habebat. Quodsi post remo aliquis Medicus torpentem talem aegrux a sine

originis cognitione accipiat; posset illi facile videri, quasi prior febris alicui visceri labem reliquisset,

ob qtiam universiam corpus contabescat. Attamen quod febris intermittens subsit, scire licet, si urina turbida evenit et sedimentum lateri trito simile praecipitat; si multus sudor olens erumpit, si amarum v est, si muco plenae fauces su1it, si aeger cibos nauseat. Talia enim omnino habere phthisici 1ion consuescunt. Quodsi vero quotidiana talis quidem febris sit: rectius hecticalia referre posiet. Distinguitur nihilominus praeter ea signa, quae supra comprelaensa sunt, per calorem si is magis exardescit si diutius trahit ; quam quidena ob hecticam febrim ςpnsuescit. Saepe etiam ubi febris mane accedit tum contra hectica 3 e seri succrescat.

169쪽

Haec vulgaria si ni , et ab unoquoque facile .cognoscutitui. At ubi murbus nullas febris interimittentis notas retinuit, et phthisin mentitur; maagis utique et cogitim et curatu dissicilis erit: Meluti protinus jungam. AEGROΥvs LVIII, Almo 17Ja medio meia, se Aprili virginem 24 annorum aegram aecepi; quae a longo jam tempore emarcuit, et cutis colorem decoremque amisit: erat ejus facies pallida et aliquantum flava; oculorurn palpebrae mane et pedes vesperi circuna malleolos tumidi respiratio anhel a , quae angusta et dissicilis evenit, aegra ubi corpus movit; in omni pestoris ambitu dolor erat;

mane maXimeque vesperi tussis, arteriarum pulsus parvus et frequens; hora tertia post meridiςm membra inhorruerunt; indeque corpus incaluit, et noctu insudavit, maximeque circa Pectus et cervicem: neque sudor, veluti a febre intermittente assuevit,olebat: neque aegra cibos nauseabat, sed eqsdena' supra consuetudinem desiderabat; neque urtim rubra neque tarbida evenit, neque sedimentum deposuit ised tenuis , limpida , et straminei icoloris mansit, Huc accessit, quod hujus aegrae soror tabe pubmonali extincta fuerat , et quod ejus item pater continenter pus tussiendo reddiderat. Ob quae fa

cile videri potuit; quasi phthisis pulmonalis in ista

quidem familia hareditarium vitium esset; indeq; haec ipsa aegra eandem labem accepi et

170쪽

Caala autem origuaena quaesiturus relatum ac cepi, istam quidem aegram a superiore mense Septembri morbum sentire, post aquam corpus , quod saltu et ira ante vehementer accenderat, bibendo multam aquam frigidam subito refrigerasset. Inde febrim initio quidem continenter eXarsisse, progressu vero temporis ordinato modo remisisse per certa intervalla: minus vero feliciter eam a Medico tum pro1ecutam utique fuisse, quod ex ea aegra hucusque et marceret et torperet.

Cum vero morbi indolem curatius pervestigassem, febrim intermittentem sub hac tabis figura latare uast X alae eX his DOVi, quod talis causa antecessit, quae febrim intermittentem eaecitare coissuescit; quod morbus juXta suurn initium certis temporibus inteniebatur; quod in istis intentionibus aegra cibos

nauseaverat, et tum urinam crassam emiserat, quae

sedimentum lateri trito simile praecipitaverat. Aegram vero ideo adhuc aerumnose habere , quoniam ob defectum corticis peruviani qu dam febris intermittentis reliquiae intus remanserunt, quae carnes et vires hucusque consumserant. Ob quas rationes multum coxticem peruvianum

praestiti, qui protinus morbum cohibuit. Deinde consului, ut aegra istud auΣilium diu continuaret: quod cum eXpletum fuisset, prior corporis detorrediit, et ipse shnguis mens Truus, qni quatuor menses intus retentus erat, iterum liberaliter profluxit.

SEARCH

MENU NAVIGATION