Observationes medicinales de febribus intermittentibus et qua ratione eisdem medendum sit

발행: 1785년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Quodsi vero sive disponeratia corporis vitia demimus , sive naiasina tollimus, febrim ipsam rellimus. Id contingit, si impuram colluViem, quae mi asina recepit, protinus Vel vomitorio vel purgante Pharmaco eXcutimus. Et qaoniam in istis interioribus corporis partibus fomes Ape residet, mirum nequaquam est, quod febris iistermittens vomendo aut purgando saepe discutiatur, nempe si sic ejus fomes focusque eripitur. Idem contingit, si alius

quidam morbus febri su pervenit, qui potest ejus

causam chronicam sive disponentem tollere. AEGRO1 vs 'II. Pauper puer febre quartana

autumnali modo simplici modo duplici diu laborabat. Eum Dysenteria , quae . tum temporiS popularis erat, prehendit. Per Dysenteriam febris imis minuta est, deinde eX toto desiit, neque aeger passus recidivam est. Rustici filius et et annorum febre quartana autumnali duplici laborabat. Eum Dysenteria popularis febre liberavit, i neque is passus

recidivam est. Hos neque Vomitorium neque Purgans ante juvit, juvit gutem Dysenteria , quae interiorem focum dis luit. Sic quartana ex duplici simplex facta est , deinde simplex ipsa, ut Dysen.-teria increvit, desiit. Ita febris chronicum sui natasmatis receptaculum coquit, solvit, tollitque, et itane ipsa per se desistit, veluti tertiana vernalis nos: quinque , post

32쪽

septem accessiones finem accipit: duplici nempe crisi ex qua altera febris sive antasmatis, altera imateriae chionicae sive disponentis est. Nonnunquam corteX peruvianus insuper alia quapiam virtute, quaedam interna corporis vitia, ceu putridam in lino ventre colluviem corrigit, excutitque, deiindeque specifica sua virtute simul naiasina vincit, tollitque : et tunc febris eXcutitur , quae res suos fautores fefellit. Cortex enim peruvianus non diversorum febris fomitum, sed ipsius intasmatis specificum remedium est. . Quodsi autem cortex peruvianus sine multa fomitis emendatione, naiasina ipsim vineat febrimque supprimat: ea paulo post similiter resurget. Inde recidivarum ratio cognosci potest.

Quare in febrium intermittetulum curatione in a. xime ad tria haec capita attendendum est. 1 ino. Ad opportunum tempus, intra quod mi asina curationem a cortice Peruviano admittit. ad 0. Ad inter

num chronicum vitium, an id tolli et qua ratione queat 3 3xio, Ad febris, quae ex utrisque his fori tur, effectus , hique an salubres an adversi sint 8sdversi quomodo sive caveri sive tolli possint 8 sa

lubres qua arte perficit sine qua notitia atque attentione multi profecto errores comittuntur, maXimeque ab his, qui absque tali pervestigatione omnem perinde febrim intermittentem cortice pe-ruviano aggrediuntur. Febris erum ipsa saepe me-

33쪽

i9dicinae et ut vetustissimus olim author H po CRAΥΕs diXit, a magnis morbis liberat, tollit enim ipsa sepe morbos, quos medicina ne movet quidem. Et magno sepe humani corporis comis modo oritur, dum nos ad quaerendum auxilium monet, aut chronica vitia sive indicat sive tollit, quae ipsa aut non cognoVissemus, aut cognita noti potuissemus submovere. Quare hanc ipsam febrim,

ut caeteras fere omnes arte neque exacerbare licet, ne eXuperet, neque supprirnere ne torpeat. Utrumque enim noXium soret. - Qui febre uti nescit, mederi ignorati Ista autem vitia , quae corpus disponunt ad recipiendum intasma febrile , sunt vel in una tantum corporis parte veluti altero istius pertractationis libro dicam) vel totis humoribus insiliat, vel in intasmi ventris visceribus recumbunt: quae inter prae .cipua sunt Pituita, Bilis et Melancholia. Quos

quidem cardinales antiquorum medicorum humores puto, quod praecipites novarum scholarum asseclα sine consideratione eliminaverint. Nihilominus fuere febres, et quotidianae et ter fanae cum simplices tum duplices, quo tempore mucus sive coetus sive crudus contra naturam vel in ventriculo vel in intestinis residebat: isve per se ibidem locorum ortus fuerit, an post coctionem intra febres continentes quascunque illuc translatus

fuerit, perinde est, quem mucum si protinus

34쪽

hibito aut purgante aut vomitorio medicamento eX- cutimus , aut eundem post sui coctionem vacuamus, febrim ipsam modo totam eXPUngimus, modo eandem curationi m 'portunam reddimus, si per moram eun 8em ibidem relinquimus, aliqua ejus portio in sanguinem revertitur, sicque febris pertinax fit. Hae e ita nota atque vulgaria sunt, ut super vacaneum foret, aliqua hujuscemodi exempla huc ad ferre. De Bile medicorum practicorum nemo dubitat, posse ab ea leni ; si corrupta ea sit, et natasmati unitur, febrim tertianam oriri. Id febres autumnales post fervidam aestatis tempestatem, febres bi-

liosae , febres continuae fremittentes, quae post bilis vomitum tertianae fiunt, satis superque demonstrant. Neque tantum Pituita aut bilis, si vel in yentricu Io, vel in intestinis recumbunt, febris fomes sunt, sed et ubi eaedem in ipsis interioribus suis visceribus residknt, eX quibus continuo proveniunt. Insuper inter vitiatos tales humores pejores crudi, meliores cocti sunt: scilicet quoniam coeti naiasina libentius dimittunt, et, si recte evacuantur, febris desistit,

crudi vero miasma retinent, et coctionem ante requirunt , quam' miasmate liberari possint. De Melancholia autem dubitatio est , haec s.

cum mi asmate conveniat , an quartanam eXcitet.

Etsi autem non dubitem, quin etiam Ob alia quaedam humorum vitia quarta via febria sisse possit,

35쪽

nihilominus unicum exemplum de atra bile asseram, satis profecto demotastrans. AEGROTvs III. Mulier ψo annorum hypochondriaca deinde melancholica , post maniaca evenit. Intra maniam omnia medicamenta respuit duobus annis. Hanc febris quartana imposteruanprehendit, intraque eandem soluta atra bilis est: orta tormina sunt, alvique sedes liquidae, nigrae, ut pix liquefacta, eum dolore alique tenesmo. Cumque talia e reineuta quotidie multa eXiissent; mulier respuit. Posteaquam liquida is a materia aliquamdiu defluXit, duplicata febris est, quae similiter dici

traXit et intra quam item multa nigra eXcusia sunt. Postremo sedes colerari coeperunt, et febris

ex duplici rursum simplex devenit. Denique post

assumtum decoctum tamarindorum, ex sero lactis ad)ecto sale et manna, cum alvus atra bile siquid ex ea superesset, vacuata fuisset, febris ipsa eκ toto desiit: naulierque resipuit. An quartana magis his , qui triginta sunt annorum Iet senioribus : m ) quoniam non prius quam intra istam aetatem homines melancholia tentari incipiunt.

A febri simplici ad duplicem venio , et ista duplicatio quid significet 8 malumne an bonum omen ea sit 8 De qua quidem re maXime sic puto. Simplicem esse febrim, propterea quod ejus fomes crudus est: duplicari vero candem, ubi ejusdem

36쪽

somitis aliqua pars pqr febrim mota solutaque quidem est, attamen corpori adhuc inhaeret. Id his potissimum patet: quoniam nulla febris initio duplex est, sed deinde talis evenit, posteaquam sim-PleX per tempus effervuit. Quoniam si talis febris sive naturae beneficio, sive corticis peruviani auXilio desistit, prior duplicans febris desinit, posterior simplex quae prima fuerat, et quoniam duplicans minor mitiorque est, et ipsa facilius medelam admittit. Male igitur medici nonnulli talem febrium

duplicationem metuunt, quoniam pars coctionis est, exque ea febris curationi opportunior fit.

Esse vero unum eundemque istius duplicis R. aris fomitem, ex his colligere licet, quoniam utraque semper unius ejusdemque ordinis est, sic, ut

quartana quartanam, tertiana tertianam, quotidiana quotidianam duplicet; neutra vero harum alterutram, cea tertiana quartanam quotidianamve, vel quartana tertianam quotidianamve.

Et nunc iterum quaeritur, quid hominum cor. pora sic vitiet, ut in iis fomes fiat aptus cum ad recipiendum , tum ad retinendum naiasina febrile pHoc in his causis positum est, quae initio istius capitis relatae sunt. Quas inter praecipuae duo anni tempora sunt; Ver scilicet atque Autumnus : ideoque febres vernalium atque autumnalium nomen sortitae sunt, deinde diversus atque Cepe mutatus tempestatum habitus, pr ter quem febres esse epi-

37쪽

demich consuescunt: postremo putrida ex homiliatque paludoso solo effluvia. Ob quam rationem in agro moguntino, jaXta Rhenum fluvium, inque aliis circum urbibus quae positae in humili 1blosimi, istae febres magis, quam in elatiore sede atique montibus familiares sunt. Quemadmodum aestate anni 1749 , qua tempestate febris intermittens- praeprimis tertiana popularis erat, multa hominum millia in humili civitatis parte, quae propior'Rheno est, prehendit; contra vero eos, qui in colle qua via meridiem versus itur, habitabant , tutos reliquit. Utique quoniam salubrior ibi loco rum aer habetur. Rumor enim est, istam urbis partem utique ob aeris salubritatem olim pestis ex-Pertem mansisse, ideoque regionis aurea die go dene Lust nomen accepisse. Ita in oppido Op-penheim , quod quatuor stadiis Moguntia abest, atque positum juXta Rhenum fluvium multosque paludes est, plurimi cives febre intermittente laborare consuescunt, et ea difficulter etiam cum cortice peruviano liberantur; similiter aliorsum , ubi simile ingenium loci est. Contra in montibus Pauci febre intermittente tentantur; et siqui febre aD 1ecti illuc deferuntur, hi citius aut aeris salubritate

aut medicitiae opera liberantur: non quod elatior montium regio vel eXpers naiasmatis sit, vel id quod ibidem est, emendet aut eYtinguat, sed quia antiqua vitia, quae naiasmatis fomes sunt, corrigit,

emendat, corpusque integritati restituit; sic ine so-

38쪽

mite orbat , sine quo iners naiasma est. Utique neque solum in bono tempestatiιm habitu certior Daletudo est , sed pejores morbi qwoque, siqui inciderunt ,

leviores sunt et promptius finiuntur. n) Similiter medicamenta, quae fomitem tollunt, corpus tutum praestant, & febris mi asina receptaculo orbant, et sic idem iners e Sciunt. Ita protinus adhibitum medicamentum vomitorium febrim extinguit, si ejus fomes corrupta bilis est, quae in ventriculo residet. Ita purgans pharmacum si lin-Puram colluviem, quae in intestinis residet, ' vel post febrium continentiam coctionem ibidem critice

deposita fuit, subtrahit, febrem delet. Ita diversa

quaevis auXilia , quae fomitem quemquem tollere possunt, ipsi febri medentur. Inde tot tamque diversa remedia, quoniam ea aliquoties successerunt, . tanquam febrifuga ab antiquissiinis hucusque temporibus commendata sunt: adeo ut in holanologorum libris vix aliqua herba sit , cui febrim intermittentem pelliendi virtutem non adjudicaverint. Verum ista, nisi ea fomitem vel omnem eXcutiant, vel ante coquant, vana sunt. Istorum autem omnium remediorum potissimum febris ipsa est. Illa enim suum fomitem et coquit G movet et cXitui aptam reddit: sine qua praeparatione viX ulla febris apta curationi esse potest. Et quoniam cortex Peruvianus thlia corporis vitia, si non semper, - C. Celsus II. I.

39쪽

tamen scirpistinae altera virtuae corrigit, altera mi asma enervat, utique jure pro specifico febris intermittentis remedio habetur: qui successus sum fautores sepe fefellit Esse autem non solidarum partium sed humo rum tantum vitia apta ad fomitem febris praestanduin, eX his patet, quoniam subtractis coetis liti moribus febris desistit: quoniam recens nati infantes , qui nullam in solidis partibus n0Xam habent, nihilominus febrim intermittentem ab affecta sive matre sive nutrice accipiunt: quoniam' humorum vitia febre ipsa emendari, solidorum vero pejora per eandem fieri consuescunt. Posti emo in quaestionena venit, quomodo febris escitetur Illud inter authores disputatur. Quos inter alii febrim esse volunt, ubi vitiata aliqua materia sanguinem coagulat, sicque vasa obstruit: alii cum imperseeti et corrupti humores nerVOS VeXant. GALE Nus tertianam a Bile flava, a Pituita quotidianam, quartanam ab atra Bile statuit, exque istis humoribus , prout hi aliud atque aliud viscus occupant, aliam atque aliam febrium speciem esse; confundi vero dive1sas febres ubi diversi tales humores coluerunt. Ego vero maxime sic puto: febrim intermittentem tunc este , quanido naiasina febrile tanquam causa eXcitans, cuin vitiato in corpore fomite, tan,/quam causa disponente convenit, eidemque coib naeit se.

40쪽

Ambo juiusta per universi corporis vasa agitantur, naiasina crudiam Vasa vehementer irritat, atque nimio suo stimulo convellit, atque ad nimiam contractionem cogit: ita arteriarum pulsus parvus, convulsivus, varius Sce. evenit. Hoc frigoris 1 a dium est. Contrito interea temporis aliquantummiasmate mitior stimulus evenit, sicque fortior et liberalior vasorum actio fit, inde febrilis calor oritur: postremo quando mi asina ita per febrim circumagitatum letie inersque factum est, sudor erumpit, qui contritum mi asma et veluti confiictum eliminat. Hucusque febris suum naiasina mutavit , et fomitem aggressa quidem est, at non sol-irit eundem. Finita accessione, quemadmodum post unam quamque febrim continentem corpus fratctum lassumque et pulsus infirmus est, debiles viscerum functiones sunt, laesum edendi desiderium est,

mensque torpet.

Liberum istud post accessionem intervallum modo breve inter quotidianam , modo longius inter tertianam, longissimum inter quartanam est: donee iterum naiasma a fomite suscipiatur, eidem que unitam novam rursum accessionem excitet priori simi

lem. Similem dico priori non alterius cujuspiam ordinis accessionem, quoniam ipsi fomiti sive causae praedisponenti ea inest proprietas, ut ea non alium a miramate febris xythmum typumque admit-

SEARCH

MENU NAVIGATION