Observationes medicinales de febribus intermittentibus et qua ratione eisdem medendum sit

발행: 1785년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

tat. Illud ev his colligere licet: quoniam infantes recens nati, si eorum mater intra graviditatem febre intermittente laborabat, ipsi cum nascuntur, eadem febre laborare consuescunt ; siniliterque alumni, si nutriX febre intermittente affecta est, quoniam febrium recidivae etiam quae post annum, imo multo serius revertuntur, nihilominus eundem typum etiam ad horam servant, quemadmodum capite de recidivis dicturus sum. Denique quod eundem corporis statum semper eadem febris' sequatur: veluti id juxta anni tempora, ut HIPPOCRA, T E S notavit, observare licet.

De signis febris intermittentis , atque de emsadiis.

Etsi febres intermittentes multas atque diversas notas habeant, nihilominus harum nulla quod mirum videri potest) adeo perpetua est, quasi per eam solain febris certo sive cognosci, sive distingui

ab aliis morbis possit. Aliae enim protinus a calore incipiunt, aliae a frigore, aliis ab horrore; aliqua cum ridicula garrulitate accessit, & cum loquaei desipientia ad exitum usque continuavit; aliae sie desinunt, ut ex toto sequatur integritas: aliae ut aliquantum quidem natuantur ex febre, nihilominus tamen quaedam reliquiae remaneant, donee eLtera accessio sequatur: ac sepe aliae viae quicquam

42쪽

28 aut nihil remittunt, sed ita, ut coepere, continuant. . Deinde aliae fervorem ingentem habent,

aliae tolerabilem : aliae tempore eodem reVertuntur, stliae vel serius, v I ocius: aliae longum tempuS accessione et decessione implent; aliae breve: aliae cum decedunt sudorem mOVent, aliae non moVent, atque alias per sudorem ad integritatem venitur, aliis corpus tantum imbecillius redditur. Interdum vero accessitones confunduntur, sic ut notari neque tempora egrum neque spatia possint. Rursus aliae sinec ore stilat; aliae totis corporibus inhaerent; aliae tantum in partibus sunt: aliae alterius cujuspiam morbi figuram ostendunt, quasi febres interinitiei tes non essent. Ob quas diversitates quoniam aliquae febres dissiculter cognoscuntur , dissiculter

etiam curantur. Siquidem cujus rei non es certa

notitia ejus opinio certum reperire remedium non

potest'. o) Multum igitur interest noste , morbus, qui est, quod febris intermittens sit: maximeque in dubio invasionis initio. Illud aut per majora atque communia signa sciare licet, aut eX parvis atque privatis notis discimus. De illis nunc dicam, de his paulo magis infra. Et quidem febris intermittens vel lente accedit, vel protinus erumpit.

Quos febris lente invadit, hi incipitant corpore et inimo torpere , levi et fugaei capitis dolore assi-ο A. C. Celsus de Med. Lib. I. in praef.

43쪽

ci, bibitare, cibos non multum appetere, neque, tamen fa1tidire eosdem: altero die aut paucis post diebus mente et corpore magis languere; dolere saepius capite , sitire plus, sepe fauces siccas habeare velle potum frigidum, acidulum, minus appetere carnium jura, ipsas Vero carnes non esse, frigida et fructus horaeos desiderare; minus firmiter cruribus' inniti, dolere e coXendice ; cito ad motum lassari, sudare juxta frontem , cum ambulant aut calidum bibunt, non vero sic ubi quiescunt, urinam mingere magis flavam, amoenuin Vultus colorem decoremque amittere; fauces mane siccas habere , et dentes limosos, et halitum oris qualis jejunis hominibus est: indies ma S aegrescere, et' non multis ita post diebus plus calere ; sitire amplius; fauces magis siccas et OS amarum accipere, dentes glutinos N, halitum graviUs 'lentem, potum et cibos velle frigidos acidosque, fastidire jura cai nium, carnes ipsaS respuere, magis incalescere, urinam profundius flavam, spumosam et quae urethram urit, emittere, e eruribus et coXis stolere, immadescere saepe sudore, ubi calidam bibunt, aut cum hominum turba est; frigescere facile, vultu pallere, flavescere palpebsis.

Hi saepe jejunio morbum frangunt, saepe post

unum medicam entum Vomitorium eveniunt, non nunquam alvum purgans pharmacum tales adjuvat.

Utique quoniam febris fomitem vel jejunio consu

44쪽

3OSine his, aut si ista non profecerunt aegri ilari dies magis aegrotant; calent et sitiunt acrius, lingua saepe faucibus adhaeret ; ipsae fauces magis arent; dentes fiant viscosi, anima veluti h longo jejunio foetet, istique aegri frigidam libexaliter hauriunt; ipsumque vinum rhenanum album , quod sani bibere consuerunt, nunc respuunt, quoniam

vappidum idem ipsis videtur, propria stia lingua

decepti, carnes nauseant, panem secatinum, quasi nimis acidum, triticeum Vero amarum putant, sua

lingua falsi, calida recusant potulenta, post quae, si assumserunt, largus sudor erumpit: levi de causa modo algent, modo sudore immadescunt; dolent acrius capite, circaque tempora ad intentas arterias punguntur; laboriose dormiunt et tumultuosa somnia habent, oculi cavi, sicci, atque calidi sunt, iidemque in vivida luce ita laeduntur, ut lacrymas emittant, color vultus flavus et foedus est, totumque corpus lassum quasi eX fatigatione est: arteria Yum pulsus vel magnus et fortis, vel frequens et celer est; ruina rubra evenit, atque urethram, cum transit, urit, etiam spumam suam diu sustianet, totaque crassum , ubi infrigescit, sedimentum praecipitat.

Atque isti quidem aeg11 1ion diu sic habent,

quin febris, quae obscura hucusque fuerat, omni no explacetuh. I

45쪽

Quorum vero febris protinus erumpit, hi incipiunt corpore gravari, oscitare , membris distendi, frigescere, pallescere, vultu flaveshere, cruribus et coxis lassari, e corporis extremis partibus inalgere, nasi apice et eXtremis digitis livere , vago frigore per dorsum perfundi , post fugaci saepe horrore concuti, dolere capite, dein tremere, paulo post vehementer horrere, dentes dentibus saepe ferire , membris quati, sitire, demum rigere, intereaque

Urinam tenuem aquosam emittere, aerem tremula inspiratione lente attrahere, eundemque frigidum. cito emare.

Piimum hoc est febris intermittentis stadium. idque modo longius modo brevius est. Alii enitii duas horas frigore implent , alii dimidiam hor:e partem , alii fugax breveque frigus habent, ali ities horas ante languent, et frigescunt, quam ex toto infrigeant alii item protinus a calore inci piunt. Neque verum est, quod quidam volunt, nullam febrim intermittentem sine frigore esse, sepeque fallantur, qui ex frigore nosse volunt, febris cujus generis futura sit 8 in his enim nihil purpetuum est.

Intra istud si igoris stadium agri diversim lia.

bent. Alii ex horrore in altum agitantur veluti convulsi ex delicatulis mulieribus aliquae convulsa

et ut asthmate strangulatae fuerunt quas hystericae, intra calorem vero pecquicquam. Alii tussim

46쪽

cam habent, alii eX hypochondrio sinistro dolent,

cum ubi frigus incepit, tum ubi idem ad summum peri enit. Vir dretrie manus digitos aurigine tinctos accepit, quotiescunque propter febrim friguit. Arthritici dolorum plus hoc frigore quam calore per entiscunt. Quorum ossa olim sive frat a sive loco pulsa fuere, lai eX iisdem ut plurimum dolent, dum febre inalgescunt, fere etiam perpetuum est, eum , qui febre intermittente olim Jaboraverat, inposterum , cum febris iterum prehendit , simili ratione modoque habiturum esse, maXimeque intra horrorem. Quod ideo nosse interest, quoniam in- posterum febris , siquidem talis perobscura foret, promptius per eadem signa cognosci poterit. Existimo , istud frigus esse, quoniam antasma

febrile a fomite receptum, eidemque unitum cor fimul atque arterias, venas item atque omnia liniversi corporis vasa ductusque excretorios vehementer

ut cruda quaeque possunt) stimulat; adeo ut eX-

inde ista vasa veluti per convulsionem contracta Ingustentur atque rigescant; neque sanguinem caeterosque humores sive facile recipere, sive liberaliter propellere excernereque possint. Ob quam causalia humorum circuitus impeditur, et vasoruna libertas deficit, minor in vasis attritus est, calor eXtinguitur , frigusque est: pulsus parvus et freqGens quandoque inaequalis ob vasorum cordisque convulsionein est retinentur ea , quae secenti debuissent;

ideoque cutis alba, subnava sit,

47쪽

Idem in eXtrema corporis superficie conspicimus: frigore summa cutis contrahitur rigetque, pulli deplumati instar; pallet facies, livescunt extremi digiti, minus transpiratione, nituique sudore eXpellitur. Ipsaque urina tenuis aquosa, et coloris fere eXpers emittitur: utique quoniam emulgentes arteriae eXque his emissarii urinae ductus in renibus nimium constricti, atque solito magis angustati nunc evenerunt, sic ut nihil nisi tenuissimum hu

morum transmittant.

Est hoc stadium cruditatis, quod brevius quidem at vehementius intra intermittentem esse consiae-

scit, quam in principio continentium, ubi idelia longum sed mitius est. Ipsum autem per se 'varium est, prout vasorum per quae naiasina agitatur, diversa constitutio , sive pollens sive infirma est: ob- quain fortassis . vasorum impotentiam, quoniam ea magis inertia in decrepita senectute stant, contingit, ut senes, qui febie intermittente eYtilaguntur, intra frigoris stadium moriantur, nemo intra ses VIII. Qui quidem casus nihilominus perrarus est; scilicet quem intra 3 annos nonnisi semel obtinuisse vidi AEGROTvs IV. Anno 1 72 senecio febre tertiana eXquisita autumnali laborabat, mediis diebus bene habens eXiit, atque foris obambula vit. Ante tertiam accessionem hora decima matutina domum redux valuit. Accessit febris hora undecima,

48쪽

3 intraque ejusdem frigus aeger paulo post horam

duodec inam extremum ducens spiritum obui.

Interea dum cruda miasmatis mater a per vasa etsi cum labore atque imperfecte agitatur, ea pede- dentina conteritur, sicque mitior redditur, fractoque ita aliquantisper stimulo vasa liberalius tanquam Duuc mivus couvulsa reagunt, humores que omnes pellunt: inde major attritus fit, qui frigas pellit; oritur ille calor, qui initio quidem exiguus est, . et in eXrerno tantum corpore sentitur, interea cum internum adhuc friget. Paulo post attrita magis cruda materia universam corpus incalescit, intra que istum calorem fugaces aliquae horripilationes vagantur: mOX totum eXardescit, inque isto ardore aegri 11Olant quam Perfrigescunt, maximeque ubi vestimenta levant: simia plus sitituat, atque magis capite dolent, vomituriunt, imo saepe vel bilem phlegma evomunt; maXimeque si frigidam ante liberaliter biberunt. Aestuant deinde atque capite vehementer dolent, ill)saeque si teriae iuxta tempora intensius pulsant. EXque istis aegris aliqui etiam. demissas caeterprum .homnium confabulationes procul ultra, quam sani potuis iat, nunc distinctius sudiunt, indeque eorum aures offenduntur: ita enim aetatus sensibilisque horum auditus evenit.' Post haec rhstituta vasorum libertate sanguis vehementer movetar, respiratio densa es , halitusque

Ardens Vrit, Rugdnxur Pracordia, rubet facies er

49쪽

fauees sest iant. Denique ubi calor ad summum pervenit, universa corporis cutis aret, oculi cum dolore vertuntur, atque lucis splendQrem aegre ferunt. Ante eosdemque veluti scintillae sepe obvolitant; dormituriunt aegri, et ubi Oculos claudunt, a recla ratione aberrant ό. protinusque iterum eXPergefiunt, et corpus jactant. Nonnulli ex his delirare continuant: urbaa rubra est, et cum labore

emittitur , spumamque diu sustinet : plurimum sitiunt aegri ; potum volunt frigidum , acidum;

calidum vero respuunt; neque possunt, etiamsi liberaliter bibant, sitim eXtinguere. Hoc alteriun febris intermittentis stadium est, idque modo facile , modo dissicile, modo longum, modo breve est. Alii enim intra idem calent, alii aestuant, alii omnino exardescunt, atque aliorum calor octo, aliorum decem, aliorum Oct o decim horas implet; aliorum item febris in remissione non desistit, neque Per primum talem calorem certe nosci potest, febris cujus ordinis futura sit. Per istud stadiummiasma conteritur, coquiturque, et materia disponens sive fomes movetur , atque coctioni opportunus fit, donec postremo ipse totus sic per plures accessiones coquatur, per de ac in continentibus febribus per longos continuo dies adversa materia coquitur.

Aliquot ante istius stadii exitum horis tertium incipit, quod perturbauoius crid a nomen mere-

50쪽

36tur , inti a laoe se i motibus atque jactationibus agitantur, et hi potissimum delirant, qui per febrim delirare consuescunt, arteriarum pulsus major et fortior eminet, febiisque in summo est, ipsa autem citius mitescit, sudor si citius poli assumtuna potum calidum erumpat. Diversum vero istiad stadium est, prout diversa corpora habet: aliorum enim perturbatio magna longaque est , aliorum brevis et eXigua: fereque perpetuum est eos citius febre liberari, quorum magnae quam quorum leves perturbationes sunt: febrium enim ipsae cristes ipsis perturbationibus pares esse consuescunt.

Post perturbationem iterum ad integritatem ma-Nime sic pervenitur: nempe inclinata febre primum caput, dein pectus dyrsumque atque crura juYta m-guina sudore imadescunt; sequitur spiritus libertas, atque corporis tranquillitas, paulo post sudorisylus; cum his caput minus dolet, sitis IIon urget, et arteriarum pulsus iterum mollis evenit; omnia mitescunt mala; deinde plurimus sudor eX universo corpore erumpit; isque pinguis est, eliquem admodum fermentum panis olet: molles iterum arteriae fiunt, febrisque ex toto desistit, ' et inposterum corpus aliquamdiu imbecillum relinquit. Urina 3 11-bra pinguisque emittitur, quae multam spumam diu sustinet, et, ut frigescit, sedimentum crassum, lateri trito simile praecipitat, atque suis sordibus matulam veluti pingui pelle induit; quae pellis varie-

SEARCH

MENU NAVIGATION