Observationes medicinales de febribus intermittentibus et qua ratione eisdem medendum sit

발행: 1785년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

gau, quemadmodum perlarum mater, coloris est. Per talem urinam, ut magis infra p ) dicetur, potissimum nosse licet, febris , quod intermittens sit. Hoc enim indicio olim SYDENUAM Obscuras praeprimis febres cognovit, idque maximi momenti esse statuit. Etsi neque et hoc perpetuum sit: quod nonnunquam urina, etiam cum ipsa febre nihilo minus tenuis flava et sanorum similis aliquamdiu manet; deindeque, posteaquam per corticem Peruvianum aliquantum eX febre minuriam est, turbida eadem eveniat, et simile sedimentum praecipitet, quod item notatu dignum est. Postremum istud febris stadium cris eos est: idque modo longum modo breve habetur, prout vel vehemens vel mitis calor antecessit, vel plus vel minus potatum est, ipsumque corpus' humorilsus aut caret aut abundat; materiaeque vel plus vel minus . coetum est. Sequitur sudorem requies ; quae media accelsione intercedit, haecque non ita quidem integra est, quasi nunc bona valetudo eX toto consistat: imbecilli enim aegri manent, e coriS et cruribus dolent, pedibus male firmi inhaerent, levi de causa frigescunt, faciem pallidam atque subflavam , magis vero flavas oculorum palpebras habent, siticulosi sunt, atque protinus post calidum potum sudant: Lepe etiam sudor e Volis maimam ρ Libro II.q Epist. prima responsoria.

52쪽

auxtaque frontem erumpit; os amarum et dentes li- inolos habent; carnes respuunt, ipsarumque Odorem et procul sentiunt, et male ferunt: halitus faedus est, qaalis post longum jejunium; caput grave

est, idque, ubi movetui , vertigine veXatur: langaei arteriarum Pulsus , urina rubra emittitur, haecque cum frigescit, turbida evenit. Quo longius istud intervallum trahit, eo magis sd integritatem pervenitur; quo angustius idem est, eo major imbecillitas remanet. Qui enim quotidiana laborant, magis quam qui tertiana languent, post quartanam vero, quoniam biduum integrum sequitur , intra quod vires recuperari possunt, aegri non raro cibos, quemadmodum sani homines, deliderant, et similiter urinam limpidam reddunt, neque nisi, quae proxime post accessionein emittitur, simile tale sedimentum praecipitat. Mulier, quae Octana febre laborabat r) eo magis et viribus stabat, et cibos desiderabat, et urinam sanoluin urinae sitnilem emittebat, quo longius ab ultima accessione distans, versus proXimam perVenerat. Et febrium intermittentium signa atque stadiam aYime talia sunt: sequitur an alio; haec ille dupleX est' altera, quae naturae beneficio, altera,

quae medicinae auxilio perficitur. De illa prius dicam , de hac inposteram; scilicet, quo rectius a natura ipsa tanquam optima magistra discainus, fe-

53쪽

bri intermittenti quomodo medendum sit 3 Etenimn orborum natura medici. Invenit nanuro issa sibi is si aggressiones non ex prameditato partim velut spartim vero et ea , lingua subministrat . et clauacunque alia hujuscemodi , non edocta nati rael nullo magistro usa, ea quibus oFus. es , facis. s)Εt laic iterum ante omnia quaeritur , febris inter mittens an per crisin finem accipere possit

An febris intermittens eris finiatur 'Duplex morborum crisis est: altera mala, quae noXam C. Octo se relinquit, sitera bona, quae int gram valetudinem testituit: utramque cognoscere, et aegrorum salutis pira inauni interesst, et medicis maXime necessarium est. In qua quidem studii parte celebres praeprimis antiquiores olim medici fuere, qui eandem curiosius scrupulosiusque eX coluerunt; sic, ut etiam de diebus ipsis rationem habendam esse voluerint; eXque ea bonam crassiem imparibus, malam vero paribus diebus statuerint. Id alii ut vanum repudiarunt; neque in ullo die, quia pax imparve esset, aegris vel ma)us vel minus periculum, esse diXerunt: et medicum non numerare dies debere , sed ipsas cri es intueri, et eX his conjecturare, Dum spella clarationis, nulla Veio gra, ius peri

54쪽

η Nihilominus in uno eodemque morbo, qui cum febre continente erat, ipse saepe 'eXpertus sum, cristia, quae quinto die incepit, morbum septimo sinit iter finiviste : contra, si quarto die eadent crisis apparuit, morbum diutius et traxisse et pejorem evenisse. Inter eos, qui HIPPOCRATEM secuti sunt, iterum disputatio est, a quo morbi tempore dies

numerari debeant: an cum morbuS terret, an cum

opprimit aegrum ' Alii item non numerari quidem dies debere malunt, sed morbi eXacerbationem;

scilicet: qua vero paribus die; us exacerbantur, par

Ad istius rei medicae contemplationem nullus morbus opportunior es , quam qui certum initium habet, sive is continens sit, sive idem certas accessiones habeat: perinde ac ipsa febris intermittens.

Neque ego unquam a 3 hucusque annis vidi neque fortassis quisquam alius vidit) febrim int*rmittentem post duas post quatuor pos: sex accessiones per se desisse, sed pos: impares. Febres, qua una die interis

mittentes, altera superrigent , una cum judicatisne ad septimum circuitum durant, νθ ex quinque ad septem circuitus durant x tertiana in septem circuitibus

55쪽

'. ad summum judicatur. Tertiana exacta in septem circuitibus ad summum judicatur. α ) Ter- riana exquisita in quinque in septem circuitibus aut ad summum in novem judicatur. a)HIPPOCRATEM secutus Sydenhamius est, qui asserit, febrim intermittentem, siquidem ea pharmaco non curatur, sponte desistere, ubi ea tantum temporis, quantum continuae febres ad curationem requirunt, per septem scilicet accessiones, impleverit. Id magis succedit, tertiana, quam si quartana febris est , magis item ubi vernalis, quam autumnalis ea est. Succedit autem ita sepe.

Non solum acuti inhrbi judicantur, sed etiam

chronicorum multi ita finiantur. Verisimile autem es, ideo antiquiores olim medicos sepius quam nos cristes observasse, quoniam generosi auxilii defeetu tanquam otiosi spectatores attendere debebant, quid

ferat natura, et quo opprimatur. Hodie vero multi ex istis morbis ob id, quod reetum aurilium promptius adhibetur, eYitum sine tali crisi habent. Quamvis neque et hoc praetereundum sit, sepe post

morbos etiam, qui per generosa auXilia finem acceperunt , intra conva escentiam cris es contingere :quas quidem populares medici non ultra prosequuntur; incurii quid boni natura restituto homini γ) Liber de iudicat. 3. 4.

56쪽

praestiterit, quem periculo ante eripuisse gaudent. At non inutilis illa naturae operantis contemplatio esst, ut quae rectam saepe viam monstrat, cum ad cognoscendos, tum ad curandos morbos chro

Sunt aute n multae atque diversae febrium interrmittentium erises; adeo ut Fracastorius dixerit, vix aliquod morboruin genus esse, quod magis siluin exitum per cris es accipiat, ct cum quo ea, quae antiquiores olim medici de crisibus scripta relique- 'ri Unt, rectius convelliant, quam haec ipsa febris intermittens. Hippolitus Albertinus statuit, nullam febrim intermittentem etiam cum adhibito cortice peruviano absque crisi discedere. Insuper in ista rei medicae contemplatibne nosse plurimum interest, in febribus cum intermittentibus ' tum eontinentibus duo esse crisium genera: alterum febris, alterum materiae. Sine qua notitia nihil recti in febrium curationibus habere licet. Prior

crisis ad febrim pertinet, posterior ad materiam: has tertia sequitur , quae non tam crisis, quam restitutio' sancitolaum appellari potest, per quam ea, quae per morbum intus retenta fuere, postremo, quando post eris es ipsas bona valetudo constitit, liberaliter eliminantur. Incipiam a febrium crisi, deinde ad eam, quae materiae est, perveniam, Post renio ad functionum restitutionem descendam.

57쪽

Et primo quidem unaquaeque febris intermittentis accessio , ut multae aliae continentes longioris curriculi, exitum per sudorem sumit; isque non viscidus neque multuni olens est, utpote qui nihil secum trahit, talis sudor febris tantum crisis est: urina, qUae emittitur , non turbida fit, et nulla comtenta habet. EX quo indicio certo praenosse licet, accessionem; quae deferbuit, nihil materiae moViste,

ideoque alteram. accessitonem certo reversuram este

quae notitia, ut I aulo magis infra dicam, magni in febrium intermittentium curatione momenti est. Altera crisis materiae sive fomitis est, cum quamlasma convenit, haec per febrim moVesur , motu aliquantum eX ea conteritur, coquitur; cocta Peper sudorem sub accessionis sine expellitur. Iste sudor liberniis est, eY universo corpore resnpit, spissus tenaxque diu supra cutiim haeret; odorem Ut fermentum panis habet, et linteamina tingit: utique quoniam aliquas et satagninis et pinguedinis

mens agitatio intra ipsam accessionem detriverat, amistas habet. Ine e . autem illi sibilori non exiguam materiae sive fomitis portionem , eX singulari illo faetore colligere licet, quem febris intermittentis sudor tanquam proprium sibi vina dicavit , et p*r quem intermittens ab omni alia febre distinguitur. Nullius autem frugi est, qui

in partibus tantum. est, et non in toto corpore

58쪽

- erumpit, neque utilis est, qui morbum facilius serare non facit. Incerta imperfectaque ista crisis est, scilicet cum qua alia febris pessiilit, alia quae per tempus ali- quod desiit, revertitur, non saepe alia eX toto desistit. Significat autem semper quod fel vis opportuna ad curationem sit. Sudor optimus quidem est , ut febrim in die judicatorio solvit, commodus es , et qui levat c) Sudores enim optimi sunt , et celerrime febrem sedant, qui in judicatoriis diebus fiunt, et febrem perfecte jubmovent: boni quoque sunt , quirer totum corpus flantes morbum facilius ferre faciunt. Qui vero nihil horum faciunt, incommodi sunt. d Quodsi igitur Solanus dixit , se non reperiisse pulsum inciduum ante sudoris eruptionem, in aeceisibus febrium intermittentium fottassis tempore et iaccessionum numero falsus est. Ad istam enim pulsus observationem dies aut accessio eligi debet, intra quem febris judicari consuescit: id est, uti supra proposui, tertius, quintus , septimus, nonusve dies sive circuitus. Sudores febricitanti si istunt, 3, S , P, 9, II, ΙΑ, a I et 3I. Hi su

res morbos judicant, se vero non sic Aunt , do res significant. e)

59쪽

Similiter urina crassa, quae turbida fit, et sedimentum lateri trito simile praecipitat, quod aliquantum eX contrita materia in se habeat, verisimile est; ideoque pro critica etsi imperfecte haberi potest. Magis autem indicat, quod febris curationi apta sit. Est autem ista urina febri intermittenti propria, per

quam ut Sydentiam monuit, febrim intermittentem, etiam maXime absconditam detegimus. Altera crisis per ulcera fit, quae oris potissimum labia, saepe nares, nonnunquam fauces et ipsam quoque linguam prehendunt, et certius sanitate 33 promittunt: Febres , in quibus ulcerantiar labia fortassis intermittentes et tertianis perfrigerationes. Hic autem perfrigerare etsi illud Hippo CRATE salibi damnaverit, idem ac remittere sive minus caetere sigilificat, quod paulo magis infra g) scripsit.

Id per commune es : eum vero, ut vulgus sibi persuadet, febris eXpertem fore, cujus labia exul.

cerantur, perpetuum non es , nisi ipsa ulcera omnem febris materiam extus trahant: sepe enim ob id , quod innas manet, febris non omnino tollitur, et ea, quae confusis accessionibus ante eontinuabat, per ista ulcera incerta tempora atque spatia

distinguitur. Nonnunquam ipsa, etiam quae post ulcera desiit, iterum, quamvis levissima de causa

revertitur, veluti nunc dicam. f ΗIPP. de morb. pop. Lib. VI. Sect. 8.1 Ibidem Lib. VII. Sect. I.

60쪽

AEGROTVs V. Anno 17. S e mate mense Aprili virginem 43 annorum febris tertiana prehendit, sinitaque tertia accessione, ulcera secundum oris labia eruperunt, quae multum eX febre minuerunt, sic ut ea post septem circuitus eX toto desierit: ni

hilominus die et 3 3Iaji febris in iquem diem, si

continuasset, incidisset) reversa est absque mani. festa ratione.

Et profecto ista omnia antiquiores olim medici non ignorarunt; sed sepe imperfectam istam crisin pe etiam omnino sine profectu fuisse diXerunt. AxGROT VS VI. Nonnunquain vitiata febris materia alium lectim, cui insedit, demittit, aliumque occupat. Ita ea anno 17SI mense Februario acu am in latere dolorem Ber accestiones excitavit, exque eo ad guttur atque fauces translata, istas partes vehementer eXulcerax t, sicque febrim omi dato eX tinXit.

Asolio Tvs VII. Si in manibus pedibusve ulcera ex febre fiunt, ambustiones appellantur, a quibus promptam febris curationem HIPPOCRAΥΕ promisit: Amburentes sati/n ad manum solvuntur se urer si ) quod quidem perpetuum non est: siqui- dena cum anno II 33 die vigesimo Octobris mulier pio Xime post partum febre intermittente quotidianah De morb. rop. Lib. H. Se t. 8.

SEARCH

MENU NAVIGATION