Liber de curandis hominum morbis

발행: 1798년

분량: 653페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Αrthritis. 157

cum phaenomena ipsa adeo similia sibi sint, ut sae

pius idem morbus uterque habitus fuerit. Multo crebrius mulieres infestat quam viros,

frequentior quoque in divitibus quam in pauperibus. Verno maxime tempore Observantur impetus, Per tres aut quatuor septimanas periistentes. Pro virium ratione mora accessuum differre solet. Eao enim quo pluS valent, eo Citius morbi accidunt vicissitudines, eo maiorem vero etiam Vehementiam infert, eoque maiores doloreS. Solvitur autem morbus et sudoribus' et urina.

Quae indicia nisi perficiantur, deferuntur humores Peccantes ad partes internas aut ad articulos, unde nodi oriuntur arthritici, qui Immobiles reddunt articulOS. In curatione rationem habeamus impedimentorum criseos et ipsius criseos promovendae.

Ubi sanguinis abundantia aut inflammatoria Πrget dispositio , vena est secanda; ubi primarum viarum sordes, emeticis eae sunt egerendae. Sudor ciendus integumentis dolentium partium, ac iiS, quae cutem molliunt, e . g. mixtura diaphΟ- retica diluta. Ubi haec non sufficit, tinctura gua- iaci volatili succurrendum est.

162쪽

Quum crisis nunquam absque doloribus contingat, an Odyni S plerumque abstinendum est. Dum vero sudoribus obsunt violentia dolorum et spasmi, Optata omnino expediunt. Arthritide subito e partibus externis ad internas migrante, cavendum est ab usu internorum irritantium, mollienda potius cutis balneorum ope tepidorum , fomentis, frictionibus et epis pasticis. Quicunque semel arthritide correpti fuerunt, ii

symptomata varia patiuntur, quorUm Concursis S ato- Iucam auctorum arthritidem facit, quae debilitatem vel capitis vel stomachi, vel utriusque organi peculiarem constituit. Neque contra eum statum valentantarthritica proprie sic dicta: sed summa curationis versatur in restituendis ope regiminis viribus amissis. Negotia non valde fatigantia, quies, animi hilaritas, itinera et balnea marina saepius sola suffi cient. Singulas interdum partes corporis arthritis assi. it. Quod si manus corripiuntur doloribus arthriticis, Chirogra, si genua, gonagra, si pedum malleoli aut articuli hallucis, PodaSra Vocatur. Quamvis tres hae species arthritidem comitari possu ut, podagra nonnunquam singularem Constituit morbum, qui nequaquam arthritidem universalem sequitur.

163쪽

Arthritis.

Podagra. Viros maximε corripit, in mulieribus arthritiadem sequitur: localibus his adfectibus solis ab arthritide differt. SoJvitur hic morbus nequaquam sudoribtis universalibus, sed tumoribus partis adfectae inflammatoriis, qui sudoribus particularibus dissi uunt.

Impedimenta itaque cristam removendae: sanguinis vero abundantia vena secta ibi tantummodo diminuenda, ubi naturae vires non deficiunt, cuna

alioquin podagra facile posset remigrare. Quum vero stomachus generatim in podagra adfici soleat, evacuandae prius sunt sordes, si quae

adsunt. Cetera naturae linquenda, quae generatim OL fici non debet in quovis podagrae casu. obvolvendae sunt partes adsectae lana. Externa remedia hic quidem multo minus obibnent locum quam in arthritide. Quod si humores peccantes subito retrogrediuntur, vel stomachum Corripiunt vel alia organa. Stomacho adfecto vomitus oritur, qui sustineri atque

promoveri debet. Quod simulac factum est, cam- forata exhibenda sunt, sinapismi plantis pedum admovendi, calideque fovendae partes, donec dolor

pedum recurrat.

164쪽

Catarrhi .

Citra accessus morbi dispositio, eo maior, qu frequentius morbuS re Currit, regimine idoneo , vitatis calidis quibusvis et cibis et potibus, motu Corporis, quiete et animi temperantia minuenda ost et clobilitanda, quo facto si morbus penitus non do bellatur, accessus tamen faciemus breviores et

Ouodsi humores peccantes in alias partes deferuntur, apoplexiae, paralysisS, inflammationes facile oriuntur, quae Velut peculiares morbi tractandi sunt.

DE CATARRHIS.

IIaxime adfines rheumatismis hi adfectus, partibus adfectis tantum differre ab iis videntur. Insignitur eo nomine congestio humorum serosorum atque acrium in glandulis narium, faucium atque in pulmonibu S. Iuncti sunt catarrhi plerumque inflammationis leviori gradu, ideoque doloribus, neque tamen suppurationi tantopere favent quam phlegmone. Acrimonia videtur adesse, quae in systemate lymphatico et glandulis residet, eoque congerit

humores initio tamen acreS, deinde vero mitiores atque crassiores..Saepius ea acrimonia miasma sistit epidemicum

contagiosaeque est indolis. Dispositio tamen ubi-

165쪽

que necessaria est. Homines enim debiliores, irribtabiles, rheumaticiS Obnoxii adfectibus, favent

etiam catarrhi S.

Febris vel ad est vel deficit. Quod si sine febre

decurrunt, nullum etiam periculum adferro solent; sa e pius vero febris adeo mitis est, ut non facile di gnoscatur, tunc potest inde macies oboriri. Ubi febris socia adest, ea periculi gradum indicit.

Quum a refrigerio saepiuS oriantur catarrhi, arishitrabantur olim auctore S, ea prosi Cua esse, quae sudorem movent. DOCVit a Utem e Xperientia, conferre quidem interdum earn methodum, plerumque

vero nocere.

Nuperis temporibus, in alterum illapsi m0 diei

extremum , frigidae aquae internum usum et exte num Commendaverunt. Medio tamen initissimus ibis: si quidem regimen Calidum atque Potuum Calidorum nimia ingurgitatio praedis ponunt homines ad catarrhos, roborat vero Corpus frigidae aquae usus atque privat ea teneritate, quae sacile recipit agris frigidi irritamenta. Interea tamen Commutata sunt remedia, quae prae CIVent, Cum iiS quae Curant. Reprimitur enim frigore catarrhUS, non tollitur. Ouodsi ad solum catarrhum transtuleris consilium, studen clum est:

166쪽

1. ut diluantur humores acres et debilitentur. Fit id vaporibus et potibus copiosis s. ut affluxus humorum impediatur, moveatur .utem turgor, quod vesicatoriis fit ad loca affecta

appositis;

3. ut cocti humores educantur. Id molimur, dum vel affluxum ipsum vel sudores atque lotium

promovemus. Caute tamen arS agat, atque naturae potius committendae sunt eae egestiones.

Reliqua curatio pro febris indole et pro rerum aliarum, de quibus iam sequitur tractatio, varietata instituenda. Coryza. Ea adest, si humor serosus in glandulis narium stagnat: gravedo autem vocatur, ubi nullus omnino humor e naribus effluit. Plerumque initio humor tenuis acrisque emanat, qui deinde blandior evadit atque spissior, eoque morbum tollit. Febris vel adiuncta est, vel deest. Quae ubi deficit in coryga non sicca, natura explet curationis opuS. In gravedine vapores commendandi. Ubi autem febris viget, indolis eius ratio ha- meatur. Inflammatoriae constitutioni antiphlogistica curatio apponenda, Vehementerque falluntu , qui venae sectione penitus abstinendum esse in coryga credunt. Ubicunque vero febris est lenis, spi-

167쪽

'Catarrhi, i 43ritus que leves , mollientia sufficiunt, et quae sputa

promovent.

In inflammatoria constitutione venam sectam sequatur usus mixturae diaphoreticae, quae diaphore- sin auget, neque calefacit. Saepius colluvies adest biliosa, quae, ut alioquin solemuS, prius movenda, deinde vero vomitoriis eliminanda est. Diuturnae occurrunt coryzae, quae acrimoniam supponunt peculiarem atque tunicae Schneiderianae in sinibus frontalibus corruptelam, curatu difficillimae. Fonticuli praeprimis atque aquarum mineralium usus et internus et externus commendantur.

In febribus putridis et malignis catarrhus minimi momenti instar habet, quamvis occasionem primam iis gignendis praebere possit. Angina c a t a r rh alis. Inter eam et inflammatoriam id duntaxat inter--st discrimen, quod inflentur quidem in catarrhali

partes adfectae eodem modo, nequicquam tamen eum patiantur inflammationis gradum, atque vere transeant in suppurationem.

Curatio itaque nullo essentiali modo differt, sed quem supra praecepimus, eo modo agendum

168쪽

Catarrhi.

Pulmonum Catarrhus, et febre et inflammatione expeΓS, Datura plerumque curatur. Succurritur tamen naturae et molIientibus vaporibus et potibus oxymel et nitrum eXcipientibus, ubi vero pervicax est, Opio. P er i se neumonia notha. Febris levior, quae facile non sentitur ac inflammationis signa deficientia hanc speciem a vera discriminant. Tussis vero eosdem capitis dolores, easdem anxietates ac spiritus molestos infert. Ho-- mines debiles, humoribus aquosis praegnantes et pituita abundantes eo maxime tempore huic morbo obnoxii sunt, ubi catarrhi grassantur. Solvitur hic morbns tum sputis coctis, tum Iotio et sudoribus. Quod si vero pituita accumulatur, suffocatio oritur, nomine catarrhi suffocativi. Gradus varios recipit, atque plus vel minus ad Peripneumoniam accedit inflammatoriam. Quo minor vero est proclivitas ad inflammationem, eo plures efficere noxas venaesectio potest.

Ubi facies pallida, culis mollis est et pulsus debilis, cavendum est a venaesectione.

Eo potentiora Vero protinus resolventia adhibenda. Vesicatorium pectori imponendum, quavis hora sulfuris antimonii aurati granum devorandum, eiusque

169쪽

eiusque augendae doles, dum ne vomitus inde sequatur. Conferunt quoque i pecacuantia et aqua benedicta Rulandi, portionibus primum minoribus, quae deinde augentur. Ubi relaxatum est corpus, cutisque mollita, se negae radix expedit. Pituita Iurgente aut mota, neque tamen egestioni apta, saluti erit vomitorium, quod vero ita eX- bibendum est, ut certi simus id sursum humores moliri DV siue deorsum, eo enim et vires infringuntur et spe auxilii frustramur.

Discrimen id, quod inter alvum citam et dy enter iam vulgo statuitur, notis certis peculiaribus, in quibus omnes congruunt, haudquaquain insignit Ur. Dysenteriam semper utique comitatur di arrho est;

Unde Cruentam di arrhoeam esse δ' senteriam creditum est: neque tamen id merito, cum et Cruentacto currant di arrhoeae citra cluserateriam, variaeque

exstent huius morbi species, ubi id quod excernitur, albidum est. Febris, quae ab aliis in definitionem adsumta suit, propius definienda est, quum in variis febribuS cruenta occurrat alvus, quae dysenteriam non constituit.

170쪽

Ea potissmum di arrhoea nomin dysenteriae insignienda est, quae sub finem aestalis epicle mice grablatur, febreque iuncta est, ad diarrhoeam accedente atque cum ea desinente. Caussa morbi quaerenda est in miasmate epi-demico , quod catarrhi specie afficit intestina, unde crebra cruentaque alvus, lotio et sudoribus sublata.

Id quidem miasma subinde in variis epidemiis

pustulosa provocat cutis e Xanthemata, quae, subito regressa, dysenteriam protinus provocant. Non raro observantur rheumatismi dentiumque dolores Praecedentes, qui desinunt, simulac dysenteria a cesserit. Contagium porro, praesertim Ope eXCrementorum Vapores exhalantium, adfinitatem quamdam huius morbi ad catarrhos complectitur. Quae quidem vis Contagiosa putredinem sequi haudquaquam videtur, obvia enim nonnunquam est citra putredi-Nem; quamvis Certum sit, eXcrementa, quo magis putredine soluta sint, eo facilius contagium propagare. Simili sero modo miasma in cutem delatum Communicari solet. Solent auctores dysen feriarum partitionem statuere, prout febre iunctae sunt, vel absque febre decurrunt. Quod quidem discrimen a veritate pla-

SEARCH

MENU NAVIGATION