De gymnasio Romano et de eius professoribus ab urbe condita usque ad hæc tempora libri duo quibus accedunt Catalogus advocatorum sacri concistorii, & bullae ad ipsum gymnasium spectantes. Auctore Josepho Carafa c. r

발행: 1751년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

omnium gentium utilitatem. Denique cum ab Imperatoribus constituti fuerint Prosessores in Provinciis, consentaneum erat, ut ibidem etiam Scholae excitarentur .

U. Attamen bonis artibus juvandis , augendisque haud satis contulissent Romanorum Imperatores, nisi etiam magna illarum Prosessoribus salaria decrevissent. Nam hominum ingenia ita comparata sunt , ut hoc potissimum medio, quo sibi , suisque rebus cun sulant, excitentur. Quibus, si rei familiaris inopia premantur , nec otium estat, neque commoditas studiis liberalibus vacandi . Et quidem doctos viros non exiguo beneficio Iulius Cae sar affecerat, eum illos civibus Romanis addiderat, teste Suetonio : Omnes Medicinam Romae professos, O liberalium artium Doctores, quo libentius O i s Urbem

incolerent, ct caeteri a eierent civitate donaverat,

Qui idem Antonio Muia Medico ob recuperatam ejus ope sanitatem , narrante Dione, magnam pecuniam conmtulerat , ct Ius aureorum annulorum , erat enim Iibertus ; nec solum ei, sed etiam caeteris omnibus, qui eamdem artem profiterentur, vel essent insoperum pro fori . Namque Medici plerumque ex servorum , vel libertorum genere erant . Major tamen fuit Uespasiani in Prosessores bonarum artium munificentia . De eo Suetonius: Ingenia , ct artes pei maxime stit: primus e Fi- feo Latinis, Graeci ue Rbetoribus cunua centena consiluit , Praefantes Foetas, nee non Arti es coemit, ilem Colossi refectorem insigni congiaris, magnaque mercede donavit; Mehanico quoque grandes columnas ex gua impensa in Capstolium perductarum pol ieenii praemium pro commento non mediocre obtulit. Quod vero haec Vespasiani munificentia solos complesteretur Rhetores , eosdemque in Urbe artem oratoriam edocentes , Antoninus Pius Rhetoribus addidit Philosophos , nedum in Urbe , sed etiam in Provinciis . Ita in ejus vita Spar

72쪽

ct honores , ct falaria de lit. Id antea praestiterat quoque Adrianus , cujus beneficentia & ad caeteros artium Prosessores se extendit, & ad illos , quibus jam satis non esset virium ad litteras edocendas : Sed quamvis, narrat Spartianus, esset in reprehendendis Mnsscis, Tragi is, Comicis, Grammaticis, Rhetoribus , Oratoribus facilis: tame=s omnes Professores ct honoratis, divites fecit, licet eos quaesionibus f er agitaverit .... D sessores , professioni suae inhabiles eidebantur , dilatos , Bonoratorique aprofessione dimi t. Eadem vestigia secutus est Alexander Severus, de quo scriptor ejus vitae Lampridius: Rhetoribus , Grammaticis, Medicis, Arusi cibuἷ , Mathematicis, Mechani eis, Architectissiaria insiluit, auditoria decretii ; ct discipulos cum annonis , pauperum Ius modo ingenuos dari jussit. Etiam in Provinciis Oratoribus Foren bus mutiam detulit,plerisque etiam annonas dedit, consitisset ratis age-Ue . Itaque Imperatorum beneficio , & insigni erga bonas artes studio, Prosessores in Urbe, & Provinciis salaria

acceperunt. Et Alexandriae quidem solutam fuisse a Caesare pecuniam alendis viris doctis in Museo , jam ex Strahone diximus . Athenienses Prosessores annua mercede

donatos a M. Antonino Philosopho scribit Xiphilinus :Marcusso quam Atheuas penit, initiata uenit,

gnos Honores tribuir Alfenien bus, quorum in Urse Doctores omuis doctrinae a,nua mercede conductos consiluit ad omnium gentium utilitatem. Fuitque Theodotus Sophista primus , qui decem mille drachmarum stipendium Imperatoris meruit, teste Philostrato in vitis Sophistarum. Eodem teste , Prosessores Politicae, &Rhetoricae sex mille drachmis fruebantur. Philosophis quoque cujusque sectae datum stipendium testatur Lucianus in Eunuco scribens , falarium idque non exiguum ase Imperatore fuisse ι onsiturum gulis Philosophorum generibur, Stoicis, Platonicis, Epicureis, PeripatexiciJ: ita G ut

73쪽

S ut unicuique fectaepraemium esset αρασυ : etiam demortuo , ex hii quopiam, alium aliquem in ejus locum subrogandum fuisse , qui iri optimatum calculo probatus ;praemiumque illud non tepefuisse , sed sugulos in annos

decies mille nummorum, quos ccceperiut , ut doceant j zentus em :factumque inde esse, ut cum Pcripateticas qui

dam Professor decessisset , hujusfectae Philosophi ea defue-

c one singulari certamine eonfictarent , propos iis de quaesionibus Psilosophicis concertationibus , ct speei-minibus ; ae doeumeniis datis , quod essent tui factioni addicti. Hinc eolligitur Athenienses Prosessores, instituto certamine , ouod nune dicitur Coueomo , & proba tos Optimatum calculo obtinui me munus publice docendi. Sed in aliis Civitatibus Curiales ipsi , quos morum probitate , & artis peritia spectatos cognovitient , eligebant , S quandoque immunitate promissa invitabant Leg. Nec intra & Leg. seq. Tit. de Pro f. di Medicis. Pro sessores Politicae memoratos a Philostrato censet Her- mannus Conringius in Qu. Aead. illos suisse Rhetores , qui Scholas habuere in causis generis deliberativi . Sed Brucherus putat hanc professionem a Rhetoribus, & Philosophis prorsus distinctam , quia Apollonius , qui eam tenuit , dieitur a Philostrato legationibus , publieisque muneribus adhibitus , quod in civilibus rebus clarus haheretur . Aliarum quoque artium erectae Cathedrari Scab Imperatoribus delignabantur , qui illis praeficiendi es-shnt . Plura de his habet Ioannes Meursius de Fort. Attica . Videntur tamen haec publica stipendia Prosessoribus Athenientibus aut ademta , aut imminuta a sequentibus Imperatoribus . Narrat enim Marinus in vita Procli Cap. I 6. Proclum Platonitae Pisia ophiae Athenis Professorem hac etiam rationesuria litterarumpromovisse , guod eo rum , qui litteras traesa,ant eura useisiens Princisis poposcerir stipendia , , ut cuique pro riguitate prormis decernereutur. Marinus quoque memorat Platonicam

74쪽

ri quamdam haereditatem, quae Philosophis esset salarium;

hancque eX privata nonnullorum liberalitate collectani censet Conringius. Attamen sub Iuliano qui Scholas Gentilium erexit Athenis salaria persolvebantur Philosophis, siquidem hoc tempore Chrysantium docuisse auctoritate publica Athenis testatur Eunapius. Plura de Schola Atheniensi, in qua docuere Plutarchus , Syrianus , Proetus, Marinus , Isidorus , & ultimus omnium Damascius , habet Brucherus Hist. Philos. Period. a. Part. I. Lib. I. Cap. a. See t. q. Nec silentio praetereunda est Schola Augusto- dentis in Gallia, a Constantio patre Constantini Imper toris restaurata , Eunomio, qui Rhetoricam edoceret , concessis sexcentis millibus nummorum pro mercede . Qua occasione habuit ille orationem ad Praesectum Galliarum de instaurandis Schol is, ubi post laudatam Imperatorum in promovendis litteris curam, ait: Satariam me liberalissimi Principes ex hujus Reipublicae juribus in sexcentia millibus nummum accipere jusserunt. Hoc ego talarium quantum adisonoreis pertinet, ad aeratum accipio , ct in accepti rationeperscribo: sed expensum referre parriae cupio , ct ad restitutionem hujus operil, ρας- ad Uussopos erit , desiuare. Sed redeundum est ad Romanos Professores, quibus annua centena Vespasianus constituit. Haec senama bis mille , & quingentos nostros aureos efficit. Sunt qui putant , salaria in Urbe fuisse annua centena, in Provinciis vero sexagena . Et Tatianus quidem avarithe Philosophos increpans, illorum nonnullo s sexcentorum aureorum mercede donatos indicat : ntum, ait, a rontemptu opum absunt, ut a Romano sera re quidam illorum a excentos annuos aureo Ioccipiant . Verisimilius tamen est, haec salaria variasse, uti censet Lipsius, sive ex ingenio Principis , si ve ex minritis Prosessorum . Hinc Eunomio tanta merces persolumia. Notandum vero est, paucos tunc temporis suisse publicos Prose res, uti ex legibus Tlieodosii, & Iustinia-G et ni

75쪽

J2ni compertum erit Capite sequenti. Minores Civitates non nisi ternos docentes habebant, majores quatuor , hosique Rhetores, S Grammaticos L. Si duarsi. I. se . De cxc . Tut. L. I. De decr. ab Orincien. Caeter uni in Civitatibus salarium constituebatur Prosesioribus artium liberalium , Ac Medicis, Decreto Ordinis , uti patet Digestorum Lib. 3O. Tit. 9. De Decretis ab Ordine faciendis, ubi statutum est, Medicos non a Pramide Provinciae , sed ab Ordine cuj iisque Civitatis constituendos, ut certi de probitate mortim, 2 peritia artis eligant igs, quibus se, liberosque nos in aegritudine corporum committan ac Decuriones non posse sine iussit Principis constituere falaria , nisi Prosessoribus bonarum artium b& Medi eis: Sed ei solarium cIicni Decuriones decreverint , decretum id nonnum tiam uuius oris momenti: ut

putas ob liberalem artem fuerit cons/tutum , Pel ob medicinam , ob has enim causi licet consitui falaria . VI. Salariis Imperatores jura quaedam , seu privilegia addiderunt, immunitatem nempe a tutela, & cura,& a muneribus civilibus. De qua re Modestinus Iurisconsultus Lib. 2 . Digestorum Titulo IO. De excusationibus, ait ita : Grammatici, Rhetorei, Sophis, Medici, qui

circulatorei vocantur, quemadmodum a reIiguis muneribus , ita is a tutela , di a cura re utem habent. Addit , numerum Prosessorum in unaquaque Civitate, qui vacationem munerum habent, definitum ex epistola Antonini Pii Communitati Asiae , quam sic recitat: Minores quidam Civitates polunt quinque Medicoἷ immunes habere, O tres Sophosas , ct Grammaticos totidem emassores autem Civitates , festem , qui curent, quatuor, qui doceant utramque doctrinam : maximae aurem Civitates decem Medii os, ct Rhetores quinque, ct Grammaricos totideis . Supra hunc autem numerum ne maxima uidem Civitas immunitatempraestar. Decet autem, maximo quideM numero uti MetropoDI gentium , fecundo

76쪽

autem , quae habent vel forum causarum, vel loca iudiciorum ; tertio autem reiaquas. Additur, hac immunitate illos dumtaxat Prosessores donandos, qui fuerint decreto Senatus adsciti in statutum Prosessorum numerum , quique non negligenter suo munere sun eti sunt. Quoniam vero Antoninus Pius laudata epistola Philosophos haud comnlexus est , subdit Modestinus : Et GD phos quidem tabcrari a Iuleiis muta cribit ita: Phit ophi, Oratores, Grammatici, qui publice Iuvenibusprosunt excusantur a tutelis : nam ct inpianus libro guarto deo io Proconsulis iis scribit ... De Philosophis autem eadem Consi utio Divi Pii , ii a dieit , Philo pΘorum autem non es consitusus numerus, quia rari sunt , gui philo Wbantur . misimue autem quoniam , Mi dipitiis

superabundant, voluntarie tribuentsecuniam tu utili-utater atriae: si autem proprie loquantur de subsantia, inde jam manifest flent non philosophanter. Es autem

seratoris Commodi GUitutionibus infriptum Capitulum ex epistola Antonini Pii , in qua montine atur, di Horisbos habere immunitatem tutelaram eiune autem Baee persea : Con militer autem fit omniseu3 Dipus pater meus mox ingrediens princisatum , Consiturione exi-Fenter honores, ct immunitates Armavit, ruens, 'LIosophor , fibe ores , - Grammsticos , Medicos , immanetesseramuinii facerdotiissutri , er neque ad frumenti , edi sint , ct olei emptionct , pracporitiones , di neque

judicare , , legatos esse , neque in militia namerari nolente θ , ne ue ad alium fomulatum eos cogi. Ex hix patet , ante Adrianum Prosessores artium liberalium immunitatem habuisse a muneribus per natibus , & hanc illis ab Adriano confirmatam ἀ Philosophos vero non fuisse immunes a muneribus patrimonialibus, quia verus Philosophus non videtur , qui de suis bonis sollicitus est: bene vero caeteros Professores Constitutione Antonine

Pii. Additur , a Severo , dc Antonino statutum , ut Pr

77쪽

sessores fruantur hae immunitate in Patria, si ibi do-eeant : secus vero si doceant in aliena Patria, exceptis viris doctissimis , & Prosesibribus , qui Romae docenta Romae philosophantem eam fulario, vel ne falario, remi nem habere,promulgatum es a Dipo spero di Antonino, ἐta a s in profria patria doceret. Buibus promulgationibus potes quis illam rationem adducere, quo niam in Regia Urbe, quae o habetur , ct es communis

patri docentes, utique utileminei umpraebens, non mianus , quam in propria patria, immunitate fruetur. Legum Doctores in aliquo praes datu docentes , remis onem non habcbunt , Romae autem docentes a tutela scara remittuntur . Sapientissime dictum est, Romam haberi, esse communem patriam . Quam enim uni

versi tamquam matrem colunt,decet universos tamquam

filios compleoti, maxime , guis issem utilem praebet. Quae autem sint munera personalia, quae patrimonialia, explicatur Digestorum Lib. 3o. Τit. . de Muneribus Ohonoribus . Ibi alia immunitas memoratur Prosessoribus concessa a Uespasiano, & Adriano , praebendi nempe pu bliea hospitia : Magiuris, qui cipitium munerum Paca tioncm habent, Dem Grammaticis, se Oratoribus , Medicis, Philosophis, ve ossitem reciperent, a Principibus fuisse immunitatem indultam, Divus Vessa

nar ,-Ddvus Adrianuι referi ferunt. Et eodem Lib. 3ci. Digestorum Tit. 3 De vacatione , ct excusatione muneram , Philosophi declarantur imnamnes a gerendis tu telis , & sordidis muneribus corporalibus, Non sumptibus expedjuntur; etenim fores/Horis,anter se- ciniam contemnunt. Ibidem Prosessores Urbis a Paulo declarantur immunes, ac si in patria profiterentnr : Eoi qui Romae prostientur , proinde in patria sua exta rι muneribus oportere, ac si in patriano x terentur.

Hac tamen immunitate civilium munerum minime donantur , qui pueros primas litteras docent. Poetas quoque

78쪽

que nulla immunitatis praerogativa iuvari,declaravit Philippus Imperator Cod. Lib. Io. Tit. 52. de Professeribus, ct Meiacis . Additur , nec Calculatores . qui numerandi artem docent , gaudere immunitate , quam Antoninus Pius Prosessoribus artium liberalium concessit. Porro si eut in Civitatibus decreto Deeurionum Prosesibres eligebantur , ita decreto eorum, illis haec immunitas asseresebatur , uti de Medicis declararunt Diocletianus 8c Maximianus Cod. Lib. Io. Tit. 32 De Pro f. Med. 3c uti dicitur Lib. so. Digestorum Tit .s. De Decretis ais Ordiis ne faciendit. Hinc dc liberum erat Decurionibus illos Prosessores dimittere , qui negligenter operam suam praestarent. Ita declaravit Gordianus Imperator Cod. Lib. io. Tit. sa. De Prose Medici et Grammaticos seu Graioreι Decreto Ordinis prosearos, i non se utilet sudentiburpraebeant , denuo ab eodem ordine reprobari poste incognitum non est. VII. Tantis Caesarum beneficiis crevit, viguit, floruit in Urbe res litteraria . Et quidem aetate Augusti Roma plures viros doctos aluit. Inter hos Virgilius Poesis, Philosophiae, Medicinae, Sc Mathematicae disciplinis im- huius; Horatius, Ovidius, Manilius, Lucanus, Persesius, qui carminibus suis etiam Philosophice vestigia expresserunt. Et ex Historicis, Livius, Tacitus, &Straho Geographus. Tum Anaxi laus Larisseus Philosophus Pythagoricus , quem ab magiae crimen Urbe , 8c Italia cedere iussit Imperator . in Sextius novae cujusdam sectabaue Or, cuius extant sententiae, quas Rufinus latine vertit , Sc Xysto II. Papae tribuit. Sotion Alexandrinus praeceptor Senecaria Areus praeceptor Augusti. Imperante Adrian , qui viros doctos omnes fovit, ac salariis donavit, floruere in Urbe Epietetus , Favorinus , Heliodorus, aliique plurimi. Et Favorinum magni nominis Philoso- Phum , ac Rhetorem Romae docuisse , magnosque Viros ,

eorumque filios habuisse auditores, narrat Philostratus in

79쪽

ejus vita. Galenus ab Imperatoribus Marco Aurelio, ML. Uero accersitus Romam venit, diuque ibi mansit, exagitatus tamen a Medicis Urbis , qui ejus gloriae invidebant . Imperante Philippo, Romam adiit Plotinus insignis Philosophus , qui Ammonium praeceptorem Alexandriae audiverat, atque Romae Scholam instituit, ad quam plurimi auditores confluebant, uti narrat in ejus vita Porphyrius. Inter hos Gentilianus Amelius, Paulinus Scythopolites, Eustochius Alexandrinus, Zethus Medici. Sed dc alii magni viri Plotino adhaeserunt, Marcellus , Orontius, Sabin illus, & Rogatianus Senatores Romani; quos in Philosophiam diligent issime incubuisse, Porphyrius testatur: Rogati anum ve1o ita Philo

Phia Occupatum , ut bonorum suorum curam neglexerit,& servos omnes expulerit, respueritque dignitates , nec

ullam habuerit Praetor constitutus publici muneris rationem , nec lares proprios habitaret, sed cum amicis quibusdam cibum, somnumque caperet. Audiebant etiam Plotinum mulieres nonnullae inter quas Gemina in cujus

aedibus habitabat; praecipue vero ejus discipuli, familiaresque suere Serapion Alexandrinus, ac Porphyrius. De hac Schola ait Augustinus Epist. 68. ad Diosc. Tunc Plotini Sehou R omae floruit Bubtilique εondiscipulos multos acuti mos, ac solerti mos viros . Sed aliqui eorum

magicarum artium curiositate de razari fune, at tit Dominum Iesiam Chrisum imus veritaris, arguerisientiae incommutabilis, quam conabanIur attingere, cognoscentes gestareser nam , in ejus miratiam ira serunt. Atque ita annis viginti sex, magna auetoritate Romae vixit Plotinus , Galieno Imperatori, & uxori Saloninae charus , quorum se nictus benevolentia oravit, ut dirutam qnamdam in Campania Civitatem Philosophis aptam instauraret, permitteretque eam Platonis legibus gubernari, ac Platanopolim dici, quo ipse cum suis esset profecturus . In ea Schola res Philosophicas, Theologicas di

80쪽

eas , Astrologicas, Mathematicas, actas esse colligitur ex Porphyrio. Plotini Scholam tum alibi ejus discipuli,

tum Roniae Porphyrius Christianorum hostis insensissimus propagarunt. Quanto autem plausu docuerit, testatur E napius in vitis Sophistarum. Et successit Iamblicus discipulus, 3c ipse hostis Christianorum. Notat BrucherusHist. Phil. Per. a. p. I. Lib. I. Cap. 2. Se R. q. post Jam blicli mortem adversis fatis usam esse Scholam Plotini, quod, Constantino ad Christianam religionem converse, eversa fuerit superstitio Gentilis, quam tamen restituit Iulianus a nostata , qui ex hac Schola habuit praeeeptores, familiaresque Ridesium, Maximum, Chrysanthium, &Philosophiam Alexandrinam gratia , & salariis auxit . Quoad Peripateticam Philosophiam, quam Tyrannio, ScAndronicus , editis Romae Aristotelis , 8c Theophrasti libris, vulgaverant, ea illustres habuit sectatores Sosigenem Iulio Caesari charum, Nicolaum Damascenum Augusto, dc Alexandrum Rigeum praeceptorem Neronis . His adiungendus Alexander Aphrodictus , qui ipse in libro de

fato scribit, constitutum se a Septimio Severo, 8c Antonino Caracalla Professorem Philosophiae Aristotelis, & Magistrum publicumpraeconio resimongi eorum. Athenis tamen non Romae hunc docuisse censet Brucherus, quia ipsemet scribit sibi non licuisse adire Imperatores. Ex haequoque secta Themistius insignis Philosophus, postquamdiu Constantinopoli docuisset, Romam venit, invitat usique lautissimis conditionibus, ut in Urbe doceret , maluit Constantinopolim redire, ubi ducta uxore, & genimiis liberis sedem fixerat, quemadmodum colligitur ex epistola Constantii ad Senatum, & ex epistola prima Libanii ejus discipuli ad ipsum data. Plurimum ille valuits ratia apud Constantium , Iulianum, Iovianum, Uale tem , Valentinianum , Gratianum, Theodosium, a qui bus evectus est ad summos honores . Ex secta Cynica Rommae fuere, imperante Nerone, Musonius, & Demetrius,

SEARCH

MENU NAVIGATION