Opera quae supersunt omnia

발행: 1843년

분량: 766페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

siculi rerum creatarat in ab eliis existentia distinxerunt. Hi in quam errore ipSi anSam errandi praebuerunt. Nam primuSerror in causa fuit, ut non intelligerent, quid esset aeternitas Sed ipsam tanquam aliquam speciem durationis considerarent. Se cundus, ut n0n facile p0ssent invenire illarentiam inter duratio nem rerum creatarum et inter Dei aeternitalem. Ultimus denique, ut, quum durati n0 sit nisi existentiae assectio, ipsique Dei exi stentiam ab eius essentia distinxerint, Deo, ut iam diximuS, dii rationem tribuerent.

g. 4. sitiid sit aeternitas. Sed ut melius intelligatur, quid sit aeternitas, et quomodo

ipsa sine essentia divina non possit concipi, considerandum venit id quod iam antea diximus, nempe res creata Sive omnia praeter Deum semper existere Sola vi sive essentia Dei, non vero vi pro pria. Unde sequitur praesentem existentiam rerum n0 eSSe 3usam suturae, sed tantum Dei immutabilitatem, propter quam cogimur dicere: ubi Deus rem prim creaVit, eam postea continuo conservabit, Seu eandem illam creandi actionem continuabit. Ex

quibus c0ncludimus: l. Quod res creata potest dici frui existentia, nimirum quia existentia non eSt de ipSiusAESsentia. Deu vero non potest dici frui existentia: nam existentia Dei est Deus ipse, sicut etiam ipsius essentia. Unde sequitur res creatas duratione frui;

Deum autem nullo modo . . Omnes res creatas, dum praesenti durati0ne et existentia ruuntur, sutura mnino carere, nempe

quia continuo ipsis tribui debet: at de earum essentia nihil simile p0test diei. Verum Deo, quia existentia est de ipsius esSentia, futuram existentiam tribuere non p0SSumus eadem enim, quam tum haberet, etiamnum ipsi actu tribuenda est, vel, ut magi Spr0prie loquar, Deo infinita actu existentia competit eodem modo atque ipsi actu competit infinitus intellectus. Atque hanc infinitam existentiam aeternitatem Deo, quae S0li Deo tribuenda, non ero ulli rei creatae n0n, inqulim, quamvis earum durati utro que careat sine. Haec de aeternitate. De Dei necessitate nihil dic0; quia non opus est, quum eius existentiam ex eius essentiadem0nstrarimus Pergamus itaque ad unitatem.

242쪽

CAP. 11. De unitate Dei.

Mirati perSaepe fuimus sutilia argumenta, quibus Dei unita

tem adStruere conantur auctoreS, qualia Sunt: Si mus potuit mundum creare, caeteri essentirustra Si Omma in eundemsinem compirent, ab uno conditore Sunt producta, et Similia a relatio

nibus aut denominationibus extrinsecis petita. Quapr0pter illis omnibus insuper habitis n0Stram dem0nStrationem, quam clare poterimus ac breviter, hic proponemus, idque Sequenti modo. Inter Dei attributa numeravimus etiam Summam intelligentiam, addidimusque ipsum omnem suam persectionem R Se non ero ab alio habere. Si iam dica plures dari deo seu entia Summe per fecta, neceSSario omnes debebunt eSSe summe intelligentes: quod ut fiat, non Sussicit, unumquemque se ipsum tantum intelligere. Nam quum omnia intelligere debeat unuSquisque, et se et caeteros debebit intelligere. Ex quo Sequeretur, quod persectio uniuS cuiusque intellectus partim a se ipso, partim ab alio dependeret. Non poterit igitur quilibet eSSe ens Summe persectum, hoc est, ut

modo notavimus, ens, quod Onanem Suam persectionem arae, non

vero ab alio habet quum tamen iam demonstraverimus Deum ens persectisSimum esse, ipSumque existere. Unde iam possumus concludere, eum unicum tantum exi Stere. Si enim plures exi- Sterent, Sequeretur ens persectissimum habere imperfectionem:

quod est absurdum Haec de Del unitate.

CAP. III. Do immensitate Dei.

g. 1. 6uomodo Deus dicatur insuitua, quomodo immensus. Docuimu antea, nullum ens poSSe concipi finitum et impe sectum, id est, de nihilo participans, nisi prius ad en persectum et infinitum attendamus, hoc St, ad Deum. Quare Solus Deus dicendus absolute infinituS, nimirum quatenus reperimus ipSum re vera constare infinita persectione . t immensus sive interminabilis etiam potest dici, quatenus respicimu ad h0c, quod nullum detur ens, qu persectio Dei terminarii Sit. Ex quo sequitur, uod Dei infnitas, invit vocabulo, Si quid maxime p0Sitivum nam eatenus ipsum infinitum esse dicimus, quatenus ad eius esSentiam si e Summam persectionem attendimuS Immen-

243쪽

I Almi II. CAP. III. 121 sitas vero Deo tantum respective tribuitur; non eui in pertinet ad Deum, quatenus abS0lute tanquant en persectissimum, sed quatenus ut prima causa consideratur, quae quam i non SSet persectissima nisi respectu entium Secundariorum, nil illo minus tamen esset immensa. Nam nullum SSet en , et per eonSequens nullum posset en concipi pS persectius, quo terminari aut mensurari posset. Vide sustus de his princip. philos part l. axiomai. g. 2. si ιid vulgo per Dei immensitatem intelligatur.

Auctores tamen passim, ubi de Dei immensitate agunt, videntur Deo quantitatem tribuere. Nam ex hoc attributo concludere volunt, Deum neceSSario ubique praesentem debere esse, quasi vellent dicere: si Deus in aliquo non esset Ioco, eius quantitas esset terminata. Quod idem adhuc melius apparet ex alia ratione, quam asserunt ad ostendendum, Deum esse infinitum sive immensum haec duo enim inter Se confundunt et etiam esse

sario est ubique et infinitus nam si non SSet ubique, aut non poterit SSe, ubicuntque vult esSe, aut necessario 'B moveri debebit. Unde clare videre est, illos immensitatem Deo tribuere, qualenus ipsum ut quantum conSiderant. Nam ex extensionis proprietatibus haec argumenta sua petunt ad Dei immensitatem amrmandam, quo nihil est absurdius. 3. 3. Deum esse tibique probatur. Si iam quaeras, unde ergo nos probabimuS, Deum esse ubiaque resp0ndeo, id Sati superque a nobis iam demonstratum esse, ubi ostendimus nihil ne momento quidem existere poSse, quin singulis momenti a Deo procreetur. g. 4. omnipraesentia Dei explicari nequit. Iam vero ut Dei ubiquitas aut praesentia in si /gulis rebus debile intelligi posset, necessario deberet perspecta SSe intima natura divinae voluntatis, qua nimirum res creavit quaque eas continuo procreat; qu0d quum humanum captum Superet, in

p0Ssibile est explicare, qu0modo Deus Sit ubique.

244쪽

g. 5. Dei immensitatem a Vilibusdam statui friplicem; sed Diale. Quidam statuunt Dei immensitatem eSSe triplicem, empe eS- Sentiae, potentiae et denique praesentiae. Sed illi nugas agunt; videntur enim distinguere inter Dei essentiam et eius potentiam. g. Dei potentiam non distingui ab eius essentia. Qu0d idem etiam alii magis aperte dixerunt, ubi nempe aiunt, Deum SSe ubique per potentiam, non autem per SSentiam; quasi vero Dei potentia distinguatur ab omnibus eius attributis seu infinita essentia, quum tamen nihil aliud esse possit. Si enim aliud quid esset, vel esset aliqua creatura, vel aliquid diu nae esSentiae aesti dentale, in quo concipi p0SSet quod utrumque ab Surdum est. Si enim creatura esset, uiligeret Dei potentia, ut DBSemaretur, et Sic daretur progressus in infinitum: si ver accidentale quid, 0 esset Deus ens simplici SSimum, contra id, quod supra demonStra imuS. g. . Nec illius omnipraesentiam. Denique per immensitatem praesentiae etiam ridentur aliquid

velle praeter essentiam Dei, per quam re creatae Sunt et continuoconServantur. Quae sane magna est absurditas, in quam lapsi sunt ex eo, quod Dei intellectum cum humano confuderunt, eiusque potentiam cura p0tentia regum Saepe c0mpararunt.

CAP. IV Do immutabilitate Dei.

g. I. uid sit mutatio, quid trare o mafio. Per mutationem intelligimus hoe Ioco omnem illam variationem, quae in Miquo Subiecto dari potest integra permanente ipsa

essentia subiecti quamvis Wilgo etiam latius sumatur ad significandam rerum corruptionem, non quidem absolutam, sed quae simul includit generati0nem corruptioni Subsequentem, ut Dum dicimus caespites in cineres mutari, homines mulari in bestias. Verum philosophi ad hoc de nutandum alio adhuc vocabulo utuntur, nempe transformationis. Λ nos hic tantum de illa mutatione loquimur, in qua nulla datur subiecti transsormatio, ut quum dicimus Petria mutavi col0rem, more etc.

245쪽

PARTIS II CAP. IV. 123 S. 2. In Deo transformationem locum non habe re. Videndum iam, an in Deo tales mutationes habeant locum. Nain de tra ormatione nihil dicere opus, postquam docuimuS

Deum DeceSSario exiStere, hoc est Deum non p0Sse deSinere eSSe, ei in alium Deum transformari; nam tum et esS deSineret, et

simul plures dii dari possent, quod utrumque absurdum eSSe

Ut autem, quae hic dicenda supersunt, distinctius intelligantur, venit considerandum quod omnis mutatio procedat vel a cauSis externis olente aut nolente subiecto, vel a causa interna et electione ipsius subiecti. I. grat hominem nigreScere, aegrotare, creScere et similia procedunt a causis externis, illa invito subiecto, hoc vero ipso subiecto cupiente velle autem ambulare, se iratum ostendere etc. proveniunt a cauSis internis. g. Deum non mutari ab alio. Priores vero mutationes, quae a cauSi externis procedunt, in De nullum habent locum; nam Solus est omnium rerum 3USR,

et a nemine patitur. Adde quod nihil creatum in se ullam habeat vim existendi adeoque multo minus aliquid extra se aut in Suam causam operandi. Et quamvis in sacris litteris saepe inveniatur, quod Deus pr0pter peccata hominum iratus et tristis fuerit, et S milia, in iis essectus sumitur pro causa quemadmodum etiam dicimus, solem aestate quamarem fortiorem et altiorem SSe, quamVi neque situm mutaverit neque vires resumpserit. Et qu0d talia etiam in sacris litteris saepe doceantur, videre est in ΕSala; ait enim cap. 59. v. 2. ubi populum increpat: Pravitates vestrae

vos a vestro Deo separant.

g. Nec etiam a se ipso. Pergamus itaque et inquiramus, an in Deo a Deo ipso ulla detur mutatio. Hanc vero in Deo dari non concedimus, imo ipsam pr0rSus negamuS. Nam omni mutatio, quae a voluntate dependet, sit ut subiectum suum in meliorem mutet Statum, quod in

246쪽

ente persectissim locum habere nequit. Deinde etiam talis mutatio non datur, nisi aliquod incommodum evitandi, aut aliquod bonum quod deest acquirendi gratia quod utrumque in Deo nurulum locum habere potest. Unde concludimus Deum esse ens -- mutabile.

Nota, ct communes mutationis divisiones hic consulto omisisse, quamvis aliquo modo ipsas etiam complexi sumus; nam non opus fuit ipsa singulatim a Deo removere, quum princ phil. part l. propos. 16. demo traverim , Deum Se incorporeum, et communes illae divisiones solius materiae mutationes tantum contineant.

CAP. V. Do simplicitate Dei.

g. l. Rerum distinctio Dipleae realis, modulis, rationis. Pergamus ad Dei simplicitatem. 0c Dei attributum ut recte intelligatur, in memoriana revocanda Suut, quae princi p. phil0S0phiae part l. art. 48. et 49. Cartesius tradidit nimirum in rerum natura nihil praeter substantias et earum modos dari unde triplex rerum distinctio deducitur artic. 60. 1 et 2. realis scilicet, modalis et rationis. Realis vocatur illa, qua duae substantiae inter se distinguuntur sive diversi Sive eiusdem attributi, ut ex. gr. cogitatio et extensio, Vel parte materiae; haecque ex eo cognoscitur, quod utraque sine ope alteriuS concipi et per consequen Sexistere possit. Modalis duplex Stenditur, nimirum quae Stinter modum substantiae et ipsam Substantiam a quae est inter duos modos unius eiusdemque substantiae. Atque hanc ex eo c0gu0ScimuS, quod, quamvis uterque modus absque ope alterius concipiatur, neuter tamen absque ope substantiae, cuius Sunt modi illam vero ex eo, quod, quamvis substantia illa posSit concipi sine suo modo, modus tamen sine substantia concipi nequeat. Rationis denique ea esse dicitur, quae oritur inter Substantiam et suum attributum, ut quum duratio ab extensione

distinguitur haecque etiam ex eo tognoscitur, quod talis substantia non possit sine illo attributo intelligi.

247쪽

PARTIS II CAP. V. 125 g. Undenam omnis compositio oriatur, et quotvleae. Ex his tribus omnis conlpositio oritur. Prima enim Omp0sitio est, quae fit ex duabus aut pluribus substantiis eiusde ni attributi, ut omni compositio, quae sit ex duobus aut pluribus corporibus: Sive diversi attributi, ut homo. Secunda sit unione divereorum modorum. Tertia denique non sit, sed tantum a tione quasi fieri concipitur, ut eo facilius res intelligatur. Quae autem hisce prioribus duobus modis non componuntur, Simplicia dicenda Sunt. g. Deum esse en simplicissimu . Ostendendum itaque Deum non esse quid comp0Sittam, ex

quo poterimus Oncludere, ipsum esSe en Simplicissimum, quod facile esse tum dabimus Quum enim per Se clarum Sit, qu0 parte comp0nentes priores sunt natura ad minimum ree0mp0Sita, necessario Substantiae illae, ex quarum coalitione et unione Deus componitur, ipS De priore erunt Datura, et unaquaeque per Se 0lerit e0ncipi, quamvis Deo non tribuatur. Deinde quum illa inter se necessari realiter distinguantUr, ne eeSSari etiam unaquaeque per se absque ope aliarum p0terit existere ac sic, ut modo diximus, tot possent dari dii, quot sunt substantiae, ex quihus Deum componi Supponeretur. Nam quum unaquaeque per se possit exiStere, a se debebit existere ac

proinde etiam vim habebit sibi dandi omnes persecti0nes, quas Deo inesse ostendimus eici, ut iam princ phil. Part. l. prop. 7. , ubi existentiam Dei demonstravimus, suse explicuimus Quum autem hoc nihil absurdius dici possit, concludimus Deum n0nc0mponi ex coalitione et unione substantiarum. Quod in Deo etiam nulla detur compositio diversorum modorum sati conMnei tur ex eo, quod in Deo nulli dentur modi modi enim oriuntur ex alteratione substantiae. Vide Cartesii princ phil. pari. 1 art. 56. Denique si quis velit aliam compositionem fingere ex rerum eSSenua et earum existentia haec nequaquam repugnamus. At m mor sit nos iam satis demonstrasse, haec duo in Deo non distingui.

248쪽

S Dei attributa distingui fantum ratione. Atque hinc iam clare possumus concludere, omnes distinctiones, quas inter Dei attributa lacimus, non alias esse quam rationis, nec illa revera inter se distingui intellige tales rationis distinctiones, quales modo retuli, nempe quae ex eo cognoscun- tur, quod talis substantia non possit sine illo attributo esse. Unde concludimus Deum esse en Simplicissimum. Caeterum Peripateticorum distinctionum sarraginem non curamus. Τransimus igitur ad Dei vitam

g. l. luid vulgo per vitam intelligant philosophi.

Ut hoc attributum, vita Scilicet Dei, recte intelligatur, necesse est, ut generaliter explicemus, quid in unaquaque re per eius vitam denotetur. Et primum sententiam Peripateticorum examinabimus. Hi per vitam intelligunt mansionem altricis animae cum calore. VideariStot de respirat cap. 7. Et quia tres finxerunt animas, vegetativam scilicet, sensitivam et intellecti- am, quas tantum plantis, brutis et hominibus tribuunt sequitur, ut ipsimet latentur, reliqua vitae expertia esse. t interim dicere non audebant, mentes et Deum ita carere. Verebantur fortasse, ne in eius c0ntrarium inciderent, nempe Si vita careant, mortem eos obiisse. Quare Aristoteles metaph. lib. 11. cap. 7. adhuc aliam definitionem vitae tradit, mentibus tantum peculiarem nempe intellectu operatio vita est ): et hoc sensu Deo,

qui scilicet intelligit et actus purus est, vitam tribuit. Verum in his refutandis non multum defatigabimur. Nam quod ad illas tres animas, qua plantis, bruti et hominibus tribuunt, attinet, iam satis demonstravimus, illas non SSe nisi figmenta nempe quia ostendimus in materia nihil praeter mechanicas texturas et operationes dari. Quod autem ad ritam Dei attinet, nescio eur1 Secundunt alios Aristot de vita et morte cap. 1. , Γένεσις μἐν

249쪽

P Tl II. CAP. VI. VI l. 127niagis actio intellectus apud ipsum Vocetur, quam actio voluntatis, et similium. Verum quia nullam eius responsionem exSpecto, ad id quod promisimus explicandum transeo, nempe quid ita sit. g. suibus rebus ita tribui possit. Et quamvis haec vox per translationem Saepe Sumatur ad significandum mores alicuius hominis, o tamen Solum, quid philosophice ea denotetur, breviter explicabimuS. Notandum autem est, quod si vita rebus etiam c0rporei tribuenda sit, nihil erit illae expers si vero tantum ii S, quibu anima unita est corpori, solummodo hominibus, et sorte etiam bruti tribuenda erit, non

vero mentibus, nec Deo. Verum quum Vocabulum vitae com- inuniter latius Se extendat, n0n dubium est, quin etiam rebus comporeis mentibus non unitis, et mentibus a corpore Separatis tr buendum Sit

3 3. suid sit visa et quid sit O Deo

Quare nos per vitam intelligimu vim, perquam res in suo essct perseverant. Et quia illa vis a rebus ipsis est diversa, res ipsas liabere vitam proprie dicimus. Vis autem, qua Deus in suo esse perseverat, nihil est praeter eius essentiam ς unde optime loquuntur, qui Deum vitam Voeant. Nec deSunt theol0gi qui sentiunt, Iudaeos hac de causa, nempe qu0 Deu Sit vita et a vita non

distinguatur, quum iurabant, dixisse n)n vivus Iehova, n0 vero in vita Ieho Dae ut Ioseph quum per vitam Pharaonis iurabat, dicebat nyn 'n ita Pharaonis.'

CAP. VII. Do inisellectu Dei.

g. l. Deum esse omiscium. Inter attribula Dei numerarimus antea omniscientiam, quam satis constat Deo competere quia Scientia continet in se persectionem, et DeuS, en nempe persectissimum, nulla persectione earere debet. Quare scientia summo gradu Deo erit tribuenda,

250쪽

scilicet talis, quae nullam praesupponat vel Supp0nat ignorantiam sive scientiae privationena nam tum daretur imperfectio in ipso attributo sive in Deo. Ex his sequitur Deum nunquam habuiSse

intellectum potentia, neque per ratiocinium aliquid concludere. g. 2. Obiectum serentiae Dei non esSe res eaetra Deum. Porro ex persectione Dei etiam equitur, eius ideas non te minari, sicuti nostrae, ab obiectis extra Deum positis. Sed contra re extra Deum a Deo creatae a Dei intellectu determinantur ); nam alia obiecta per se Suam haberent naturam et essentiam, et priore eSSent, Saltem natura, divino intellectu, qu0d absurdum est. Et quia hoc a quibusdam non satis observatum fuit, in enormes errores inciderunt. Statuerunt nimirum aliqui, dari extra Deum materiam ipsi coaeternam, a Se exiStentem, quam

Deus intelligens Secundum aliquo in ordinem tantum redegit, secundum alios formas ipsi insuper impressit. Alii deinde res ex sua natura vel necessarias, Vel impossibiles, vel contingentes esse statuerunt, ideoque Deum has etiam ut contingente n0Scere, et prorsu ignorare, an exiStent, vel n0n. lii denique dixerunt, Deum contingentia noScere ex circum Stantiis, sorte quia longam habuit experientiam. Praeter hos adhuc alios huiusmodi errores hic adferre possem, niSi id Superiacaneum iudicarem, quum ex ante dictis eorum salsita sponte Se patefaciat. g. 3. Sed Deum ipsum. Revertamur itaque ad n0Strum propositum , nempe quod extra Deum nullum detur obiectum ipsius Scientiae, sed ipse sit scien tiae suae obiectum, im Sua cientia. Qui autem putant, mundum etiam obiectum Dei scientiae Sse, 0nge minus Sapiunt, quam qui aedificium ab aliquo insigni archi lecto factum obiectum scientiae illius statui volunt. Nam laber adhuc extra se materiani idoneam quaerere cogitur; at Deus nullam extra se materiam quaesivit, Sed re quoad essentiam et existentiam ab eius intellectu sive voluntate fabricatae suerunt.' Hinc clare sequitur intellectum Dei, quo res creatas intelligit, eius voluntatem et potentiam, qua ipsas determinavit, unum et iden

SEARCH

MENU NAVIGATION