Opera quae supersunt omnia

발행: 1843년

분량: 766페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

INDEX. 185

s e No I. Quomodo malos assectus vitemus.1 i. Quo imago aliqua ad plures res refertur e frequentior est seu saepius viget, et mentem magis occupati 12 Rerum imagines facilius imaginibus, quae ad res reseruntur, quas clare et distincte intelligimus, iunguntur, quam aliis. 13. Quo imago aliqua pluribus aliis iuncta est, eo saepius viget. 14. Mens efficere potest, ut omnes corporis assectiones Seu rerum imagines ad Dei id eam reserantur. 15. Qui se suosque assectus clare et distincte intelligit, Deum amat, et e magis quo se suosque assectus magis intelligit. 16. Hic erga Deum amor mentem maxime occupare debet. 17. Deus expers est passionum, ne ullo laetitiae aut tristitiae assectu assicitur. Cia o II Deus proprie loquendo neminem amat neque odio habet. 18. Nemo potest Deum odio habere. Corollarium. Scholium. 19. Qui Deum amat, conari non potest, ut Deus contra ipsum amet. 20. Hic erga Deum amor neque invidiae neque zelotypiae assectu inquinari potest; sed eo magis ovetur, quo plures homines eodem amoris vinculo cum Deo iunctos imaginamur. Schol. me assectuum remediis. 21. Mens nihil imaginari potest, neque rerum praeteritarum recordari, nisi durante corpore. 22. In Deo tamen datur necessario idea, quae huius et illius eorporis humani essentiam sub aeternitatis specie exprimit. 23. Mens humana non potest cum corpore absolute destrui, sed eius aliquid remanet, quod aeternum eSt. Si h ol. maec mentis aeternitas est certus cogitandi modus. 24. Quo magis res singulares intelligimus, eo magis Deum intelligimus. 25. Summus mentis conatus summaque virtus est res intelligere tertio cognitionis genere. 26. Quo mens aptior est ad res tertio cognitionis genere intelligendum, e magis cupit, res eodem hoc cognitionis genere intelligere. 27. Ex hoc tertio cognitioni genere summa quae dari potest mentis acquiescentia Oritur. 28. Conatus seu cupiditas cognoscendi res tertio cognitionis genere oriri non potest ex primo, at quidem ex secundo cognitionis genere. 29. Quidquid mens sub specie aeternitatis intelligit, id ex eo non intelligit, quod corporis praesentem actualem existentiam concipit, sed ex eo, quod corporis essentiam concipit sub specie aeternitatis. Seho L ines duobus modis a nobis ut actuales concipiuntur. 30 Mens nostra quatenus se et corpus sub aeternitati, specie cognoscit. eatenus Dei cognitionem necessario habet, scitque se in Deo esse et per Deum concipi. 31. Tertium cognitionis genus pendet a mente, tanquam a formali

eaUSa, quatenu mens ipsa aeterna est.

362쪽

186 ETHICES INDEX.

Si ol. Quo unusquisque tertio cognitionis genere plus posset, eo est persectior et beatior. 32. Quidquid intelligimus tertio cognitionis genere, eo delectamur, et quidem concomitante idea Dei tanquam causa. Coroll. Ex tertio cognitionis genere oritur neeessario amor Dei in- tellectualis. 33. Amor Dei intellectua Iis, qui ex tertio cognitionis gensire oritur, est aeternus.

e Nol. Beatitudo in quo consistat. 34. Mens non nisi durante corpore obnoxia est affectibus, qui ad passiones reseruntur.

o moll. Nullus amor praeter amorem intellectualem est aeternus. Schol. Communis hominum opinio de mentis aeternitate. 35. Deus se ipsum amore intellectuali infinito amat. 36. Mentis amor intellectualis erga Deum est ipse Dei amor, quo Deus Se ipsum amat, non quatenus infinitus est, sed quatenus per eSSentiam humanae mentis sub specie aeternitatis consideratam explicari PoteSt, . . mentis erga Deum amor intellectualis pars est infinitia moris, quo Deus se ipsum amat. Corollar. Amor Dei erga homines et mentis erga Deum amor intellectualis unus idemque eSt. Schol. Beatitudo s. libertas nostr consistit in constanti et aeterno erga Deum amore sive in amore Dei erga homines. M. Nihil in natura datur, quod huic amori intellectuali sit contrarium, sive quod ipsum possit tollere. Seholium. 38. Quo plures res secundo et tertio cognitionis genero mens intelligit, eo minus ipsa ab assectibus, qui mali sunt, patitur, et mortem minus timet. Schol. Mors eo minus est noxia, quo mens magis Deum amat. 39. Qui corpus ad plurima aptum habet, is mentem habet, cuius maxima pars est aeterna.

Scho I. io hominis felicitate et infelicitate.

40. Quo unaquaeque res plus persectionis habet, eo magis agit et minus patitur, et contra quo magis agit, eo persectior est.

Coroll. Pars mentis quae remanet intellectus persectior est reliqua imaginatione).

Schol. Mens nostra quatenus intelligit aeternus cogitandi modus est. 41. Quamvis nesciremus mentem nostram aeternam esse, pietatem tamen et religionem, Pt absolute omnia quae ad animositatem et generositatem referri ostendimus in quarta parte, prima haberemus. Seho I. communis vulgi persuasio de vita aeterna. Q. Beatitudo non est virtutis praemium, sed ipsa virtus nec eadem gaudemus, quia libidines co Ercemus, sed contra quia eadem gaudemus, ideo libidines coercere POSSum US.

Schol. Quantum sapiens polleat potiorque sit ignaro, qui sola libidine agitur.

363쪽

DE DEO.

I. Per causam sui intelligo id euius essentia involvit existentiam, sive id cuius natura non potest concipi nisi existens. II. Ea res dicitur in suo genere sinita, quae alia eius dem naturae terminari potest. Ex gr. corpus dicitur finitum, quia aliud semper maius concipimus. Sic cogitatio alia cogitatione terminatur. At corpus non terminatur cogitatione, nec cogitatio c0rpore. ΙΙΙ. Per substantiam intelligo id quod in se est et per se concipitur hoc est id, cuius conceptus non indiget conceptu alterius rei, a quo formari debeat. IV. Per attributum intelligo id quod intellectus de sub stantia percipit tanquam eiusdem essentiam eonStituens. V. Per modum intelligo substantiae assectiones, sive id quod in alio est, per quod etiam concipitur. VI. Per Deum intelligo ens absolute infinitum, hoc est, substantiam constantem infinitis attributis, quorum unumquo quo aeternam et infinitam essentiam exprimit. ExPUcΑTIO. Dico absolute Unitum, non autem in suo genere otii quid enim in suo genere tantum instinitum est, in-Inita de eo attributa negare possumus; quod autem absolute imfnitum est, ad eius essentiam pertirὶet, quicquid essentiam e primit et negationem nullam involvit.

364쪽

188 ETHICES

VII. Ea res libera dicetur, quae ex Sola Suae naturae ne cessitate existit et a Se sola ad agendum determinatur necessa --ria autem, Vel potius coacta, quae ab alio determinatur ad existendum et operandum certa ac determinata ratione. HII. Per aeternitatem intelligo ipsam existentiam, quatenus ex sola rei aeternae desinitione necessario Sequi concipitur. ExPLIcATIO. Talis enim existentia, ut aeterna veritas, sicut rei essentia concipitur, proptereaqus per durationem aut tempus explicari non potest, tametsi durati principio et ne

carer concipiatur.

I. Omnia quae sunt vel in se vel in alio sunt. ΙΙ. Id quod per aliud non potest concipi, per Se concipi debet. III. Ex data causa delerminata necessario sequitur essectus, et contra si nulla detur determinata causa, impossibile est ut esse ctu sequatur. IV. Essectus cognitio a cognitione causae dependet et eandem involvit. V. Quae nihil commune cum se invicem habent, etiam per se invicem intelligi non posSunt, Sive conceptus unius alterius conceptum non involvit. VI. Idea vera debet cum suo ideat convenire. VII. Quicquid ut non existens potest concipi, eius essentia non involvit existentiam

PROPOS. I. Substantia prior os nati ira suis affectionibu S. D ΕΜοNsTR. Patet ex definitione 3 et 5.

PROPOS. II. Dua substantia divorsa attributa habentes nihil inter se commune habent.

365쪽

PARS I. 189

DEMONsTR. Patet etiam ex desinit. 3. Unaquaeque enim in se debet esse et per se debet concipi, Sive conceptu uniuS 0nceptum alterius non involvit.

PROPOS. III. Quae res nihil commune inter Se ha

bent, earum uita alterius cauSa Sse non poteSt. DEMONsTR. Si nihil commune cum se invicem habent, ergo per ax. . nee per se invicem possunt intelligi, adeoque sperax. 4. lima alterius cauSa esse non potest quod erat demonstr.

PROPOS. IV. Duas aut plures res distinctae vel intor so distinguuntur ex diversitate attrihutorum

substantiarum, vel ex diversitate earundem assectionum. DEMONsTR. Omnia, quae Sunt, Vel in se, vel in alio sunt per ax. 1.), hoc est per des . . et 5. extra intellectum nihil datur praeter substantias eiusque assectiones. Nihil ergo extra intellectum datur, per quod plures res distingui inter se possunt praeter substantias, sive quod idem est per ax. 4. earum attributa earunaque assectioneS q. e. d.

PROPOS. V. In rorum natura non possunt dari duae aut plures sul, stantia ei dem naturae sive attributi. DRΜoNsTR. Si darentur plures distinctae deberent Inter sedistingui vel ex diversitate attributorum, vel ex diversitate assectio num per prop. praeced. . Si tantum ex diversitate attributorum, concedetur ergo, non dari nisi unam eiusdem attributi. At si ex diversitate assectionum, quum substantia sit prior natura suis amsectionibus perprop. 1.), depositis ergo assectionibus et In se considerata, hoc est per desin. 3. et 6. vere considerata, non poterit concipi ab alia distingui, hoc est per prop. praeeed. non poterunt dari plures, sed tantum una; q. e. d.

366쪽

190 ETHICES PROPOS. V Una substantia non potest produci ab

alia substantia. DEMONSTR. In rerum natura non possunt dari duae substan tiae eiusdem attributi perprop. praeced.), 0 est perprop. 2.)quae aliquid inter se commune habent adeoque per prop. 3.) in alterius cauSa Sse nequit, sive una ab alia non poteSt produci q. e. d. COROLLAR Hinc sequitur substantiam ab alio produci non p0SSe. Nam in rerum natura nihil datur praeter subStantias earumque assectiones, ut patet ex axiom. 1. et desn. 3. et 5. tquia substantia produci non potest per praeced. prop.). Erg Substantia absolute ab alio produci non potest; q. e. d. MITER. Demonstratur hoc etiam lacilius ex absurdo contradictorio. Nam si substantia ab alio posset produci, eius cognitio cognitione suae causae deberet pendere per axioma 4.); adeoque per desin. 3. non esset substantia.

PROPOS. VII. Ad naturam substantia pertinet

existero DEIIONSTR. SubStantia non potest produci ab alio per c roli prop. praeced.); erit itaque causa sui, id est per desin. 1.)ipsius essentia involvit necessario existentiam, sive ad eius natu ram pertinet exiStere q. e. d.

PROPOS. ΙΙΙ. Omnis substantia ost necessario insiliita.

DEΜONSTR. Substantia unius attributi non nisi unica existit per prop. 5.), et ad ipSius naturam pertinet existere per pr0 p. 7.). Erit ergo de ipsius natura vel finita vel infinita existere. t non finita. Nam per desin. 2. deberet terminari ab alia eiuSdem naturae, quae etiam necessario deberet existere perprop. 7. adeoque darentur duae substantiae eiusdem attributi, quod est abSur dum per pr0p. 5. Existit ergo infinita; q. e. d. SCHOL. 1. Quum finitum esse revera sit ex parte negalio et

infinitum absoluta assirmatio existentiae alicuius naturae, Sequitur ergo DX Sola prop. 7. omnem substantiam debere esse infinitam.

SCHOL. H. Non dubito, qui omnibus, qui de rebu e0n-

367쪽

PAR, I. Ibi

runt, dissicile sit demonstrationem Septimae prop. concipere; nimirum quia non distinguunt inter modificationes substantiarum et ipsas subStantiaS, neque Sciunt, quomodo res producuntur. Unde sit, ut principiunt, quod res naturales habere Vident, Sub' stantiis assingant. Qui enim vera rerum cauSa ignorant, omnia confundunt et Sine ulla menti repugnantia tam arbores, quam li0mines loquentes singunt, et homines tam ex lapidibus, quam ex semine larmari et quascumque sormas in alia quaScumque mutari imaginantur. Sic etiam qui naturam divinam cum humana confundunt, facile Deo assectus uniano tribuunt, praeSertim quam diu etiam ignorant, quomodo assee tu in mente producuntur. Si autem homines ad naturam SubStantiae attenderent, minime de veritate pr0p. 7. dubitarent imo haec prop. omnibus axioma esset

et inter notiones communes numeraretur. Nam per Sub Stantiam intelligerent id quod in se eSt et per Se concipitur, h0c est, id cuius cognitio non indiget cognitione alterius rei per modi si eationes autem id quod in alio est et quarum conceptus e0nceptu rei, in qua Sunt, sormatur. Qu0circa modificati0num non existentium veras ideas possumus habere quandoquidem, quam n non existant actu extra intellectum, earum tamen essentia ita in alio comprehenditur, ut per idem concipi possint. Verum substantiarum verita extra intellectum non est, nisi in Se ipSis, quia per se concipiuntur. Si qui ergo diceret, Se claram et distinctam, hoc est, veram ideam substantiae habere et nihilominus dubitare, num talis substantia existat, idem hercle esset, ac si diceret, se veram habere deam et nihilo minus dubitare, num salsa sit ut satis atteridenti sit manifestum) vel, si quis statuat, SubStantiam creari, simul statuit, ideam salsam laetameSS Veram, quo sane nihil absurdius concipi potest. deoque latendum necessario St, substantiae existentiam, sicut eius essentiam, aeternam eSSe Veritatem. tque hinc alio modo conci dere possumus, non dari nisi unicam eiusdem naturae; quod hic ostendere operae pretium esse duxi. Ut autem h0c ordine saeiam, n0tandum est l. veram uniuscuiusque rei definitionem nihil in-V0lvere neque exprimere praeter rei definitae naturam. Ex quo Sequitur hoc . nempe nullam desiuiti0nem certum aliquem n

368쪽

merum individu0rum Involvere, neque exprimere, quandoquidem nihil aliud expriniit, quam naturam rei definitae. 1 gr. desinitio trianguli nihil aliud exprimit, quam simplicem naturam trianguli; at non certum aliquem triangulorum numerum. 3. Notandum, dari necessario uniuscuiusque rei existentis certam aliquam cauSam, propter quam existit. 4. Denique notandum, hanc cauSam, propter quam aliqua res existit, vel debere contineri in ipsa natura et definitione rei existentis nimirum quod ad ipsius naturam pertinet existere , vel debere extra ipsam dari. His positi Sequitur, quod, si in natura certus aliqui numerus individuorum existat, debeat necessario dari causa, cur illa individua et cur non plura nec pauciora existunt. Si ex gr. in rerum natura viginti homines existant quos maioris perspicuitati causa Suppono simul existere, nec alios antea in natura exStitiSSe), non satis erit ut scilicet rationem reddamus, cur viginti homines exi- Stant causam naturae humanae in genere ostendere, Sed inSuper

neceSSe erit, cauSam Stendere, cur non plureS, nec paucioreS,

quam viginti existant quandoquidem per notam 3. uniuscuiusque debet necessario dari causa, cur existat. At haec causa per notam: et 3. non poteSt in ipsa natura humana contineri, quandoquidem vera hominis definitio numerum vicenarium non involvit. Adeoque per notam . causa, cur hi viginti homines exi

Stunt, et consequenter cur unusquisque existit, debet necessario extra unumquemque dari; et propterea abs0lute concludendum, omne id, cuius naturae plura individua existere possunt, debere neceSSario, ut existant, causam externam habere. Iam quoniam

ad naturam substantiae per iam ostensa in hoc schol. pertinet existere debet eius definitio necessariam existentiam involvere, et consequenter ex sola eius definitione debet ipsius existentia concludi. At ex ipsius definitione ut iam ex nota 2 et 3 ostendi mus non potest sequi plurium Substantiarum existentia. Sequitur ergo ex ea necessario, unicam tantum eiusdem naturae existere, ut prop0nebatur.

PROPOS. IX Quo plus realitatis aut eSS unaquae- quo res habet, eo plura attributa ipsi competunt.

369쪽

PARS L 193

PROPOS. X. Unumquodque uniti substantsae alti i-butuni per Se concipi debet.

DEMONsTR. Attributum enina est id quod intellectus de substantia percipit tanquam eius essentiam constituens per desin. 4.) adeoque per desin. 3.) per Se concipi debet q. e. d. SCHOL. Ex his apparet, quod, quamvis duo attributa realiter distincta concipiantur, hoc eSt, unum Sine ope alteriuS, non possumus tamen inde concludere, ipsa duo entia sive duas dive fas substantias constituere. Id enim est de natura substantiae, ut unumquodque eius attributorum per Se constipiatur; quandoquident omnia quae habet attributa simul in ipsa semper suerunt, nec unum ab alio produci potuit; sed unumquodque realitatem sive esse substantiae exprimit Longe ergo abest, ut absurdum sit, uni substantiae plura attributa tribuere; quin nihil in natura clarius, quam quod unumquodque ens sub aliquo attributo debeat concipi, et quo plus realitatis aut esse habeat, eo plura attributa, quae et necessitatem Sive aeternitatem et infinitatem exprimunt, habeat et consequenter nihil etiam clarius, quam quod en absolute infinitum necessario sit definiendum ut defin . . tradidimus ens, quod constat infiniti attributis, quorum unumquodque aeternam et infinitam certam essentiam exprimit. Si quis autem iam quaerit, ex quo ergo signo diversitatem substantiarum poterimuS dignoscere, legat Sequente propositioneS, quae OStendunt in rerum natura non niSi unicam subStantiam existere, eamque abs0lute infinitam esse, quapropter id signum stuSira qua

reretur.

PROPOS. I. Deus sive substantia constans infinitis

nitributis, quorum unumquodque aeternam et in- sinitum essentiam expriuiit, neceSSario exiStit.

DEΜΟΝsTR. Si negas, Oncipe, Si fieri potest, Deum non existere. Ergo per ax. 7. eius essentia non involvit existentiam. Atqui hoc per pr0pos. 7. est abSurdum. Ergo Deu necessario existit; q. e. d. ALITER. Cuiuscumque eL Signari debet causa Seu ratio, tam inora I. IJ

370쪽

194 ETHICES

cur exiStit, quam cur non existit. Ex gr. Si triangulus existit, ratio seu causa dari debet, cur exiStit; si autem non exiStit, ratio etiam seu causa dari debet, quae impedit quo minus existat, sive quae eius existentiam tollat. Haec vero ratio seu causa vel in natura rei contineri debet, vel extra ipSam. I. gr. rationem, cur circulus quadratu non existat, ipsa eius natura indicat nimirum, quia contradictionem involvit. Cur autem contra substantia existat, ex sola etiam eiu natura sequitur, quia scilicet existentiam involi4t. Vide prop. 7. t ratio, cur circulus vel triangulum existit, vel cur non exiStit, ex eorum natura non equitur, sed ex ordine univerSae naturae corporeae Ex eo enim equi de bet, vel iam triangulum neceSSario existere, vel impossibile esse ut iam existat. Atque haec per se manifesta sunt. Ex quibus sequitur, id necessario existere, cuius nulla ratio nec causa datur, quae impedit quo minus existat. Si itaque nulla ratio nec causa dari possit, quae impedit quo minuS Deus existat, vel quae eius existentiam tollat, omnino concludendum eSt, eundem necessario existere. t si talis ratio Seu causa daretur, ea vel in ipsa Dei natura, vel extra ipSam dari deberet, hoc est, in alia substantia alterius naturae. Nam Si eiusdem natura esset, eo ipS conced retur dari Deum. At substantia, quae alterius esSet naturae, nihil cum Deo commune habere per prop. 2.), adeoque neque eius existentiam ponere neque tollere posset. Quum igitur ratio Seu cauSa, quae divinam existentiam tollat, extra divinam nat ram dari non possit, debebit necessario dari, siquidem non existit, in ipsa eius natura, quae pr0pterea contradictionem involveret. Λtque hoc de ente absolute infinito et summe persecto assirmare, absurdum est ergo nec in Deo, nec extra Deum ulla cauS Seu ratio datur, quae eius exiStentiam tollat, ac proinde Deus neceS-sario existit; q. e. d. ALITER POSse non existere impotentia est et contra posse

existere potentia est ut per se notum). Si itaque id , quod iam necesSario existit, non nisi entia finita sunt: sunt ergo entia finita potentior ente absolute infinito atque hoc ut per se notum ab-Surdum est. Ergo vel nihil existit, vel ens abs0lute infinitum necessario etiam existit. tqui nos vel in nobis, vel in alio, qu0dueeeSSario exiStit, exiStimus. I id. x. l. et Prop. 7. Ergo em

SEARCH

MENU NAVIGATION