장음표시 사용
191쪽
I7 6 DE F o RM Aostenditur in Flamma, quae perpetuo movetur, & in Liquoribus serventibus aut bullientibus, qui etiam perpetuo moventur. Atque ostenditur etiam in incitatio iane sive incremento Caloris facto per motum; ut in Follibus, & ventisi de quo viderastant. 29. b. 3. Atque similiter in aliis modis Motus, de quibus vide Insant. 28.& 3I. Tab. 3. Rursus ostenditur in extinctione Ignis & Caloris per omnem sortem compressionem , quae Barnat & ces sare facit Motum: de quo vide Instant. 3O.& 32. Tab. 3. Ostenditur etiam in hoc, quod omne corpus derstruitur aut saltem insigniter alteratur ab omni Igne & Calore sorti ae vehementi: Vnde liquido constat, fieri a Calore tumultum & perturbationem, & motum acrem in partibus internis Corporis ; qui sensim vergit ad . dissolutionem.
. Intelligatur hoc quod diximus de Mo- tu, nempe, ut sit instar Generis ad Calorem non quod Calor generet Motum, aut quod Motus generet Calorem ; licet & haec inhaliquibus vera sint sed
quod ipsissimus Calor . sive aeuid ipsum
Caloris sit Motus. & nihil aliud e limitatus tamen per Disserentias, quas mox subjungemus, postquam nonnullas cautiones
192쪽
adjecerimus ad evitandum AEquivocum . . . Calidum ad sensum, res Respectiva est.& in ordine ad Hominem, non ad Universum; & ponitur recte ut Effictus Caloris tantum in spiritum δε nimalem : Quin etiam in se ipsb res varia est, cum idem corpus prout Sensus praedisponitur) inducat perceptionem tam.Calidi quam Frigidi: ut paret per instant. 4 I. Tab. 3. Neque vero communicatio Caloris, si ve Natura ejus Transitiva, per quam corpus admotum corpori calido incalescit, coniundi debet cum Arma Calidi. Aliud enim est Calidum, aliud Calefactivum. Nam per motum Attritionis. inducitur Calor absque aliquo Calido praecedente, unde excluditur Calefactivum a Forma
Calidi. Atque etiam ubi Calidum efficitur per approximationem Calidi, hoc ipsum non fit ex Arma Calidi; sed omnino pendet a Natura altiore & magis communi; vid. ex Natura Assimilationis sive Multi- plicationis sui: de qua facienda est separatim inquisitio. 'At notio Ignis plebeia est, & nihil valete composita enim est ex concursu qui fit Calidi & Lueidi in aliquo corpore; istin Flamma communi, & corporibus accensis usque ad ruborem. - . , H I Remo-
193쪽
r g DE FORMA Remoto itaque omni AEquivoco, veniendum jam tandem est ad Disserentiaι veras, quae limitant Motum , & constituunt eum in Formam Calidi. -
P Rima igitur Disserentia ea est; quod
Calor sit Motus Expansivus, per quem empus nititur ad dilabationem sui, & recipiendi se in- majorem sphaeram sive dimensionem,quam prius Occupaverat. Hς autem Disserentia maxime ostenditur inflamma; ubi sumus sive halitus pinguis manifesto dilatatur & aperit se in fiam .
. Ostenditur etiam in omni Liquore servente, qui manifesto intumescit, insurgit,& emittit bullas: atque urget processum expandendi se, donec vertatur in corpus longe magis extensum & dilatatum, quam sit ipse liquor ι videlicet in Vaporem , aut
Ostenditur etiam in omni Ligno & . Combustibili; ubi fit aliquando exuda - tio, at semper evaporatio Ostenditur etiam in colliquatione Meraliorum ; quae cum sint corporis com- pactissimi non facile intumescunt & se dilatant: sed tamen Spiritus eorum, postquam fuerit in se dilatatus, & majorem. h. adeo
194쪽
C A L t n 1. I sadeo dilatationem concupierit, trudit plane & agit partes crassiores bn Liquidum. Quod si etiam Calor sortius intendatur, solvit& vertit multum ex/iis involatile. Ostenditur etiam in Ferro aut Lapidibus : quae licet non liquefiant aut fundantur, tamen emolliuntur. Quod etiam sit in baeulis ligni; quae calefacta paululum in cineribus calidis fiunt flexibilia. Optime autem cernitur iste Motus in Aere , qui per exiguum calorem se dilatat continuo & manifesto et ut per Im
Ostenditur etiam in natura con aria Frigidi. Frigus enim omne corpus eOntrahit & cogit in angustias; adeo ut per intensa Frigora clavi excidant ex parietibus , aera dissiliant, vitrum etiam calefactum & subito positum in Frigido dissiliat& frangatur. Similiter Aer per levem in- frigidationem recipit se, in angustius: ut per Instant. 38. Tab. 3. Verum de his su-sius dicetur in inquisitione de Frigido. Neque mirum est, si Calidum & Frigidum edant complures actiones communes, de qua vide Instant. b. 2. caminveniantur duae ex sequentibus sisseren- iis quibus mox dicemus) quae competunt utrique Naturae; licet in hae Disse-
195쪽
igo D E F o RVM A rentia Me qua nunc loquimur actiones sint ex dianaeuo oppolitae ; Calidum enim
dat motum expaninum & dilatantem ;Frigidum autem dat motum contractivum & coeuutem.
SE cun 1Disserentia est modificatio prioris; H aec videlicet, quod Calor sit
Motus expansivus sive versus circumserentiam : hac lege tamen, ut una feratur corpus fiarsum. Dubium enim non est, quin sint Motus complures mixti. Exempli gratia: sagitta aut spiculum simul Sc
progrediendo rotat, & rotando progreditur.Simit iter & Motus Caloris simul est &Expansivlis, & Latio in sursum. Haec vero Disserentia ostenditur in Forcipe, aut Bacillo serreo immisso in ignem : quia si immittatur perpendiculariter tenendo manum superius, cito manum adurit ; sin . ex latere aut in serius, omnino tardius. .
Conspicua etiam est in Dissiliationibus per Descensorium ; quibus utuntur homines ad Flores delicatiores, quorum odores facile evanescunt. Nam hoc reperit industria, ist collocent Ignem nomsubter, sed supra, ut adurat minus. Neque enim Flamma tantum vergit sursum, sed etiam omne Calidum.
196쪽
Fiat autem Experimentum hujus rei iueontraria Natura Frigidi: vid. utrum Frigus non contrata eorpus descendendo deorsum ; quemadmodum Calidum dilatat eorpus ascendendo sursum. Itaque adhibeantur duo bacilla ferrea , vel duo tubivitrei, quoad caetera, pares ; & calefiant nonnihil ; & ponatur spongia cum aqua frigida, vel nix, subter unam, & similiter super alveram. Existimamus enim celeis riorem fore Refrigerationem ad extremi tates , in eo bacillo ubi nix ponitur supra, quam in eo ubi nix ponitur lubter: contra
ae fit in Calido. Ertia Disserentia ea est; ut Calor sit
A Motus, non Expansivus uniformiter secundum totum, sed Expansivus per particulas minores corporis & simul cohibitus, & repulsus, & reverberatus, adeo ut induat Motum alternativum, & perpetuo trepidantem , & tentantem, & nitentem,& ex repercussione irritatum; unde furor ille Ignis & Caloris ortum habet. Ista vero DFerantia ostenditur maxime
in Flamma & Liquoribus bullientibus equae perpetuo trepidant, di in parvis portionibus tument, & rursus subsidunt. Ostenditur etiam in iis corporibus, qua . sunt
197쪽
81 DE FORMA sunt tam durae compagis , ut calefacta aut ignita non intumescant aut dilatentur mole ; ut serrum ignitum, in quo calor est '
Ostenditur etiam in hoc, quod per frigidissimas tempestates secus ardeat acer
Ostenditur etiam in hoc, quod cum eX- tenditur Aer in vitro Calendari absque impedimento aut repulsione, uniformiter scilicet & aequaliter; non percipiatur calor. Etiam in ventis conclusis, licet erum- . pant vi maxima, tamen non percipitur calor insignis; quia scilicet Motus fit secundum totum, absque Motu alternante in particulis. Atque ad hoc fiat Experimentum, utrum Flamma non urat acrius
versus latera quam in medio flammae. . 'Ostenditur etiam in hoc, quod omnis ustio transigatur per minutos poros corporis quod uritur; adeo ut Vstio subruat,& penetret, & fodicet, & stimulet perinde ae si essent infinitae cuspides acus. Itaque ex hoc illud etiam fit, quod omnes Α- quae fortes si proportionctae sint ad corpus, in quod agunt) edant opera Ignis, ex natura sua coFrodente & pungente. Atque ista Disserentia ide qua nunc di cimus communis est cum natura Frigidi;
198쪽
CALIDI. 183 in quo eohibptur Motus contractivus, per renitentiam expandendi ; quemadmodum in calido cohibetur Motus expansivus, per renitentiam contrahendi. Iraque sive partes corporis penetrent versus interius,sive penetrent versus exterius , similis est ratio; licet impar admo- 'dum sit sortitudo: quia non habemus hic apud nos in superficie Terrae aliquid,quod sit lippense Frigidum. Vide Innant. 27.
O Varia Disserentia est Modifieatio
prioris: Haec scilicet, quod Motus ille Stimulationis aut Penetrationis debeat esse nonnihiI rapidus & minime lentus; utque fiat etiam per particulas , licet minutas; tamen non ad extremam subtilitatem, sed quasi majusculas. . Ostenditur hare Disserentis in compa ratione operum quae edit Ignis, cum iis quae edit Tempus five AEtas. AEtas enim sive Tempus arefacit, eonsumit, subruit,& inelnerat, non minus quam Ignis ἔν vel
potius longe subtilius; sed quia Motus ejusmodi est lentus admodum qui fit perparticulas valde exiles , non percipitur
Ostenditur etiam in eomparatione disi
199쪽
solutionum Ferri de Auri. Aurum enim dicit vitur absque calore excitato; Ferrum autem cum vehementi excitatione caloris,. licet simili sere intervallo quoad tempus. Quia scilicet in Auro, ingressus A quae Separationis est clemens Jc subtiliter 'insinuans, de cessio partium Auri facilis :Αt in Ferro , ingressus est asper, & cum conflictu, de partes Ferri habent obstinationem majorem. Ostenditur etiam aliquatenus in Gan gramis nonnullis & Mortificationibus carnium ; quae non excitant magnum calorem aut dolorem, ob subtilitatem putrefactionis. Atque hare sit Prima Vindemiatio . sive Interpretatio inchoata de FORMA CALIDI , facta per Permissionem Inteia lictus.
Ex Vindemiatione autem ista prima, Forma sive Definitio vera Caloris sejus, qui est in ordine ad Universum, non rela tivus tantummodo ad Sensum talis est. brevi verborum complexu. Calor est Motus Expansivus, cohibitus, s nitens per pa res minores. Modificatur autem Expansio; ut expandendo in ambitum nonnihil tamen inclinet vexseus superiora. Modificatur autem & Nixus ille per partes , Di nora
200쪽
sis omnino segnis, sed incitatus, ct cum
Quod vero ad Operativam attinet, eadem res est . Nam designatio est talis: Si in aliquo corpore. naturali poteris excita- νε Motum ad se dilatandum, aut expam dendum ; eumque Motum ita reprimere om se vertere , ut d latatio illa non pro-σedat aqualiter, sed partim obtineat , partim retrudatur ; proculdubio generabis Calidum e non habita ratione, sive eorpus illud sit Elementare , ut loquuntur sive imbutum a Coelestibus'; sive luminosum, sive opacum ; sive tenue, sive densum; sive localiter expansium, sive intra claustra dimensioni primae contentum ἔsive vergens ad dissolutionem, sive manens in statu ; sive Animal, sive Vegetabile; sive Minerale, sive Aqua ; sive . leum , sive Aer, aut aliqua alia substantia quaecunque susceptiva Motus praedicti.
