F. Francisci Panicarolae ... Disceptationes Caluinicae. A Ioanne Tonso Mediolan. patritio in Latinum conuersae

발행: 1594년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

profitentur internoscendis, nihil est quod valde laboremus: pa;

tent enim omnibus. Hoc caput est, immo in hoc uno omnia

posita sunt, ut ij internoscantur, qui agnos simulant, cum tamen lupi rapaces sint,& qui cum se non detegant, paullatim ad aliorum amicitiam arrepunt, deinde sensim opinionum suaruvenena spargunt, ut eos inficiant, quibuscum vivunt. In quibus discernendis, auditores, praesertim in hac regione quae contagioni proxima est, oportet nos cautissimos atque oculatissimos esse Et quamuis a Deo auxilia potissimum petenda & expectanda sint, nobis tamen quantum praestare humana prudentia possumus, danda est opera,vt proprijs veluti notis insigniti, a nobis cognosci possint. Inter quas, cauete auditores ne frequens sacrae script ut ae usurpatio, atq; externa, & in vulgus prolata vitae probitas, vos decipiant. neque enim unquam fuit haereisticus quispiam, qui frequenter in ore sacram scripturam non haberet, quiq; palam multa ex iusticiae 5 pietatis praescripto non faceret, ut alios falleret. Tertullianus de praescriptione haereticorum , Iustinus in Triphonem: Origenes in Celsium: iraeneus in Ualentinum : Cyprianus in Nouatum : Athanasius in Arriu: Naeti an renus in Eunomtum: Ambrosius in Auxentium: Hieronymus in Uigilantium: & denique quicunque in haereticos scripsere, omnes id illis vitio vertunt, eos valde multos, & assiduos frequentesq; fuisse, in afferenda sacra scriptura, sed tam t neosdem, eadem abusos su i sie. August. in Psal. io. declarat locuillum parauerunt sagittas suas in pharetra, mi sagittent in obsturo rectos corde. hoc est, multas semper sacrarum literarum sent

tias in promptu habent, quibus fui tim imperitos in fraudem deducant. Et Iraeneus in lib. 4. ait haereticos tanquam Core filios in vasis aureis gestare ignem alienum : hoc est ; ex verbis sa craeseripturae, falsas sententias elicere. Et Origenes in Matth. ait eos imitari Sathanam, qui & ipsie sacram scripturam ct .auit:

512쪽

quoniam angelis sau mandauit de te, cupiens scilicet petras in panes vertere; hoc est, ex falso verum effingere. Itaque auditores, cauete, ne decipiamini frequenti & assidua sacrae icripturae appellatione: immo vero quoties videtis prophanum quempiam,

aut mercatorem, aut artificem, aut mulierem, eum denique

ad quem hoc munus non pertineat, iactos libros explicantem, cauete vobis ab eo, tanquam ab igne . aut enim vos in fraudem illiciet, aut saltem , si caecin caecum ducit ambo in foueam cadunt.& ita quod ad vitae genus spectar, laudate semper ea quae pie gesta sunt: sed quod aliquis publice & extrinsecus, multa quae speciem recti atque iusti praeseserunt, operetur, ne propterea credatis ei. Etenim ut dixi,omnes fere haeretici meniunt in uestimem tu ovium. Et Origenes in Ezechielem homil. 6. duo praeclare scripta reliquit. alterum, bona opera in haeretico,esse escam qua Sathan erroris hamum deuorandum nobis praebet. alterum, b

na opera esse vestes illas quibus idola tegit. Itaque neque sacraescripturae auctoritas ab illis allata, neque opera ab illis propalam

facta, tutos vos atque ab omni suspicione vacuos reddant. sed attendite , iam enim vos edocebo quo pacto utriusque rei periculum facere possitis. quod igitur ad scripturam attinet, si reperietis aliquem , ex ijs, qui crebro eam sermone usurpent, asserte vos illi traditiones: sic enim facile prospicietis, an Catholicus sit: nam illico sese patefaciet,& scriptura excepta, reliqua omnia improbabit. quod vero ad vitam attinet, expectate donec ei alia qua inferatur iniuria: statim enim videbitis, an serio atque ex animo illud vitae genus sequatur. nam cum hypochrisis a superubia ortum habeat, quoties hypochrita iniuria assicitur, ira excandescit illico, tanquam aspis, neque eam ferre ullo modo potest. Praeterea nostisne,quae sint alia quibus internoscantur hinretici signa nonnulla ego vobis recensebo. Quotiescunque

videtis aliquem, qui ex duabus opinionibus, semper minus pia

513쪽

amplectitur,eamq; fouet. Exempli gratia. si narretur aliquid, quod & praeter naturam, & a natura fieri potuerit: ipse vero defendet, illud ipsum non diuinitus, sed naturaliter factum fuisse,

cauete ab eo, neque enim caret omni suspicione. Quotiescunque videtis aliquem, vel in sermone, vel in concione, nihil unquam aliud laudantem,quam haec quinque; nempe Christi sanguinem, Dei misericordiam, Dei gratiam, Dei fidem, & scripturas, cauete ab eo: neque enim satis tutum est verba facere de sanguine, sine applicatione ; de misericordia, sine iusticia : de gratia, sine libero arbitrio: de fide, sine operibus: de scriptura , sine traditionibus. Quoties videtis aliquem qui sibi Theologi partes sumit, cum tamen Theologiam Scholasticam non attigerit, & qui Scholasticos irrideat, cauete ab eo. Quoties videtis aliquem, qui Romam laudari ac sedis Apostolicae maiestate

ad caelum extolli iniquius serat, cauete ab eo. Quoties videtis aliquem,ad quem ea cura non pertineat, nihil aliud cogitantem, ac ratiocinantem, quam de immutando, ac restituendo Eccle sae statu, cauete ab eo. Quoties videtis aliquem, qui de rebus sacris multa quasi per iocum fabuletur, cauete ab eo. Quoties videtis aliquem, qui Sacerdotes non obseruet , ac revereatur,&qui libenter eorum vitia audiat, aut ipse verbis suis narret, atque adaugeat, Cauete ab eo. Quoties videtis aliquem, scripturae verbis nimis addictum, quiq; corrigat versiones a sacris litteris co- probatas, cauete ab eo. Quoties videtis aliquem , qui de aliquo haeresiarcha honorifice loquatur, atq; eius imaginem apud se habear, & id genus alia , cauete ab eo. Et denique auditores, quando huic incendio proximi estis, cauete vobis ab omnibus. nimis enim refert, posse haereticos internoscere, ut euitari poLsint. Sed quid agendum sit, ut euitari possint λ mox explicabo.

respiremus.

PARS

514쪽

PS STEM, is pestem l equidem auditores nunquam

ad hanc rem m etem cogitationemq; couerto,quin omnibus artubus contremiscam. quae miseria, quae calamitas,quae

mors est illa vel familiae alicuius vel regni, atque adeo animae, quam haeresis occupauit Iam etiam vos ipsi audivistis, quam multa detrimenta ab hoc mortifero morbo fluant, ac di manet. Iam intellexi stis, quantopere, ut haeretici e uitentur Sanctorum patrum cohortatio nos admoneat. Iam aliqua signa accepistis, quibus agnosci possint. nunc quid aliud reitat nisi ut agniti, caueatis, ne vel vobis obesse, vel vos inquinare possint ' Et hoc illud est, de quo apud vos, in extrema orationis meae parte verba facere decreui. ac ne vobis molestus sim, illud tantum vos admonitos velim, ut quando a me tanquam hydrae, serpentes, fures, lupi, descripti fuere; ea ratione ab illis caueatis, qua a lu-l is, a furibus, a serpentibus, & huiusmodi alijs vobis cauere so

eris . Verumenimuero, amor erga vos meus, nonnulla etiam

alia praecepta me vobis afferre cogit. itaq; nullo ordine adhibuto, ex iis quae mihi sese offerent, nonnulla dicam , quae a vobis partim facienda, partim non facienda erunt,si eos cupitis euit re. Et profecto plurimum differt, utrum loquamur ,&diudicemus, quid cum illis haereticis agendum sit, qui vel in Italiae. vel in Hispaniae angulis latitant: ex quibus prouincijs, aut si lent expelli, aut quoties deprehenduntur, ex antiquarum legupraescripto debitis poenis affici:) an vero quid cum illis, quibus,&in Germania, & in Gallia, aut propter eorum multitudinem, aut propter negocia, ut cum Catholicis vivant non est interdictum; quique puniri ob id non selene. Ego, quid & cum illis quorum usis ac familiaritate,uti non debemus & quid cum illis quibus cum versari interdum necesse est, agendum sit, docebor

515쪽

idq; tanta breuitate, ut potius nonnulla leuiter attigisse , quam explanasse visurus sim . Exempli gratia. in ea regione in qua haeretici non feruntur, immo vero de illis sumi supplicium solet, septem vobis cauenda esse moneo: ne eos defendatis, ne faueatis, ne recipiatis ; sed accusetis, testimonium in eosdem dicatis. Si potestas delata sit, curetis, ut eius libri comburantur, atque haereticus ipse comburatur. quid dicitis me seuerius agere Primum, hac in re misericordiae est , crudelitate uti: crudelitatis est, misericordiam adhibere . deinde, nihil dico,quod sacris decretis, Ac antiquis legibus cautum non sit, & denique neminem hac in re laedere possum. Nam cum assero, haereticum esse in ignem coni j ciendum,quem nam offendo λ te ne,vel huc, vel illum Z ergo te haereticum esse fateris 3 quod si ita est, corrige te ipsum, redi in viam . scis enim, haereticum non posse in aeternam illam ac coelestem patriam morte obita peruenire. Sed si haereticus non es, qui te offendo, cum in haereticos vehementius inuehor Θ si hominibus placerem, Christi semus non essem, haec rerum summa est. hic locus veritatem flagitat, & haec lingua, vera semper loquatur, necesse est . quare cum in haereticos animaduertendum est, iniuste agis, si eorum defensionem sit- seipis. Verum illud verissimum est, plurimum differre, utrum aliquis defendat haeresim ; an haereticum. & nonnulli sunt, qui& si alicuius haeresi non adhaerent: immo vero, vellent illum ipsum sententiam mutare, ac cum Ecclesia in gratiam redire: tamen, vel amicitiae, vel assinitatis caussa, pro eius salute acetari me propugnant: & hoc pacto, propugnant, non pro haeresi, sed pro haeretico . Tamen in utroque peccatur . nam si haeres spatrocinium suscipis, haereticus es: sin haeretici, anathema. Eadem de caussa, etiam peccas, cum illi opem fers: quoties enim

aut verbis, aut re, aut consilio, aut pecunia iuueris , efficis ut

illico in te ipsum illud dici possit, quod habetur L. Paralip. Im-

516쪽

476 pio praebes auxilium, iccirco iram domini mereris. Quod vero attinet ad tertium quo monemus, ne recipiatis, neue occultetis,uel

Plato ipse lib. x de legibus seribit, eum a singuia pro hoste habemiam, qui publici hostu e K. sed accusatio, quam in haereticum

parari oportere dicebam, nonne prius fraternam correctionem

postulat 3 si quidem Christus ipse dicit, sipeccauerit in testatertuin, made corripe eum inter te. ω Vsum solum ' minime. debet enim haereticus, illico, nulla correctione praemissa,in iudicium vocari. Et Christi verbis duplicem affero resiposionem. aut quod hic non est frater meus: neque enim filius esse vult m tris meae, hoc est Ecclesiae. in aut quod non peccauit in me, sed peccauit in omnes: immo peccauit in Ecclesiam: & propterea statim dico Ecclesiae. aut, s& hoc quinctum est monitum in si quis me in accusationis officio anteuerterit, tunc me illi testem adhibeo.& denique do operam, ut haec tam dira pestis, vel sanetur, vel extinguatur. Sed quod pertinet ad sextum, nempe ad haeretic rum libros comburendos, praeter ipsum usum, quo docemur optimum esse, ac saluberrimum, ut eorum libri igne cremetur, quam praeterea praeclarum huius rei exemplum exrat in Ap stoloru actis cap. rs. in quibus vel temporibus illis, & ab ipsis Paullo in Ciuitate Ephesi, eorum qui tantu modo curiosi erant, tot libri combusti fuere; ut computatu preti,s illorum inuenerint pecuniam denariorum quinquaginta missium es praeclare quidem. Ergo si Pauli temporibus, eorum libri, qui fuerant curiosa se Atmii, comburebantur, nunc hqreticorum libri non erunt comburendi immo vero vel ipsi haeretici, cum leges in eos animadue ii iubent, sunt comburendi, Neque est cur Augustinum in medium asserant: nam etsi ipse secus alias sentiebat, tame in Epistola 48. ad Dicentium Donatissam, & in Epistola so. ad soni satium hanc sententiam amplectitur, eamq; firmissimis rationibus tuetur: nempe haereticum etiam paena capitis puniendacile.

517쪽

4yp . esse. Caluinus quidem vester, δ decepti, hoc ipsum negare non

deberet, cum & ipsius opera,vi scitis, Gene uae Michael Seruetus in ignem coniectus sit, propterea quod haereticus effet. neque negare deberet tota Geneua, quae eos, qui male de fide sentire sibi videantur,capitis condemnet. neque id negare deberent impij Belgae, qui abhinc triennium, tam multos ex fratribus meis, religionis causa carnifici lacerandos,ac dilaniandos obtulerunt. neque id etiam negare deberent Galliat haeretici, qui hac eadem de causa tot Sacerdotes obtruncarunt, summisq; cruciatibus ac fecerunt. neque id negare deberet Britannia, quae ea suppliciorum genera ad inuenit, quorum saeuitiam atque immanitatem, nulla unquam antiquorum Imperatorii crudelitas adaequauit. Itaque quod ad haereticos morte mulctandos attinet, praeterquaquod Concilium Constantiense id ipsum decreuit, res praeterea ipsa per se clarissima est: cum sane nemo sit inter Euangelicos istos, qui non morte assiciat eos, quos haereticos existimat. non est igitur de hoc amplius disputandum. Quare septem cauenda sunt: ea enim repetam, ut facilius a vobis memoriae man. dentur) in ea regione in qua non licet haereticorum consuetudine uti. hoc est, ne defendantur, ne eis faueatur, ne recipiantur, sed accusentur,sed testibus conuincantur: Sed auctorum libri in ignem coniiciantur: & librorum auctores comburantur At in Gallia, at in Germania, at in Brittania, at in regionibus huiusmodi peste laborantibus,ubi necesse est sinamus coalest re Zizania eo ue ad messem , alioquin, eradicaretis ω triticum, quoties vobis auditores, negotiorum vestrorum caussa, vel alio quopiam casu, ad eos ut proficiscamini contigerit ; aut ipsi huiusmodi aliqua de caussa ad vos venerint, quid vobis agendum est quando in eos animaduertere non licet, certe nihil est, cur ea remedia adhibeatis,quae a me superius allata sunt. sed ut Dei gloriae set uiatis, ut saluti vestrae consitatis, addo etiam, ut mihi

518쪽

qui tantopere vos amo, morem geratis; facite, ut haec monita, quae paullo post vobis exponam, ita in animis vestris haereant, ut euelli no possint: quae&ipsa erunt numero septem . hoc est,

ne credatis eis; ne eorum familiaritate nisi necessario utamini: ut eorum templa euitetis r ne eorum concionibus praesentes adsitis: ne disputetis: ne libros eorum legatis: denique, ut alique

fructum ex eorum calamitatibus eliciatis. Et profecto, primum monitum , quod eo refertur, ut eis non credatis, deberet potius esse scopus, &veluti finis aliorum; caetera enim omnia huc potissimum spectant, ac diriguntur, ut ne illis credatis . tu. .uit tamen me hoc etiam iniet caetera retulisse,ut hac veluti oblata occassione, pulcherrimam illam distinctionem afferrem, qua utitur diuus Augustinus, cum ait, aliud esse credere hqresi, aliudhaeretico; atque utrumque haeresis est . ille dicitur fidem adhibete haeresi, qui com audiat aliquam senteni iam falsam, quam ipse sciat aduersari, ac reluctari Sanctae matris Ecclesiae decretis, exempl gratiaὶ in hostia consecrata non inesse corpus Christi; eam tamen mordicus tenet, quam haeresim prorsus esse nemini dubium esse potest. Sed haereticus etiam ille est, qui cum nihil defendendum contra sacros Canones suscipiat, tamen alteri quesciat esse haereticum, tantum fidei praestat, atque ita bene de eo sentit, ut existi mei, fieri non posse, ut hic ipse decipiatur, aut falsa doceat. immo vero possumus dicere, hunc magis haereticum esse, quam illum, quando sane tacito quodam animi consensu, comprobat tot haereticas opiniones, quot scatet is, cui ipse tantopere fauet. Et iccirco maxime cauendum est, ne cum in regionibus infectis versamini, quempiam haereticum impensius ametis. quos enim amamus,ijs etiam facile credimus i& fidem alicui haeretico adhibere, non minor h resis est, quam ipsi haeresi credere. Sed illud monitum, quo dico vitandam esse limreticoruin consuetudinem, quomodo non reluctatur huic orationi

519쪽

tioni meae: in qua Ioquor tantum de iis regionibus, in quibus cum haereticis vivimus 3 reluctatur sane,& propterea addita fui ea me dictio illa, necessario. dicoq; in illis ciuitatibus, in quibus Catholici cum haereticis mixti sunt, quotiescunque potes cum

Catholicis tantum mercaturam exercere, exercendum tibi esse eum illis tantummodo e neque cum haereticis, nisi prorsius ne-eesiario agendum: quo etiam tempore, agere debes cum illis, tanquam cum mercatoribus, Sc non tanquam cum haereticis:

idest, de tuis negotijs,& non de fide. quod si te etiam inuito sermones de fide haereticus serere caeperit, tunc illum humaniter. ac placide corrige; semel atq; iterum, ut inquit Paullus. quod si nihil profeceris, disiunge te paenitus ab eius familiaritate coingressum fuge. Et post mnam aut alteram correptionem, euIta . omnino tertium . per necessarium est, ac maximi momenti:

idest , non esse cum illis de fide disputandum . nam ut ait Gelasius Pontifex, quodsemel coacta Synodus contra haeresim promulgauit, nouis retractationibus non debet mutilari. ut en i m ait Maristianus Imperator in septima actione Concili j Calcedonensis, veritate inuenta, non mitra multitudo discordare debet. Se quia honor ess separare se ἀ contentionibuι, ut est iu adagio. de quia noti contendere merbis. Ae alibi, Liuitas quaestiones deuita, ait Paullus; quia adducitur in contemptum fidei nostrae firmitas, quoties in quaestionem vocatur. quia haeretici siunt pertinaces , ω nustam satisfactionem recipium, ait Augustinus in Faustum . quia superbi sunt, dc nunquam crederent . quam autem verum sit, illis nihil praeter communem animarum perniciem, propositum in disputationibus esse , animaduertite, eos nunquam disputationes suscipere, nisi praesente multitudine imperita, de eosde nunquam nisi arbitrum indoctum capere solere. Huc accedit,quod si pietatis Ze veritatis caussa disputarent, ad illud Concilium co- fluxissent, quod in intimis eorum regionibus indictum est, arq;

520쪽

habitum . quo ut securi venirent omni fide publica cautum est. Itaque disputationem cum illis suscipere, indignum quiddam

est, ac stultitiae plenum . sed istorum templa curiosius adire, eo rum preces audire,eorum camas spectare, hoc vero quid potest esse improbius 3 ὁ, curiositas oxuriositas, quam multa siepe mala peperistit Et quid ibi tandem quaeritis r veritatem, an men dacium 3 iam scitis istorum templa esse mendaci; stholas: cudigitur illuc itis praeclare scilicet; puderet vos, & maximo etiam timore perculsi iaceretis, si quis vos in aedibus, alicuius hostis vestri principis commorantes cerneret :& non pudet, ingredi vos prophana hostium Dei, ac matris Ecclesiae templa λ quid dicitis 3 quid ibi tandem videre & intueri concupistitis 3 si sor Iem , aut uxorem vestram in lupanari deprehenderetis , quae se excusaret, afferens eo se profecta e se, ut quid ibi meretrices agerent, spectarer,probaretis ne 3 excusationem ne acciperetis 3 equidem non credo. & tamen cupitis, a Deo vos excusatos haberi,

cum in haereticorum fana inspecturi tantum proficisti mini quod qui agunt in grauissimas etiam censuras incidunt: sed de hoc nil amplius loquar. At vero illud non possum sine aliqua animi indignatione, ac sthomaco proferre: nempe Catholicost

homines in hqreticorum resionibus commorari,neque tantum in eorum templa ingredi, sed etiam eorundem conciones pera tente exaudire,atque mendacium ex Sathanae ministri ore ema

nans, auribus excipere. & hoc est Catholicam fidem colere 3 &hoc est Christianum se esse profiteri inmiseros vos,&perditos si id facitis,ut fidem occulteti ac dissimuletis, iam Christum negatis: & qui eum negat eoram hominibus, & ipse negat eum coram patre suo. sed si id facitis,quia curiosi estis, bone Deus,quam graue peccatu ad mittitis ' in quas censuras inciditis E quod nani periculum aditis ' Ecquis scit an veneni aliquid vobis in venas permanet & an aliqua pestis contagio vos contaminet perma-

SEARCH

MENU NAVIGATION