F. Francisci Panicarolae ... Disceptationes Caluinicae. A Ioanne Tonso Mediolan. patritio in Latinum conuersae

발행: 1594년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

--. 6 13 aduersum te; relinque ibi munus tuum ante altare, made prisu reconciliara fratri tuo. ω tunc memens, osseres mun- tuum . quiωbus o,Caluin istae loquitur Christus Z de quibus loquitur an botatasse de ijs quae fiebant in Hebraeorum lege λ an vero potius, deias quae obseruanda erant in lege Euangelica hoc aure tam ct re patet, ut nihil magis . nam verba illa dicta sunt, in sermone quem habuit,dum ellet in monte: ubi regulas legis Euangelicae

tradebat. Et cum dixisset, ευ udi tis quia dictum est antiquis, non occides : ego autem dico mobis; nobiscum ergo in Evangelica lege loquitur: & unumquemque nostrum admonet, ut si eram in munus nostrum ad altare . ponit igitur, in Evangelica lege altare haberi, a nobis oportere: sed ubi altare est , ibi est sacrificium. videte vos o,Caluin istae an hac argumentatione comcludatur,intellexisse Christum,nostro quotidiano sacrificio ut dum esse: tum deinceps, an consequens sit,perperam facere Vos, qui tantummodo mensae nomen agnoscitis, ab altaris nomine abhorretis: cum praesertim ipse etiam Paullus expresse dicat, e vitare habemuι. alius locus quo Christus dominus noster, de Missae factificio locutus est , pulcherrimus est& apertissimus Ioannis cap. 4. sed primum auditores quaerendum est de qua adoratione loquebatur Samaritana, cum dixit Patres nostra in monte hoc adorauerunt,m mos dicitis, quia Hierosolymis eri locus ibi adorare oportet. & continuo respondeo de illa locutam, de qua erat, inter ludaeos, & Samaritanos controuersia. neque vero ij disputabantiquo loco orari posset. sciebant enim ubique orari posse. neque, ubi actionibus intimis externisue agnosci posset dei magnitudo: constabat enim nullum locum non id neum esse. sed omnis eorum controuersia, ut Iosephus testatur lib. Antiquit. I r. cap. g. erat de sacrificio. quoniam assirmabat Iudaei Hierosolymis tantum licere sacrificare: Samaritani vero

asserebant in monte Garizim id fieri posse. igitur mulier illa de

492쪽

sacrificio loquitur, cum interrogat Hierosolymis ne , an in monte Garirim adorari oporteat. neque absurdum est usurpari ab ea nomen adorationis, pro sacrificio . sacrificium enim propria est adoratio quae Deo exhibetur. praeterea Abraham cuad sacrificandum pergeret,inquit, Expectate hic cum asino . postquam adorauerimus reuertemur ad vos. & Actu utri cap. 8. dicitur

quosdam gentiles ascendisse, ut adorarent in die festo: idest ut sacrificarent. Et Eunuchus Candacis reginae venerat ut adoraret in Hierusalem, id est sacrificaret: quaerit igitur a Christo Sam ritana quo in loco adorare oporteat. nunc audite quid respondeat Christus. mulier crede mihi mentet hora, uando neque in monete hoc, neque in Nierosolymis adorabitu patrem. idest scito mulier hoc sacrifici j genus mutandum esse, & nouum sacrificium in. nituendum: neque de loco erit ambigendum , quoniam nullo loco circumscribetur, sed uti Malachias inquit, offeretur ab oris tu ad occasum, quacunque sol terras illustrat. immo scito iam tempus hoc aduenisse. menit hora, , nunc ere . quoniam ego veni,qui hoc ipsum sacrificium institua: quod quide duobus modis differet ab hebraeo. nam hebraeu carnale est,& typicum: meuautem spirituale erit, de verum, idest non carnale,ac typicum; atque iccirco Veri adoratores, id est Christiani adorabunt patrem, sacrificabunt ubique locorum Deo in spiritu meritate hoc

factificio spirituali, de vero; quod carni & figuris opponitur. Vestrum nunc auditores sit iudicium, an potuerit dominus de sancto missae sacrificio clarius loqui . ac quam egregie affirment Theodoretus,& Rupertus in Malachiam,& Eusebius de de monstratione Euangelica hoc loco Malachiae vaticinium explanari: & aeque ibi atque hic de Sanino missae sacrificio tractari. Sed locum quem diximus,afferamus: ubi in actis Apostolorum, praeclare dicitur, Missam ab ipsis Apostolis, celebratam fuisse.

petimus autem ne verbi,sit quaestio fatemur enim,illos hoc nocmine

493쪽

4s mine non fuisse usos. nam verbum Missa, cum Graecum non sit, dicendum videtur, vel Hebraicum esse; vel Latinum. ut siquis in Testamento novo, quod Graece conscriptum est, verbuhoc Misa perquirat; perinde agat, atque, si verbum a.o vel aliud Graecum, in libro, Latina tantummodo lingua conscrimpto, reperiri cupiat . in summa, fieri non potest, ut verbum. Misia, in codice Graeco reperiatur. sed quo nomine Graeci, missam appellant Z certe Liturgiam : quod vel ipsis pueris, notissimum est. Ut etiam plures Liturgiae,s quod paullo post dicemus , in idest,aliae ab aliss patribus, mistae conici iptae reperianis tur . quare cum in Actis Apostolorum inuenero Liturgiam,eos'

feci ste; sine dubio patebit, missam ab eis fuisse celebratam. &ecce in Actis cap. i 3. tam aperte, ut nullus repugnandi distimulandiue locus relinquatur. cum enim narretur, quid Apostoli facerent, quo tempore spiritus Sanctus eis dixit Segregate

mihi Taustum-Famabam, dicitur idest ipsis Liturgiam facientibus. quod tantundem est, quasi, si dicatur,

dum missam celebrarent. Et quidem animaduertit Caluinus hunc locum auditores, in Apostolorum Actis, atque euadere quantum potuit, conatus est: dicens Latinum interpretem vertisse minanirantibus, non autem sacrificantibus. sed infelix non aduertit, quamuis conuersum sit ministrantibus, additum tamen esse ministrantibus Domino ; quod ministerium domino n.

ctum, dicat ipse num proprie magis conuenire possit,altaris sacrificio. Erasmus item, is qui omnibus nostrae tempestatis haeresibus, oua ut alimi)supposῖit, in annotationibus ad Apostolorum Acta , hoc loco, mitifice torquetur, ac primum quide, id fatetur,quod inficiari non potest; nempe verbo Graeco significati sacrificium: & pro illis verbis mini trantibus Domιno, magis proprie interpretem conuersurum suisse sacraficantibin i is .at, cum scrutamur quale esset hoc sacrificium, quod fiebat ab

494쪽

Deo gratius es, quam, impertiri doctrinam Evangelicam. imperite sane ut nihil magis . simul couenerant Apostoli, & sacras conciones habebant. liber autem pro verbo, contionabantur ;lhabet, sacrificabant: si vero vobis, auditores acuti, iudicioq; praediti, ista arridet expositio; recipite, mihi quidem dubium non est quin ea, vel ipsis infantibus, moueat risum. cum ergo eo loco legatur, Apostolos sacrificasse, etiam ex Erasmi ipsius expositione, nam verbum quidem , clarissimum est, in neque dicendum sit, sacrificatum bobus, aut vitulis, more Hebraeoru fuisse; necessario concludendum est, celebratam fuisse missam:& post Christi discessum, in ipsius sancta Ecclesia, sacrificium

remansisse. Sacrificium, inquam, illud, sacram illam missam: de qua loquuntur omnes Doctores Sancti , & omnes Ecclesiasticae historiae ; tam copiose, tam cumulate , ut singulos eorum locos recensere, non praescripti, quo nunc utimur nos, sed infiniti sit temporis. Erunt igitur vobis nonnulli quos as eram,pro Omnibus ijs,quos necessario praetermittam. De hoc sacrificio, eodem missis vocabulo, loquuntur Ambrosius Epistola 3 i.&Leo Papa Epistola 8 8. qui vetustissimi sunt,praeter Gregorium,& recentiores alios; sexcentis locis. Ignatius ipse, qui Christum dum in terris moraretur, oculis sivis vidit, ijs temporibus, ad Smirnenses scribens, dicit ; non licet sine Disivo sacrificium immolare, neque Misas celebrare. Et idem scribens ad Trallianos,& ad Neronem, ait; cum Petrus Missam celebraret, Diaconos fuisse, Clementem,& Anactetum . &cum celebraret Paullus;

Timotheu & Linum. Ciprianus scribit, Caecilio fratri, dicitq; , 'Neque aliud fiat a nobis, quam quod pro nobis, dominin priorfecit;

mi calix , qui in commemorationem eius ossertur, mixtus mino olfferatur . eadem verba iterat Augustinus lib. Quar. de Doctrina

Christiana. Isidorus lib. pri. de officijs, ait, Ordinem Missa pris

495쪽

mo a sancto Petro fuisse conssiturum. Clemens Romanus Epiliola tertia de officio sacerdoti Anactetus Epistola ad omnes Orietates. Dionysius Areopagita, in Hierarchia Ecclesiastica: oestate de Missa loquuntur . praeterea, si ipsi ad historias nos conis

uertamus; Abdias, affrmat Petrum Anthiochiae, missam celebrata. & altare in quo, primum in Italia celcbrauit,longa constanti stimaq; traditione, Neapoli ad hunc usque diem asseruatur. Iacobum, missiam celebrasse, &sexta Synodus asseuerat, &Liturgia etiam ipsius reperitur . extat etiam Missa Marci.&n

mini dubium est, missam ab Andrea,quotidie celebratam suiffernam ide ipse id Egear proconsuli assirmauit, ijs verbis; Ego quotidie sacrίfico agnum immaculatum . bone Deus i nemo est , siue

Latinus, siue Graecuu siue Chaldaeus, siue Aethiops: sed ne schismate quidem infectus, & ab Ecclesia in multis aberrans, qui morem & usum Missae non retineat; Et vos, o miseri, decepti; hanc ditissimam gemmam, hunc immensum & inaestimabilem thesaurum, subtrahi vobis auferriq; , passi estis. ah,tandem ad vos redite, & resipiscite . cum autem deceptores isti vobis dicunt; si missam Christus instituisset, & ipsius esset, non toties

immutata essiet; audacter respondete; substantiam ipsius,quae in consecratione, oblatione, consumptioneq; hostiae consistit, nullam prorsus mutationem, varietatem nullam, unquam pas fam esse. Sed caerimonias quae ad missam non alia de caussa adhibentur, quam ut eorum animi qui intersunt, ad meditandam

Christi pastionem, excitentur ; pro populorum affectionibus, studiisq;c6tentioribus, remissioribusue, indies immutatas fuisse. Et Liturgiarum aliam breuissimam esse; aliam paullo longiorem . sat est, nihil omnino nisi ex Apostolica doctrina fieri. nam si psalmum, aut dominam, aut prophetarum oracula legimus; id a Paullo habemus,ad Corinth. Vnusquisque mestrum, has ιat almum, doctrinam, ω Prophetiam. Si objecramus,ora

mus, Diuitigod by Gooste

496쪽

mus, postulamus, gratias agimus; haec omnia, docet nos Paul, lus , ad Timotheum scribens. atque,ut ipse Paullus dicit; omnia i edificationem facιmm . in summa, caerimoniis nostris, egregie sane,praeclareq; Christi vitam,& mortem representamus. cum enim ad altare peruenimus, & nos maxime creberrimeq; peccata confitemur, mundum , ante Christi aduentum, peccatis omnibus refertum, cumulatumq; fuisse significamus cum introitum dicimus, de veteri testamento sumptuni, promissium in antiquo testameto Messiam recordamur. cum prosequimur, dicentes Chirieeleysen, pias Sanctoru patrum voces, qui Christi aduentum postulabant, innuimus :& dicendo Gioraa in excelsis, ipsum aduenisse testamur. cum ipsi conuertimus nos ad populum, dicentes 'Dominin mobiscum, ipsum mundo se exhibuisse dicimus. cum precamur: ipsum, antequam concionibus populos erudiret, pro nobis precatum esse demonstramus. legentes Epistolam,indicamus, Ioannem Baptistam ante ipsum concionatum fuisse. Euangelium recitantes, concionari ipsum

carpisse, ostendimus. cum symbolum legimus; fidem ipsius

disseminari coepisse declaramus. cum σrtorιum pronuntiamus; testificamur statuisse eum, seipsum offerre pro nobis. cum secreta verba proferimus; pauthlper eum quia nondum aduenerat hora, latuisse designamus. cum praefationem , ingressum Hierosolymas triumphantem docemus . cum tacemus, passionis noctem aduenisse referimus. cum ostulamur altare; a Iuda proditum osculo fuisse notum facimus. cum leuamus hostiam; crucifixum fuisse exprimimus. cum calicem, sanguinem pro

nobis ab eo profusum demonstramus. cum tacemus rursus ;mortuum este exponimus. cum tollimus vocem, Centurionis

confessionem notamus. cum denuo tacemus, sepultum fuisse proponimus. cum dicimus pax vobis, ad vitam redijsse,paceq;

Apostolis dedi me planum facimus. cum dicimus Agnus Dei ;

497쪽

437 Ecclesiam ubi eum vidit, ingenti persusam laetitia explicamus.

quando communicamus,cum suis postquam reuixit comedisse patefacimus. cum legimus scripturam ; sensum eius aperuisse describimus. cum ad medium altare accedimus, in coetu ascendisse notamus. cum precamur; precari ipsum pro nobis recogitamus. cum ad medium redimus; ipsum aeque Hebraeorum, ac gentium factum esse , aperimus. cum dicimus ite Missa est; mundum, finem habiturum reminiscimur. conuersi ad populum, venturum ad iudicandum denotamus. clim benedictionem damus;dicturum bonis menite benedim,assii rmamus. cum

Ioannis Euangelium legimus, scilicet in principio, & quae sequutur, nostra omnia & ab ipso incipere, & in ipso desinere debere nuntiamus: atque haec Omnia raptim, & cursim . nam si de ijs fusius disserere & ea tractare postemus, quanta laetitia, quanta voluptate caruisse vos b, decepti intelligeretis, cum missa caruistis 3 ted plura dicere temporis angust ijs prohibemur . quare finem imponimus, non solum huic disceptationi, sed etiam toti parti tertiae, immo omnibus, in Dogmata fidei nostrae discepta

Ilombus . quamvis n. more hoc meo, cras etia verba sim apud vos factitrus; non tamen loquar vobiscuposthac,uti cum ijs,qui decepti sint. Sed mihi persuadens,vos Dei munere, immo certo sciens,vestrum nonnullos,eiusdem Dei bonitate,omnem errore exuisse; illos, ne recidant; & vos,o,Catholici, ne cadatis, monebo nonnulla,quibus,& haereticos internoscere, S ubi inter noueritis, quomodo cum illis vobis agendum;vel potius ab ijs, ne uos fal- lant,quomodo cauedum sit,addi lcatis. Vidistis in prima disceptationum mearu parte, quam firma sint nostra Catholica sumdamenta . in altera, quam pura sit eoru doctrina . in postrema, quam falsae sint aduersariorum calumniae . cras audietis,quid cauere vos oporreat: ut medicus qui salutem vobis reddidit,idem,iqua ratione eam diutissime tueri, conseruareq; possitis,aperiat.

498쪽

ε 18

o XVIII.

ua docetur quot mala detrimenta . ab haeresibin invehantur. quantopere Sanctι omnes,ab haereticu semper abhorruerin quanta cura diligentiaci 1, adhibenda sit it dignoscantur . bi dignoti sint, qua ratione sit ab eis cauendum.

G O vero illud mihi nunquam persuaserim

auditores,lias meas disceptationes tantum vobis utilitatis attuli sie, quantum vel res ipsa postularet, vel voluntas mea serret. Verum- enim uero, illud negare nunquam ausim,e sdem vobis prorsus non inutiles fuisse, neque quamuis iam ad exitum perductae sint; iccirco praeter ijsse omne tempus illud, quo vobis emolumento, atque usui esse possint. Neque enim ut optime nostis, simulac sparsum semen terra excepit, statim id enascitur: neque postquam pharmacum in sto. machum illapsum est, illico agere incipit. sunt enim non. nulli interdum, siue animi vitio ; siue diuturno usu, adeo marile affecti, ut quamuis verum sibi dici audiant,& rationum,quibus refelluntur, vim percipiant; tamen eos aut inueterata illa consuetudo noua inire consilia non sinat: aut aliqua animi perturbatio; eosdem impediat, quominus, id quod iam intelligunt, nedum quod audiunt comprobare velint. Nec tamen i circo existimandum est, inanem nos semper laborem susti pere; dum in id unum incumbimus ut vera audiant. etenim temporiris progressu , aut errore illo liberatur animus, aut sua ipsius c scientia, frangitur illa animi durities,ex diuturna consuetudine contracta; & tunc iactum siemen exire incipit: & tunc sumpti

499쪽

439 pharmaci vis sese prodit. Non reuertitur macuum merbum domini, inquit is, qui neque mentiri, neque fallere quemquam potest . eam ob rem, nunquam omnino inane aut nugatorium est, dare operam, ut& peccatoribus iusta persuadeantur: & haereti. ci vera percipiant. nam, etsi tunc ad ea cogitationes suas non conuertunt, immo vero id unum agunt, ut ne de illis cogitent; postea tamen, intra breue temporis spatium, aut aliqua aegrotatione opprimuntur; aut in carcere includutur, aut aliquo alio aduersae fortunae ictu concidunt; quo excitatus atque incitatus eorum animus, ad ea quae prius contempserat, refert se se; atque a veris & iustis illis rationibus,ea remedia petit,quae, nisi eas ante audisset, numquam petere potuisset. Itaque quod ad me attinet, etiam de illis optime sperare audeo , qui & si veteres erro.

res nondum exuerunt, magna tamen diligentia atque attentione dicenti mihi assuerunt. aderit enim tempus, quo & epotum Pharmacum aget , & mandatum terrae semen prodibit,&quo, si me nunc spernunt & irrident, plurimi facient, atque laudabunt. Atque eo magis, quod ut terrae & ventri quasi ardoris faces admoueantur, nos omnes o, Catholici, summis precibus a Deo petemus, atque assidue obseecrabimus, ut eorum saluti consulat . atque id satis sit, de iis,qui adhuc in errore versantur . quod vero spectat ad eos, qui aut nunquam in errorem incide runt, aut felicitate quadam mea, atque diuino potissimum auxilio, ex errorum tenebris, docente me in lucem emerserunt; sicuti illos laudo qui in tam magna, ac turbulenta tempestate . naufragium non fecerunti hos Veso magnopere amo, amplectorq;, tanquam filiolos meos, in Christo Iesu domino nostro genitos: ita utrosque quam possum studiose rogo, ut omne studium atq; diligentiam adhibeant, quo se ab omni labe intactos illaesbsq; tueantur . Neque sane ulla alia de caussa postquam hisce meis disteptationibus extremam manum imposui, nunc de-

500쪽

mum ad vos reuertor, nisi ut postrema hac oratione mea, vos obtester, atque obsecrem, ut vos ipsos maxima diligentia custodiatis; ut gratiam Deo habeatis, qui vel vos seruauerit,uel ad sanitatem perduxerit; ut in eo spes vestras collocetis; ut ipsi vos illi commendetis ; ut quo indiscrimine versamini consideretis; nempe rem vestram agi cum proximus ardeat paries: immo V ro , quam multae fauillae iam vos circumuolitent; & denique,ut mananti latius igni, ea remedia excogitetis, atque adhibeatis, quibus omnino restingui possit. Novit Deus,qui omnia nouit, quam libenter vitam, &sanguinem hunc profunderem , ut vos

ab hac imminenti peste, puros intactosq; conseruare: sed quando nihil vobis mea mors prodesse posset, conabor hodierno etiam die, vobis mea lingua prodesse: & in hac mea oratione, nullo liuore, nullaue malevolentia adductus, sed tantum odio quo vitia prosequor impulsus, atque salutis vestrae desiderio stagrans, quatuor vobis ennarabo; hoc est quantum detrimenti afferant haereses: quam male semper a sanctis patribus audierint haeretici . quanta cura opus sit, ut discernantur, ac postea , quo pacto possint a nobis euitari. Et prosecto quod pertinet ad primum caput, in quo agendum mihi est , de damnis ab haereticorum opinionibus illatis, velim mihi liceret, orationis loco, inter alpes magnam quasi fenestram quandam patefacere : &posteaquam vos ad eam adduxissem, nihil quidem loqui, sed

tantum digitum intendere , &tunc demum vociferari; Ecce Galliae, ecce Germania, Ecce Belgarum regio, ecce Brittania. Θ, misera immo vero miserrima exemplat quis eas intueri,quis

videre siccis oculis potest 3 ubi sunt leges Θ ubi erga Principes Obedientia Z ubi populorum timor 3 ubi amicitiae vincula ' ubi quies Z ubi pax e miserae prouinciae, Europae lumina, totius orbis ornamenta: ut florebant antea, ut nunc iacent sordidae, a

que abiectae t Quam inscelix, quam infaustus fuit dies ille,quo

SEARCH

MENU NAVIGATION