장음표시 사용
501쪽
tam dira pestis prouincias illas inuasit; quo haeresis, qua uis su-
ria immanior,easdem peruagata est. Ecce Gallia,quae tanquam phraenesi correpta, in semetipsam dentes conuertit; quae suas ipsa carnes dilacerat; quae sibi ossa frangit;quae sui ipsius medullas extrahit, atque exsugit. &ijsdem armis, quae prius in intimum Asiae sinum penetrarunt. & Sanctissimum Christi sepulchrum adepta sunt, nunc abutitur, ad sua viscera dilanianda, atque ad camporum fossas, filiorum suorum sanguine cople das; sic,ut undique exundent. Ecce Belgarum regio, quae fur re percita, tanquam canis rabida, dentes ad saxa exacuit, atq; lapides mordet; templa diruit; saeuit in sacras imagines; mercaturam conquiescere sinit; negociorum rationem tollit;petit pacem, & bellum expetit; quid cupiat nescit; legem unam abrogar, dein sexcentas rogat; ne uni seruiat, mille alijs ancillatur& dum conqueritur, te ab una extera natione exinaniri,ex Omni orbis terrarum parte, nouas quotidie gentes ad se allicit, quae ipsam expilent, ac poenitus exhauriant. Ecce Brittania quae uno
temporis momento, omnem virtute, atque avitum decus amisit; & ex sorti, atque effera, nunc timida facta,tanquam Circaeo quodam poculo, ex leone in cuniculum , ex leaena in leporem immutata; unius mulieris nutu, coiremiscit; atque timore perterrita, tot religiones probat, quot iubetur accipere :& quia nimis credit, nihil credit. immo id unum agit, ne quod credit, credat: & tanquam sit in aliorum pernicie ipsius collocata salus, eundem igne in vicina sibi tecta conijcit . quasi vero, pr ptereaquod in medio mari sita ac posita eli) illud incendium,
non exhorrescat, quo breui, ut nemo non videt, tota conflagra.
bit . Sed quod magis refert, ecce Germania ; illa inquam auditores Germania, euius virtutis & fortitudinis, & fidei fama ad omnes iam peruaserat: nunc desertor unus spe omni destitutus, α paedagogi quatuor,effecere, ut eam sunditus euerterint, in sectas
502쪽
ctas sexcentas diuidentes. Quotidie nouam aliquam religione excogitant,qua populos fallant: & cum iam antea eosdem ad bella inter se gerenda adegerint, postquam inter eos acerbe, ac crudeliter depugnatum est, eandem pacem quouis bello detestabiliorem fecerunt ; in qua quid quotusquisque credat,omnessusq; deq; habent. o, miseras ac plane infoelices prouinciast quae
cum sint caeteris miteriarum exemplar, miseras tamen se esse non vident. Contra vero, o, te stelicem ac ter & amplius beatam Italiam l an credis te unquam hac pace hac quiete hac tra-
quilitate frui potuisse, si quod Deus auertat,) huiusmodi peste
laborare caepisses nihil minus . iaceres in rerum omnium maxima perturbatione: tui vero ciues, in extremi periculi metu versarentur: leges tuae contemnerentur: principes spernerentur: omnis tua gloria concideret: omnia tua bona in dubium vocarentur : ad tuam perniciem ingens perditorum hominum colluuio consueret: & denique quicquid virium, quicquid roboris habes, amitteretur. Videte auditores quanti referat nos intactos inuiolatos'; conseruari.&quam aequum sit etiam minima queque caueri: cum praesertim quaevis licet exigua fauilla, maximum quodlibet incendium excitare possit. Sed quoniam video, non posse me dicendo exprimere, ac tam scienter expingere harum prouinciarum clades, ut earum vos exempla, cautiores reddant ; satius est me ad rationem reddendam aggredi, cur ex omnibus malis nullum sit haeresi exitiosius, nullum te trius .caussam quaeritis ὶ quia haec, fundamenta euertit. Quis autem ignorat si quis turrim deijciat, aut aliquam aliam aedifi- cij partem demoliatur,nocere eum quidem aedificio. aliqui funis damenta excindit,totum una aedificium deturbare funda meatum totius Christiani aedificij, ut nemo non ignorat, sanista fides est : si quu superfundamentum hoc. At haeretis, ut nemo non videlicontra fidem Catholicam vires suas exercet: ergo Christi
503쪽
aedificio nihil tantopere obest, quantopere obesse solet haeresis.lsi, eme impossbile est placere Deo at haeresis fide nobis aufert. fides essubstantia rerumsperandarum: at haeresis,'fidem nobis eripit. Ii sine dis de et ivit : at haeresis fide nos destitutos reddit. Ergo una h resis horum omnium malorum origo,&caussa est: quod nihil Deo gratum & acceptum, peragere pc isumus. quod
spes nostras recte colloeare non valemus, quod animae vita cais remus. Praeclare Sanctus Thomas scriptum reliquit, essentiam
peccati, mhil aliud esse, quam discessu in a Deo. sed quis disicedit a Deo longius is, qui eius praeceptis non paret: an is, qui ei non credit prosecto qui non credit. & iecirco nullum peceatum est,quod nos a Deo magis alienet; quam haeresis. Dum actione delinqueo,dum modo ini fide constans sim, adhuc quodammodo in portu nauigo: saluum enim gubernaculum est,& infractum cuius ope possum adhuc vim procellarum ferre, atque e , seopulis, & syrtibus euadere. at fide amissa, hoc est
gubernaculo fracto,quid aliud nisi naufragium superest 3 quasi
vero minus non peccet, is, qui, etsi moechatur,scit tamen pe
care se, quam qui adulteretur, pertinacissime tamen negat se, peccare. Huc accedit, quod sane non ferendum est, in quod operum peccata, nos a Dei gratia excludunt quidem , sed tamen ab Ecclesiae corpore non abscindunt. At haeresis , non modo Dei gratiam nobis eripit, sed ab eius Ecclesia separat, de seiungit: totq; bonis exuit, quot Ecclesia Dei referta cumulatissime est. Atque hinc cognoscere potestis, utrum alia pestis haeresi saeuior possit reperiri. a ui ceciderit super lapidem
issum confringetur : super quem quero ceciderit, conteret eum, ate
bat Christus apud Matthaeum cap. xi. Et quamuis lapidem pro seipso acciperet, atque hac ratione significare vellet, cum Haebraei percutere eum cupiebant, seipsos laedere; & quoties eos repercutere sibi collibuisset, dispersses, ac disiectos usque
504쪽
ad extremam perniciem uti postea fecit, perducturum; tamen alius etiam ex his verbis sensus elici potest. possumus enim pro lapide fidem intelligere, quae est omnium rerum fundamentum, & deinde hoc pacto, hanc sententiam interpretari, tui ceciderit super lapidem istum constingetur: hoc est, qui siu perapidem peccat, in aedificio operum, aliquid certe detrimenti accipiet. Sed super quem lapis ceciderit , conteret eum. hoc est: sed qui peccabit subiacens lapidi fidei, hic multo maiora a Jue atrociora mala experietur , quam caeteri: Et denique inlud peccatum labetur, quo grauius aut maius excogitari nullum potest: id est in illud peccatum , quod non solum a nobis Dei gratiam aufert, & ab Ecclesia, seiungit; sed etiam, ut more philosophorum loquar, ὀ serenissime Princeps, peruertit & corrumpit omnem bene vivendi rationem. Nam cum tota philosophia quae de moribus est, in recta regni administratione; in optima cuiusque domus gubernatione; in cuiusque morum temperatione posita sit, ubi haeresis est, ibi nullo modo regna possunt recte administrari; domus etiam ipse non possunt ullo pacto ex philosophorum praecepto gubernari: & homines haeretici non possunt diu moribus integris , &moderatis esse . Atque horum omnium , quae a me dicuntur
ratio est in promptu. nam quod ad regna attinet, si ubi est ha resis , ibi etiam diuisio adest, quod etiam verbi et hi mon indicat , ibi nulla potest esse recte regnandi diuturnitas. id enim innuit Christus, cum dixit, Omne regnum in se diuisum deflabitur: neque his nostris miseris temporibus longe petenda sunt exempla. qui enim fieri potest ubi haeresis adsit, ut ibi optima regni, vel ciuitatis adsit administratio λ sed princeps ipse
erit ne sectarum Omnium, an unius tantum λ si omnium, ne-
mo ei fidem adhibebit; quin ipse ab omnibus δια habebitur : caeteri vero principes illi fidem non esse habendam existi
505쪽
. 4mabunt. sin unius tantum,quis non vklet, ipsem ab alijs vocatum iri in suspicionem , neque posse ab illis amari 3 Age
vero Serenissime Princeps, obedientiae neruus, unde manat,
nisi ab ipsa religione 3 quid est quod tam multi tibi uni Obtemperant an fortassis, quia tu unus illis omnibus potentior sis non ita est. Unus enim aduersus tantam multitudinem
nihil aut parum est . quid est igitur 3 quia tu magna militum
manu cinctus sis , quod tot praesidijs circummunitus, &magistratuum tuorum consilio fretus, is sis, quem omnes me tuant haec fortasse non forent satis . Sed ut hi ipsi te non prodant,&una cum alijs tuo imperio pareant, unde id fieri dicendum est ferede mihi, ab una religione, quae eos docet oportere eos principis iussa reuereri. alioquin, manere eos supplicia apud inferos aeterna. Ergo qui religionem tollit, optimam etiam regni administrandi rationem simul tollite atque haeresis quae haec omnia essicit, legum omnium mai statem imminuit, regna omnia peruertit. Etenim tandem haeretici, temporis progressit vel Athei fiunt ; sicuti euenisse iam in multis Europae prouincijs videmus : atque hi cum Deum non metuere didicerint, multo minus principem metuent, & eorum unusquisque regnum diuidere studet; &, quae communia sunt sibi vendicare. vel quamuis ad Ath ismum non transierint , utuntur certe haeresi tanquam signo& vexillo: quo simulac magna perditorum hominum multitudo confluxerit , illico religio fit coniuratio, & pietatis spe. cie, cum eo pacisci volunt, cuius dicto audientes esse deberent , & Euanselicae libertatis nomine, a ceruicibus suis etiam seruitutis ciuius iugum repellunt,& deijciunt. Praeterea etiam
auditores, ipsius principis vita, ibi esse tuto non potest , ubi' debacchatur haeresis. cuius rei id caussa est . quoniam cuilubet quemlibet hominem interficere licet, dum modo is morbi H h x con-
506쪽
constituat. Princeps vero , nulla alia de caussa armatorum caterua stipatus incedit, nisi ut qui ei vitam eripere conantur, sperare non possint se a militibus tutos fore, qui latera ipsius tegunt quominus interficiantur; nam cui certum & statutum
est mori, is prohiberi non potest, quin possit alium occideri . Ergo in regionibus illis, in quibus possunt principes dubitare , ne reperiantur nonnulli, qui, ut eos occidant, ipsi ad mortis periculum subeundum parati sint, maximo semper timore merito afficiuntur. Sed ita homines instituere, ut
mori pulchrum esse existiment, id unum est religionis opus, quae ex huius vitae amissione, aeternam nobis ac felicem pollicetur. Et iccirco, cum princeps ciuibus ijs imperat , qui in deligione colenda ab eo dissentiant, merito temper ancipiti animo esse potest, ne quis seipsum Deo deuoueat, mortem ei inserens, qui oppressam religionem suam inibi, ac contemptam habet . itaque consequens est, qua in ciuitate haeresis hominum animos occupauit,vx in ea princeps in perpetuo vitae ac regni discriminet versetur. intelligitis ne quanta pe-lstis regnorum sit haeresis bNeque vero illa minus detrimenti solet oeconomiae, & domus gubernationi afferre. t hic enim
etiam omnem animorum coniunctionem dirimit atque pMcem aufert: atque tantum potest, ut cum aliter credat pater, ἡ
aliter fili uti hoc m o maritus, illo coniunx: aliud hae rus, aliud seruus; omnes Oeconomiae coniunctiones labefectentur,& dirimantur necesse est. Adde,quod etsi inuemadmodum
in Germania fieri intelligimus) inter eos sublata esset omnis, controuersa,& intra eos de parietes,cum alius aliter de fide Catholica sentiret,essemq; inter se nihilo secius amicitiae vincatis coiiuncti,fieri tamen non potest,quin haec opinionum varietas, dissensio, eam obseruantiam ac beneuolentiam quae inter eos mutarasge debet, magna ex parte non imminuat.
507쪽
nam quo pacto patrem meum colam,& obseruabo, si eum male de fide Christiana sentite scio 3 qua charitate filium complectar , si a me dissentientem video coniugis vero erga maritum, quae poterit esse obseruantia ,si illa de eius animae salute desperat contra vero,quomodo maritus eam amabit, quae ipsi minus morigera est Z seruus autem , herum paruifaciet; quem, Sathanae seruum aut ministrum esse diiudicabit. contra, herus, seruum negliget,quem sibi in religione minime consentietem agnoscet. Itaque ubi haeretis est, ibi neque Politia, neque Economia esse liotest: ambae enim continuo depereunt. Verum enim uero,tolitur etiam Ethica auditores . neque vero mihi credi te qui harureticus est, potest diu esse moribus temperatis. quod si nulla in re peccat, certe hoc ipse peccat, quod nimium sibi tribuit: nimios sibi spiritus sumit: putat enim se plus sapere, quam alios.
Videte nunc an haec sit morum temperatio, & vitae moderatici. Praeterea, usus nos iam edocuit, neminem unquam haereticum,
aut haereticam fuisse, quin vel nimio amore vel nimio odio adducti. a fide Catholica desciverint: nullumq; haereticum,.aut haereticam reperiri,de quibus dici non postir,eos huiusinodi aliqua de caussa in tam grauem errorem incidisse, qui postea , ut homines ea caussa lateret, nouam religionem vetere neglecta induerint. QIramobrem , priuati etiam mores hac te terrima pelle corrumpuntur. Sed quoniam quibus moribus exculti sint, iam ex Sanctissimis antiquorum patrum monumentis auis dietis, finem dicendi faciam de damnis, quae ab haeresi importantur : veniamq; ad eam orationis meae partem, in qua pollicitus sum, me vobis ostensurum, quam male semper a Sanctis patribus audierint haeretici. Et quamuis hoc ipsum aliis rationibus probare possem,tamen breuitatis caussa, strictim attingam nomina, quibus ab illis appellati fuere: vos ex hoc uno reliqua
colligite. Origen igitur in i a. s. Matthaei appellat eos gemmas
508쪽
46s adulterinas: iccirco, quia cum nullius preti j sinti aliquid tamen
fulgoris emittere conantur. Chrysostomus in homilia is . in Matthaeum appellat simias: propterea quod homines imitetur,& brutis sint inseriores. Gregorius Naetianetenus, oratione prima aduersus Iulianum appellat Chamaeleontes: propterea quod
om nes colores induunt, praeterquam candidum: hoc est omnes religiones probant, Romana excepta. Damascenus in tertio deside Catholica, hydras: ex quibus pestisera quotidie capita rena. scuntur. Ciprianus in Concilio Carthaginiensi, Ecclesiae adulteros , Cum tot concubinis, quot sunt eorum sectae, & eorum conuenticula. Hieronymus in Epistola ad Ciprianum,araneos, qui telas ordiuntur, quibus muscas irretire possint. Origen. in Tract. in 3. Epistolam Ioannis totidem antichristos. Chrysostomus hom. s. in Matth. membra putrida, & ramos ab Ecclesia praecises. Hieronymus in Zachariam, Idololatras: qui sibi Deum pro libidi de essingunt. Origen. in Psal. 36. homilia 3.
nummos adulterantes: propterea quod sacram scripturam studeant deprauare. Chrysostomus in homil. 6. in Matthaeum, serpentes: idq; tribus de caussis: quoniam versicolores sunt. deinde quod serpant humi. postremo quod vescantur terra. hoc est parum sibi constent: omnia ad utilitatem suam reserant: nihil nisi angustum, aut humile animo concipiant. Hierondimus in Esaiam pardos maculolos. Augustinus in Psal. 36. dracones. Origen. in homil. 4. Canticorum, Vulpeculas Sansonis, quae fruges exurunt, hoc est operum tructus. Chrysostomus ita homil. 46. in Matth. Viperas, quae ventrem sanctae matris E clesiae erodunt. Origen. in Tract. 3 r. in Matth. Iudas,qui Christum osculo produnt. Nazianetenus in oratione postquam reuem teretur, fures. August. in lib. t. quaest. Evangel. quaest. quarta , lepra ac peste laborantes. Hieronym. in Oseam lib. 2. cap. 7.
fornaces ardentes: in quibus antichristi panes decoquuntur. Ain
509쪽
469 gusta de eonuenientia decem plaga m eomparat eos coruo, qui cu ex arca ex ijsset, tandem supra lutum consedit. huc adde eosdem a sacris literis, modo appellari sontes aqua carentes, aliquando nubes agitatas,nunc arbores steriles, interdum fluctus feri mariti nonnunquam Ddera errantia : sexcentisq; alijs nominibus, quae enumerare nihil necesse est. Praeterea, Christus ipse, aptissimo
eos nomine lupos rapaces in vestimentis ovium appellat. cur vero lupi dicantur, permultae. sunt causae, quae recensentur ab interprete in eum Lucae locum qui est cap. Io. cum ait. Ecce ego mitto mos sicut agnos inter Lupos. Et Origen. lib. 4. contra Celsum, ait,eos ideo lupis assimilari: quia sint immunda animalia raut quia sicut lupi, mittantur . quasi plaga in genus humanum.
Sed ego unicam tantum hoc tempore rationem in medium aD seram, nempe eos iccirco lupis comparari, quia instar canum sint. etenim, ut nostis, canis ovium custos est: lupus vero,quietastodi quam simillimus est, eas devorat : quod& haeretici faci unt: qui cum desuperiore loco concionantur, canum Ossicio fungi videntur, atque ouilis custodum :& tamen lupi sun r,gr
gemq; dilaniant. Sed de his satis . nam etsi plurimi alij loci afferi possent in hanc sententiam,vos tamen ex hoc perexiguo numero colligere potestis, quanto semper in odio fuerint apud omnes sanctos patres, istae hominum pestes. Et denique quando ab haeresi tot mala emanant, & cum haeretici tam molesti Omnibus, tam odiosi sint, quanta cura adhibenda sit,ut & distingui,& euitari possint. Iraque iam venio ad eam partem,qua dixeram velle me iudicare, quibus signis possint haeretici internosci . neque enim ab aliis dili ingui tam facile possunt, quam quis existimauerit. nam ipsi plerumque, quamuis lupi sint, Deniunt tamen i ut ait Christus ὶ in mestimentu ovium. & profecto quoties haereticus aliquis quemadmodum Gene uae, aut alibi fit, desuperiore loco haereticae prauitatis semina in vulgus disseminat,
510쪽
- 47o non valde elaborandum est , ut cognosti possit. Etenim initio harum mearum disceptationum docui vos , quo pacto id facile fiat. nempe si attendatis, an eius oratio cum Romanae Ecclesiae decretis contentiat. quod si dissenserit, tam certu cst, quam quod certissimum , eum de fide, parum pie sentire. quam re, operae pretium est animaduertere, litorum ingenia,moresqλ, ω instituta quaedam, quae si probe teneamus , falli nunquam p rerimus . Exempli gratia . huiusmodi homines variis semper animi perturbationibus tanquam fur ij sexagitari, immo vero per saepe nimio quodam affectu abductos in hqresim tanquam in scopulum impegi se . sicuti scribit Hieronymus Tertullianis iracundia, ac dolore commotum, quo in Sacerdotes Romanos exarserat, ad haeresim adhaesisse. Et Origen. Episti ad Roma nos notat, Paullum ad Galatas scribentem, inter carnis peccata, haetesim retuli se . multae enim haereses progignuntur, ex immoderata carnis affectione . nam ut videri potest,isti sopitas iam haereses exsul citant:& haresiarchae ipsi , semper fere moribus turpissimis inquinati fuere: ijdemq; in deterius semper labuntur; & quotannis in maiores haereses delabente ad Allieismum semper pertranseunt, ibiq; consistunt. eloquentiam affectant, di differti videli volunt, semperq; libros aliquos Canonicos rei j-ciunt. bonis Ecclesiasticis inhiant : ad principum gratia loquuntur: eosdemq; hortantur, ut in eorum possessionem invadant. quoties poena plectuntur, imitari conantur martyres : hilari enim animo, ac vultu , ad supplicia proficiscuntur: at eosdem non imitantur in miraculis edendis, neque ante, neque post mortem. rc bus clarissimis tenebras obducunt: in disputando obscuri, ac perplexistat, semperq; circuitionibus utuntur. multita sunt praeterea alia certa signa, quae nunquam fallunr,&cum ea obse luamus, & recognoscimus, mirificam inde voluptatem,
utilitatemq; capimus. Sed ut dixi in his qui publice haeresim
