장음표시 사용
101쪽
Quod demum ad Beneficia , quae per Concursum, Ut aiunt , Conseruntur, nec non ad universas Parochiales Ecclesias , etiam privati iuris patronatus SpeCtat, non Solum Dioecesani, sed ex regiis mania datis , quae rata manere debent, etiam subditi extigenda conditio . est.
XVIII. Cum vi eorum , quae superius Articulo XU. de simplicibus Benefieiis proposita sunt, magna ex parte Beneficiorum fructibus carituri sint Clerici, quamdiu ad Sacerdotii gradum non pervenerint. nec ipsis fuerit convenienter provisum, necesse s ret , ut Episcopi pro suae quisque Dioeceseos ne. cessitate Ecclesiasticas instituerent Academias , e peditiorem eas instituendi modum proponerent , ii demque pares compluribus alendis gratuito Clericis
Opes attribuerent; ut nemini eorum, qui optimum Cum vera vocatione ingenium , morumque integrit tem coniungentes perutilem Ecclesiae operam pra stare aliquando possunt, ad Ecclesiastica munera viam inopia praecluderet . Institutis hoc pacto, quot satis esse Possint , Academiis , considerandum superest, an decernere
oporteat, ut nullus deinceps ad Ecclesias Parochi jes etiam privati iuris patronatus petendas possit accedere, nisi in iisdem Academiis sublimiores sciemtias didicerit, atque in Parochialibus ministeriis sese aliquandiu exercuerit.. MX. Episcoporum etiam erit expendere, an in deleto aliquo Coenobio constitui possit locus, quo Parochi omnes, Coadiutoresque partim hoc, partim alio tempore spiritualibus exercitationibus vacaturi Sese debeant quotannis recipere ... XX. Quisquis consecratur Sacerdos , in omnibus Sacerdotio inhaerentibus ossiciis populo , atque Ecclesiae inserviendi munus in se recipit. Cum v
102쪽
ro sacerdotis sit, non rem Divinam tantum confi-Cere , sed tum ConCionibus , tum Sacramentorum Ecclesiae dispensationi, Christianoque populo mini-5trare , aegrotis adesse , atque ita Parochis opem
ferre ; tum quinam ad haec omnia eXercenda munera pro cuiusque viribus, ac facultate alacres , atque e
pediti effici queant, videtur omni studio inquirendum. L Singuli Sacerdotes, qui residentiale Beneficium obtinent, Ecclesiae illi, in qua Beneficium, constitutum est, addicti esse deberent; simplices vero Presbyteri Ecclesiae Parochiali, in qua versantur, subiectique Parocho Missam, cum Populo Commodum est, atque hora a Parocho ipso constituta celebrare; Confessiones, si ii sint, quibus huiusmodi facultas detur, audire ; infirmis, postulante Parocho, adesse ; Par chiali Missae, x espertinis horis , aliisque sacris rebuS Ecclesiastico induti habitu interesse. Parochi autem erit singulis sex mensibus, quomodo illi se gerant, suisque fungantur officiis, ad Episcopum reserre .XXII. Pravae etiam Consuetudini occurrendum esse videtur, qua nimium auctus est illarum sacrarum aedium numerus, quae ut Plurimum inornatae, atque indecorae tam in ruralibus, quam in urbanis privat rum domibus existunt, quaeque a Parochiali Ecclesia nulla legitima causa familias avertunt.
XXIII. Ea igitur, quae Oratoria dicuntur , et quaevis alia privata Sacella in domibus praesertim orbanis posita , nullo personarum discrimine , privilegio quolibet, diplomate , aut facultate nihil obstantibus , tollenda prorsus essent; ut plurimum enim in Civitate , atque in eorum domibus sunt, qui Ecclesiam quovis anni tempore adire commode possunt . Ex ruralibus vero Ecclesiis, atque aediculis non Parochialibus eae solum relinquendae videntur.
quae a Parochiali Ecclesia longe distant, atque
103쪽
ipsius Paroeciae ivsu. esse Possunt, modo Semper Drunoxiae sint Parocho. Villarum vero Sacella, quae tantum earum Dominis , atque incolis villae inseruviunt , tamquam privata habeantur ; ac tum solum ita iis missam celebrare liceat, cum Domini rusticaniatur ; nullae tamen agantur functiones , nisi quas permiserit Parochus , Cuius etiam erit proVidere, ut ea, qua par est dignitate fiant, et munda sit , divinoque digna cultu sacra supelleX . Praecipiendum d Dique foret, ut in solemni oribus festis clausa omnia
XXIV. Illud quoque expedire videtur, ut Epi- copi exteris Sacerdotibus nullius Ecclesiae ministerio in sua Dioecesi addictis celebrandi facultatem , nisi Per paucos dies, omni adhibita cautione ac diligemtia, non Concederent; perspectaque longioris ipsorum morae necessitate , una tantum Ecclesia huiusmodi faciat talem circumscriberent, horam ConStituerent Parochi voluntati cos prorsus subiicerent, donec melius probentur, et innotescant. XXV omni quidem studio curandum CSt, ut constituti iam diu ab Ecclesia de Clericorum hone- State CanoneS accuratissime observentur . Cogendi itaque sunt, Ut Eccle,iasticum semper habitum gerant , et in Civitate , nonnisi talari veste induti, in publicum prodeant. Velandum insuper . ne profanis quibusque spectaculis , intersint neve ad theatra, aliaque publica loca adeant, quo. Confluere multitudo solet; ne ad illa veniant diversoria, in quibus Varia veneunt potionum genera , Vialgo ab
Italis osse nuncupata, aut ubi globulis eburneis praelonga hasta lignea solerter impulsis luditur, qui ludus apud nos Bilitardo dicitur; ne ad venalium re
104쪽
ribus praesecti , exactoris , sollicitatoris , aliisque Laicorum propriis fungantur muneribus ; ne ullam rerum administrationem Suscipiant, quae ad rationes reddendas eos adigat 3 ne demum aliis Ecclesiastica persona indignis ministeriis implicent sese. Liceat vero eis erudiendae iuventuti, aliisque publicum bonum spectantibus ossiciis vacare .
XXVI. Cum unus praesit cuilibet Dioecesi Episcopus, ac nihil aliud Canonici sint, quam caCleri pars, cum qua simul olim VlVebat, cuius utebatur consiliis , quae illi in sacris functionibus ' ade rat , operae pretium esse videtur , ut una sit in itialibet Dioecesi Cathedralis Ecclesia , atque adeo Collegiatae omnes, earumque dignitates , et Canonicatus tollantur , pro quibus constituatur in iisdem Parochus solo Parochi titulo insignitus qui sane titulus divinitus institutus aliis omnibus praestat , ad fovendum hominum ambitionem deinceps excogitatis atque is praeterea' Sacerdotum numeruS, quem Ecclesiae , ac populi ministerium postulat, solo Capellani , aut Coadiutoris nomine r atque ita ad populi commoditatem , atque usum in totidem animarum curam habentes Capella S Canoni Catus convertantur ,' imminuta etiam in Cathedralibus , et Collegiatis Ecclesiis nimis ingenti Canonicorum, aliorumve ministrorum multitudine . XXVII. Certa quaedam ab Episcopis statuenda videtur lex in festis, in Sacramenti, ut aiunt, eX- positionibus , piisque quadraginta horarum , aut novendialibus exercitationibus ab omnibus servanda Ecclesiis, ita ut nihil desit, quod deceat; immodici apparatus absint. Atque in decernendis huiusmodis festis : expositionibus, ac novendialibus sacris ,
quae solum celebrare fas esset , ea potissimum reti neantur, quae Pia ac Vetus consuetudo iam con-
105쪽
firmavit . Praecipiendum foret, ne Dominicis , ae solemnioribus diebus ulla in honorem Sanctorum celebrentur festa. Templi parietum ornatus , nimia lacum copia , theatricus ille , atque operosus tam
Vocum, quam musicorum instrumentorum Concentus intercidendus omnino esset ., organo tantum eXCepto , ac sobria' illa modulatione pronunciationi viciniore , quam cantui. Regiae autem Potestatis, et Curae erit profana illa abolere spectacula, quae in Vi- Cinia templorum sacris solemnibusque diebus edi hactenuS consueverunt. Praescribendum etiam, ut Sacra omnia, solemniora festa, eXpositiones diurno tempore, et ante primas noctis tenebras absolvantur ; ne inVerecunde ac luxuriose ornatis neminis pateat aditus in templum ; ut ipsae secretum a viris locum in eo
teneant i quod ut fiat, sodalitiorum famuli , atque aeditui diligenter curabunt); ne cui pauperum Stipem
in Ecclesia quaeritare liceat, sed pauperum curatores, qui vulgo apud nos dicuntur Σα Buon-uomini ad templi fores erogata pro pauperibus subsidia accipiant; ne plures simul celebrentur Missae , sed hae in statas horas ad maiorem populi commoditatem distribuantur; ne I lissae Parochialis, aut sacrae concionis tempore aliud celebretur in 'templo Sacrum ; iit demum celebrandi horam subiectis sibi Sacerdotibus praescribat Ρarochus . XXVIII. De omnibus suae Dioeceseos Eeclesi Tum Reliquiis cognoscendum esset accurate Episc pis ; atque illae tollendae, de quarum veritate aliqua suspicio est, ac ne in Sacris quidem Μonialium, vel
Regularium aedibus eas eXponendi concedenda umquam facultas . Tabulae etiam, atque emgies sedulo anspiciendae, atque eX his quae duplicia sunt, et quae minus decent, removenda e conspectu; praecipiendumque est, ut omnium oculis pateant Semper caetera, q-.
106쪽
bus haetenus impenetrabili aliquo adyto, aut velamen. to maiorem Venerationem , culiumque conciliari falso creditum est. In principe etiam templi ara , in qua sanctissimum servatur Christi Corpus, ablata quavis tabula Sanctorum imagines referente , Crux tantum esset relinqUenda . Illud etiam videtur decere maxime , ut dignae maiori veneratione Reliquiae sub ipsorum altarium mensa conditae asserUentur, Omnesque tum imagines, tum Reliquiae, quarum custodia penes magis. tratum est, tradantur Episcopis . XXIX. De piacularibus mortuorum sacris , a de Sanctorum communionis offectibus melius erudiendus esset populus , atque ad utiliores, et magis rationi consonas pietatis exercitationes adducendus.
Inquirendum igitur , an expediat, in qualibet Paro. chiali, ac Regularium Ecclesia propriam Missam . atque ossicium pro omnibus vita functis Fidelibus
singulis mensibus solemniter celebrare, atque omnia pro aliquibus tantum defunctis funera, aut Annive saria prohibere , concessa tamen Cui Vis venia , Ut . quotquot vult . privatas Missas celebrandas cu.
XXX. Suas etiam ulterius Magno Duce Nosia
provehente curas , Ut tum conferendis in Ecclesi,sticum Patrimonium proventibus, tum a suis Patronis provideatur Commode Parochis , Regiae voluntati in re tam gravi obsequentes Episcopi , quantum in ipsis est, deberent omni studio contendere , ut in singulis Paroeciis sum ciens adsit populo inserviendi aratia Coadiutorum , sive Capellata orum numerus , quibus victui necessaria ita suppetant, Ut neque ad populum confugere, neque levia, quaedam festa, ataque alia Religionis ossicia inducere , aut iam inducta Persequi ac, lavere , Vel sui imminuere aliter coin. G a Sau-
107쪽
gantur ossicii dignitatem. Aequissima etiam aptissimaque , Pro templorum, sive uti nunc exstant, sive uti comparatis, vel comparandis pecuniis amplificari possunt , magnitudine , instituenda esset per singulas Paroecias populi distributio.
XXXI. Si persuasum habeant Episcopi divino
dicata cultui bona ad eos praecipue pertinere, quOrum ossicium est vera Religionis praecepta popul tradere, atque administrare Sacramenta , in sua Dioecesi facile invenient, quomodo Parochorum neceSSi. tati occurrant, eosque habeant suis gravissimis eXequendis muneribus quammaxime idoneos. XXXII. Praeter morum integritatem, sanamque doctrinam postulatur a Parocho , ut summa prudentia sit praeditus , hominum mores atque ingenia usu apprime edoctus , lucri minime cupidus, sincera erga omnes caritate flagrans . Ut vero sese utilem praebere possit, omnium existimationem, benevolentiamque sibi conciliet, necesse est 3 nullis se negotiis secularibus implicet; praecipuum in neminem studium Prae Se ferat; Coetus omnes , familiaresque consuetudines Parochianorum praesertim Vitet, suisque per ac-CUratam et assiduam in eorum mores inquisitionem cognoscendis ovibus intendat animum. Lieet vero in domesticas cuiusvis familiae res, quantum fieri Potest, ultro se inferre minime debeat, rogatus tamen ad exortas componendas Controversias quovis tempore promptus accedat.
XXXIII. Optimus quidem Parochus plurima
antevertit' vitia , crimina , atque incommoda, quibus nisi mature occurratur, graviora ex iis, aC nullo Curanda remedio mala proficiscuntur Ab omni negotiatione, ac lucri cupiditate alienus de sui institutione populi unice debet esse sollicitus, et numquam festis praesertim diebus ab eo discedere ad
108쪽
alias solemnitates, ad Uillas, aut alio profeciturus. Illud in primis illi cordi esse debet, ut populum ,
ac praecipue adoleScenteS, Puerosque rectae Saniorisque ethices praeceptis imbuat ; in pristinam concordiam familias propinquosque reducat ; iniurias ac dissidia suis praevertat monitis ; a superstitiosis religionibus, si quibus forte imbutus fuerit, populum revocans, quae Vera sit Deum colendi ratio , demonstret ; nullum , nisi satis instructum optimeque comparatum ad Sacramcnta suscipienda admittat; nuptias non benedicat, nisi iungendi connubio Religionis , et novi, quem amplectuntur, status ossicia bene noverint; aegrotis demum , et morti proximis
adsit ingenti charitate et diligentia. XJO IV. Illi etiam conventus statutis temporibus habendi sunt Parochis, in quibus propositae de moribus solvantur quaestiones ; iisque interesse deberent non solum Parochi, Coadiutores , ac simplices Sacerdotes illius Ecclesiae, in qua habentur , sed
omnes etiam aliarum totius regionis, quam Pleb tum vocant, Ecclesiarum Sacerdotes. Ipsarum vero quaestionum solutiones, quo iussum fuerit tempore,
ad Episcopos transmittendae forent, et quotannis , ubi probatae fuerint, typis mandandae . XXXV. Instauranda quoque lex foret Vetans Parochis, praesertim ruralibus, ne diebus festis in t gre vi praecepti servandis a sua Ecclesia recedant , nulla admissa ac probata excusatione , aut praeteX- tu ad alias migrandi Ecclesias , ut vel festis solemnibus, Vel statis quibusdam conventibus, Vel funeribus , aut Ossiciis intersint. XXXIII. Cum ea sit Magni Ducis mens , Ut Parochialibus Ecclesiis omnia, quae per Abbatias , Canonicatus, aut Beneficia in iisdem Ecclesiis constituta ablata suerant , bona restituantur, gratum illi
109쪽
se facturos pro certo habeant Episcopi , si eidem
in hoc, quantum in ipsis est, gerentes morem Canonicatus , et quae ipsi conferunt, beneficia aut penitus substulerint , vel ad commodiorem Parochis praebendum victum, meliusque Paroeciarum ministerio Consulendum iisdem utantur. Ubi vero satis erit provisum Parochis, vetandum omnino esset, ne decimas, neve alia ossicii iure sibi hactenus debita, vel sorte obvenientia emolumenta percipiant, quibus rebus ut plurimum graves et invisi fiunt, aC multum de eorum ministerii dignitate, atque eXcellentia detrahitur . XXXVII. Optandum foret, ut templorum , Sacrarumque functionum decor Episcopis maxime cordi esset, atque inanis illa eximeretur pompa, qUa nec sanctiores illae fiunt, nec populi pietas augetur. In omnibus ergo ruralibus Templis una tantum relin
qnenda esset ara , in qua sola Christi Dei Cruciam xi emgies, vel ad summum Divi illius , cuius nomine templum inscribitur, aut forsan SS. virginis Mariae imago sit ; modo levis illa, ac nihil , nisi
superstitionem redolens, omnes huiusmodi sive pictas sive sculptas imagines velandi consuetudo tollatur. Omnes etiam a templis removendae forent votivae
tabulae, atque alia similia accepti alicuius beneficii, aut patrati miraculi monumenta ; tum vero maxime signa atque imagines, quibus turpitudo aliqua inesse videatur. Studio item in templorum decus, ac religionem incensi mandata illa curare deberent Episcopi diligenter Servanda, qUae Sacrae Concionis, aut Sacramenati expositionum , aut alterius rei causa stipem quae rere in templis omnino vetant, exceptis pauperibus,
pro quibus ad templi fores oblata ultro a Fidelibugsubsidia accipere licebit. Cum vero Christi Corpus publice proponitur Ad
110쪽
adoranduin , aut pium peragitur quadraginta hora
rum opus, Vel annuus Sancti Sepulcri ritus celebra tur , praecipiendum esset, ut nec plures, quam viginti quatuor, nec pauciores, quam sexdecim, haud plures Vero, quam duodecim in aliis sestis cereae faces ardeant, SumptUosa quaVis semp er Sublata aulaeorum pompa, musica, carminum dispensatione , ignitorumque tormentorum strepitu, aliisque huius generis rebUS.
XXXVIII. Decernenda quoque essent ab Episco pis festa, veluti sacramenti eXpositiones, precesque novendiales, quas Novenas dicunt, unice in qualibet Ecclesia celebrandae. Quoties vero Sacramenti eXIositio fit , antequam eodem benedicatur populo , revis ad eum de aliqua re morali esset habenda concio. Cavendum tamen, ne quod festum , aut novendiale sacrum Parochiales functiones, Cateche sim, Evangelii explicationem diebus festis ex toto vi praecepti servandis impediat . Id ne contingat, extraordinaria huiusmodi sesta
ac novendi alia sacra veteri Ecclesiae usu minime probata, praesertim vero in alicuius Sancti honorem recens instituta, quantum fieri potest, minuenda essent ; eorum namque causa a sanctioribus pietatis operibus graviorique cultu, quem nostra religio postulat . aVocatur populus . Qui cultus ut sancte religioseque servetur, re cognoscendae ab Episcopis essent, quae publicae venerationi exponuntur, Sanctorum Reliquiae, subia tis iis, de quatum veritate non Satis con sint.
Exceptis Vero supplicationibus , quae in festo Corporis Christi , atque in Rogationibus extra templum ; intra vero templum in Dominica Palmarum , ad Sacrum Christi Sepulcrum, atque in festo Pa rificationis ex veteri piaque consuetudine fiunt , G 4 cae