Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 1. complectens acta et decreta. 1

발행: 1789년

분량: 368페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

morum a Christo Ecclesiae velut in deposito traditis aut Corrumpant , aut destruant. In hisce circumstans is , ne fideles vagarentur incerti, aut caeci S uerentur errorem dominantem , reliquit eis iudicem vivum et loquentem , a quo possent lumen eXPoscere , ne lallantur .

VIII. Iudex iste Ecclesia ipsa est, quae repraesentata a Pastoribus Iesu Christi Vicariis, coniunctis Capiti Ministeriali, et communi unitatis centro Romano Pontifici, inter ipsos primo , ius accepit iudicandi, et determinandi fideles in exortis circa fidem ac mores ontroversiis . In huiusce iuris exercitio nunquam incidet in errorem , dummodo a certis iis regulis non recedat, quibus ipsa innitatur oportet, ut recte iudicet, nempe a Verbo Dei scripto, vel tradito . Haec

infallibilitas in iudicando , et proponendo fidelibus articulos fidei, quae nemini particulari homini concessa fuit, sed corpori dumtaxat Pastorum Ecclesiam repraesentanti urn , character ille est omnium splendidissimus, quem Novatores obscurare ac delere Perperam conati sunt , utpote fundatum in apertis ni inium Scripturarum testimoniis, et in ipsa Ecclesiae

natura et Constitutione .

IX. Maximo tamen in errrore Versaretur , qtai existimaret, quando Ecclesia aliquid de novo proponit credendum , aut quando inter fluctuantes opiniones suum interponit iudicium . et solemni decreto aliquam ex ipsis tenendam determinat, novum

ab ipsa fidei articulum proponi , aut decerni, ut illud sit fidei obiectum , quod antea non erat. Nihil aliud ipsa facit , quam ut a permixtis erroribus illas

veritates Secernat ac purget, quaS puras clarasque ab ipso Christo accepit, et quae solemnius Confirmatae fuerunt a Spiritu Sancto super discipulos descende, te in die Pentecostes. Definitiones qu)tuor Primo

Tum Diuitiam by Coos e

132쪽

SESSIO III. Iag

rum Conciliorum generabium tanta ab antiquis Patribus

veneratione eXceptae, et quaS noS etiam aeque Venet, inur, aliorumque Conciliorum , Oecumenicorum , quae deinceps celebrata sunt,mil aliud prorsus effecerunt, quam ut ab hominum temerariorum novitatibus veram

doctrinam Segregarent, et maiori perspiCuitate, ac distinctione Proponerent, quod semper Ecclesia crediderati circa illos articulos, de quibus disputabatur. Si secus egisset, auctoritate sua abusa ius ad illam infallibilitatem perdidisset, quam Dominus illi concesserat. - i X. Sed timendum non est, ne hac auctoritatu Ecclesia universalis umquam sit ab usura . Idem ille Deus qui ipsi assistens securam reddit ab errore , quando in fidei et morum doctrina iudicium suum Profert, Certami pariter facit eadem de causa quod auctoritate sua numquam abusura sit: et si certitudo ista deesset, incerta pariter vacillaret fides nostra , ac semper quaeri Posset, num Ecclesia abusa aliquando fuerit propria 'auctoritate , aut num a veris fontibus discesserit . unde eius definitiones infallibiles existunt. Hoc pacto Ecclesiae universalis definitiones cuiusque privati iudicio et arbitrariis opinionibus

subiicerentur .

M. Agnoscimus igitur veluti praecipuum fidei

nostrae articulum , Ecclesiam etiam universalem nullum habere ius nova dogmata stabiliendi, sed aut, qua dumtaxat confirmandi; pariterque agnoscimus , in huiusce iuris exercitio non posse a divinis Scripturis , et a Venerabili atque Constanti traditione discedere : tunc unusquisque fidelium stricta obligatione tenetur definitiones eius admittere, suamque reformare fidem , si iis inveniretur adVersa. XII. Sed quomodo vox isthaec audiri, et fides reformari poterit, si definitiones ipsae vagae essent

implicatae, et obscurae 3 Quod populorum fidei prori

133쪽

1 26 SESSIO m.

ponendum est, et veluti basis haberi debet propriae sanctificationis, clarum debet esse et determinatum. Definitio incerta , et tenebrosa quid aliud faceret . quam divisiones et dubia' multiplicare 7 et non solum in religionem, sed et in logicam peccaretur, si ignotae

doctrinae exposceretur fides , aut errores nondum cogniti damnarentur, aut fides eXigeretur limitata',

respectiVa , et in determinata , et si quid aliud sim libus exprimitur phrasibus, ad Corrumpendam natis simplicem et puram fidei notionem , et ad promovendas turbas , dominationem , ambiguitates . Si hoc aliquando contingat, ius habent fideles petendi e plicationem , et donec haec data fuerit , nullatenus aquiescendum tam irregularibus definitionibus , sed quantum fieri potest , ad Scripturarum et traditionis doctrinam adscendendum est. Utva nimium sunt vulnera ab huiusmodi in determinatis dofinitionibus inflicta fidei ob introductas ab aliquibus

saeculis novitates , quas Contra ius omne sustinuit

infelicitas temporum , et divina providentia permisit

ad servorum suorum tentamen et eXperimentum

Ignoravit haec mala feliciori aetate Ecclesia , quae docere quaerebat, et suadere, non imperare , et caecum obsequium exigere. Ecclesiae igitur nomine abusi sunt, qui huius generis definitiones proposuerunt 'credendas veluti ipsius Ecclesiae auctoritate suffultas. Non praeferunt vocis Ecclesiae Characterem illa decreta , quae ab una particulari Ecclesia , aut a paucis Pastoribus prodierunt, non pura intentione inculcata , ad veterem doctrinam subvertendam directa, modis irregularibus et Violenter intrusa. XIII. Non minor tamen auctoritatis huius abusio foret , si ultra limites doctrinae fidei et morum

transferretur, et ad externa CXtenderetur , et eX torqueretur Per Vim, quod ab animi persuasione et

134쪽

SESSIO III. Iar

amore proficisci debet . Christus Redemptor suam condens Ecclesiam stabilire noluit regnum aut imperium temporale , et omnes illi traditas potestates a Ispiritualia restrinxit. Si hosce limites Pastores excedunt , adfuturum sibi Christum inutiliter sperant , suisque decretis aliena iura iniuste usurparent , et excitarent in societate divisiones et scandala .' XIV. Itaque Sancta Synodas veram Ecclesiae Ructoritatem agnoscens, quidquid cupiditates hominum posterioribus saeculis ipsi addiderunt, solemniter reiicit, cum persuasa sit, ad Ecclesiam non pertinere temporalia Principum iura invadere, quae immediate a Deo descendunt i multo minus ad illam spectat per Vim , et externam Coactionem extorquere decretis suis obsequium : haec ratio praeterquam

quod sui iuris non est , quia a Christo illi non eriConcessa , nec item est rationi Conformis , nec ad finem obtinendum accommodata. Intellectus nonfectitur verberibus neque carceribus, nec igne corda

reformantur.

XU. En in compendium redactum quidquid a Christiano de hoc argumento credendum eSt, ne ab immani confusione transferri se sinat plurimorum Scriptorum , qui a puritate doctrinae Christi discedentes, temeraria opinionum suarum commenta magis se- Cuti sunt, et clarissimum argumentum adeo confu-

clerunt, ut illud implicatissimum fecerint et obscu-xissimum . Nos sicuti nolumus praeiudicium afferre veris Ecclesiae iuribus, quae regula et iudex est fidei nostrae, ita semper nefas putabimus quidpiam adiicere , quod addere noluit Christus, aut aliquid Credere ab eo diversum , quod felicioribus temporibus Ecclesia credidit. Ceterum negligere videremur omnium maxime essicacem rationem , qua indicati limites de te minentur , nisi quatuor celebres Cleri Gallicani articulo,

135쪽

Ios adoptaremus , qui tantam pepererunt gloriam doctrinae et Zelo venerabilis Conventus anni 168a kis itaque primum hoc Caput concludemus, et Uelut obsignabimus, quae haCtenus tradita Sunt.

XVI. Igitur cum doctissimis illis episcopis profitemur : . III. Beato Petro eiusque Successoribus Christi Vicariis , ipsique Ecclesiae rerum spiritualium et ad aeternam salutem pertinentium, non autem civilium et temporalium , a Deo traditam potestatem, dicente Domino , regnum meum non est de hoc mundo; et iterum , reddite em go guae sunt Caesaris Caesari , et quae sunt Dei Deo, ac proinde stare apostolicum illud : omnis anima potestatitas sublimiomibus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo , quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Itaque qrii potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Reges ergo et Principes in temporalibus nulli Ecclesiasticae potestati Dei ordinatione subiici declaramus, neque auctoritate Clavium Ecclesiae , directe vel in directe deponi, aut illorum subditos eximi a fide atque obedientia, ac praestito fidelitatis sacramento solvi p se , eamque Sententia am publicae tranquillitati necessariam , nec minu&Ecclesiae quam imperio utilem , ut verbo Dei , Patrum traditioni, et Sanctorum exemplis Consonam omnino retinendam .

a. Sic autem inesse Apostolicae sedi ae Petri Successoribus Christi Vicariis rerum spiritualium plenam potestatem, ut Simul valeant, atque immota consistant sanctae Oecumenicae Synodi Constantiensis a Sede Apostolica comprobata, ipsoque Romanorum Pontificum, ac totius Ecclesiae usu confirmata, atque ab Ecclesia Gallicana perpetua religione custodita decreta de auctoritate Conciliorum generalium , quae sessione quarta et quinta continentur ,

136쪽

sESSIO III. 1 a nec probari a Gallicana Ecclesia i ab Ecelesia Pistoriensi , et ab hac Sancta Synodo qui eorum de-

Cretorum , quasi dubiae sint auctoritatis , ac minus approbata, robur infringant, ad solum schismatis tempus Concilii dicta detorqueabi . 3. Hinc Apostolicae potestatis Usum moderandum per Canones Spiritu Dei cohditos, .et totius mundi reverentia consecratos ; Valere etiam regulas,

mores , et instituta a Regno a Statu et Ecclesia Gallicana et Ecclesia Pistoriensi recepta , Patrumque terminos manere inconcussos; atque id pertinere ad amplitudinem Apostolicae Sedis , ut statuta et Consuetudines tantae Sedis , et Ecclesiarum consensione firmatae propriam stabilitatem obtin

4. In fidei quoque quaesti ibus' praecipuas Summi Pontificis esse partes , eiusque decreta ad omnes et singulas Ecclesias pertinere, nec tamen i reformabile esse iudicium , nisi Ecclesiae consensus

XVII. Hisce principiis a venerabili Clero Gablicano firmatis innixa Sancta Synodus Piissimo ac S pientissimo Principi nostro applaudit , qui promoV re sollicitus publicum bonum, et utilitatem , regio suo motu proprio diei a8. Augusti II84. Extravagantem Aiubitiosae I abolevit, utpote quae nata erat confundere ideam duarum potestatum, quas C Put nostrum , et Institutor Iesus Christus voluit a, solute distinctas .

1 Vide Appendicem ad Synodum num. I.

137쪽

DE GRATIA ET PRAEDESTINATIONE ET DE ETHICAE CHRISTIANAE FUNDAΜENTIS.

f. L

Anter praecipuos Synodorum fines iste eminet, ut doctrinae fidei et morum puritas unitasque conserv tur . Generali quadam obscuritate obnubilatae fuerunt postremis his saeculis principaliores Religionis Veritates, quae fidei et Ethicae Christianae basim constituunt. Neeesse est igitur, ut ast principiorum Puritatem ascendamus , quae ab introductis noVi tibus obscurata fuerunt, ut in Dioecesi nostra illa doetrinae uniformitas stabiliatur , quae fidelium aedificationi inserviat, et ad quam tendunt Religiosissumi nostri Principis vota. Mum interest , Obsemat ipse sapienter, animarum directioni, ut omnes Ecc siastici in Tr mali Poenitentiae iisdem ducantu Eth cae principiis, iisdem doctriniis . Sperandum tamen non est, obtineri unquam posse optatam Sententiarum , quae ad praxim pertinent, uniformitatem non Com stituta primum identitate systematum dogmatteorum,

eum inter. Ethicam et principia dogmatica nimis areta intercedat dependentia et affinitas. II. Ut haec principiorum unitas stabiliatur . Princeps noster doctissimus insinuat Episcopis , ut doctrinam sequantur S. Augustini praesertim contra

138쪽

Pelagianos et semipelagianos, qui Spiritum Religi

nis Iesu Christi commentis suis destruxerunt, et novum. tum quod ad fidem, tum quod ad mores pertinet, Evangelium praedicaverunt. Hanc itaque et nos securam regulam retinentes ab Ecclesia universali conservatam, confirmatam a Synodis et Romanis Pontificibus, postquam corde et lingua professi fuerimus omnes illos fidei articulos, in quibus unanimis Ecclesiae consensus habetur, breve specimen proferemus veritatum principaliorum, quas Ecclesiae nomine S. Doctor defendit, et quarum notitia deinceps imminuta fuit propter arbitraria hominum systemata , quae ipsius Ethicae christianae ruinam pepererunt. Ex his veritatibus constituetur series eorum principiorum, ex quibus veluti conclusiones fluunt, theoremata quae ad praxim pertinent, quaeque observanda sunt ita

regimine animarum.

III. In cognitione primi et secundi Adam univem sa Religio consistit. Super hos duos constituitur ordo et substantia Religionis Christi. Hinc Patres nostri dicebant , quod Telagiani rectam horum notionem commutantes, totum quod cisistiani sumus, nitebau-tti errare . Ergo et lapsus primi Adam , et op rata per Secundum reparatio prae oculis semper habenda sunt, ut de interiori homine , de infirmitatibus, de opportunis remediis , et eorumdem applicatione

recte iudicemus , et animas nostrae Curae Commissas sancte regamus . Sanari Certe non potest morbus ,

qui ignoratur , nec fructuose adhibetur medicina , Cuius non cognoscitur natura, indoles, et efficacia. IV. Primus homo in beato innocentiae statu cre ius fuit a Deo, nec aliter prodire poterat e mauibus Creatoris. Status alter qualiscumque chimaera est, et humanam naturam e gradu suo deiicit . PuSnatque cum ummae providentiae perfectionibus.

139쪽

constitutum. Amabat ergo Creatorem suum , nec

quidpjam ipsi inerat huic amori contrarium. Hinc

caelesti Iumine: illustratus, et amore succensus beat in bono perseverandi facilitate fruebatur. Nunquam oppetiisset mortem, si in bono perseverasset: et hoc

ipsum ab ipsius arbitrio dependebat. Constituit illum Dominus in perfecto virium aequilibrio, ut demonstraretur , quid in ipso liberum valeret arbitrium. At huius aequilibrii idea veluti scopulus progressu suit, in quem Gratiae Iesu Christi hostes impegerunt; quippuex primaevae libertatis notione ad statum nostrum translata tot monstrosa systemata circa praedestinationem et gratiam Conflata sunt, et in Ethicam christia, nam tot falsa Cqm enta profluxerunt.

V. Positus Adam in maxima facilitate non pescandi tamen peccavit. De acceptis donis deleciatus est, Sibique complacuit, et oblitus est supremi sui Benefactoris . En illud Adae peccatum; peccatum graVissumum , ut ait S. Augustinus, propterea quod ab ipso Commissum est in tanta luminum copia et per liberrimam arbitrii sui sani et perfecti determinationem . Dereliquit homo Deum suum . et totus deordinatus est. Quaerebat recuperare perditam felicitatem , et Semper in se ipsum relabebatur , et sibi se non sufficere sentiens, ad exteriora delapsus Creaturarum

amore Vehementer exarsit, et earum se constituit

veluti centrum, et ultimum finem. Sic cum viam ad Beatitudinem perdidisset, revolvebatur semper de tenebris in tenebras, de errore in errorem, de peccato ita Peccatum; ab illo amore, quo sibimet ipsi tenebatur obstrictus, numquam se se extricare poterat. En duo Profundissima vulnera, quae primi peccati consectam Tia fuerunt , ignorantia, et concupiScentia.

I. verum primus homo per propriam Pr=Var

140쪽

rteatIonem non solum sibi ipsi nocuit , sed uni per

sae posteritati. Ipse mutatus in delerius secMndum cor pus et animam mala sua transfudit in posteros . Nec enim, ut ait S. Augustinus , erat aequitatis , is melior es ginieret, quain ipse esset. Vitiata radiX producere debebat fructus vitiatos et corruptos. Transfudit ergo

iuxta ordinem generationis in filios ignorantiam boni , et ad malum perversam proclivitatem. Haec duo vitia omnem hominem venientem in hunc mundum Comitantur . Hinc omnes filii Adae inordinatam a nativitate voluntatem habent , nascunturque

filii irae Dei , cui placere non potest deordinatio';

nascuntur peccatores, digni, qui in aeternum separentur a summo Bono, digni aeterna morte , a qua nec pueri immunes, sunt, qui,sine baptismate mo

riuntur .

VII. Isaque ignorantia et concupiscentia duo sunt vulnera, quae humanae naturae originale peccatum inflixit. Duo sunt vitia, quae esse certe non poterant natura instituti hominist sed poena damnati: atque a peccato proveniunt , et infeliκ causa sunt Peccatorum nostrorum. Νon intelligebat Pelagius , quomodo ignorantia boni , quae . nobiscum 'innasci vir, et quae secundum ordinem generationis ad nos transmittitur, qua fit, ut homo erret invitus et no-Iens, a peccato ipsum excusare non posset. Sed haere sim hanc abiurare in Synodo Palaestina compulsus fuit, si quidem voluit haberi catholicus. Est ergo certi simum , hanc ignorantiam , ad ius naturale quod spectat, non excusare hominem a peccato, quoniam et semper vincibilis est , ut docent Patres, Sive, viribus naturae, sive per auxilium gratiae , et Sem-Per esse supponit animi eorruptionem', qua fit, ut aut naturalia ad eam vincendam adiumenta omittantur , aut nobis gratia denegetur.

SEARCH

MENU NAVIGATION