Praelectiones theologicae quas habebat in Collegio Romano Joannes Perrone ... ab eodem in compendium redactae

발행: 1845년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

51쪽

c. G. extitit genere et religione judaeus; quod Scaliger, adnotante Valesio, abunde ostendit in notis ad Eusebii Chroni

i36. Resp. N. A. Λd i , prob. D. Diversimode christiani Iacobaeum oraculum exponunt quoad accidentalia, C. quoad rei substantiam N. Omnes mire consentiunt in agnoscendo Iacobaei vaticinii adimplemento in Christo Jesu , dissentiunt autem circa rationem ejus adimplementi; ex hoc autem nihil aliud inferri potest quam plures vias esse ad ostendendum completum in Iesu istud vaticinium. Ceterum verior nobis videtur Petavit expositio, quod sceptri nomine suprema significetur potestas , quae jugiter in tribu Iuda

usque ad Messiam perseverare deberet. Sane sola tribus Iuda numquam dissipata est, ut tribus ceterae omnes; sola semper integrum corpus constituit, licet diversas regiminis formas subierit. Nihil propterea officit, quod soluta captivitate, sub Persarum, Graecorum aut Machabaeorum ditione fuerit, eum politicus hujus tribus status numquam desierit. 137. Ad 2 , Neg. Etenim juxta datam expositionem, tribus Iuda neque sub Nabuchodonosor , neque post solutam captivitatem cessavit, sed jugiter uti corpus politicum perseveravit propriis se legibus regens , licet sub alienaditione , nec unquam tribus confusa est, ut aliis tribubus contigit. i 38. Ad 3 , My. Ioseph enim Flavius saepe expreSSeseribit Herodem Idumaeum genere esse , refellitque Nic Iaum Damascenum , qui ex assentatione Herodem Iudaeum dixerit; objecta autem verba non sunt Iosephi, Sed Iudaeorum altercantium cum Syris circa jus quod praetendebant in Caesaream ab Herode aedificatam. Ceterum in data explicatione parum resert utrum Herodes indigena an alie nigena suerit. 139. Nec obstat oraculi veritati quod Iudae tribus adhuc post Christum perseveraverit; nam cum agitur de politicis ejusmodi rerum conversionibus, sussicit si per gradus com-Ρleantur ; ct reipsa judaica potestas imminuta prius est η

52쪽

PAB r. I. CAP. III. DE I ESU NAZARENO VERO MESSI A. SI

Pompeio, magis vero sub Herode, donec omnino desierit sub Vespasiano ac Tito. Hinc quemadmodum mori eum dicimus qui ad extremum spiritum exhalaudum proximus est, ita plane defecisse judaicain potestatem affirmabimus , dum in

praeceps ruebat.140. I. Inst. 1' Diisceptant christiani inter se circa initium et finem LXX. Danielis hebdomadarum. 2' Ostendi n quit Iesum NMarenum in medio Septuagesimac hebdomadae morti datum esse. 3' Multo vero minus defecisse in medio ejusdem hebdomadae hostiam et sacrificium ; aut per Iesum

snem Gccepisse precatum , eo ummutam praevaricationem, d istam iniquitatem , eι adductum Dalitiam sempiternam, cum

tam late post ipsum patuerit iniquitas ac ante ipsum. 4'N-- quam Iesus inunctus legitur , ut in Danielis vaticinio praedicitur. Igitur neque epocha, neque adjuncta hujus oraculi in Iesu Narareno adimpleta sunt.141. Resp. Ad l , D. Circa supputationes chronologicas diseeptant ehristiani inter se , D. vel C. circa utrumque terminum a quo et ad quem inter quos Vaticinium concluditur N. Quicumque dicuntur , et revera sunt christiani, in eo ad unum conveniunt, quod terminus a quo saltem incipiat cum reaedificatione Urbis et Templi, ut terminus ad quem desinat saltem in utriusque excidium, prout et ipsi Iudaei antiqui consentiebant. Discrepantia igitur tota unice versatur circa aceuratam chronologiae determinationem, et ut plurimum tota haec discrepantia intra l0. annorum periodum continetur; et hoc pendet a supputatione annorum quibus regnavit Artaxerxes a quo decretum datum est reaedificationis Urbis ac Templi. 142. Ad 2 , Nest. Si enim an . 20. Artaxerxis incipit terminus a quo , ascendendo pervenimus ad an. 15. Therii Caesaris qno an . teste Luca c. 3, 1. Christi publica manifestatio facta est, nempe an. 782. ab Urbe condita; quo intervallo nuxerunt an . 483. nempe hebdomades LXIX.

Christus , uti colligitur ex Ioanne praedicavit tribus annis eum dimidio, quo tempore eruci assixus est, ac propterea in

53쪽

dimidio hebdomadis septuagesimae. Adeoque epocha apprime collineat cum morie Christi. 143. Λd 3'', D. Ostendi nequit defecisse facto, C. d fecisse jure N. Hoc ipso siquidem quod vetera sacrificiat3pica suerint, significarentque magnum sacrificium expiatorium a Messia in cruce offerendum , patet, hoc oblato , illa jure cessasse ; quod etiam exterius apparuit per templi velum, quod in morte Christi Matui. 27, 5. scissum est in

duas partes a summo usque deorsum. Facto autem paulo post Ptiam cessarunt, ut notum est.

l. 4. Atque exinde patet quomodo expiatorio Christi sacrificio tum finem acceperit peccatum, tum consummata fuerit praevaricatio, deleta iniquitas et adducta justitia

sempiterna, non quidem subjectire, auferendo libertatem, sed ob etive, quatenus remissionem culpae ac poenae Promeruit peccatorum omnium, et gratiae sanctificantis et actualis largitatem , qua per ejus merita justi efficerEmur. l 45. Ad 4' , D. Numquam legitur Iesus inunctus unctione materiali, C. spirituali ac mystica N. Cujusmodi enim futura esset haec Messiae unctio, habetur in Ps. 44, 8.

Propterea unaeit te Deus Deus tuus oleo laetitiae; ac rursum Is . sit, i. Spiritus Domini super me, eo quod unaerit Dominus me; ad annuntiandum mansuetis misit me etc. Hoc autem

contigit in ipso incarnationis instante , cum ejus humanitas assumpta est a divini Verbi persona. ut paulo post ostendemus; et patefactum est solemni ejus baptismo.l46. II. Inst. Saltem Aggaei ac Malachiae oracula in Iesu adimpleta non sunt. Etenim l' juxta utrumque prophetam Messias venire debebat ad secundum templum , Zorobabelicum videlicet, quod tunc excitabatur; at Vero Iesus venit in tertium , nempe Herodianum. Teste enim Iosepho Flavio Antiquit. lib. 15. c. I l. n. 3. Herodes sublatis veteribus fundamentis stempli Zorobabel iei et juetis

aliis, super eis templum erexit. 2' Dicitur Messias desidet tus eunetis gentibus; ad emus Jesum autem gentes omnes insurrexerunt. 3' Intra modicum tempus, imo statim ad tem-Diuii tred by Cooste

54쪽

ptum Zorobabelicum venturus erat Messias, Iesus vero post quingentos plus minus annos apparuit ; 4' demum nulla, adveniente Iesu, caeli torraeque commotio contigit, prout ab Aggaeo praenunciatur. I rgo. 147. Besp. N. A. Ad i , prob. D. Si uerodianum templum reipsa tertium sit, Tr. Vel C. Si non sit nisi se- eundum instauratum et amplisieatum R. Iam vero Herodes nonnisi per partes, vetere destructo, novum templum aedificavit , ita ut saepe ab eodem Iosepho Herodianum opus Vocetur instauratio; sane nuinquam interruptum scit juge sacriscium. Accedit quod in Sensu religioso et theocratico secundum templum semper spectatum fuerit templum Herodianum; quapropter Hebraei ipsi vocant templum tertium olim juxta ipsos excitandum a Messia. Hinc universa natio , uti vidimus, in expectatione Moesiae erat sub

l48. Ad 2 , D. Antequam agnosceretur, C. POStquam agnitus N. est Nam vix agnitus ab ipsis populis est Christus, ut mirabili prorsus ratione in ejus amorem exa erint, ne commoda omnia, imo et vitam ipsam pro ipso dare non dubitaverint, iique pene innumeri. 149. Ad 3 , D. Relative, C. absolute Tr. Illud modicum , vel adhuc semel, ut est in hebr. textu apud Aggaeum ; ac statim apud Malachiam , de postrema periodo quas emuere debebat usque ad Messiae adventum intelligenda sunt, quae relate ad transact , ex quo promissio Messiae lacta fuerat, his verbis enunciari poterat. i50. Ad 4 , D. Prout Judaei sibi fingunt, C. in sensu vaticinii lv. Totius enim , ut ita dicam, naturae commotio facta est ad desu adventum Sive physica , Sive moralis. Physica quidem in tot miraculis quae aetate illa contigerunt ; moralis vero tanta atque universali humani generis

immutatione.

ibl. II. O . 1' Si reipsa in Iesu eompleta Messiana vati ei nia fuissent, hanc dignitatem in ipso agnovissent synectium doetoresque legis ac sacerdotes; atqui eam non

55쪽

agnoverunt; imo Iesum repudiarunt ac reum mortis uno animo edixerunt, etsi Memiam vehementer expeterent. 2' S ne ut christiani in Iesu Messianam dignitatem admittant, coguntur contra sensum traditionalem synagogae et nati- um oraculorum sensum quaecumque de humili Messiae

conditione, afflictione, aerumnis esseruntur, intelligere insensu litterati proprio; quae autem ad ejus gloriam, triumphos, bonorum asstuentiam reseruntur, accipere in sensu spirituali ac mystico; quod vere est sibi ultro illudere. 3'Sane quoties in Psalmis aut in prophetis sermo de Messia oecurrit toties sub imagine potentissimi regis et gloriosissimi rei publicae restitutoris pacem et selicitatem temporalem ac politicam asserentis judaico populo exhibetur, a regno D vidico coloribus petitis. Quod si alicubi humilis, amista ac patiens essertur Messiae conditio , nonnisi raro ac οhiter id sit. 4' Quapropter vel ipsi discipuli Christi nonnisi temporalem hanc praestolabantur restitutionem Israel ab ipso, etiam post ejus mortem, qua maxime ossensi sunt. 5' Quod si aliquanto serius ad Iesum retulerunt vaticinia quae portendebant Messiam amictum et patientem, ut ipsius honori consulerent, id esserere, nativo tamen sensui obluctantes, quae per prosopopodam integrum populum respiciebant amictum et patientem vel propter peccata do-terioris partis populi, vel propter peccata gentilium, cujusmodi est vaticinium Ιs. 53. et seqq. Ergo. i52. Resp. Ad i , D. Si depositis animi praeconceptis judiciis, et cupiditatibus quibus aestuabant, rem tu

Re et ex veritatis amore expendissent, C. Si secus omnino egerunt N. Jam vero synedrium aetate illa constitu

batur hominibus nutu potentium electis, sacerdotes ph risaeismo imbuti arrogantia tumebant ac amhitione, aut etiam sadducaeismo insecti inhiabant vitae commodis, divitiis ac voluptatibus. Cumque praeterea in Messia sibi fingerent domitorem gentium, qui ipsos e Romanorum jugo eriperet, conspecto Jesu paupere et humili, qui vombo et exemplo ipsorum agendi vivendique rationem argue-Diuitiam by Corale

56쪽

PART. I. CL p. III. DE IESU NAZABENO VERO MESSI A. 5 a

hat et se Messiam profitebatur, in transversum aeti sunt, et scandalum passi eum repudiarunt ac morti addixerunt. Hac ratione mensuram revera impleVerunt patrum Suorum, qui eodem modo missos ad eos prophetas exceperunt ac morti addixerunt ; et quin adverterent, vaticinia de repudi tione ac nece Messiae executioui mandarunt. Qui vero cupiditatibus liberi rem in se spectarunt, Messianain dignitatem in Iesu agnoverunt. l53. Ad 2 , D. Ad diversam illam oraculorum intelligentiam coguntur christiani ab ipsa natura rei, ac voritate eorundem vaticiniorum, C. ex arbitrio seu pro lubito N. Ex una parte negari non potest plura oracula Messiana etiam juxta antiquiorum rabbinorum consessiouem portendere promissum Messiam humilem, pauperem, despectum, doloribus ac morti violentae obnoxium; ex altera vero plura item sunt, quae eundem gloriogum, Regem, Dominatoremque e hibent ; jam vero haec inter se conciliari debent; conciliantur autem apprime in Iesu Nagareno spectato duplici ejus statu ante et post resurrectionem ; ante Si quidem pa per et humilis, aerumnisque ac morti obnoxius suit, postea vero gloriosus, institutor vovi regni quod extenditur Super uuiversam terram , complectiturque gentes Omnes quas sibi fide subegit. Hanc autem conciliationis rationem admittendam esse suadent i ' veritas utriusque generis vaticiniorum, quue procul dubio subsistere debet; 2' Maeus ea alis qui constanter reperitur inter Vaticinia, quae Me siae suturam passionem et ignominiam, et vaticinia quae ejusdem Messiae gloriam portendunt; e. g. in Ps. l00, 7. dicitur: De torrente in via bibet, propterea Gallabit e put; Is. 53, 20. Si posuerit pro peream animam Suam, videbit semen longaevum et voluntas Domini in manu ejus dirigetur, et ita porro. 3' Doctae determinatae adventus Messiae , quae omnes desinunt in urbis ac templi excidium , nisi admitteretur expositio christianorum, elapSae omnes jamdiu essent, quin tamen Messias advenerit, completaque suerint quae intra illud spatium adimpleri det,

57쪽

bant. 4' Dei gloria quae prosecto longe melius elucet iuspirituali regno, quam in terreno, in divitiis gratiae quam in divitiis temporalibus et carnutibus. Quae cum ita se habeant, evidenter patet non pro lubito confictam christianorum expositionem PSse , verum realitate ac veritate laetorum, et vaticiniorum comprobatam.

154. Ad 3 , Vel m. vel D. Id est sub illis symbolis sutura praenunciatur gloria spiritualis promissi Messiae, et quidem uti fructus voluntariae ejusdem passionis et humiliationis, juxta dicta, C. alio sensu N. Nunc addimus falsum praeterea esse quod adversarii adjiciunt, vaticinia, quae praenunciant humilem et afflictam Messiae eonditionem pauca eme, nec nisi obiter reperiri; pleni siquidem sunt horum vaticiniorum Psalmi Davidici, plena proph tarum oracula , ut cuilibet ea percurrenti facile patebit. Hinc nonnulli Iudaei veriti non sunt horum vaticiniorum numero ac perspicuitate perculsi, contra constantem antiquae synagogae traditionem, duplicem distinguere Memiam, alterum patientem, scilicet lilium Ioseph, alterum glorio-Sam, nempe silium David. i55. Ad 4 , D. Quamdiu et ipsi carnales fuerunt et communi illius aetatis anticipato judicio abrepti, C. postea Vero, quando scilicet cognoverunt mysterium sisIimissimum Crucis F. 156. Ad 5 , D. In sententia rationalistarum seu in-eredulorum, C. juxta rei Veritatem F. Nam apostoli, vix aecepto Spiritu S. quo illustrati sunt, illico coeperunt Iesum crucifixum praedicare, in Cruce Iesu omnem constituerunt gloriam suam, cujus crucis et ipsi participes essecti sunt. Si proposuerunt Christi mortem uti sacrificium expiatorium, ideo est, quia luculenter id praedictum fuerat a prophetis omnibus, non autem ut honori consulerent magistri, cui satis per gloriosam ejus a mortuis resurrectionem fuerat consultum. Ceterum contra nativum sensum vaticinium Isai ac illos exposuisse, assertio est digna rationalistarum , qui contra expressam Christi ipsius interpretationem I,uc. 22, 37. Diuit Corale

58쪽

Imiani ad metaphoram et ad prosopopoeiam trahunt. Praetermissis porro aliis animadversionibus cirea Amrdam hane et violentam interpretationem , mimin est protrahi metaphoram ac prosopopodam per Sex sere capita , quin ullum illius indicium praebeatur, quod nec adversarios ipsos fugit.

PROPOSITIO II.

Iudicium in musa Christi Iesu latum, fuit iniquum in se, illeyale in formis judiciariis, saevum in mecutione , --vumque suppeditat divi e Christi missionis ac Messianae ejus dignitatis ataumentum

157. Impetit haec propositio increduloesudaeum Sal- vador, qui vestigiis Orobii lusistens tria constituit in suamst. institui. vosis tolli. 2. lib. 4. cap. 3. , primo judi-eium in Christum latum aequissimum in se fuisse, eo quod judices Iesu ipsi applicaverint articulos Deut. 4, i5. 13, i. et 18, 20.; secundo sententiam in Christum fuisse prolatam juxta formas judiciarias tunc vigentes; tertio Iudaeos, Praesertim vero principes , seniores ac sacerdotes immunes omnino esse ab omni saevitia cui Christus obnoxius suit, quae in solos miniistros refundi debet. His vero tria pariter nos contradictoria opponimus, ac l' allegatos articulos Iesum non afficere ; 2' neglectas imo ac proculcatas

fuisse formas omnes judieiarim vigentes in Christi judicio;

3' Iudaeorum proceres ac sacerdotes Primariam causam extitisse saevitiae quam Iesus passus est. Quae si ostenderimus , non modo refellimus adversarium nostrum, Verum etiam novum argumentum eruimus ad vindicandam Christo Messianam dignitatem. Sic porro ex ordine rem conseimus.158. Ac primo inique prorsus illos Deuteronomii articulos Christo Iesu fuisse applicatos exinde constat, quod dii modi articulis morti addicatur qui populum vel ad id Iolatriam vel ad polrtheismum inducere adnisus fuerit; etenim

Deut. 4. legitur: Non vidistis aliquam similitudinem in illo Diuitiaco by Corale

59쪽

qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis: cap. autem 13. dicitur: Si surreaeerit in medio tui prophetes . . . et diaerit tibi: eamus et sequamur deos alienos, quos ignoras, et serviamus eis, non audies verba prophetae illius aut

somniatoris .... propheta autem ille .... interscierur, quia locu tua est, ut vos averteret a Domino Deo vestro. Demum cap. i8.

Propheta , qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, quae ego non praecepi illi ut diceret, aut eae nomine alienorum deorum, interscietur. Atqui tantum abeSt,

ut Christus Iesus populum adnisus fuerit aut ad idololatriam, aut ad polytheismum inducere, ut utrique bellum perpetuum indixerit, atque ad utrumque evertendum se mis-Bum perhibuerit, et ex nomine suo ad id perficiendum in universum orbem miserit discipulos suos. i59. Sane i ' Constanter Iesus se missum profitetur a Deo Abraham, Isaac et Iacob; monotheismum ut Iund mentum jecit doctrinae suae Matth. 23, 9. Marc. 10, 18. Io. 4, 24. et in compendium doctrinam guam circa hunc articulum redegit in oratione quam ad Patrem suum s

dit Io. i 7, 3. dicens: mee est autem vita aeterana, ut O meant te solum Deum verum, et quem misisti Iesum Chri-δtum, quibus et unitatem Dei adstruit, et omnes deos salsos ac Vana gentium idola excludit.

160. Quod si Iesus se ipsum Filium Dei praedicavit, non ideo multiplicavit divinitatem, quin potius se ipsum unum

dixit eum Patre, seu ejusdem naturae ac gubstantiae cum Patre, adeoque se quidem uti personam distinctam a Patro exhibet, ejusdem tamen divinitatis cum Patre. Pluralitatem autem personarum non ossieere singularitati nat rae divinae docet christiana religio , et nos suo loco ostendimus. Libri ipsi Veteris Testamenti non uno in loco apertissime eandem in uno Deo pluralitatem praedicant personarum; neque hoc latuit ipsos antiquiores Hebraeos, ut constat ex areana Labbulae seu traditionis doctrina, et ex

libro Sohar aliisque certissimis doeumentis. Nihil igitur hac in parte novi intulit Christus in mundum, si excipias ejus

60쪽

applicationem ad se ipsum, quod innumeris miraculis et vaticiniis jure se id facere demonstravit. Haec expendere debuissent pharisaei ac sacerdotes, antequam Iesu applicarent articulos Deuteronomii, qui profecto nihil hab hant commune cum Iesu. Proinde merito inserimus iniquum ejusmodi judicium in se suisse. 16 l. III ale praeterea in formis judiciariis vigentibus

idem extitisse judicium evincimus ex adversario ipso; etenim Salvador op. cit. lib. 4. cap. 2. septem recenset ejusmodi formas, ac l' tribus opus fuisse tribunalibus, quae in reum praesumptum inquirerent; 2' hunc praesumptum reum nulli esse subjiciendum subdolae interrogationi, ne arma contra se praeberet; ac probitalem expendendam testium esse; 3' accusato facultatem faciendam esse se defende di ; 4' esse disserendam sententiae executionem in diem is quentem, imo usque in diem tertium; 5' suffragiorum pluralitate opus esse ad rei condemnationem; si' comitatum duorum magistratuum usque ad supplicii locum, ut si quid per Viam offerretur, quod reo faveret retractari sententia posset; γ' demum adigendum reum ad confessionem criminiis.162. Iam vero formas iistas non solum neglectas sed

prorsus proculcatas fuisse in Iesu judicio evangeliea historia, quam hasin suarum probationum adversarius assumit , evidenter ostendit. Etenim ex ea liquet 1' pharisaeos invidia permotos fuisse, non religionis causa ad eum perdendum Matth. 27, 18. et alibi; 2' machinatos fuisse eidem mortem et quidem dolo longe antequam comprehemderetur Matth. 12, 14. 26, 4. Marc. 3, 6. Luc. 6, ii. et alibi; 3' plures eidem structas fuisse insidias ut eum ea- perent in sermone et accusarent, Matth. 22, 15. 23, 34. Marc. 12, 13. et alibi; 4' in conciliabulis ad hoc constia tutis communi consilio ejus mortem decrevisse Matth. 26, 3. 4. Jo. il, 47. seqq. ; b' pecunia ejus discipulum eo rupisse ut eum proderet Matth. 26, l5. et alibi ; G' vix

Jesu capto, consuluisse inter se sacerdotes et seniores circa

SEARCH

MENU NAVIGATION