장음표시 사용
451쪽
Omma vis Amoris,' O Sancta vis Amoris, fBeata vis Amoris, -: . Ut undecunque regnas lMiranda vis Amoris, . Arcana vis Amoris, Veneranda is Amoris, Ut undecunque regnas Tibi nempe servit omne, . i.Tibi servit, atque paret,
Quidquid corusca Phoebi Spectabilisque lampas,
Seu promat esseratque, Seu condit ausseratque Radios, in Orbe cernit. - Tibi servit illud omnes ιν Tibi, vis sacrata, servit, .
Tibi paret, ignibusque Hyperionis , tuisque AEqualiter calescit. Hic ille faustus ignis, Hic ille gratus ignis, Veneris sacratus ignis, Penetrabilesque parvi Cupidinis sagittae
452쪽
Per orbis universi, Per lata septa mundi . . Volitant, Zc omne quidquid in Tenet Orbis universus, Et lata septa mundi Quidquid tenent, aluntque Sibi subjugant domantquae. Hinc ergo cuncta fervent, Amoris igne fervent,
Et aestuant, Mardent, Quae nutrit, educatque ,
Genetrix benigna Tellus Quae fluctibus saginant Nereus & uda Doris ἡ . Et quidquid aura late pansa comprehendit, :Amoris igne fervet. Sic bos amat juvencam sMugitibusque quaerit. Equae ferox caballus '. Hinnitibuscitatur:
Uxorculae tenellae Lasciviunt capellata En plenus igne cervus '. Ut cogit ipse cervas. il ei iEt en ferociores: λPetit leo leaenam, i Et ambitursus ursam.
Pardique versipelles ' λ Et Tigrides feroces, Lupique Martiales c . . l
453쪽
Amoris igne fervent. Sic M levis volantum Chorus ardet, aestuatque. Cur ora blanda jungunt Cithereides columbae t Philomela laeta cantu Cur personat vireta Cur passeres trementes Sociant subinde caudas Fervent amoris igne, Amoris igne fervent. Quin ta chorus natantum
Gelidissimis calescit In Doridos fluentis.
Turpes amare phocas, Magnos amare cetos, Et cochleas latenteS, Et ostreas hiantes, - . Quis non amare novit 7 Nec his minus minorum
Ubique bestiarum Quod repit, atque serpit,
Vix sensibus notandum Sat sensibus notando Amoris igne fervet. Nec illa quae vacare Anima, vacare sensu Et mente quae putamus,
454쪽
Marita vitis ulmum Et flexiles amicis Hederae virent corymbis Et conj ugantur alnis. Teneras & inter herbas Mas foeminam . maremque emella saepe quaerit,
Aut parcius virescit. Quin ipsa dura saxa, Scopulis recisa sexa, Ubi circulus Triones Septem rigente gyro Coercet, dc maligna Ubi, Phoebei luce terras Perstringis, incubatque Nox rupibus remotis: Illinc recisa saXa, Gelido polo recisa,
Hunc sentiunt calorem, Et maxime stupendo Trahunt amore ferrum. Amoris ergo cuncta Quae cernimus creata Uruntur, ac vicissim Urunt amoris igne: Recreantur, ac vicissim Recreant amoris igne.
Aluntur, ac vicissim Alunt amoris igne. Generantur, ac vicissim
455쪽
Generant amoris igne. Et orbis universus
Amoris igne solo Productus, hocce solo Consistit, atque Blo Amoris igne durat. Nec vero solus illis Habitatus iste nobis, Mortalibusque nostris oculis videndus orbis Amoribus calescit:
Stellata tecta coeli Superumque celsa regna, Quae mentibus videmus Purissimis, eodem Fervent amoris igne, Amoris igne fervent.
Et, si fides Poetis Nodo, Uatibusque summis, Omnes Deae deique omnes Dii deaeque Queis vertices Olympi, .
Et vortices aquarum Et regna coeca Ditis Parent, amoris igne
Flammantur, di vicissim Amoris igne flammant.
Et sequa figit aequis Cupidinis sagitta Te, summe Rex Olympi,
Teque, ude Rex aquarum, Teque lalamo regentem, .
456쪽
Et agmen inferorum, Vel fontium sacrorum Nemorumque montiumque
Deos deas minores. Quin vulnerat parentem Pulcherrimam Dionem ,
Lasciva pusionis Audaculi sagitta. Qui parcat ergo nobis Quae vulnerat sagitta Deos Deasque Coeli ,
Deos Deasque Terrae, Deos Deasque aquarum Deos Deasque Ditis pNon parcet ergo nobis, Non parcet haec sagitta, Nec parcet hanc sagittam Comitans amoris ignis. Sic nempe fata volvunt Sic ordinant coaeva Decreta sancta Mundo ,. Ut lata septa Mundi , i Ut universia tellus, . t Et alta tecta coeli,
Et ima regna ditis Caleant amoris igne Vigeant amoris igne Amoris igne durent
Amoris igne crescant. 'o alma vis amoris,
457쪽
Quae nos, ec orbis hicce , Quae continet, gubernM: . 'Superosque quae Deorum Et Inferos gubernas. Columen labantis orbis,
Renovans subinde, certam ADternitatis, atqRe - , t Interritam ruina: Instantis una reddis. Oalma vis amoris, o sancta vis amoris Beata vis amoris.
O Sancta vis amoris, Beata vis amoris: Semper beanda Salve. Et Tu beata musin .. O . 'Amantis Imperatri . - Amabilis Dione , ' : . L: 'Regina digna salve. . . . o Et Tu potens Cupido. Quamvis puer Cupido 'ν Princeps Cupido salve, Potentiorque mundo, . o. - , t Potentiorque melo , at nn Potentiorque dite, a iPotentiorque sorte ιiu OPotentiorque A
458쪽
Et, pace matris addam, Diis, deaque matre Potentior Cupido , Princeps Cupido salve. Tibi fiustra pugnat aether, Et subjugatus orbis, Tibi frustra pugnat aequors Domusque caeca Ditis: Tuisque nunc sagittis , - . IArdentibusque flammis, A matre suscitatis, is Et ipse frustra pugnans AEgerrime ressisto. Quid vero frustra pugnans Diutius resistam λ γNon amplius sagittis Tuis, potens Cupido Nec ignibus sacratis Tuis, potens Dione, Diutius resistam. . Tibi cedo me, Dione, Tibi cedo me, Cupido. 'En pectus, en, apertum . Findentibus sagittis. Sinus di en apertos Facibus, sacrisque flammis Tibi porrigo, Dione,
Tibi porrigo M Cupido, I 'Nil pugno. . nil reluctor. ,-
459쪽
Εt ignis ossa lambit. iJam cordis ima tentant Penetrabiles sagittae, Penetrabiles calores :Amathusiae sagittae, Amathusii calores
Amaryllinae sagittae, Amaryllini calores: Iam Te sequor, Dione Iam Te sequor, Cupido. Ianoegna vestra laetus Veneror albensque castra Et signa vestra sector: Modo delicata praeda :Compenset una nostros
Amaryllis hos labores. Amarylli, cui Venustas, Venusque cui pudica Venustiorque sese Prospectat ex ocellis. Crystallinis ocellis, Adamantinis ocellis, Amaryllinis ocellis, Dignissimis fenestris
Quibus explicent sagittas, Penetrabiles sagittas: Altaribusque dignis,
Quibus excitent calores' lAmathusios calores j Quales ego calores, si l
460쪽
Nunc sentio medullis, Imoque corde gesto. O lucidos ocellos, O igneos ocellos, Bellissimos ocellos, Suavissimos ocellos, Nitidissimos ocellos Clarissimos ocellos, Amabiles ocellos, Assabiles ocelloS, Volubiles ocellos, Penetrabiles ocellos, Laudabiles Ocellos, Venerabiles ocellos, Laseivulos ocellos, Dicaculos ocellos, Beatulos ocellos:
Quos his meis ocellis Ego diligo, coloque magis aestimoque multo, Tam fulgidos ocellos. . : m blandulos ocellas,
Et poetulos ocellos, Et garrulos Ocellos, . . Amathusios ellOS,
Amaryllinos ocellos , ocellulosque bellos, Qui non amore summo,