장음표시 사용
431쪽
Cumque illis una ducunt abirigine vires, Saepe renascendo is simul illa novant. Nec promulgari, nec per praecepta doceri Indiga, secreta se magis arte probant. Nec qui squam est adeo duris vel cautibus ortus, Abderitanae pectora plebis habens. Saepius innati cui non mens conscia justi . Et ratio memoret talia jura Dei. . . .
Hoc est quod ratio suprema, A sancta voluntas, Et lex aeterni quod jubet alma Dei. Hoc Deus ipse jubet, quo solo conscia rectae
Largitore usum mens rationis habet. Haec tardare jubet connubia : nec tamen illi Suffcit hoc etiam commonuisse semel. 4aepius hoc repetit, nec sponte volentibus instans Insontes animas speque metuque quatit. Scilicet huic etiam parenti praemia cedunt, Poena reluctantem quae bene cogat adest. Quod Deus di ratio mandant conamine tanto, Numquam impune aliquem spernere posse
Quin tu maturam, Vir, tanto auctore puellam Accipe, maturo nube puella viro. N uminis aeterni rata sit tibi magna voluntaS, i Et rat O interpres non violanda Dei.
432쪽
tis qui pugnat, summo cum numine pugnat, Et sciet iratum quid sit habere Deum. Quid quod di utilior, quod lex prudentior illa Numquam , nec poterat justior ulla dari. Nam quod recta jubet ratio, simul exigit usus , Quod natura jubet, comprobat alma The-
Scilicet est ratio divinae particula aurae , Ipsiusque adeo pars quotacunque Dei, Inque animos nostros illi est suprema potestas, Quid vero hos coget, vis nisi sola Dei λHoc igitur solo si rem fundamine ponas, , Impius est violans jura sacrata Dei, Iura Dei, quae si neque mens, neque compto-
Nec firment nostris jura ligata modis: Non ideo ratione carent, nec commoda tollunt , Nec culpa violes quae leviore notant. Quo magis illa latent, magis hoc violare timeto, si sapis; ossiciant ne violata magis. Sancta latent nostros mysteria pleraque sensus, Sed Superis, homines quod latet,omne patet. Hanc tamen ut sat erat mandantis voce probari, Nunc ratio laudant utilitasque simul. Non aliis certe multis sua magna probari Legibus utilitas tam manisecta potest, Atque huic quam fummusjuris pater omniarc aequi
Mentibus in nostris pectoribusque notat. - R 7 Hane
433쪽
Hos vobis stimulos, pueri, innuptaeque puellae, Credite pruritu talia ferre suo. Care puer vidui qui sentis taedia lecti, Quaeque premis duros sola puella thoros. Rumpe moras, taedasque cave differre jugales, Non majora aliae dant tibi damna morae.
Qui cupitis socii felicia gaudia tecti, Hoc vobis munus sola juventa dabit. Hoc ardet melius, quo quis maturius ardet, Felices thalamos sola juventa facit. Grandior a Meniens veniet damnosior aetas. Tam thalamis nil quam sola senecta nocet. Foecundos, molles, securos atque beatos Cum puero frangit sola puella thoros. Iunge senes: sicco veniet querimonia lecto, Nec venient sterili gaudia vera domo. Dum puer es, arde , j v venilibus utere donis. Utere, dum currit non revocanda dies. Nunc tibi cum primos stimulat natura calores, Et Venus in tepidos intrat amica sinus. Nunc Tibi, dum quid ames, vel cur, vel quid sit amare Ignorans, cuperes discere cuncta simul.
Nunc, docilis puer, aequalem tibi quaere Magistram sQuae te discipulum gestiat eme suum. Elige, quae placeat, quae par juvenilibus annis, Atque puellari sit ruditate tibi. Nec senior, nec te quoque sit prudentior illa,
Ne te docta magis quid sit amare sciat; . Sed
434쪽
Hanc legem vobis, pueri innuptaeque puellae, Credite constanter talia verba loqui. Care puer, vidui qui sentis taedia lecti, Quaeque premis duros, sola puella , thoros:
Necte moram thalamosque cave accelerare paratos ,
Hic tibi dant parvae commoda magna morae. Qui cupitis socii communia gaudia lecti, Haec vobis aetas non nisi adulta dabit: Hoc ardet melius quivis quo serius ardet, Saepe thoros miseros sola j uventa iacit. Grandior adveniens venit opportunior aetas Nec thalamis umquam sola senem nocet. ecundos, mollesque thoros, semperque bea
Frangit robusto nupta puella viro. Si pueros jungas, fatuo fastidia lecto, Nec deerunt inopi taedia longa domo. Qui sapis ojustos Hymenaeum disser in annos, Nec Veneri temere da puerile latus. Nec tibi cum primos stimulat natura calores, Mox Venus in tepidos intret inepta sinus. Praeripiatque nimis pretiose gaudia noctis, Ingenio nullus quae sine rite capit. Ne male mox aptis repetas injurius annis, Quae nunc simplicitas semisopita tulit. Elige maturus quaejam maturior annis Et similis justa sit tibi facta mora. Nec tibi sit senior nec te prudentior uxor, Nec quoque te multo sit tamen illa minor.
435쪽
Sed quamvis male quid sit amor pernoverit, ignes Sentiat illa tuos, sentiat illa suos. Iamque salutari cupiat, jam dulcis amicae, Et titulo pulchrae gaudeat, atque tuae. Hactenus& spreti jam te studiosior oris Incipiat curam di frontis habere suae. Iamque oculis, nutuque, manuque di fronte, loquentem Te capiat, tecum discat dc ipsa loqui. Iamque tuo gremio residens, tua basia libet , Ora columbatim jungere docta tuis. Caetera sed quamvis nondum sibi debita norit, Gaudia, jam credi discere velle queat. Hanc tibi, care puer, praecocem junge puellam νTali te puero junge puella proco. Iam vobis Cytherea favens, jam pronuba Iuno, Iam quatiat taedis limina felius Hymen.
Hac sola promissa thoris aetate voluptas Expectanda venit. Non manet illa senes.
Suavis Amor puer est , pueris felicia figit Spicula, vulneribus non metuenda suis. Et pueris Cytherea favet, gratosque tepores Et titillantes in nova corda ierit. Inque rudes natura sinus quem dividit ignem Multum prae sero suavior ille calet:
Nempe viget cum vere novo formosior annus, Mox autumna dies cui decus omne rapit.
Sic amor di primis desectat suavior annis ,
436쪽
Media coriugii leviter quae norit, di ignes Sentiat icta tuos, sentiat ipse suos. Teque proco placeat sibi secum, dc dulcis amicae Et titulo pulchrae gaudeat, atque tuae. Et placitura tibi formosis n utet ocellis, Et curam formae norit habere suae. Jamque oculis, nutuque, manuque, di fronte
Te capiat, recum norit 8t ipsa loqui. Et gremio residere tuo, dc tua basia libans Ora columbatim jungat amata tuis. Caetera sed quamvis sibi debita gaudia num quam Sumpserit, at docta sumere lege queat.
Nane vir conjugio stabili tibi j unge puellam, Tuque tibi simili nube puella viro. Sic vobis Cytherea favens es pronuba Iuno Adveniensque hilaris carmina cantet ΗΥ-
Et vestris matura thoris, &plena voluptas constet, quae pueris nulla relicta manet. Scilicet ipsa, licet patula modo prodita concha , Littore Phoeacum sedit adulta Venus. Hic semper nuptis dea justa favebit adultis , In pueros sanctas non jacit illa faces. Inque rudes natura sinus quos dividit ignes, Hi nihil ardoris conjugialis habeptrScilicet ut nec vise novo cadit arbore pomum, Nec foecunda laeti essibus albet humus.
Sic spem conjugii qui praecipitare laborant, His
437쪽
Mox aetate minus quem sequiore probes. Utque etiam laudes nondum bene mitia po
Dum novitate magis quam bonitate juvant. Pruna placent pleno nondum turgentia succo, Grata rubore suo, grata sapore suo, Quae matura nimis putri finduntur hiatu, Sponte cadunt, & vix qui legat illa venit. Haud aliter socias dulcissima gaudia, noctes Majori pueris condiit arte Venus. His secura quies, vigilis neque conscia curreotia tranquillo membra iopore ligant. Membra ligant,religantque iterum, dc conneXa
Ceu jubet hoc cupidus mobilitatis amor. Atque sua ruditate placens, sine legibus artis, Gaudia natura praecipiente parans. Dum Sponsi puero Paphia cum matre magistris Componunt variis corpora juncta modis. Et dulces ludos concessa per omnia ductos Mutuo se, nunquam quos didicere, docent Denique digna viris operosa negotia cedant , , At pueris facilis concilietur Amor. Ut gravitas decet apta senes, moresque severi 'Sic pueris lusus convenit atque jocus. Compositi vultus, invita modestia, mores Ignoti pueris su nt, quibus horret amor. Candida simplicitas, nec dissimulata voluptas,
Et verus sermo, sunt quibus ardet amor
Amplexusque rudes, indoctaque basia sensus
438쪽
His matura thori pignora fata negant. Utque nimis stulte laudes immitia poma, Quae novitate parum, nil bonitate juvant, Prunaque vix primo leviter turgentia succo Nulla rubore placent, nulla Iapore placent. Sed matura suos gignunt cum semine fructus, Quae nova poma ferant , quae nova pruna
Non aliter sectas, dulcissima gaudia, noctes. Maturis demum, servat adulta Venus. His foecunda suae sibi conseia pectora flammae Non inconsulto membra sopore ligant. Membra ligant, religantque iterum, di connexa resolvunt,
Ceu jubet hoc constans nec puerilis amor. Nec sine consilio, doctae sine legibus artis , Gaudia natura longa probante parant. Dum sponsi Paphiaque dea dc ratione magistra Componunt variis corpora amica modis, Et dulces ludos concessa per omnia ducunt, Et luctam neuter immeditatus adit. Non puerilis amor jocus est.Tria dentur ephebo Basia, sed maneant caetera salva viris. Ut jocus, derisus pueris, sic constet adultis Serius dc vere conjugialis amor. Eisera rusticitas , nec di silmulanda libido Osque loquens nugas, his perit omnis amor. Sed probitas prudens nec sollicitata voluptas, Et sermo constans, his calet auctuSamor. Et tempestivi amplexus, di basia docta Hoc
439쪽
Hoc magis assiciunt, quo minus artis habent. Haec quoque quae dulces dant humida gaudia
Ingenio pereunt, sed sine lege placent. Ingenio fidi facile extinguuntur amores, Perfida quaeque fuit. non rudis illa fuit. Cura senes itu diumque eludit inane placendi, In pueris tuta est cum ruditate fides. Felices nimium, primo quos flore juventae Collocat innocuis Cypris amica thoris. Mutua qui sumunt, nulloque pudore negata Basia , vel praeter basia quidquid habent. Nudaque confessios, ubi Cypria ventilat aestus, Nec minuit gratos improba lucta jocos. Corpore sed simul ac animo velamina tollit Non simulata fides, non simulatus Amor. Haec vita, hoc hominum solamen & una v luptas Haec est, quae maneat, si quae relicta manet. Nec toto quidquam mihi sit jucundius orbe, Quam duo qui verus pectora jungit amor. Ergo jungat amor felicia pectora neXu Praecoci, melius sic quoque j unget amor. Nonne vides alta vitem quae spargitur ulmo, Et ramos ramis implicat usque suis. Haec quoque parva sitas hac fixit in arborei
Diligeretjunctam serius illa minus. Sic annis pariter juvenilia pectora primis
Arctius unanimi foedere jungat amor. , . Una
440쪽
Hoc magis assiciunt, quo minus arte carent. Haec quoque quae dulces dant humida gaudian octes Nil sine lege juvant, ingeniosa juvant. Ingenium prudens gratos commendat amores, Nec fuit haec prudens perfida quaeque fuit. Cura faces studiumque accendit laepe placendi, Quas sinit extingui cum ruditare fides. Felices nimium, plenis queis viribus aetas
Ventilat ardentes cum ratione faces. Oscula qui modico carpunt suffusa rubore, Caetera dum timide sponsa pudica negat. Mutua celatos augens ubi flamma calores, Et stimulat gratos Iucta proterva jocos. Parcius 8c quamvis retegant velamina corpus. At semper mentes nudet aperta fides: Haec vita, hoc homini solamen, dc una voluptas,
Haec est quae maneat, si qua relicta manet. Nec toto quidquam mihi sit jucundius orbe, quam qui fida duo pectorajungit amor. Ergo jungat amor felicia pectora nexu
Non nisi matu ro , sic bene j v nget am or. Nonne vides alta vitem quae spargitur ulmo Et ramos ramis ambit ubique suis. Haec etiam solida' bene nititur arbore de
Quae fragili frutice nixajaceret humr: Sic annis etiam juvenilia pectora primis Non duraturo foedere nectit amor. QuOS