Carminum puerilium et juvenilium libri 4. Vincentii Placcii Hamburgensis

발행: 1668년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

Quid faciam , fictus quondam , nunc veruo amator 'Fingitur, at non sic dissimulatur amor. In Angelicam Angelicam quaeris nullo cur carmine dicam Angelicam digne dicere quod nequeo. Non capitur nostro mens divinissima versu, Angelica Angelica voce canenda laret.

Castam credimus esse quam rogavit Nemo. Castior at puella quanto est, . Quam multi juvenes satis diserti, , . . Queis sors non inimica, non avara Queis natura dedit, qu ibus placere Nulli non poterant satis puellae, Tales quam nequeunt movere nullis Seu donis, precibusve lacrumisve, Nullo dedecoris metu, minisue: Non hanc dixeris esse castiorem Te Lucretia, quam metus subegit, Et vivente Deo, Deo vidente Nullius reputanda fama flocci pQuod si complacitum procum puella Dilectumque sibi diu, rogantem. Percellat line spe rudi repulsa ;Non hanc dixeris esse castitatis Exemplar line Jabe, regulamque, Ipsiam ni velis esse castitatem pHac virtute negem quid esse majus, Ni magnum nihil esse me doceret

Virtus Angelicae, decus quod addi R A se

. Angelicae castitas.

422쪽

3 8 6 CARMINulli '

A se cui nequeat. Quod addit ergo Huic tantae decus illa castitati pHoc quo nec sine castitas placeret, Invisam sapiens severitatem. Nam sic illa regit suos amantes, Ut nullus sapiens velit rogare, Hoc quod quisquis amans cupit rogare. Ergo desipiens habet repulsam Solus, ni resipiscat, ac amare Hac discat sapientius magistra, Haec est Angelicae stupenda virtus. Sic prudentia juncta castitati

Austeram moderat severitatem , Sic constat sua castitas amori. Semper si fuit haec, manetque semper Constans Angelicae stupenda virtus:

Qitis illam Angelicam , vel Angelum quis Illam jure suo neget vocari ξIn Menandrum.

Cur non Anglicae placet Menander Nempe est Zelotypus, senex, maritus, Et stultus nimis, dc nimis Poeta.

In eundem.

Angelicae cur non placeas ne quaere Menander: Cum 11s Zelotypus, stultus, amansque seneX. Imitatio illius Martialis. Pauper videri Cinna vult, se estpauper. Stultus videri vult Menander, est stultus. Misa reviviscens. Ne Themidem Phoebumque putes communi bus aris ' Nob

423쪽

Nolle uti, Zc doctas hinc repulisse Deas. Disticha non illud meditans, di stans pede in

Mitto tibi parvo temporo facta duo, Ecce novos iterum versus: ni Scribere cesse, Quae restat, video, littera carmen erit. Scilicet in resides animos, desuetaque corda Antiquus monstrat se rediisse vigor. Hoc mihi si durat. qui me Nasone minorem Asserat aut naso, aut carmine, nullus erit.

Caelibatus Philosophicus , seu Misogamia philosophica. Non bene Palladiae myrtis sociantur olivae, Non bene Philosophis conciliatur amor. Est inimica Venus generi huic, petulansque Cupido Non istis studiis vult adhibere faces.

M A D. D.

Germanosuo cari mo, ae honoratissimo,

HISTORIAM VIRGINIS

HYsΤΕRICAE . Publicanti. V Iderat has Phoebum chartas praecingere

lauros

Viderat, de myrtos addidit almaVenus. Scilicet hic morbus quae nostra potentia monstrat , R a Quam-

424쪽

Quamque rudes Medicar non simus artis,ait Saepe quidem nostris sanantur ab ignibus aegri, Nec semper morbis est inimica Venus: Huic vero, huic etiam nostra felicius arte Ipse nihil Phoebus quo medeatur habet. Sic ait: dc Te teste fidem experientia firmat, Quam fuerat Veneri non adhibere nefas. Saepius haec igitur cum det Medicina salutem, Cum curet tuto, suaviter, atque cito: Hactenus haec merito miror, dulcissime Frater, Exulet a studiis cur Medicina tuis. Quid juvat assiduas Phoebo consumere luces, Si suavis nulla sit Tibi nocte Venus pSi Medicum facit, aut decet experientia multa, Hanc quoque ne spernas Te Cytherea mo

net.

Omnibus Hystericum vitium est, mihi crede,

puellis i

Εt vacua est tanto foemina nulla malo. Haec magis, illa minus sentit: sed libera nulla est. Hinc quoque dissimulant, haec magis, illa ,

minus:

Omnibus ex illis unam tibi selige, Frater, Quae Tibi quae dicat: Tu Panacea mea es t Huic lucro ingenti gratissima pharmaca vendes, Cum constet nihilo Pharmacopola Tibi. Et tamen his pretium fas est Tibi ponere

tantum,

Quantum a Phoebea serius arte petas. Et communis erit Tibi cum patiente voluptas, Aut certe multo non erit illa minor.

Accedetat cari dulcissima pignora lecti,

. Quae

425쪽

Quae nomen sera posteritate ferant: Non video his cunctis quid nam promittere majus Unquam Poeonia possis ab arte Tibi. Quin igitur Veneris Medicam facis Ocyusar

tem :

Forsitan& qui Τe mox imitetuderit. Poscit in exemplum mihi Te maturior aetas: Remus Medici Te pneeunte duo. A D

De humoriem vitiis pro laureas Medica Lων ni Batavorum dispxtantem.

Λ Mans Dearum corculum novenarum , - Phoebique cultor erudite P AI SENI, Quo nemo caussas, squallidasque morborum Sedes, latebris abditissimis Bustra Doctis tot inde seculis requisitas, In humido quod omne perfluit corpus : 1 Carnemque nervos , ossa nutrit de venas, Quaesivit umquam doctius, vel invenit, Docuitque dignis laurea sita chartis. A male semper ac amande P AI SENI. . Per te faventem quem tibi colis Phoebum, Deasque doctas, pallidamque Pirenen, Notosque nulli quam tibi magis lucos obtestor, dc per omne quod favet doctis. Expone quaeso nomen dc genus morbi,

426쪽

39o CARMINUM,

Nomen, genusque sontici, gravis morbi, Qui seculum nunc istud occupat totum, Spatioque longi retro temporis veXat, Ponitque vicinissimam malo fato. Fixus ne sal hic an volatilis peccat, Acidum ne amarum , an viscidum facit morisbum An Phlegma, lympha, sanguis, an nocet bilis, Venisne, viscerumve, vel minutarum Meatibus stat noxa fixa fibrarum, Solidasve partes pascitur sacer morbus Tum qua diaeta, pharmacove curanduS, Ni sectionem poscat, aut citas flammas pSerpendo namque membra saeviens virus Absumit, & miserabili necat morte, Metusque magnus est, manentibus solis Vix semivivis ut diutius parcat, Ita dira totum corpus inficit tabes, Nullique parti constat usus, aut motus. Sapora laedunt delicatulum gustum , Cui salsa multum perplacent, vel insulsa. Luminibus coecutientibus praestat Tenebrosa nox dici, &hispidum taetiis Durumque quaerit. Nauseat salubresque Vomit, coquitque ventriculus cibos crudos. Manus nec ipsae semper aut pedes possunt, Cordiique saepe sentias premi pulsum. Nens vero , meus laborat omnis, A semper,

Suumque magni pessimum mali signum

Nec stulta novit, nosse nec volens morbum,

Ipsa salute sanior cupit credi. Fallunt imagines, ta ipsa mens fallens

427쪽

Confundit omnes ditarentias rerum Simulacra captans, atque ludicras umbras. Aliena multa garrit in1olens lingua, Vix obrepente vel per accidens vero. Nec continetur amplius, sed insurgit Expers quietis omnis, ac inops somni, Non jam intra verba desipit: rapit, versat, Manibus pedibusque vim facit, furit, caedit. Nec nesciens delinquit , impetu solo, Sed artibus, dolisque callidis peccat, Et perseverat poenitentiam ignorans. En signa saevientis, distatum morbi, Quo seculum praesens, videntibus doctis Scientibusque, praegravatur hoc totum, Brevique fractum cedet, atque succumbet, Ni mox medelam necessariam praesens Panacaea mixta legibus serat doctis. Hanc, laureate nunc Amice, si praebes, Foedamque curas aegritudinem secti, Iam Phoebus omni magnus audias mundo, Mihique magno sis potentior Phoebo.

Excusat praecedentia quae febricitans

conceperat. .

Miranda res non est, Amice, si fingo Febriculosus ipse morbidum mundum.

428쪽

Encomtum nuptiarum puerilium.1M selix juvenis Iuveni icontigit u Xor, Ed uvenis juveni nupta puella viro. Felices populi, selix respublica lege

Hac regnata, favens huic erat iuma Venis Illis nempe Vehus simul&natura favebunt, Naturae 3c veneris qui facta jura colunt. Lex Veneris lex est Naturae magna potentis, Lex sine delicto non violarida gravi.

Casibus, haud cedroscripta, Vel aere mane Nec solidae clusa ejuberit adam1nte columnae, 'Vel si quid magis his secura ferre queat. NobiIius longe propria vinuleperennant, ' ' Quae Natura notat, quae Cytherea notat. Sanguine sim ibuntur , sed prorsus sanguine Non quo crudelis scr*seratnnte Draco. Hoc scribunt hominum Natura Venusqueet dullis, , Quae vivis illi pellibus inde notent, Nescia nesciri, deleri nescia, lex haec Per mentes hominum , di conscia membra

manet.

Felices populi, pueros parvasque puellas, Queis placuit parvis compotuisse thoris.

429쪽

Commendatio nuptiarum ti estivarum.

Nfelix juvenis, juveni cui contigit uxor , Et juvenis juveni nupta puella viro. Infelix populus, pueros parvasque puellas Cui placuit parvis composuisse thoris. Infelix utens tali respublica lege, Haud illi certe Juppiter aequus erat. Et quaeso qui possit iis, queis caeca libido

Et stimu li carnis prae ratione valent.. Lex est aeterna nitens ratione Tonantis, Lex sine delicto non violanda gravi, Illam tot doctis laudarunt secula chartis, Secula quot mundo docta fuisse liquet. Hanc merito solidae signent adamante colum

Vel si quid melius secula longa ferat.

Nunc tamen haec charta quoque nobiliore i guntur. Quae Deus aeterna cum ratione notat.

Pectoribus decreta Deus designat in imis. 'Et non delendas imprimit ipse notas. Codicibus vivis stant divinissima jussa, Institisque etiam sponte legenda patent Nestia nesciri celari nescia jussa Per mentes hominum de conseia corda ma

nent.

Di ii ipso by Co le

430쪽

Cumque illis una se prodit origine cretam, Saepe renascendo se simul ipsa novans. Nec promulgari, nec per priccepta doceri Indiga, secreta se docet arte magis. Nec quisquam est adeo duris e cautibus ortum Quem videt dc gelido Parrhasiis ursa polo. Cui non innatis dicat mens concita flammis Et flagrans toto corpore saepe calor. JuNGE Pu ER THALAMO TENERAM Tini JuNGE Pu ELLAM JuNGE Tuo Pu ERuM JuNGE Pu EL-LΑ Τ H OR O.

Hoc est quod teneris qui temperat ossa puellis Dictitat , dc pueris qui subit ima calor. Hoc Venus Sc Natura jubent. Auctoribus illis

Scilicet in nobis se movet ille calor, Naturare monens connubia: nec tamen illi Hoc etiam satis est commonuisse emel; Saepius hoc repetit, nec sponte volentibus instans s Innocuos animos speque metuque quatit. Scilicet heic etiam parenti praemia cedunt, Poena reluctanti quae minitetur adest. Quod Venus de Natura j ubent conamine tanto, Quis impune aliquem spernere posse pu- tet

Quin tibi tu tantis auctoribus hisce puellam Junge puer, puerum junge puella tibi. Naturae veneranda manet divina potestas, Cui paribus pollet viribus alma Venus.

SEARCH

MENU NAVIGATION