De vita et rebus gestis Pij 5. pont. max. libri sex auctore Io. Antonio GabutioNouariensi ..

발행: 1605년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

A gentium euulgari, mox in Italicum, Gallicum, Germanicum, ac Poloni cum sermonem conuerti curauit. Vt autem De rebusq. diuinis, S: faciis locis debitus cultus deferretur, &, ubi lapses esset, restitueretur, Gregorij IX. Rom. Pont. decessoris sui, Concitis q. Tridentini decretis inhaerens, constituit, ut ad ecclesias humilis ac pius esset accessus, quieta ac deuota statio religiosi & intenta supplicatio. absint tumultus,& clamores; facessant vana,foeda,& profana colloquia, risus immoderata,& strepitus omnes iudiciorum; inambulationes, &alia, quae diuina perturbare possi int ossicia . nec paupere, in templis stipem emendicare ullo modo permittantur; sed pro foribus ecclesiarum stare non prohibeanrur. Haec vero omnia sacrorum administri diligenter procurent, secus propositas poenas luituri.

3 Sepulchra vero supra solum eminentia, vel altius posita tolli iustit, ossaq. vel cineres in illis conditos effossa terra in loco sacro sepeliri. Fellis diebus ne mercatura fiat, nec alijs profanis, ac seruilibus operibus vacetur; sed omnes, qua par est, pietate, sacras aedes frequentent, rebus diuinis, alijsq. charitatis ac religionis ossiciis intenti. Simoniacam prauitatem, nefaria in Deum, sanistos'. maledicta, ptaeposteram libidinem, concubinatum seu

uerioribus legibus, ac poenis eodem decreto coercuit. Sacras indulge rias , licet perpetuas, cuiuis loco concessas, quas consecuturos certa conserte symbola oporteret, quaeque stipem emendicandi potestatem face-xent,iri itas esse decreuit . quae quidem quaeritandi ratio ob ea,quae ab hominibus ad id delectis proliciscebantur incommoda, magnam apud om-C nes in inuidiam crat adducta. utpote plena dolis,atque fallacijs. quandoque enim elusimodi quaesturae circumforaneis, atque alijs sordidis hominibus venditabantur . qui non gloriam Dei, non animorum salutem, sed turpe lucrum affectabant. Sacrosanctae Inquisitionis munus, quod illi maxime pro ardenti suo Catholicae fidei studio semper cordi suit, amplissimis decretis communivit; & anathematis execrationem, & alias grauissimas poenas constituit in eos, qui salutaris illius officij ministros vel impedirent, vel offenderent, vel bona diriperent, aut carceres effringerent, aut eius denique iura qu quomodo violarent. Sacrae vero Poenitentiariae ministris concessas s cultates, & indulgentiae munera, alijs melioribus subinde constitutis, om- D nino stultillix, atque hunc Magistratumsanctius correxit, ac moderatus est. Omnes porro Christiani orbis in paries cohortationes eius,& decreta perlata sunt ad instituendas societates & stholas, quae sacra catechesi pueros, & rerum diuinarum ignaros erudirent, ijs tum ediscentibus, tum etiam edocentibus diuino indulgentiae collato beneficio. Sanctistimi nominis Dei,seu iuramentorum sodalitatem,quae ab Ordine fratrum Praedi, catorum originem ducit de incrementum,tantum in locis ipsius ordinis,

vel eiusdem luperiorum concessu, in alijs etiam ecclesi, deinceps institui posse sanciuit. Pium, ac salutarem precationis ritum, quod S. Virginis D Mariae Diuili od by Cooste

52쪽

3 8 De vita, & rebus gestis

Mariae Rosarium appellant, a B. Dominico institutum,& ab Ecclesia C, Α tholica receptum, maximoq. cum animarum fiuctu iam ubique gentium apud Christianos usitatum, graui decreto renouauit, & amplislimis sacrarindulgentiae donis illo pie utentes,vel publicam processione, quae ab eius sodalitis fratribus singulis mensibus fieri consueuit, deuote comitantes e ornauit. atque huiusce sacri instituti societatem cu apostolicis suis decretas, Sc muneribus ubique locorum communicandi,& erigendi,vni summo Dominicani ordinis Antistiti ro tempore existenti,alijsue ab eo delegatis ditestatem fecit. Edixit porro ne in popularibus concionibus, alijsue pu-icis in conuentibus,ubi prbmiscua virorum, ac mulieru multitudo conuenire solet,de B.Virginis Mariae Conceptione disputare,alterutram Prie damnando, propriamq. asserendo sententiam, vel de hac ipsa quaestione a cuiusuis pietatis, aut necessitatis praetextu vulgari sermone scribere,vel dictare deinceps quispiam auderet, sub grauibus poenis statim post factum subeundis; ac Sixti IV. Tridentinaeq. Synodi super hac re decreta confit mauit. Ceterum quamdiu per Apostolicam Sedem res definita no fuerit, fas elle viris doctis in publicis academiarum disputationibus, de illa quaestione in utramque partem disserere, dum tamen neutra ut falsa reprobetur,nec ulla offendiculi subsit occasio.Et cum PI VS esset S.Thomae Aquinatis doestring studiosissimus, in eum'. assiceretur pietate singulari,ut eius sestus dies in Regno Neapolitano celebraretur, reliquis vero Christiani orbis in regionibus tamquam unius ex quattuor Ecclesiς doctoribus recoleretur,grauissimo decreto constituit. ac septenos & amplius annos indul- Cgenti et singulis eius sacellum Neapoli ad S. Dominici caussa religionis i

uisentibus tribuit.Quo loco videlicet eius sancti viri doctrina ex ore Christi de cruce admirabiliter eum alloquentis diuinitus comprobata fuit.aliis vero locis centenos dies tantum concussit. Decreuit, qua ratione parochiarum ecclesiae suis quaeq. ministris attribuerentur,earii 4. Rectores ad residendum, si opus esset, per ordinarios compellerentur. quo in negotio praeclara multa restituit, & emendauit. secitq. ut multis in locis. ac potis imum in Sardinia earum plurimς fimdarentur. in quibus perpetuas instituit Vicarias. Et quonia nonnulli Episcopi Tridentinu decretum de assignatione portionu vicarijs perpetuis facienda, minus exequebantur,eiusmodi portionu quantitatem sacrorum Antistitu Darbitrio sic aestimandam ei se statuit,ut nec maior cetum,nec minor quinquaginta nummum aureorum summa sit, computatia omnibus etiam incertis emolumcntis . exceptis quibusdam condicionibus de quibus in generali, ac perpetua eius hac de re constitutione latius exprimitur. Statuit praeterea de beneficiorum resignationibus, quae nempe in manibus Antistitum iure fieri, quaeq. non fieri queant. Praesertim vero cauit, ne illa ad resignantium cognatos hereditario quasi quoda iure peruenirent. Atqui pleriique per hanc occasionem,& ob alias restitutas res, Romanam curia

euersum

53쪽

Α aeuersum iri conquerentibus; praestat,inquit PIVS, Curiam, vel potius hominum corruptelas,quam religionis,atque adeo Ecclesiae Catholicae statu euertere. Plurima decreuit,& de cauenda ecclesiasticarum rerum alienatione, & de simul iungendis beneficijs, Si item de Clericorum spolijs lite distribuendis. Sanctioribus praeterea legibus facerdotiorum, quas vocant, Confidentias adstrinxit . quas etiam qui male exercerent, graui eos anais rhemate notauit. eorum bonis omnibus ecclesiasticis, ac publicis m neribus abdicatos ad eadem dehinc inhabiles declarauit. Decreto sanxit ut beneficiorum fructuhhte pendenae,apud personam a iudice deligendi deponerentur, quibuscumq. statutis nihil obstantibus Quae vocant indulta Cardinalium super ecclesiasticoru beneficiorum collatione, unde mul-B tiplicia Rel. Christianae manabant incommoda, partim se stillit, partim etiam temperauit. consuetudinemq. aliquid recipiendi in beneficiorum collatione prorsius abrogauit. Ad ipsa vero beneficia quae per litteras Pontificias minus integre fuissent expedita, regrediendi iura rescidit.: Edixit, ut Clerici, quos propter Christum, spectaculum fieri oportetimundo, Angelis, & hominibus, maxime debeant ab his spectaculis, quae . Christum non lapiunt abstinere. Ne talis, tesseris pagellis pictis,& omni--no alea aut ullo praeterea vetito,& indigno ludi genere ludant, neve lud rum eiusmodi spectatores adsint. Ne comessiationibus, choraeis,comoedijs, aut minus honestis conuiuijs intersint. Caupona'. aut tabernas,nisi longioris itineris caussa ne ingrediantur. Ne cuiqua propinent, vel prouocati V ad bibendum respondeant: sed sobrie, modeste, dc caste ex doctrina A postolica vivant. Ne seminas etsi nobiles,affectentur. neq; officij caussa stent

circa mensam, illiis accumbentibus. In famulatu vero etiam ecclesiast corum hominum vilia officia, aut opera, quae clericali dignitati non conueniunt minime faciant.Qui vero in his deliquerint, eos grauiter pro personae condicione,& modo culta plectendos esse statuit. Beneficiarios aut .qui citra legitimum impedimentum, statas preces, quas vocant horaS camonicas,non recitarent,ad omissionis ratam,quam ipse praeseripsit beneficiorum fructibus priuari qui vero pentionem, aut res alias ecclesiasticas,ut

clericus perciperet,eum ad B. Mariae Uirginis pulmodiam recitanda sub ijsdem poenis obnoxium est e statuit. Laicis,aut cleticis uxorem habetibus . Dis bigamis, ne sacrae pensiones soluerentur. Condendi testamenta,ecclesiasticasq. res,atq; adeo vectigalia,& emphyleutica bona in spurios quavis natalibus restitutos vel legitime natos, vel extraneos, distribuedi facultate sacris viris abrogauit. Cumq. ex his quidam filio suo paterna bona ex te flamento reliquisset, PIUS, decreto in id potissimum interposito, testamentu ipsum,& alia eiusmodi nulla esse declarauit.eo usq; videlicet hoc genus intemperantiae ecclesiasticis in hominibus execrabatur ipse,ob ea, quς in pineulos inde mala recidebant,exempla:& item quoniam ea ratione & eccle ιιιs,& egenis,& vero etiam legitimis heredibus huiusnodi bona praeripie-

54쪽

4o De vita rebus gestis

Sego e. i. bantur. Conc.Trid. decretum de Clericorum saeculariu ad sacros ordines Apromotione, ad Clericos etiam regulares no prolatas pertinere constituit.

De Regularibus constituta. Cap. XIII.

M N E S mendicantium coenobitarum ordines ab omni genere vectigalium, exactionum, ac militum hos itio liberos ,& immunes, veteribus priuilegijs confirmatis,esse statuit, eosq. multis decretis exornauit. Ac ne ipsorum fiatrum, vel monacharum illis subiectarum administrationi, nisi quatenus Triden tina Synodus praescripsit, sese immilcerent Episcopi; sed omnia praesectis eorum curanda relinquerent, interdixit. De sacra uvero familia, quam Francistant instituti obseruantium vocant, ad pristinam disciplinam reuocanda, praeclara multa decreuit, atque restituit cum illaq. statres, quos Amadaeos,&Clarenos appellabant, penitus co seciauit. eiusq. familiae praesectis Tertium S. Francisci ordinem, quem de Poenitentia nominant,omnino subiecit: huiu'. labentem disciplinam ordinauit. Quos vero Conventuales nuncupant, in Hispania suppressio; eosq. ad eiusdem ordinis obseruantes aggregavit. Declarauit, ut Domi

nicanae familiae fiatres ceteros mendicantes coenobitas omnes, etiam e ,

rui ordinis sint sanctae Trinitatis, ubique locorum anteirent. Ordinis atrum Seruorum Beatae Mariae disciplinam restituit, sanctissimi'. legi

bus ordinauit . Decreta cuncta, per quae religiosos cuiusuis sodal itatis h. Cmines in aliam lacietatem praeter iuris communis ordinem recipi licebat, penitus deleuit. Regularium apostatas omnes seueriore anathemate per cussit . ne tamen ex desperatione miseri durius aliquid de se statuerent, adhortatus eth Generales Antistites, ut singuli suorum ordinum desertores, si qui essent,reciperent,illosqBenignitate paterna conseruarent ouerentq.

Religiosis militias emendauit . cauens ne in illas adscripti, siue clerici, siue sacerdotes ullum ecclesiasticum beneficiam, praeter illa, quae propria essent ordinis sui, possent obtinere; neque militijs ipsis, vel earum H lpitijs beneficia liceret applicari. Ne eonsequendi ecclesiastici beneficii male usitatam, quam vocant, Exsipectinium dare sacrarum militiarum, vel sodalitatum, vel Hospitiorum Magistri possent. Nonnullis piorum Discietatibus, quae sub voluntaria, religio . degebant obedientia, a saecularibusq. presbyteris habitu distinguebantur, ut tria Blemata religio. nis vota prohterentur, edixit. Superiorum Pontiueum decretis inhaerens constituit, ut monasteria, alia' sacra loca, quibus ecclesiastica beneficia deinceps non vacantia essent aduincta, α -- fiuctus in Qtari pon. tifici j libris aestimati reperiuntur, ipsi ariario quindennem pensionein adratam fructuum quintodecimo quoque anno persoluerent. Sacris in coenobijs, aut aliis So dicatis locis, aut in eorum aedibus milites hospitio excipi,

55쪽

A excipi, aut diuersari lege prohibuit. Sacratarum virginulti & septa bene concludi ,& vitam more'. ordinari tinctuit. cautiq. sub anathematis poena statim post factam subeunda, ne deinceps umquam monasteri j septa egrederentur, nisi ex caussa vel magni incendij, vel morborum, leprae , vel epidimiae; quae tamen morborum caussa a superioribus suis cognita prius, dc seripto approbata fuisset. Mulieribus autem cuiusuis status, gradus, 3c ordinis, regularium virorum coenobia ingrediendi facultatem omnem abrogauit. excommunicationis latae sententiae poena proposita ijs, quae secus facere deinceps auderent.

s Edicta de iure Ecesesiae retinendo, alijsq. de rebus. Cap. XV.

Τ quonilam omnis sere PII cogitatio, studium' eo

erat intentum, ut secrosanctet Ecclesiae amplitudinem, dignitatem, ac iura tueretur, edito grauissimo decreto statuit, ne ulla ciuitas, vel locus Ecclesiae vectigalis, umquam alicui in ius,ditionemve concederet, aut per alicuius vitae spatium, siue ad tertiam sobolem, uuae alia ratione rem alienante, gubernandus traderetur. Iureiurandoq. ad-C egit Cardinales omnes, de allas eamdem dignitatem subinde accipientes, ne vin quam huiusmodi decreto derogandum putarent: neque iό ipsum conantibus suturis Pontificibus assentirentur , nec eius sacramenti religi ne Blui se vel postularentvmquam, vel paterentur. Quod si ullo tempore siue clam, siue palam de ijs rebus sic alienandis quidquam persu dere contendissent, e vestigio Sc anathematis execrationem, alia'. praeterea poenas subirent,dc perduelles, intime'. indecenserentur;& quia cumque ex illis in Pontificem lachus umquam fuisset, is legis eiusdem se acerrimum vindicem, ac patronum praestaturum, iterum in eamdem le

gem iuraret.

Hoc autem decretum, quam Ecclesiae salutare, atque utile deinceps D extiterit, illud praeter cetera superioribus annis declarauit, cum eo quasi clypeo muniti Cardinales, Atanis postremo Ferrariar Duci, sub Gregorio XIV. Ferrariensem prouinciam certum & antiquum Sedis Apostolicae patrimonium, olim illis Ducibus in ditionem traditum ad incapaces successores transferre conanti, pontifici M. auctoritate id firmari efflagitanti, sapienter, ac sertiter obstitere . ex quo paucis post annis proinde Κ-ctum vidimus, ut eodem Duce vita suncto, singulari Clementis Octaui Pont. Max. constantia, virtute, atque laboribus, Ferratia ipsa, omni'. il

la amplissima diuo ad Romana: Sedis iura, liberamq. summi PontificisD 3 potest

56쪽

Φ2 De Vita, di rebus gestis

potestatem, & administrationem incredibili bonorum omnium gratula- Αtione, immortali q. ipsius Clementis gloria tandem redierit. Ceterum P I VS ut Vrbem , de ecclesiasticam ditionem a latronibus

liberam, ac tutam redderet, & conseruaret, edictum promulgauit quotannis publice praelegendum contra homicidas, praedones, exules, & alios maleficos homines,co'. vel receptantes,vel protegentes,vel eorum etiam consortes. Decreuitq. ut id hominum genus, ac Regno Neapolitano extorres nullo modo pollent in ecclesiastica ditione consistere: inito pacto cum Rege Catholico, & cum Etruriae Duce, ut ij,cululuis essent iuris, siue in Pontificio, siue in Neapolitano Regno, seu in Etruria caperentur, sibi inuicem in vinculis puniendi traderentur . Exulum vero patrocinia in iudicio suscipi vetuit nisi prius se in carcere constituerent. Si cariorum, Batque eiusmodi pestilentium hominum perfugia in Urbe suitulit. cautiq. ne tormenta ignea breuiora binis, aliaue arma tribus minora palmis sub perduellionis poena gestarentur. in eos etiam graui intento anathemate, i qui eiusmodi armorum licentiam dare deinceps ausi fui sient. Ne viatores vim aliquam, aut iniuriam paterentur,acres poenas decreuit in eos uel

principes uiros, uel populos, qui fines suos a latronibus non custodirent. ac si quis in uia spoliatus exinde suillet, locorum,in quibus latrocinium esset commisi iam, uel domini, uel incolae, damna praestare cogebantur. quod contigit in Piceno. Vbi cuiuseam castelli nomines, cum ad sa cienda patrati apud se latrocinij detrimenta compellerentur, Pontificii ut decreti seueritatem remitteret, submitte supplicassent, non modo nihil Cimpetrarunt; sed illud etiam responsum retulere, nisi maiore diligentia,

ac studio fines suos tuerentur, fore, ut maiore quoque pecunia iacturas hominum in posterum compensarent. Finiuinin Praeterea Principes gramuiter adhortatus est, ut triremes per mare dissositas haberent, quarum praesidijs litora, oraeq. Italia: a praedonibus, de piratis defenderentur. ad Traianumq. Portum, atque alijs maritimis locis turres extruxit, & specu las, quibus omnis facultas piratis adimeretur,ea uexandi loca, ijsq. nostri contra Turcas tutis perfugijs uterentur. Per hunc modum terra, mariq.

Christianae Rei p. tranquillitati bene consultum. Graue pariter, de amplum decretum edidit de nautis, & naufragis, e Iumq. rebus non occupandis, aut impediendis; sed ab his,qui postent, b. I nigne iuuandis, & qua par esset, Christiana charitate consi mandis. quod

ut libentius praeliaretur, singulis Christi fidelibus in hoc pietatis genere

studium suum & operam ponentibus denos annos indulgentiae, ac totidem quadragenas de iniunctis eis poenis A postolica auctoritate relaxauit. Clini ianos vero,qui apud Turcas senii reperti essent, una cum bonis sitis omnibus deinceps humaniter accipi, ac liberos dimitti iussit, a piorum communione segregans eos omnes, qui huic legi minime parerent. Qui autem ex seruis facti Christiani ad Vrbis Conteruatores pro tempore exse

stentes,

57쪽

A stentes libertatis caussa confugerent,eos per eumdem magistratum libertate donari,ciue'. Romanos effici polle statuit. Corcunt e Xenodochiu, in quo uniuersae Christianae classis contra Turcas bellantis aegroti, ac vulnerati curarentur, ut ampliaretur, piorumq. subsidijs auctum sustentaretur,lege sanciuit. In medicos,qui latio triduo aegros peccata sua ritu Catholico non confessos curassent,confirmatis aliorum Pont.decretis, multas poenas constitu irs languentium propinquos, ac familiares, Ut etiam par chis eorum enunciarent morbum,adhortans. De nuptijs rite celebrandis,

de consanguinitatis, vel affinitatis gradibus fideliter exprimendis, cu quispiam se legibus exsolui postulat; de impedimentis publicae honestatis, &cognationis spiritualis, & innitatis ex fornicatione contractae multa de-B creuit. Scita, ac leges populi Rom.super dotium moderatione comprobauit. ne videlicet summa dotis una cum ipso mundo muliebri, maior esset quattuor millibus quingentisq. nummis aureis. quae lex alioqui ctiuitatibus salutaris,iam exoleuit. Doctoris ornamenta conferendi potest tem Palatinis in Urbe Comitibus, alijsq. nonnullis Romanae cunae collegi js abrogauit. ne amplius,ut plerumque fiebat ad eiusmodi gradus imperiti homines, de indigni proueherentur. qui postea ad publica, sacraq. ministeria, atque adeo ad Episcopalem dignitatem non sit ne graui Reip.

damno alsiunebantur. Sanxit, ut togati laici, qui clericorum in morem vestiebantur,capitis tegumentum in occipite replicatum induerent;vt vel inde a clericis discernerentur: sicuti iam olim fieri consueuerat. Deesar C vit, quae iure, quaeq iniuria pecuniae permutatio fieret . ac contrahendorum censitum certis adhibitis condicionibus formam praescripsit. Cruenta,turpiaq. daemonum,ut appellabat ipse .non hominum spei 1 cula,in quibus taurorum,ac serarum congressiones,seu agitationes pleriq. multis in locis ad virium suarum, & audaciae ostentationem publice &pi tuatim exercere consueuerant,unde hominum des,mei Librorum muti lationes,animarumq. pericula frequenter oriebantu graui decreto FO-hibuit. qui secus facerent, protinus anathematis poenam incurrisse censerentur. Liberale dc item o rosas artes fouit egregie. ac multa aureorum

millia in lanificium,quod ipse in Urbem induci curauit,imrindit. Agri

culturam itidem magnis, uti dicemus,assecit beneficijs. Plurima de carceri rum Visitatoribus de iudicibus, eorumi collegijs ordinauit. Tribunalia, ac Romanae ciuitatis magistratus omnes ab imo ad summum usque correxit, melioribus'. legibus temperauit. Qui autem dignitates, de officia, quibus iurisdictionis administratio esset adlucta,vel rcunia, vel alijs malis artibus ambirent,seu etiam assequerentur quod iure ciuili cautum estὶ in eos propositas grauissimas men aes innouauit,& auxit; quibus poenis o noxios fore quoque declaravit,qui ob id pretium,vel premissionem acci- rent, vel operam suam huic rei utcumque praestarent. Vsque adeo vide- et rectam iuris adminiitrorum electionem,iustitiaest ministerium, qua

integer

58쪽

4έ De Vita, & rebus gestis

integerrimum esse cupiebat. Fraudes, luxum, & aeris alieni dispendia Rcoercuit . cum enim illi esset allatum, nummularium quemdam pro sua intemperantia decoxisse, eum alioqui nobilem,sustuarii poenas luere mandauit. subinde constituens,eos uti latronibus deteriores,non solum profa. nos, sed etiam sacratos homines, exceptis Episcopis, capitali stipplicio plectendos esse, qui no fortuitis euentis, sed sua ipsorum vel incuria, vel luxu, vel alijs explendis voluptatibus, creditores suos cessione bonorum elusis issent: quiq. re sua familiari, aut dilapidata, aut abstondita aes alienum dis. soluere noluissent. De ordine seruando in satisfaciendo creditoribus Praesulum in Romana curia decedentium, leges aequitatis plenas dedit. cet rorum in creditor u concursu miserabiles persenas praeserendas este statuit. Hebraeos Urbanos in regionem ad Marcelli theatrum illis attributam B concludi iussit, noctu soribus obseratis . animaduertens in illos, qui seris eo tempore deprehensi seissent . ac Pauli IU. super ea re constitutionem

innovavit. nec ita multo post eos omnes depulit e tota ditione Pontificia. praeterquam ex Vrbe Roma,Vbi ad lucem veritatis facilius conuerti possent; S item ex Ancona maritima ciuitate . ne videlicet Orientis mercimonia prorsius impedirentur. Edicto praeterea vetuit, ne Christianum quempiam ad opus conducerent scum antea Christianis baiulis uteretur vel eoru,quibuscum negotiarenrur,domus limen intrarent. Sciebat enim,

id quod perpetuo res ipla docuit, Hebreorum consuetudinem,& famili ritatem Christianis populis periculosam, Drauarumq. opinionum quasi seminarium semper extitisse, perinde ac fuit olim ipsis Hebraeis cum Et, cnicis consuetudo. Uerumtamen cum alias saepe, tiam inprimis postquam ad summum A postolatus officium euectus est,ut i Psemet de se testabatur,

numquam destitit, hortando, docendo, monendo, confisus, ut eorum quamplurimos ad Christi fidem adduceret.neque vero irriti omnino Dei benignitate labores eius suerunt. quando satis multi utriusq. sexus,in ijsq. nonnulli ex primarijs, ut infra suo loco demonstrabitur , ab ipse salutari aqua perfusi Christianam religionem susteperunt. Ad extremum ita multa sunt, quae vel tollendis de medio corruptelis, vel rebus sancte restituendis praeclare decreuit, atque constituit, ut ex ijs iustum uolumen confici facile queat. Quae quidem ego, ne lectori molestus sim, consulto praetereo . reliqua uero,quae memoratu digniora uisa fuerint,quoniam secum Diongiorem trahunt narrationem, infra suis quaeq. locis pastim commemorabimus .

Finis Libri Primi.

59쪽

VITA ET REBUS GESTIS

Liber Secundus.

Cardinalem Commendonum legat ad Caesarem, Sedis Apostolicae dignitatem tuetur,&rem Christianam in Germania Iapsam restituit. p. I.

NTEREA PIVs non earum modo rerum, quae vel ad Romanae ciuitatis, totiusq. pontificiae ditionis administrationem, vel ad omnes ecclesiasticae disciplinae partes pie sermandas, & ordinam das pertinerent, curam gessit diligenter; sed eo sue tuendae, siue amplificandae religionis flagrabat a dore ; ut sinul Ec uniuersiae Christianae reipublieae moderationi, & grauissimis regnorum negotijs accuratam impenderet operam: nihilq. vel in maximis, ac potentii limis Principibus diuimulandum putaret, quod eidem teligioni aduetiari videretur. Inter cetera vero, quae ut primum est ad Pontificatum euectus, sedulo curare consita coepit; illud inprimis fuit, quod labentem Catholicae religionis cultum,& Apostolicae Sedis auctoritatem valde periclitantem in Germania resti- D tuere, ac tueri omni ope contendit. Cum enim Maximilianus Caesi ut Turci cum exercitum Pannoniae imminentem coercendi consilium cap ret , imperi j comitia Augustam Vindelicorum indixisset, in his siue postulantibus haereticis, siue minus pijs viris conniventibus, per speciem se dandi nonnullas de religione turbas, re'. ciuiles componendi. praeter cetera proposita erat eiusmodi quaestio definienda ; qua ratione ac via Christiana religio ad meliorem, ac rectiorem intelligentiam, leu formam reduci posset. Quod ane consilium haud omnino sanum,cum sacris legi-

60쪽

M6 De Vita,& rebus gestis

bus repugnaret, prorsusq. derogaret secrosanctae Romanae Ecclesiae au- Actoritati, ad quam unam, utpote omnium Ecclesiarum magistram ac iudicem pertinet, sacrae religionis dogmata proponere, declarare, M constituere, erat plane grauiter pertimescendum, ne quidpiam inibi contra Catholicam veritatem decerneretur, graui . pontificiae potestati inserretur iniuria. cum praesertim id in sacri interregni tempus incidisset. C terum hoc ipso valde laetabantur haeretici, nouarumq. sectarum cupidi,

quippe qui Caesaris animum in sua ipsorum studia propensium videre ubderentur : ob idq. futura erant comitia frequentissima. Hoc igitur tam graue periculum, V auerteret PI V S, ad Ioannem Franciscum Commendonum, Cardinalem, virum cumma virtute, singulariq. prudentia praeditum, atque optime de Christiana repub. meritum, Bex Polonia subi erat apud Sigismundum Regem a superiore Pontifice Legatus) ad Urbem redeuntem litteras ac diplomata misit,quibus ille e 1έonefieret, ut ubiuis sentium litterae ipla redderentur, inibi subsisteret, intelligeretq. se ad Caesarea comitia ae conseruanda Apostolicae Sedis auctoritate, ac de Catholica fide in Germania tum restipuenda, tum etiaprotegenda Legatum Pontificium destinari. Legationis ergo suae litteris Augustae acceptis,Cardinalis vidit,sibi mandari a Pontifice, ut antequam

ea res in comiti js aSeretur, coram Imperatore, atque omnibus Principibus publico in consessu grauiter denunciaret, nisi eam cogitationem abi j-cerent, futurum, ut Pontifex omnem auctoritatem in eos Principes tam laici,quam sacrati ordinis reprimendos exerceret; ac multo magis in ip- C

sum Caesarem . quem de Imperio, & ditionibus, & omnium iure successionum, quibuscumq. praeterea rebus potiturum ille se confideret, esset facile priuaturus. Legatus autem varijs, & cum ipso Caesare, & cum alijs Principibus habitis sermonibus, ad Pontificem scripssit, rem eo loco esse, ut absque illa publica denunciatione ex sententia cuncta successura sperarentur. Sed enim Pontifex pro magno sito in ea re studio, ut absque alia recusatione idem ediceret, denuo Cardinali praecepit. Verum enimuero mandatum hoc quam graues Principibus illis ostensiones afferre posset, Legatus prospiciens, cum praesertim id non esset necessarium,re iam Pontificis nomine diligenter procurata, ut eiusmodi articulus nullo modo tangeretur, ut re ipla contigit, conscientiae suae magis, quam PIO prae- Dcipienti parere non dubitauit. Itaque per litteras PIVS edoctus, quae ra- tiones ad mandatum non efficiendum Legatum impulissent, praeter consuetudinem fere omnium Principum, consiliorum suorum constantiam tueri potius,quam ministri integritatem probare nitentium,summa signi,

ficatione lenitatis manu sua rescripsit, quicquid ab eo gestum esset, aequo animo sibi tolerandum videri. Quin etiam illi se gratias agere, quod iussess suis non obtemperasset. In quo apertisssime declarauit, se praeter Vnam Rei p. salutem, nihil omnino spectare, nihil intueri. Legato Diuiliasu Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION