De vita et rebus gestis Pij 5. pont. max. libri sex auctore Io. Antonio GabutioNouariensi ..

발행: 1605년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

A Legato praeterea mandauit, ut praeter explicatam rationem Caeseri de- nunciaret, Pontificem committere nullo modo posse, uti causta religionis vllum vel leue detrimentum pateretur. Laicos homines audere de rebus fidei vel tractare, vel definire, intolerabilem esse temeritatem. Neque in eo genere deesse Catholicorum exempla Imperatorum; qui hisce de rebus audire, ne dum decernere noluissent; sed omnia, ut par erat, sicrotinctae Sedis Apostolicae iudicio, ac moderationi dijudicanda reliquillent. Gloriosissimiq. Principis, de numquam fatis laudati Cons antini exemplum posse cunctis abunde sufficere. Quod deinde in Concilio Chalcedonensii Martianus Caesar secutus, praeter cetera in ea Synodo testatus es.set, se ad protegendam fidem, non ad potentiam aliquam exercendam, d exemplo religiosi principis Constantini, Synodo interesse voluisse; ne populi dehinc prauis opinionibus separarentur. Basilium pariter Augustum iii b finem octauae Synodi aperte prosessiim finitie, profanis viris,vel in qu uis dignitatis gradu collocatis, atque adeo ipsiis imperatoribus nefas omnino esse, vel hiscere in ecclesiasticis caustis, aut Ecclesilae Romanς siue auctoritati,sive Enctionibus obsistere . Ac si Angelus de caelo delapsias aliter docere velit, atque ipsa docet Ecclesia,ut ait B.Paulus, anathema cen- GaIsendum. Quapropter Caesarem rogabat PIVS, uti priuatis rebus omnibus posthabitis, simpliciter ic aperte Catholicos adiuuaret . praesertim eo tempore, quo magna inter sectas haereticorum discordia praebendi eius auxili j opportunam daret occasionem. vi vel hac ratione quot quanti'. Q in erroribus illi versarentur, facilius intelligerent ι atque ad pristinam fidem, aut tamq. religionis obedientiam promptius redirent. nimirum a soluto iam,ae sancito lacrosancto Concilio Tridentino.

Cuius quidem Concilij promulgationi, obseruationiq. pro virili sita, ut Buendum Caesar arbitraretur, PIVS hortabatur. Quod sit in Imperio toto id obtineri non posset, interim ad rem feliciter aggrederetur. ac vel in Salisbursensi, Constantiensi, Augustensi, Frisingenti, Boiodurensi, siue Patauiensi, Brixinensi, & Tridentina dioecesibus & promulgandum,

S seruandum curaret . quae res essiet & omni I taliae singulari contra haereticorum vel fraudes,vel minas praesidio, ac munitioni, & ceteris praeterea

ciuitatibus,& dioecesibus exemplo futura salutari. Ad haec ageret & eum D i plo Caesare, & cum secratis Imperi j Septemviris, & cum Archiepiscopis, ut quoniam Otho Cardinalis, idemq. Episcopus Augustanus, ne dioece- sanam Synodum suam Tridentini Concilij in mores inducendi caussa

celebraret, a multis Berat impeditus, Moguntinus eius Metropolitanus, ceteri q. omnes suam quisq. Synodum concelebrare statim aggrederentur; ne suffraganei ea in re diutius retardarentiir. Praeterea vero cum intelligeret PIVS, Coloniensem Archiepiscopum designatum, ne sanie Romanae Ecclesiae fidem stata formula profiteretur, in dies subter igcie';

quod tamen omnes ab eodem edito Concilio, non modo in Italia, verum

. . . . . cclam

62쪽

48 De vita, di rebus gestis

etiam in Gallia, Hispania, Polonia, Pannonia, & item in Germania desi- 6gnati sacrorum Antistites facere coepissent ; cumq. alios ex Sepremuiris duos Coloniensis Archiepiscopi excusationi, caussaeq. fauere idem resciuisset, Legato iussit, Caesari, ac Caesarianis consiliarijs, eccles iasticis Sertum uiris, atque alijs insuper, quibus opus esiet, omnino perluadere nil retur quo tam pia salutariaq. decreta omnes usu retinenda curarent. ali

quin ab se Coloniensem sede priuatum iri. Id quoque periculi Caesar

auerteret imminentis, ne electo Archiepiscopo Magdeburgensi ex humanis erepto, sedes illa ab Saxoniae Septemviro teneretur, qui tres alias Ecclesias iam occupauerat. Quod si Argentinensiis senior Episcopus mortem obijsset, quando omnes illi Canonici, tribus exceptis, Lusterana peste laborabant: caueret Caesar, ne haereticus Epistopus sublegeretur. secus Renim sere. ut Ecclesia illa,dioecesisq. omnis in seam perniciem prorsus lapsa concideret. Quamobrem curandum videri, ut Catholici adiutores illis darentur, vel certe alio genere praesidi j res ibi Christiana commu

niretur .

Omnibus porro Catholicis Germaniae Principibus denunciaret, cupere Pontificem, sibi ab eis pro sua quoque prudentia salutaris consili j aliquid dari, de ijs rebus,quas ipsi optimas vel dictu, vel factu arbitrarentur ad Catholicam fidem in illis regionibus aut mendam, aut amplificandidam , dc ad conuellendas haereses, inducendumq. usum Tridentini Con-ciiij, & ad necessarium vacantibus sacerdotijs modum adhibendum: d nique ad retinendam suam ipserum auctoritatem, ditioncmq. sue eccle- Q siasticam, siue ciuilem pie conseruandam. Amari vero ab se omnes ch ritate singulari, atque pro ipsis protegendis intentatum se nihil relicturu . Denique illis sacrorum Principibus haec mandaret singillatim, ut qui Blemni caerimonia consecrati non essent, ij primo quoque tempore consecrarentur . diuinaq. mysteria peragerent, & ad populum cuncti sacras conciones haberent interdum . ut vel semel in anno totam, aut certe potiorem dioecesis quisque tuae partem obirent ipsi; sacra coenobia curarent instaurari; desertores omnes,ac deploratos monachos expellerenti ac profligarent. Quod si coenobitae ibi desertant,se satis multos optimis moriaribus ornatos ex Italia, Belgarumq. regione delectos, eo dimissurum. Archidiaconos,& alios quoslibet ecclesiastica dignitate praeditos ad modum Dcuiusq. gradui consentaneum vitam instituere compellerent, neque ea in re cuiquam indulgerent. cauerent etiam diligenter, ne in dioeceses suas haereticorum libri comportarentur. etenim huic pesti non occurrere', nihil esse aliud, quam animarum in perniciem consentire, haeretici'. aperte fauere. Proinde omnes efficerent, ut quam plurimi caestolici libri excuderentur. nam haereticos libris ab se editis maiorem,quam alia ratione,Ecclesiae cladem intulisse. Itaque illos facile conuictum iri, si optim rum auctorum libri exquirerentur. quibus modico pretio diuenditis,

63쪽

4 9 Pij V. Pont. Max. Lib. ΙΙ.

A commodius possent, haereticorum fraudes, & errores aperiri. Legatus caute. & prudenter ageret, Vt a quouis hominum genere quaereret, an quispiam vel Italus, vel Belga , vel Hispanus haereticorum i Germania consiletudine ad Catholicos populos,ac prouincias labefactandas uteretur; atque in ea re nullis aut impensis, aut vigilijs, ut de rebus omnibus Pontifex certior fieret, parcendum putaret. Principes etiam viros , & Antistites omnes commoneret, ne umquam haereticos in suis vela: bus,vel ditionibus tolerarent; curarentq. sedulo, ut ad Pontificis aures

perueniret, huic se monitioni prorsus obreperasse. Quod si Catholici viri probitate,& eruditione praestantes apud illos inuenirentur,qui contra hς- reticos concionari,vel alia ratione pro re Christiana insudare parati essent, B ea de re scriberent ad PIVM, qui pro sua liberalitate virorum eiusnodi Opera uti, eosdemq. iusto praemio cumulate cohonestare studuisset. Id porro diligenter operam darent omnes, ut suum quis'; Theologum cum doctrina, tum integritate vitae praecellentem penes se alerent,& haberent: neque erudiendorum in Seminarijs adolescentum clericorum ad prae sermptam rationem sacri Tridentini Concili j curam negligerent. Praeterea vero cum in Spirensi, Vuormaciensiq. dioecesibus aduersus Catholicos omnem impietatem Elector Palatinus exercuisset, ageret Legatus, Ut neque Principes, neque sacri proceres Catholici, neque Caesar ipse tam immane stelus dimitterent impunitum; sed acriter id vindicarent,nam huiusmodi flagitia dissimulare, aut toleranter serre, nihil aliud esse, quam C haereticos principes ad ecclesiasticos vicinos suos perdendos incitare. Inuo PIVS operam suam omnem,& opem prolixe pollicebatur; ut vel ine intelligerent homines,eum in re tanti ponderis ossicio suo numquam detasse. Denique Bauariae Ducem sipectatae Principem integritatis,ac religionis & confirmaret in officio,& ad liberos suos iisdem virtutibus mihi-

tuendos, segregando'. omnino ab hqreticorum consuetudine,atque omne studium conserendum, ne quispiam eiusmodi peste affectus eius in aula delitesteret, pie cohortaretur.Quae quidem fere omnia,atque alia multa generis eiusdem, iubente Pio, Legatus, quoad eius fieri potuit,egregie

aestari curauit. Itaque piorum conatuum, sanctorumq. consiliorum aud contemnendus extitit fructas. Sed haec dum ita curantur, Melite

D sium periculis occurrendum fuit .

Melitae succurrit. Cap. II.

N T E R alias enim multas, easq. grauissimas, in quas PII

Pontificatus incurrit, rerum diu cultates, acris in primis, plenaq. timoris,atque periculi fuit obsidio Melitensis. Satis constat, Melitam, Lybici maris insulam,non modo Si ciliae, cui adiacet, LX. millia passuum ab ea distans, sed etiam omnis sere Italiae contra barbarorum impetus tutum proPugnacu

E iam

64쪽

so De vita,& rebus gestis

lum, sacα militiae S. Ioannis Hieroselymitani hospitio inclytum ad Ro- Amanae Ecclesiae praesidium maxime pertinere. Id scilicet Soli manus μcarum Imperator Christiani nominis hostis acerrimus non ignorans, a que in Italiam sibi aditum aperire cupiens, paulo ante hunc Pontificatum ingenti classe ducentis ac sexaginta fere instructa nauigijs Melitam ex pu gnare, ac per quattuor menta graui obsidione diuexare instituit. Et cum magna Melitensibus damna intulisset, iamque arcem, cui a sancto Fraumo cognomen est, per vim in potestatem redegisset, propugnantium militum virtuti demum cedere coactias, graui suo dedecore, patiq. detri' mento , dc indignatione inde recesserat. E suis triginta millibus, e nostris vero firme nouem millibus in ea obsidione desideratis. Sed ne recuperatis viribus, maiore impetu, ac furore eo reuerteretur, nemo non timebat . umaximos enim ob id bellicos apparatus Constantinopoli fieri, nunciab tur. Itaque Ioannem Valletam Hieroselymitant Orilinis Magistrum, ut, quam designabat, nouam urbem condere, omni q. genere praesidi j communire quam primum aggrederetur, grauiter cohortari, atque impellere

PIVS non desistebat. triaq. millia militum, quos in eam daret expeditionem, stipendijs affecit: & quae Pius IV. desponderat, aliaq. longe maiora subsidia libenter se praebiturum ostendit. Ac protinus aureorum quindecim millibus donauit milites Melitenses. & alia praeterea quina millia in menses singulos in eam fabricam per septimestre contulit. Sed quoniam,& tantae molis aedificium, & graue a potentissimo hoste imminens periculum maiora postulare videbantur auxilia, quae ab alijs Princi- Citibus tributum iri spes erat exigua, auctore Ualleta , exierat rumor, Memitensium militum Magistrum, nisi Christiani Principes opem ei serrent in tempore, cum ordine suo, relicta Melita, se in Siciliam recepturum. Qua de re PIVS ab ipse Vallela certior factus, simul q. de varijs, quibus

ille premebatur,angusti js edoestias, ut maerentem hominem subleuaret, Min ossicio contineret,non solum quanta posset maxima illi subsidia tribue

re , sed vitam etiam ac sanguinem pro honore Dei, Melitensum q. salute profundere se probe paratum esse resipondit. Itaque statim amplissima apostolicae indulgentiae munera cunctis Christi fidelibus proposuit, eosq. ut erratis expiatis, diuinam opem Melitensibus implorarent, ac pro sitis quisq, facultatibus eis succurrerent, patria charitate prouocauit. Ex quo DPontificiae indulgentiae, piorum'. liberalitatis beneficio per Italiam, Galliamq. praestito haud modicus pecuniae numerus collectus est. Quod ne in Hispania quoque fieret, regiorum administrorum inde cogendae pecuniae bonam partem in Guletanam munitionem conserendam esse praetendentium, fecit exceptio. At vero cum in Lusitania itidem, atque Indijs,

ut edixerat, Iubileum ipsum minime vulgatum fuisse PIUS intellexisset, id aegre ferens,eo mox abrogato,per exhortatorium diploma sacrutri apostolicae benedictionis munus tantum obtulit ijs, qui eiusmodi subsidium benigne deinceo contulissent.

Inter

65쪽

A Inter haec autem Philippum Hispaniarum Regem, ac Neapolis, Sici-ciliaeq Proreges per litteras, ac nuncios ad promissas Melitensibus se prpetias quam celerrime serendas ardentius extimulauit. Ad ipsemq. Val- istam litteras dedit, Apotholici feruoris, ut vidimus, paternae pietatis, ac prudentium plenas consiliorum . quibus eum ad nouam exaedificandam urbem primo quoque tempore, insulamq. tuendam impellens, illum a suscepto, vel praetexto discedendi proposito reuocauit. Ceterum his ad fabricae perfectionem haud sessicientibus, maiora a PIO subsidia, in eo uno secundum Deum spem omnem se repositam habere professus,in diesVallata stagitabat. Itaque cum maximos PIUS praesertim contra haereticos per idem tempus sumptus faceret, neq; aliunde suppeteret ex quo largi B ra pro sua eximia pietate Melitae conferre posset auxilia, Pontifici j administri, officio suo male functi rebus fisco acidictis, ex his quattuor de quadraginta millia nummum aureorum, ac varias eius praeterea gemmas, quae tredecim ferine aureorum millibus aettimabantur, ipsi fabricet statim attribuit. Sacrisq. militibus Melitensibus in eam rem,ut aureorum centu

quinquaginta millia legitime contrahere quoquo modo possient, ordinis. sui fundis in Italia Gallia, Hispaniaq. oppigneratis,indullit. Neapolitanis porro clericis ob id tres decimas imposuit. unde mox triginta sere aureorum millia col lecta sunt. Ac pro necessitate celerius ut absolueretur aedificium, ne sestis diebus opus facere impedirentur, fibros,& operas legibus exsoluit. edicens, id aliquando fas esse,vel necessitatis, vel pietatis,vel pu-C blicae utilitatis, quaesenus quoddam est pietatis,causa: quae rationes omnes ad rem praetente pertinerent. Itaque novae urbi,anno sal MD LXVI. quinto Kal. April. Deo in primis, Pio V. atque alijs bene iuuantibus,

exaedificari coeptae, seruentiq. opere deinceps extructae, ac communitae, Valletae, a gentili conditoris Magni Magistri cognomine,more maiorum nomen est inditum. Quamobrem Turcae Melitam optime instructam, atque munitam esse audientes,eo redire noluerunt. sed ad explendum su-

rorem suum, de quam inani Melitense incoepto ignominiam subierant, vindicandam,consisti m insulam Chium illustris,ac piae Iustinianae gentis ditionem occupare aggressi, eam sibi magno Christianoru damno subiecerunt. Iustinianos vero ipses male acceptos,ad urbem Theodosiam,quae D nunc Cassa dicitur,captiuos abduxerunt. quos deinde PIVS, Caroli Noni Gallorum Regis ope vinculis eximi, liberariq. curauit. Sub idem tempus centum-amplius Equites Galli primariae nobilit iis,quos ingens suae sentis hominum numerus comitabatur,ex insula Melita a Turcarum oblidione liberanda profecti in patriam reuertentes, PII sacros pedes osculandi caussa Romam diuerterunt. Quos ipse singulari pietate a limine aulae S. Marci , ubi tum residebat, genibus prorepentes ad lacri pedis oscula benigne excepit,singulisq. benedixit.Mox Gulielmo Sagalletio intimo Quaestori,ut ex aerario pontificio decem aureorum millia illis distribueret,imperauit: ratus, exteros homines e salutari expeditionE

66쪽

S a De Vita,& rebus gestis

prosectός ongoq. itinere a Rictos, pecuniarum Mere sebsidio Hsoru prin- Acipes erant Comes Brisacius.& Philippus Strotius.qui una cu alijs egregia Pontificis liberalitate admirati, ad eumq colendum impensius propenii, pecuniam, qua se non indigere profitebantur, pro sua modestia recusa. runt. Sed immortales PIO gratias agentes, ac magno se illi beneficio devinctos agnoscentes, ad Anconam urbem praesidio communiendam, cui a Turcarum claue periculum immineb4t, sponte profecti, inde .donec tuta res est et, discedere noluerunt. Per idem tempus cum Turcarum clas. sis in Adriaticum imum esset ingrella, inuererq. timor animos, ne 'uId

grauius inde Christiana, preserti in Veneta Resipub. pateretur s Paulum Iordanum Ursinum Braciani Principem, pontific3arum triremium ducem PIVS declarauit, eoq. subsidio nil sit . ac protinus quattuor militum umillia suis ducta itipendi js in eam expeditionem dedit. praeter alia multa, quae tum a Philippi Catholici Regis clasie procurauit auxilia, tum ditho. nis suae maritima firmauit prauidia . quibus illos Cimitianorum portus, dc CraS egregie communiuIt, ab holtilibulq. armis vindicauit, Sed iam ad res in Germania gestas redeamus.

Caesarem contra Turcas in Pannonia humanis,&diuinis opibus iuulit . Cap. III.

IHIL sertasse minus expectares a Pontifice & re, donomine Plo quam ut bellicis rebus vel administran- dis, vel procurandis animum ad ijceret, Verum,ut a dominico grege sibi commisto truculentam undique frementium luporum rabiem vigilantissimus pallor arceret, atque propel teret,necellario libi facien . dum putauir,ut pacis bonum, cui perpetuo fuit intentus, bellicis praesidi j tueretur.Enimuero cum Rempublicam Christianam

duorum acerrimorum hostium, Turcarum videlicet, & haereticorum viribus continenter oppugnari, ac propemodum opprimi videret, Immanem quidem illorum audaciam contundere, horum vero impietatis

furorem extinguere ab ipse sui Pontificatus initio cogitauit. Itaque per epistolas occultis notis conscriptas Commendono Legato mandauit, ut D cum Caesere, Germanisque Principibus diligenter ageret de sociali incommunem hostem Turcam isdere iungendo : quippe quem intelligeret, maximos bellicos apparatus conficere, ut Chrillianos terra, mai iq peteret, summo cum eorum detrimento . cum q. de illius potentia consi ret , PI VS. vii summum omnium parentem decet, Principes ad tutandam rem Chri itianam sanctissimi foederis vinculo colligare decreuerat. ut non istum imminentia proxime , sed multo poli etiam futura pericula declinaret. ac praeterea se, quicquid pollet, quam diligenti istine prae'

staturum pollicebatur, tam ui faciendo sumptu, quam In Regum Omis

67쪽

A niarn, ac Principum auxilio procurando. Acta sunt a Legato cuncta diligenter. Atque incomiti js id selum constitutum, ut contra Turcas a Germanis Principibus auxilia quaedam suppeditarentur. At vero PIUS CHaris rerum angustia perspecta, ad eam rem sexaginta millia nummum aureorum ei decreuit, pollicitus alia praeterea quinquagena mil-Ita in annos singulos donec bellum conficeretur. Ac paulo post eidem petenti alia quoq. triginta millia ad oppidum Cani sitam,aliaq. loca contra Turcam in Pannonia communienda Venetijs numerari luisit: aliam porro grandem pecuniarum vim ad id passim elargitus Ceterum Principes omnes assiduis urgebat cohortationibus,ut secrosan- Etam belli secietate inirent: Caesareami Maiestatc contra barbarum Ty-B rannum pro Christi ani nominis gloria dimicantem iuuare ne grauarentur. Hinc Emanuel Philibertus, Dux Allobrogum, quadringentos equites minoribus tormentis instructos eo misit,ipleq. expeditioni quam utimis alijs primarijs stipatus militibus interfuit. Sed equitibus Caesari operam nauantibus rellistis, ad tuendas ditiones suas subinde necessario remeauit. Altansius quoque Atestinas, Ferrariae Princeps, quadringentos viros clari nominis, trecento'. minoribus armatos tormentis, ac centum galeatos milites, totidemq.ducens cataphractos eodem est

profectus.in ijs nobilisquisque tres,aut quattuor voluntarios milites egregie sortes secum adduxerat. Vt ij numero essent omnes ad duo millialde amplius armatorum quibus etiam plurimi viri primati j ex omni Italia,C PIO cohortante, prosecti, auxiliares accessere. Cosmus Florentiae Dux aere suo tria millia peditum eodem submisin praeter ducenta millia numma aureoru, quos ille paulo ante Veneti, in hac expeditione Imperatori

curauerat.Genuenses itide, atq. Lucenses opem qui q. suam contulerunt:

remq. grandi pecunia iuuit Gulielmus Gonetaga, Dux Mantuanorum. Inter haec autem indides amplissimo Iubileo, ut hisce diuinorum armorum opibus praeter pecuniaria subsidia, opitularetur Imperatori, pro more veterum patrum ad ea pietatis praesidia, quibus irae caelestes a mortalibus auerumtur, confusiendum PIUS existimauit. Itaque solemnes, ac publicas tridui supplicationes decreuit, quae non Romae solum, sed per totum serine Christianum orbem haberentur. ad salutares poeniten- D tiae fructias omnes excitauit, Apostolicam gratiam, dc indulgentiam amplissimam omnibus conferens, qui ieiuni js, eleemosynis, & orationibus pijs intenti, ad confessionis'. & Eucharistiae sacramenta accedentes aduersus Christianae fidei hostes victoriam Caesari a Deo precarentur. Inciderunt haec in aestiuos dies, quibus maximi in Urbe calores esse solent;sup- filicationes tamen illas ipsemet PIUS coram honestauit. Nam a se di-uculo facta re diuina in aede S. Marci, inde primo die ad Lateranensem basilicam, altero ad S. Mariae Maioris, tertio ad Arae Coeli templum pedes processit. omnino magna opinio erat, trecentis a4 hinc annis nul-E 3 tum Diqiliaco by Cooste

68쪽

De vita, & rebus gestis

tum extitisse Pontificem, qui maiore frequentia, alacritate, ac pietate Asacrum eiusmodi supplicationum munus obijsset Illud admirabile.quod cum tanta ad S. Ioannis aedem Prima supplicatione confluxisset hominum multitudo , ut maior conuenire minime posse Videretur , frequentior tamen apparuerit in secunda:quodque demum in tertia longe quam antea, numerosior ad pie precandum turba undique collecta, rebusq. diuinis intenta conspiceretur. Denique in eo celeberrimo comitatu tantum .

Pontifex excitauit istudium pietatis, ut in omnibus imaginem verae fidei, quam olim Apostolus in Romanis hominibus extulit laudibus, se intueri plerique testarentur. Auxit etiam religionem certa nefariorum spirituum ex aliquot notissimis seminis eiectio:haud obscura Pontificis sanctimoniae significatione . qua de re infra commodius suo loco scribemus. BInterea Soli manus in Pannoniam progrestus urbem Iuliam cepit ciu bus sese dedentibus, ut pote non valentibus diutius hosti res istere: qui eos omnes contra datam ab se fidem aeque impie, ac perfide contruci)auit.

Mox centum nonaginta millium Turcarum exercitu instructus,Sigetum arcem, oppidumq. & natura loci, & arte munitis Simu in Croatia ,Pannoniaeq. finibus collocatum coepit obsidere . Qua in obsidione atrocissima sane, ac diuturna non tam uniuersa Christianorum arma, quam efficaees apud Deum P II Pontificis deprecationes se pertimestere Soli manus dictitabat.nec impij tyranni timor inanis, nec PII Pontificis, quam pro

ea re fundebat, Irrita omnino precatio fuit. nam triduo antequam Si tum caperetur . acerrimus ille Christiani nominis hostis, cum per annos C sex &quadraginta varijs cladibus Christianam rempublica afflixi siesitandem repentino morbo correptus, iusta Dei iudicio, infelicem vitam cum aeterna morte commutauit, pridie Nonas Septembris,anno M. D L X VI. diuina cauente clementia, ne ille aut adepta victoria laetaretur, aut quas nomini Christiano minitabatur, clades maiores inserret. Eius vero mortem Mehemetus, primarius Bassa, summo artificio suis, & nostris occultauit, donec oppidum expugnaretur. captoq. Sigeto , Selymum eius nominis II. demortui parentis in solio Con stantinopoli collocari mirabili celeritate,astuq. procurauit.

Galliam

69쪽

6 Galliam perduellium, & haereticorum armis Vexatam iuuat, ecclesiasticam q. disciplinam ibi lapsam restituit. Cap. IV.

marios quosdam eius pestis auctores acriter olim animaduertisset, ceteri C dem caput attollere non audebant Sed eo iam vita suncto, in Franci scum eo nomine Secundum, eius filium, ac successorem, inita coniura tione, insanis quorumdam praepotentium virorum innovandis Galliae rebus enixe studentium consilijs confirmati,qua in adolescentem Regem, qua etiam in Ecclesiam Dei perniciolum virus evomebant. His porro

consiliis instructi primum ad oppidum Blesas, ubi Rex per eos dies morabatur , tum ad Ambasiam, quo mox ille perrexit, edixere diem in Idus

Martias quo die omnes eodem ad eum vel capiendum, vel e medio tollendum conuenirent. Verum tam caute illum Deo protegente rem gerere non potuere, quin a Carolo Lotharingio Cardinali detegerentur,netiri jq. illorum conatus inanes, de irriti redderentur. Itaque maximam

D partem in vincula coniecti, princeps eorum capite plexus, & cum alijs praeterea inultis in fiusta disterptus. Cum haec igitur caussa, tum etiam Francisco Rege mortuo, Caroli fratris in eius locum suffecti puerilis aetas ipsi se lese corroborandi praebuit occasionem. propterea V II. Idus Ianuar. M. D L XII. regium pro tempore diuulgatur edictum, quo decernitur, ut religionem illa nomine Reformatam re vera corruptillimam consectantes,eam extra urbes tantum pollent profiteri. Atque id potissimupermissu ad leniendos primatum quorumdam animos, qui ante mortem

Francisci Regis in regiam domum se male animatos esse declarauerant. Itaque Diqiligod by Coos b

70쪽

De Vita, & rebus gestis

Itaque visium, vel hac ratione illorum posse furorem temperari.Quod ra- /men tantum absuit, ut eueniret, ut maiora quoque mala sint inde consecuta. Nam extemplo Regi, ut nefarium, sic apertum inferre bellum, ac regno toto, qua sacra templa impie demoliri, qua innumerabilia patrare iacrilegia, qua innocentem Catholicorum sanguinem immani crudelitate protundere coeperunt. Denique cum in eo regno perniciosis cuncta be lis conflagrarent in dies, M. D L XII. Nonis Martijs, Aurelijs, noua mutuo pachione facta,permissum est, uti regno toto,praecipuis quibusdam oppidis exceptis,pro sua quisque conscientia libere possent de viuere de concionari:idq. donec Rex in tutela veniret sua. Interim vero per annos aliquot Hugonoti modo apertis machinis , modo insidijs ubique , sed ii 1prii liis in i pia regia constructis, totius regni pernicie moliebantu r. ηQuod quidem malum P IVS animo prospiciens. ut tam exitialem peste auerteret, lenioribus primum utens remedijs, Comitem Michaele Turrianum, Cenetensium Episcopum, qui postea Card. creatus est, viru summae pietatis.& integritatis laude praestante,ad Regem,& ad Catharinam,quae ut Regina mater per hoc lepus gubernacula tenebat,in Galliam Internuncium declarauit. Huic ut & animorum saluti, S: Regi ab hostium insi- dijs vindicando, atque regno eius tuendo prouuleret, multa religionis,

Christianaeq. prudentiae plena mandata dedit. Illud i primis regios in animos PIVS reuocabat, ne humanis consillijs posthaberent iusta diuina: sed mille regna, ac vitam ipsam proijciendam potius, quam ossicium suum deserendum putarent: praesertim in negotio Catholicae religionis. quam haudquaquam satis estet, si Principes ipsi complecterenturn sed illis etiam efficiendum , sui ut prouinciales, & subditi eamdem profiterentur , haereticam vero impietatem sectantes grauiter plecterentur. Hoc enim regij muneris esse,hoc praecipue Galliarum Reges praestare oportere: si Chriltiani, atque adeo Christianis limi & esse & appellari, si maiores suos Carolos, de Pipinos,alios'. strenuos Romanae Ecclesiae, dc Catholiacae fidei defensores imitari, si denique, ut par est, seruire Domino velint. Hoc namque cunctis Regibiis, Principibus, atque iudicibus praeceptum diuinitus datum, quod Rex ille,prophetaq. sanctissimus his verbis edixit.

Val. a. nune Reges intelligιre: er dimim , cym iud caris terram. Seruue d S. . uσ.fib. 3 mano in timore. Id vero, SS. Patrum testimonio , tum ab Regibus cu-

b irati late fieri constat , cum & ipsi, quatenus homines sunt, recte vivunt, ohin . .3. ct & quatenus Reges in regno suo bona iubent, malaq prohibent; non solum quae ad humanam societatem, verum etiam quae ad diuinam pertinent religionem .exemplo piorum Regum Ezechiae, atque Iosiae,qui Do-- Ro,. 18. mino egregie seruierunt, lucos, & templa idolorum, & excelsa illa, quae ct a 3. contra praecepta Dei fuerant extrum,destruendo. Ceterum P IVS, ut Tridentini concilij decreta custodirentur in Gallia praecepit. J cum hoc segnius curari videret; nihil tale aut Rege, aut

SEARCH

MENU NAVIGATION