De vita et rebus gestis Pij 5. pont. max. libri sex auctore Io. Antonio GabutioNouariensi ..

발행: 1605년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Pij V. Pont. Max. Lib. I. 27

Α Rogatu Borromaei, ut is auunculo haberetur honos, PIV S, qui fuit

hoc nomine Quintus appellari voluit. Inde in S. Petri templum ex more delatus, coram sacrosancta Eucharistia supplex procubuit; de imis precibus auxilium inito honori passis manibus orauit. ibi ex quanta humilitate ad quantum culmen diuino consilio euectus esset, recordanti lacrymae profluxerunt. Tantum abfuit, ut inter haec agenda speciem ullam se effuse,& inaniter efferentis,temereq. gestientis praeberet; ut, quod in gni excelsiq. animi, & humanos honores humanae fragilitatis regula metientis est; in quotidiano, & consueto oris habitu virile mentis robur praese ferente, se spectandum obtulerit. Illud quoque sedati, ac tranquillianimi argumento fuit, quod cum proxima nocte quieti se tradidisset,iam B arctus eum semnus complexus est, ut, quod numquam ante acciderat, quodque dysuriae morbus prohibebat, undecim continentes horas sopi

tus conquieuerit.

Ceterum electionem hanc multi diuinitus, ut serunt, admoniti praeuiderunt; variaq. signa e caelo edita praemonstrarunt. Franciscus Gon-zaga Cardinalis in comitijs grauiter aegrotans, noctuq. experre S, creatum iri Pontificem Cardinalem Alexandrinum praesensit . eumi se uti

Pontificem Mn. libenter adorare Prosessus, sub mortem, quam obijt pim die, quam fieret electio, familiares suos inclamauit, conquerens, ea de re nihil ab illis sibi renunciatum. Idem fere paulo ante acciderat Genesio Lucensi, Dominicani Coenobii ad Mineruam praesecto. sed is praeterea C viderat, Pontificem sibi cito ex oculis evanescere . quod ille portendere' interpretabatur, illius Pontificatum haud diuturnum fore. idq. cum ipse paulo post enunciasset Pontifici, is; Laetatus sum, inquit, in his, quae di- Naa tcta sunt mihi: in domum Domini ibimus. Londini in Anglia super eam insulam, tunc impiae Elisabethae Reginae Catholicos persequentis tyrannide oppressam, crinitus cometes per eos dies apparuit. igne . de caelo tertibiles, ac sanguinei coloris: immanis praeterea magnitudinis manus districtum intentans gladium, minarum, ac dirarum indicium, & mox

intorquendi ab hoc Pontifice in eam Reginam, ut infra suo loco demonstrabitur,Apostolicς potestatis gladi j eam uti hqreticam a fidelium communione praecidentis, dc omni regnandi iure spoliatam declarantis, haud D obscurum prodigium. Illud quoque Boschensibus miraculo festa narrant. Galliarum Regis tabellarius Pontificis creationem enunciaturus. Roma per dispositos equos in Galliam properans, cum ad oppidum B schum peruenisset, ignarus eam PII patriam esse, diuino potius, quam humano ductu, praeter consilium, ab ordinatia, qua extra loci muros recta pertransitur, declinans via, die oppidum est ingressus; ac celeri cursi transire conanti, quo vehebatur, equus in medio foro pro summo parochiae templo tam pertinaciter substitit,ut quibusvis adlilitis stimulis progredi quasi alter Balaam nullo modo posset. Accurrentibus auxili j causi mis

42쪽

a 8 De vita, & rebus gestis

si multis,atque equum undique nequicquam extimulantibus,ac demum Aunde, oc quo pergeret, & quid noui esset, percunctantibus, ubi Cardin, lem Alexandrinum creatum esse Pont. Max. seque ea de re litteras ad Galliae Regem afferre sit gnificauit, statim equus per se repetito cursu, cc pium iter insistere, subindeque re diuulgata, suminis gaiulijs exultare'. omnes ad templa conquere, immortales Deo gratias agere, atque alia multa publicae laetitiae signa edere coeperunt. postera vero die ab ipsomet PIO certiores fasti, planius intellexere, admirabundiq. praeclicauere', non sine diuino consilio cecidisse, ut tantae laetitiae nuncio, quasi e caelo

misso, pridie mire dignati fuissent.

Eius res gestie Pontificatus initio . a Cap. IX.

A M vero tota Vrbe, Christianoq. orbe creati summi Pontis fama vulgata pro vatijs hominum studiis, atque opinionibus, ut hi, varie assecit animos. Philippus II. Hispaniarum Rex maximus, re, α cognomento Catholicus, pro eximia sua in Ecclesiam Dei pietate, hoc accepto nuncio, vehementer inde laetatus, quantas maximas potuit immortali Deo gratias egit, laetitiamq. sdam cum alijs Principibus viris, plenior,bus, atque amplioribus verbis coram, de per litteras communicauit. sibi, Cceteri'. pollicens futurum, ut hoc Pont. Christiana disciplina ad pristos moreS redigeretur, magnaq. ad pietatem, & ad Sedis Apostolicae dignistatem fieret accessio. Quae spes singulari cumulata gaudio, & aliorum piorum animos cepit, eosq. ut ostendemus, minime sesellit. Plurimos tamen, praesertim in Urbe, animi vere PII Pontificis, et q. studiorum

ignaros, metu interprete omnia in deteriora vertente, maeror ac pauor Imgens inuasit, nemine sere sibi non timente ab hominis seueritate: cum

aliud nihil, quod ei populus obi jceret, haberet. id ipse cum praesensisset, quid de sua ad Pontificatum assumptione populus sentiret, quaeq. de se vulgo esset exspectatio, ex familiaribus suis percunctanta responsem est,prilaae ac nimis durae seueritatis metum animos incessisse. Quibus ipse: Dconfidimus,inquit, Deo, eius ope nos ita facturos, ut maiorem,ac longi rem ex obitu nolstro, quam ex nac suseepta dignitate maerorem homines capiant. Atque ita plane contigisse, eumq. e vita cedentem ingens sui de siderium communi, ac diuturno bonorum omnium cum dolore reliquisse, exitus declarauit.

Ceterum cum probe intelligeret, ad regendos cum quiete , ac moderatione homines , nihil aptius esse, quam dili , nihil alienius, quam timeri , nec ulla re propius homines ad Deum accedere',

43쪽

A quam salute hominibus danda , Pontificij muneris initia a charit.ite in

pauperes, & in alios liberalitate, atque clementia, voluit exordiri. Quae res dc emolumento, Sc dignitate captas alienas mentes ad beneuolentiam, qua regna stabiliuntur magis, quam armis, allicere, dc in ossicio conrin .

re facile poterat. Die festo S. Antoni j, quo die in lucem editus est, Pontificia corona, summa caerimonia rite decoratus fuit. More, institutoq. superiorum temporum, ipsa celeberrima coronationis hora inconditae multitudini in S. Petri aream confluenti publicae laetitiae cauila pecuniae dispergebantur.ruente quam tumultuosis lime turba, de aliis alios prementibus , 5e in praeripienda pecunia collidentibus, aetate tantum, de viribus validiores , dc audaciores hoc munere potiebantur. reliqui vero non so-B lum ea liberalitate excludebantur, sed ex his plures obtriti, de conculcati miserabiliter interibant. His incommodis ut mederetur PIVS, atque ut sublato periculoso turbulentae largitionis instituto, pauperum tenuitati trudentius consileret, destinatam huic operi pecuniam,ac praeterea milue aureos, quibus quotannis eodem die conuiuium magnifice,dc splendide Cardinalibus, de Regum, Principumq. legatis instruebatur, piorum coenobijs egentibus, ic alijs inopibus erogauit; eo conuiuij more deinceps omnino sublato. nusquameam impensam poni tutius, ac sanctius polle ratus, quam si recisis sumptibus minime necestarijs, dc relicto, quoad fieri liceret, saeculi splendore, aliorum inopiae, dc necessitati succurreret. neque enim quod Cardinalibus, aut Oratoribus cura dc siimptu ma-C iore epulas non apparasset, sed quod affictas pauperum familias benigne non sublevasset, horribili illo ac pertimescendo magni Iudicij die a se reposcendam esse rationem intelligebat. Habita praeterea ceterorum pauperum ratione, dc relato ab homini.

bus , quibus id negoti j datum erat, numero, eos propensius, Zc largius eleemosynis sustentauit. Virginibus plurimis, quibus aut nullum, aut exiguum erat patrimonium, pecunias dotis nomine large suppeditavit. Triginta de octo tenuioris census Cardinalibus viginti millia de nongentos aureos inter se viritim diuidendos tribuit. Singulis sacrae Rotae iudicibus ducentenos dedit. Cardinalium familiaribus,qui comitiorum conclaui praefecti magnos labores dc vigilias sustinuerant, aureorum decem D millia dono dari, immunitate . de beneficia ante in eos collata nihil imminuta esse iussit. Multis alijs, quorum opera, fideq.optima Sedes Apost. adiuta, atque ornata suerat, praemia decreta, de honores aucti. Ab sin gulorum Cardinalium mortuorum hqredibus quingenteni aurei annulorum nomine exiSebantur . eam pecuinam, ac praetcrea aureorum decem

millia erigendo sacrarum Virginum Dominicani ordinis coenobio, quod in Quirinali colle magnifice constructum est, attribui voluit. Haec munificentia , quo minus erat exspectMa, 8c quo magis comitate condita, eo gratior extitit, atque iucundior. disiectaq. curarum, ac metus caligia

44쪽

3o De vita, & rebus gestis

ne, alij quasi luce libertatis, & ingentis humanitatis odore recreati ad spem tranquillioris vitae erigi, alii nec opinatam magnitudinem animi suspice te omne'. summi & infimi uno ore dignum summo honore cum admiratione praedicare: eumq.tamquam salutis Oinnitim praesiidem quasi e caelo mi ilium venerari. Nonnullis tamen rem a longe, non inspecta caussa, ut saepe fit, iudicantibus, quod sequitur, visum est legibus minus co sentaneum . datumq. probro largitionis. Sed ab his, qui facti caussas me .lius inspexere, secus iudicatum. Res ita se habuit. Annibal Sitticus, Alinem psij Comes, Marci Card. stater, paulo ant quam Pius IV. e vita migraret, ducta in matrimonium Card. Borromaei sorore, in subsidium dotis ab avunculo Pontifice centum millibus aure rum donatus fuerat. Super ea re diploma conscriptum, Pontificioq. signo munitum extabat. Verum Pontificis morte consecuta, pecunia ex aerario deprompta non fuerat . itaque licet donationis ius Annibali animum ad spem obtinendi muneris facere potuisset, tamen siue caussae diffideret , quod, quae a legibus, & iure ciuili pendent, varias & ancipites interpretationes interdum reciperent, siue plus spei in summi Pontificis benignitate poneret, ad pedes PII prouolutus, exposita iuris sui ratione , rem omnem eius arbitrio, voluntatiq. permisit, suppliciter tamen rogare, sortis suae rationem habere vellet, tristemq. nobilis equitis, tenuisq. Pontifici j propinqui condicionem miserari. Ad conciliandam Pontificis gratiam id maxime iuuit, quod de iure suo cedere maluisse, quam cum tanto Principe pertinaciter contendere Annibal visus esset. is enim erat PIVS, qui legum sententias ad facilitatem, aequitatemq. reuocaret. statueretq. magnanimi Principis esse, potius alijs de suo largiri, quam ulli quicquam detrahere. Quare cum neque eum, qui se iudice, & arbitro uteretur, fiduciae fructu defraudatum vellet, neque tamen superioris Ponti scis in

suos indulgentiae adstipulari placeret quippe qui in sacro Senatu ei hoc

ipsum consultanti unus fere ex omnibus patribus constanter obstitisset Pexcogitato aptissimo aequitatis temperamento, mediam viam inter summum ius, bc gratiam ini j t. atque omnium ferme Cardinalium, & Ludo- uici Reques ensis , Cati lici Regis in aula Pontificia Oratoris rogatu, aureorum quinquaginta millia ei numerari iussit. Itaque non illi potestas ulciscendae simultatis, sed benignitatis ostendendae fuit occaso: resq. ipsa docuit, quam inani opinione ducerentur, qui eum Pij IU. propin- ruis minus benignum, aut praeteritarum offensionum vindicem lore su-

picabantur.

Sed quo in alienos indulgentior, eo sciterior suit in suos. Iam enim duo ab inito Pontificatu menses abierant, cum carni & sanguini non acquiescens, assiduis Cardinalium, inprimisq. Farnesj, ac principum vir rum precibus vix adduci potuit, ut Michaelem Bonellum seroris suae nepotem, Dominicani ordinis sacerdotem,Perusij, Theologicis studijs ope-

45쪽

ram nauantem legeret Cardinalem. statuerat namque ex propinquis suis neminem ad altiorem gradum prouehere; neque hunc praestanti alioqui virtute, probati'. moribus, ac doctrina praeditum a perfectioris vitae cursu ad aulicas, licet sacras, dignitates auocare. sed si1mmis viris id effla gitantibus, ac multa, quibus id e Christiana repub. esse videretur, obtendentibus , demum annuendum existimauit . eumq. in amplissimum collegium statis temporibus post sacros cineres rite cooptatum, galero, titu-loq. suo decorari, Alexandrinumq. nuncupari voluit. mox illum nego-lijs agendis sibi adiutorem adhibuit, ut ipsemet tamen intelligere, moderari q. vellet omnia, grauiora praesertim, ne per alios, deses quiescendo Pontificatum administraret. Sed qua in hunc,atque alios affines suos in B deratione se gesserit, loco suo plenius postea narrabimus. Ecclesiam vero suam Montifregalis integerrimo, ac doctissimo viro, Vincentio Laureo,

Calabro , qui deinde fuit Cardinalis, Episcopo ab se lecto, regendam

contulit.

Ecclesiasticam disciplinam, ac mo Sin Urbe restituit. Cap. X.

OM AN I vero Pontificis munus illud P IVS dicebat esse praecipuum, summa ope connici, ut in Urbe Roma, ex qua tamquam ex fonte uniuersum in Christianum orbem omnis religionis, omni'.

virtutis,ac sanctitatis cum documenta, tum exem

pla derivant, & diuinus cultus, & ecclesiastica di-iciplina, de urbanorum denique omnium mores, quoad eius fieri potest, integerrimi conseruentur. Itaque primo sui Pontificatus anno, ac deinceps,in eam potissimum curam incubuit, ut sacrosanctae religionis cultum, ubi lapsus esset, ad pristinum splendorem in Urbe reuocaret, atque omnium Ordinum & vitam, & mores ad verae pietatis rationem restitueret . Quod ut sedulo facileq. praestaretur, in primis eam ipse sibi,familiaribusq suis vivendi legem imposuit,quq in rebus Omnibus ad virtutis imitationem ceteros excitaret, & anteiret: vi quemadmodum Saluator noster ab suo, dc Apostolorum exemplo Ecclesiae consormationem est orsus; sic ipse a se primum, & ab aulicis suis Christianae rei ordinationem voluerit exordiri. Intelligebat enim, frigide admodum, ac fere nequicquam alios ad modestiam, ad liberalitatem, ad iullitiam, cetera'. virtutes per eum incitari, cuius aut vitam, aut domum vel ambitio, vel auaritia, vel iniustitia, vel alia eiusmodi vitia commacularent. Itaque primum omnium domesticos suos, ac familiares omnes ad se com

uocatos

46쪽

32 De vita, & rebus gestis

uocatos ad Omnem ambitionis vanitatem arrogantiam, inuidiam, intem. Aperantiam, auaritiam, discordias, atque alias id genus animorum pestes nocςntillimas, maxime vero otium, uti vitiorum omnium semite diligentissime cauendum,ac propulsandum, dc ad sanctitatem vitae, ad integritatem, S innocentiam, in primis vero ad pietatem in Deum, mutuamq. inter se charitatem perpetuo retinendam grauissime cohortatus,

quid a quoque praestandum esset, declarauit. Nolle se in aula sua quemquam tolerare, cuius de spectata virtus, Ac vita optime instatuta non suis, set. Quare se quisque ita componeret, ac compararet, ut in omnibus exemplo uilet Christianae modestiae, religionis, ac pietatis. Verum de his commodius, ac plenius, de ipsius domestica disciplina scribentes infra

commemorabimus. BAd uocari porro iussit Magistratus, & iudices omnes Vrbanos, adhibi, iis etiam Cardinalibus,qui aliquam publicae iurisdictionis, vel administi

tionis partem attingerent. quibus legem praescripsit, & rationem cognoscendi, & explicandi caustas; xt diuino instinctu illam liaberi orationem plerique testarentur. Cardinales adhortabatur, nullius caussam nisi illis verbis; quantum patitur iustitia, commendarent. considerarentq. secum diligenter, quibus, quantisq tempestatibus Christiana respublica concuteretur eo tempore. horrenda Illa esse flagella Dei, mortalium poccata vindicantis. dum viderent omnes Ecclesiam tum a grassantibus haereticis undique oppugnari, atque affligi; tum ab immanissimo, ac potentiis imo Turcarum tyranno grauissime diuexari. Tempus hoc minime neglisi Coportere. Cardinales in prunis decere, ut se ipsi, familiamq suam Οἰdinent, studioq. verae pietatis Deum offensum placent,atque uniuersis gentibus praeclara praebcant exempla virtutum. ipsis enim, dc Episcopis prae-M. o. i. ci e dixisse Curritu m: Vos estis lux mundi; de, vos estis sal terrae. I t que secum reputarent idem iidem, se tamquam clarillima mundi lumina, in siimmo Eccletiae vertice diuinitus constituta, tantum virtutis splendorem cunctis praeserre oportere, ut non minus vitae sanctitate, ceterisq. animi ornamentis, quam excelso dignitatis gradu uniuersis hominibus ad gloriam Dei praecellere viderentur . neque enim sacerdotes, de Cardinales vulgari quodam Christianorum officio, ac mediocri solum piae vitae cursu contentos csic debere; sed altiorem quamdam, sibiq propriam, atque' Dadeo necessariam virtutis rationem illis a Deo impositam elle : cum illorum vitam in edito loco positam esse diceret, in qua ceteris hominibus exemplum ad imitandum proponeretur. Quocirca dandam illis elle op

ram, ut non modo manum, linguam, mentem ab omni sceleris contagi

ne caltam de integram custodirent, sed vitam quisque suam , familiaeq. mores iis virtutibus instituerent, quarum laude ordo sacerdotalis, qui ad humani generis procurandam salutem diuinitus et hinstitutus, maxime' decoIatur, ac continetur. Itaque sanctarum legum, ecclesiasticarumq.

47쪽

sinctionum patronos, ae vindices sertissimos sese praestarent. fideles, sapientes, de integrus consiliarios, quod proprium illorum es Iet ossicium, Pontifici se ubique praeberent. nihil omyino vel ab se, vel ab alijs post

Iarent, quod cum ceteris sacris legibus,tum vero Tridentini Concilii decretis aduenaretur . nihil enim tale ab se umquam illos impetraturos. ω- terum se sere ad uniuessa eorum fana iuuanda consilia ubique paratissimum. Facturumq. ope diuina, ut & Christianae Reipublicae, & priuatis eorum etiam rationibus quanrum aequitas serret, perpetuo consuleretur. Tum ad iudices conuerses, eos admonuit, viduarum, pupillorum,ac pamperum in primis sitis in iudici js curam gererent. quod si quis extra iustitiae sermulam eis commendatus se isset, illum malam caussam habere existimarent. Itaque iustitiae rectum iter tenerent, cuius iactendi nemo ex Pontificia similia auctor eis, aut Gaser esset futurus . Mandauerat namque familiaribus sitis, ne in eas res, quae ad ius dicendum pertinent, ullo modo interponerent sese, aut iudicibus caussas commendarent. His igitur , atque alijs eiusmodi verbis omnes ad munus quemque suum recte praestandum adhortabatur. Ceterum probos, & integros iuris admintistros, quibus ad rempublicam capessendam non pecunia, sed virtus adbrum aperuisset, rebus gerendis, caussisq. expediendis praefici curauit. memor lententiae illius. Qui emit nempe iustitiae ministerium P necesse

est, ut vendat.

Subinde Patriarchales quinque Urbis Ecclesias inuisiit. nempe sancti C Ioannis Lateranensis, sancti Petri, sancti Pauli, sancti Laurenti j extra m ros,& ianctae Mariae Maioris; & ad earum singula collegia grauem aeque,

ac piam orationem habuit. Omne'. ad sui muneris fimctionem, & ad viatam suam, utpote ad quam populi mores seleant consermari, sanctius imstituendam, di ad diuinum cultum antea curatum negligentius, maiore midio retinendum vehementer est cohortatus. Ac propterea statim V statores delegit praestantes viros, qui sacras omnes Vrbis aedes obirent, simum cum potestate & aulicos, & sacratos homines quoslibet ad melim rem frugem corrigendi. In ijs fuere Nicolaus Ormanetus, Veronensis,&Αlissus Binarinus, Bononiensis, viri spectatae probitatis, & eruditionis, Christiana'. distiplinae Hidio flagrantissimi. qui in hoc rerum ordinan-D darum negotio egregiam illi operam nauauerunt. Inanium poreo de rum efigies ab ethnicis relictas, magnis'. sumptibus olim ornatus caussa in Vaticano, secriq. Palatij theatro collocatas, tamquam ijs locis prorsus indignas consestim alio iustat asportati,eas . populo Romano largitus est. edicens huiusmodi ornamenta Capitolio,vbi deinde posita sunt, indecora minus esse, quam Pontificio domicilio. Inter haec grauissunuin edictum de expellendis ab Vrbe,atque omni d tione Pontificia meretricibus euulgauit. Eo namque istarum re numerus, di petulantia iam excreuerat, ut egregias Vrbis domos , ac vias publicas, habitan-Disiti eo by Cooste

48쪽

De Vita, di rebus gestis

habitantes, piorum, dc praesertim exterorum grauiter offenderent oculos. At vero triumlitris Urbis Conseruatoribus huic legi acriter obsistentibus, idq. e Republica non esse maxime ob locandarum aedium detrimenta contendentibus, PIUS illico silentium impositat. scilicet Romani senatus ossicium esse, impudicarum muliercularum causam tueri; ob idq. Principis sui auribus obstreeere, ac pudicitiae leges tollendas curare. Ad haec indignatus adiecit: nisi illae Roma cederent, se una cum uniuersecuria ex Vrbe migraturum. Excessere tandem; illaeq. praesertim,quae praeceteris ostensioni incautis hominibus fore, diuinaeq. maiestatis inende

dae maiores occasiones praebiturae videbantur, nominatim sent relegatae. Nonnullas vero, ut peiora scelera vitarentur, remanere permisit. Quas in unum Vibis angulum reiectas, ac remoto, ignobili q. loco conclusiis esse coiistituit; ea lege, ne inde egrederentur. quae secus facerent, virgis caesae in exilium pellerentur. Illis vero duo, vel tria templa, quo ad rem diuinam, de sacras conciones conuenirent, designauit. Hae leges fuere statim salutares. nam ex ijs multae viris in matrimonium traditae: aliae vero complures studiose, ac diligenter condicionem exquirere, qua ex

illa turpitudine, & contumelia eriperent sese; laudabilemq. vitam, ac piam instituerent. Adiecit etiam vere PIUS pater, eleemosynam tam non defuturam, uti non desuit, praesertim ijs, quae propter paupertatem segniores ad pietatem fieri viderentur. Illua praeterea multas a nagitiosa illa vita deterruit; quod eas PIUS decreuisset sacra carituras sepultura, ac in sterquilinio sepultum iri, quae in ea vitae foeditate absque sacrament

rum communione e vivis excessissent.

Neque vero id remedij praetermittendum, quo plurima in hospiti js

publicis, & cauponis crimina resecabantur. Graviter enim, seuereq. interdixit, ne quis eorum; qui Romae degerent, conuiuandi, aut comp tandi gratia illa adiret loca; nec quisquam in ijs ludere permitteretur. Ac licet complura nummum aureorum millia vectigalis nomine ex vino catis narum aerario publico quotannis accederent, qua pecunia onera , ac sumptus Reipublicae sustentabantur; ad haec tamen detrimenta PIUS connivere maluit, quam ad tot sagitia, quae cum diuini honoris contum clia , & animarum, priuatarumq. domorum pernicie perpetrabantur. Hospitia igitur iam antiquo libera vectigali, de tamquam ipsa sibi reddita a peregrinis tantum frequentabantur, dc aduenarum, quorum caussa fuerat instituta, inseruiebant commoditati .pAd haec luxum vestrum, d conuiuiorum tota Ecclesiae ditione reprellit. Denique nihil erat, quod vel ad diuinum cultum, vel ad mores optime sermandos attineret, quod non summo studio ad situm pristinum, natiuumq. splendorem reuocare niteretur. neque hoc istum grauioribus, sed leuioribus etiam in rebus accuratissime procurauit.

His autem,atque alijs clusinodi quamplurimis,quae passim infra stri

bentura

49쪽

A bentur, institutis & exemplis effectum est, ut & Pontificis aula, S: Vrbs ipsa tota nouam quamdam, ac plane piam induisse faciem videretur. Nam vidisses interea ludos, commessationes, fibulas, ludicra certamina, ac ceteras scelerum occasioncs obsolescere. Diuina vero diligentius officia coli. frequentari conciones secras; visitari hospitales pauperum do. mos. Scrotinctam tum consessionem, tum communionem totaVrbe maiore frequentia celebrari. Vectigalia, ac portoria partim sublata, partim remissa; omnemq. eiectam esse in rebus lacris pecuniae condicionem. Nullum ferme potentiae, vel gratiae locum relictum. spectatae religioni, ac virtuti omnia tribui. Episcopatus, dignitates, Si secerdotia considerate,ac prudenter conserri. Ornari viris ecclesias, non hominibus, aut pe B sionibus onerari. Clericorum disti plinam tincte restitutam; sicrarum aedium administrationem ad probatum veterum morem pene perductam . purgatam Vrbem flaSitijs, sublatas calumnias. res ac rationes ini que contractas restindis nullam stenoris iniquam condicionem este per . millam. Non extrahi lites, sed maturo iudicio dirimi. nam ipse audire, cognostere, videre volebat omnia PIVS Ponti sex; & eorum, quibus ute batur actionum administris. relationem omnem repellebat,in qua vel mitinima nota subesset odij, amoris, cupiditatis. Quae quidem omnia eo faciliora cuique reddebantur,quo clariora praeceptis eius exempla praquc bant . Quales enim in Republica Principes sunt,tales & reliqui selent es, se ciues. eaq. Principum condicio est, ut quicquid faciant, praecipere C videantur. Quare cum recteticere Princeps ciues suos iaciendo doceat, ad Christianam Rempublicam bene ordinandam PIVS non tam imperio sibi opus esse putabat, quam exemplo.

Sacrpsanehim Tridentinum Concilium in

mores Curat induci.

Cap. XI.

C igitur, & id generis alia complura cum per terrarum Orbem euulgata eximio piorum gaudio praedicarentur, increbuerat sema, in eius Pontificatu imaginem quamdam heterum Ss. Pontificum elucescere. ac magna, piaq. laetitia perfusi principes viri per litteras inuicem gratulabantur, Vtrum que Dei in nos singulari beneficio iactum esse, ut sicri Tridentini Concilij praeseripto intelligerent homines, quales esse deberent Christianae religionis Antistites, & non multo post, eum, qui a Concilio requiritur, Pontificem Maximu haberent. enimuero prouidens animo PIVS, nisi eiusdem decreta Concilij, tot tantisq. & summorum

50쪽

3 6 De vita, & rebus gestis

Pontificum, de Principum, b Antistitum cum impensis i tum etiam labo- Αribus ad conuellendas haereses, corrupiciasq. tollendas diuinitus constituta, diligenter seruari curarentur, Omnia pellum , ac perditum ire, in illud incubuit accuratissime, ut ad uniuersa tam in Romana curia, quam in toto orbe Christiano restituenda, Concilium ipsum ubique gentium de evulgaretur, & in mores induceretur: exillimans hoc salutari remedio, hisce temporibus inpriinis accommodato, Ecclesitae Italum, tot deprauaris moribus collapsium, & erigi pie, S: restitui facile posse. Factus igituli plius Concilij, ut acerrimus vindex, ita propagator, ac propugnator egregius, primum Episcopos, Archiepiscopos, Patriarchas, ceterosq. p terea sacrati ordinis omnes, praesertim qui curam gererent animarum, ad suam quemque dioecesim, atque prouinciam administrandam iussit pro . Bficisci. Quod ut serio, citot praestaretur, in dies magis urgebat . illis mensem indixit, quo vel ad tuas ecclesias sese conferrent omnes, vel se ab .dicarent benefici js, quibus etiam priuatos esse voluit, qui edicto non paruissent. Ad omnes porro Christiani orbis Antistites Apostolicas litis ras dedit, pastoralis officij, ut vidimus, paternaeq. charitati, plenas, qui . bus eos ad ipsius Concilij decreta pie suscipienda, riteq. exequenda S ad

pascendos verbo Sc exemplo Chri iti greges summopere cohortabatur; atque ut nomina omnium, qui doctrina de virtute in cuiusq Epilcopi ditione praestarent, consciipta sigilloq munita ad se tranimitterent admonebat, praemia,facerdotia, aut alia publica munera cuique pro meritis delaturus. Inde multa ad uniuersam rem Christianam publicam sanctisti Omis legibus ordinandum varijs temporibus decreuit, atque constituit. Quae quidem hoc loco, non temporum, se a rerum quodam ordine v cumque seruato, ne ad eadem saepius recurrat oratio, fere omnia suna ma

tim reseremus.

Decreta de cultu diuino, & ccclesiastica disciplina

restituta. Cap. XII.

E M diuinam horis vespertinis, praesertim in P schatis, Natali'. Domini peruigiliis, vel noctu iacpraeter antiquam Ecclesiae consuetudinem facien- Ddi potestatem abrogauit. Graecis ne Latino, Latinis vero ne Graeco ritu sacra conficerent, interdixit . Missalem librum, Breuiarium , statas dc arbitrarias preces, ac Beatae Mariae Virginis officium ordinauit, atque restituit. hoc recitantibus Apostolicae indulgentiae prae-inio concesso. Sacrum Catechismum ad parochos, quo praecipua Catholicae doctrinae dogmata luculenter explicata continentur, per vii S Chri-itiana eloquentia, & eruditione insignes latine confici primum,& ubique.

SEARCH

MENU NAVIGATION