Angeli Spannocchii ... Liber singularis ad l. Gallus ff. de lib. & post

발행: 1587년

분량: 358페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

χρ statem Patris exierat. t Hςc vero Suitas, licet masculos & siminas contineret, ex virili sexu prognatos,& descendentes, tamen ad natos ex taminis non porrigebatur. ideo in siccessione intestati non Suorum illi, non Agnatorum, sed Cognatorum iure tantummodo censebantur, ut plene Iustinianus docet in praeallegato titulo de haereditatibus, quae ab intestato/es 3o runtur, & alibi ispius. t Verum enimuero Prudentes Antiqui cum viderent Suos ab intestato maximo cum fauore praeferri, ex verbis ipsis legis duodecim Tabularum. noluerunt eos ex testamento cotemni, & ideo caeperunt ita legem ipsam interpretati, ut etiam siquis intestatus essse nollet cogeretur Suos saltem filios non prae-31 terire, & t in hunc modum coangustare caeperunt per interpretationem, latissimam illam testandi licentiam, ut non obscure sentit Pomponius in l. Verbis legis, de Verb. sign.& nos infra declarabimus. Plane huius interpretationis ea mihi videtur fuisse ratio, quia in Legibus t S lonis svnde verba illa duodecim Tabularum desumpta fuerui uti qui hue legasit suae rei, ita Iuse lo) adijciebantur licc Verba nisi sillas habeat ;vt probe constat ex x i. lege Solonis, quae ait .

52쪽

Lib. Sint ad L. GAZ a '

Cui Doluerit quis bonasua dandi nisi filios babrat)3 3 ius ecto. Quasi t Solon ipse voluerit filios non prςteriri , cuius postea sententiam ad filias quoque produxit Demollenes, ut ostendit eo loco 3 Pratςius. t Adiectio tamen illa Solonis nisi flios habeah merito sulti Deceuiris omissa, quia illibatam maluerunt potestatem Patris in filios;& prorsiis inuiolatam testandi licentiam. Ex lege igitur duodecim Tabularum est habita ratio Suorum ab intestato tantummodo, no autem ex testamento, siquis enim testari voluisset potestatem fecerat, vel instituendi, vel exhqredandi, vel si maluisset) silentio prctereudi suos

heredes, siue tunc iura suorum habentes, siue 3 s mox habituros; t imo vero, & contra non natos eadem libertas concedebatur, Ut quemadmodum eos pro arbitrio poterat quis instituere, ita etiam omittere posset impune ; quamuis suorum numero nasci possent. neque unquam

legitur,quod ex duodecim Tabulis fuerit Postumorum Institutio, aut prohibita, aut necessaria. quod sane conueniens omnino fuit verbis eiusdem legis, quς voluerat, ceu legem seruari 3 6 debere testantium arbitria .it Sed & illa me coiectura ducit, ut credam eo tepore fuisse prorsus

53쪽

ssis incognitam singularem, arque praecipuam hanc Testametorum selemnitatem : quia si lex duodecim Tabularum illam induxisset, sine dubio necessarium fuisset seos omnes cuiuscunq, . Sexus & Gradus instituere vel ex li redare,cum ipsa lex, nullum discrime esse voluerit inter masculos, & flaminas, ut Iuttinianus refert in s. caeterum. Insiit. de legit. agnat. succest. 5 in l. ma37 ximum vitium. C. de liberis prςteritis. &t i men Caius in titulo de exhered. liberorum. iniuis Institutionibus in principio palam enun ciat, filiam fgminam praeteriri potuisse incolumi Testamento; licet masculus institui omnino debuerit, vel exhqredari. Sic enim ait. Is quislium in potestate babent curam agere debet , intestamen tu aciens,masculum filium,aut nominatim hae e tam instituat aut nι minatim exheredet. nam si iabus masculum, tu testamento praeterierit, non mal bit testamentum; si ero filiam praeterierit non rum

pit tessa metu ilia ρraetermissased inter Iratrespuos legitimo flante testamento uam sicut alij fratres consequitur portionem ;s ero testamento extranei haer des scripti fuerint , Iiante testamento, filia mediet rem haereditatis acquirit. Et V l p. etiam in Frag mentis titulo a r. f. ex suis.apertissime tradit,

quod

54쪽

Lib. Sing. ad L. Gad.

quod filius quidem neq; Haeres institutus, neq; no

minatim exhaeredatus, no patitur alere testamentu.

Reliqua ero perfnae liberorum, melursilia, nepos, neptis; sipraeteritaesint, alet resumentum. se criptis haeredibus adersunt; suis quidem haeredibus in

partem virilem: extraneis autem in partem dimi-38 diam ..Quod ipsum Ius t usq; ad sitam aetatem obtinuisse, idem Iustinianus palam fatetur in titulo de exhered. liberoru in principio. dum ait. Plon tamen tomnino riteat testimentu ussicit hae obseruatio, quamsilia exposivimus sed qui ilium in potestate habet, curare debet,au eum haeredem infii- auat, et exhaeredem nominat faciat, alioqui si eum silentio praeterierit,inutiliter restabitur, adeo quidem, i sim tuo patre filius mortuus sit, nemo haeres ex eo reflamento existere possit, quia silicet ab initio non constiterit testamentum. Sed non ita desiliabus, alijsper mirilem sexussistendentibus liberis triusq; sexus, Antiquitat uerat obseruarum: sed si non jus

ranscripti haeredes, seriptaeve, mel exhaeredati, eo haeredateue, reflametum quidem non infirmabatur irius tamen adcrescendi eis ad certam portionem praestabatur; sed nec nominatim eas personas exhaeredare parentibus necesse erat; sed licebat inter caeteros hoc facere . huius vero praeteritionis exeplum , potest

55쪽

desumi exl. 4. D. ubi pupillus educari debeat. Possumus ergo ex pr dictis hoc Pronunciatum efferre, quod tempore legis duodecim Tabularum, vel alio quolibet anteriori erat huius Tituli solenitas Ciuibus Romanis prorsus incogniata, quippe cum sola tunc sufficeret forma communis in te1iamento, nulla Suorum hqredum ratione habita,quamuis eorum Iura ab intestato pr*ipua essent. Et haec deprimo tempore Iuris Ciuilis dicta sufficiant. Secundum Vero tempus omnia Iura complectitur, quς usque ad Iustinianu obtinuerunt. Haec aute licet multa fuerint, & varietates magnas receperint prout necessitas, dc usus hominum exigebat; facile tamen ad duo potissimum genera videntur posse' restringi ; ut scilicet vel Ciuile fuerint Ius, vel Prettonum. Primum de Praetorio dicamus.

, , t Quod quidem a Magistratibus proficisceba

tur quotidie, & licet vim legis perpetuae non habuerit initio, successu tamen teporis etiam ante Iustinianum carpit pro lege seruari, quoniam videlicet sub D. Hadriano fuerat a Saluio Iulia 6 no compositum t Edictum Perpetuum,quo sut iri etiam Praetores uterentur; ut testatur Iusti,nianus in l. r. f. sed quia diuin*.C. de Vet. Iur.

56쪽

Lib. Sing. ad L. Ga

enu.& in l. pen. C.de cod. indeb. Et est illius Edicti frequentissima mentio in legibus nostris, ut in Proemio Digestorum. g. cuml hqc materia in l. a. D. de stat. homin. in l. fin. D. de Appel.

reci p. in l. s. D. de extraord. crimin. in l. cum ad eas.C. ad Veli. in l. a. C. senten. rescin. non posse. in l. interpolitas.C. de Transactin l. a. C. de cond.insert. in l. edita. C. de edendo. & albbi scpius. Quamuis autem maxime controuersium sit apud nostros, utrum Praetores vere potuerint Ius facere. ut per Scribentes in Rubrica.C. qui Admitt. & nouissime per Rainaldu Corsum lib. 3. Indagationum cap. qua de re nos multa diximus indicta Rubrica . C. qui Admitti, & iterum copiosius in nostro Thesauro Iuris ciuilis lib. I g. Praetorium. q. prima:tamen quantum ad hqreditates deferendas pertinet, dubitandum non est ex eo Iure nunquam haeredes existere potuisse,sed tantum bonorum posse 1 se res,quia i quos solus vocat Pr tor, ad hqreditatem, haeredes quidem ipso Iure non fiuntinam Praetor haeredem facere non po test, ut inquit Iustinianus in . f. quos autem Institui. debon. possi Quicquid tamen sit, de illo non ambigitur,quod in successionibus deferendis habiC ta

57쪽

ta est sprout &semper haberi solet) a Praetore ratio equitatis utilitatisq, publicae, per qua nona, nunquam icofirmatae fiunt leges scriptς, aliaq;

Iura Civilia. nonnunquam etiam adaucte, plerumq; itidem, quatenus oportuit emendatae',

ut nuncupatim ipse fatetur. Iustinianus in dicto Titulo de Bonorum possess. in principio, & ante illum dixerat Papinianus in l.Ius autem Civile supra de Iust.&Iure in haec verba. Ius praet rium est quod Praetores introduxerunt, adiuuandi, meis . 'lendi, et corrigendi furis Ciuilis gratia,propter itilitatem publicam. Porro autem sicut Testamentoru caussas iuuare Praeto res conati sunt

quandiu lex ipsa Ciuilis no repugnabat; vel supplere quatenus Lex tacuisset, vel etiam corrigere, quatenus aequitas debuisset silmmo Iuri praeferri t ita etiam omnibus ijsdem casibus patrocinati sunt, successionibus ab intestato, ut latius ex Tractatu multiplici bonorum pos sessionum elicere possumus, & dictum a me fuit in

Pr 'ludijs ad Rubricam C.qui Admit Hinc pot 11-I contigit, ut quidam haeredes scripti,vel ab

intestato vocati habuerint duplicatu succedendi remedium quidam Civiliter incogniti solius P. etoris beneficium meruerint; quidam deni, que

58쪽

que contra Legis praescripta nihilominus iuua ii sint, vel remedio Bonorum possessionis contra, aut secundum Tabulas, vel alijs certe oportunioribus, pro rerum, &causiarum varietate.

Nec quidquam facit, quod ait Vlpianus lib. 8

ad Edictum relatus in l. non est ambigedum in se. de bonorum possi bicunque lex Dei senati sconsertum, mel confiitutio capere hereditatem proh 44bet, oe bonorum possessio cessat: t quia ille locus, ut generalis est, ita ex sequentis legis exemplo declarari debet, ut de illis sentiat, qui omnino fiant incapaces ; quod nostri frequentius admittunt, vel sut ego quidem intelligo agitur ibi de legibus nouis, quibus Praetoris Edicta vetustiora non derogant. aut denique dicendum pretier' alios, quod loquitur de iure Civili certo, &quod scriptum ut, cui sine dubio plurimu sein Ier detulere Praetores; non autem de Iure Civii Media: Iuris Prudentiet, cui frequenter dero

gare consueuerunti, ut expresse constat ex s. cae

terum ibi donec Praetores paulatim asteritatem Iuris iuilis corrigentes oec. Instit. de legit. agnat. s.cessione. Qualecunq; tamen fuerit hoc Ius

Praetorium, non est, quod de illo hic dissera mus, quia nunquam per ipsum quis iubebatur C a insti

59쪽

instituere quemquam, vel exhaeredare praecisa quadam necesiitates s d tantu consueuere Praetores exhaeredatis, aut pretieritis auxilium polliceri, sit ex iuxta causi videretur. 8uo quidem auxilio testamentum valere no definit, sed contra Tabulas Bonorum possessio conceditur.Ac 1 proinde iure t hoc Praetoris inspecto, non fuit per ipsum, haec solemn itas introducta, nec fuit hic titulus noster eo Iure, Vllo Vnquam rempore necessarius, sed ad maiorem sui dicitur) cautelam, potuit olim, potest hodie, poterit etiam postea ad Ius Praetortu referri, si quis voluerit, quodcumquq Vitare periculum, scriptis Tabulis imminens. Quae fuerint aute personq, quq propter Ius Praetorium non debuerint prsteruri, aliis in locis videre licet, quia in praesentia de

Iuris tantum Civilis authoritate tractamus. Quapropter ut illuc reuertamur, unde digressi sumus, altera species Iuris post duodecim

Tab. dicitur Ius ciuile, prout a Prettorio seium 46 gitur, & t secundum hoc Ius mutata freque ' ter fuit causa Successionum, ramex testame . to, quam ab intestato, prout placuit Author,bus. Ecce enim ab intestato quidem mutati nem recepit, quatenus ex lege duodecim Tabu

60쪽

Lib. Sint ad L. GL 3

lam, post suos omnes vocabantur utriusqu; laxus Agnati: & tamen ciuili Iure postmodum factum est, Vt foeminae, quamuis Agnatet excluderentura successione, nisi Sorores essent , ut e presse notat Iustinianus. In th de legit. Agnat. . succes. 3. caeterum. his verbis. Caeterum inter masculos quidem agnationis iure haereditas, etiam si Iongistimogradusint , Iπὸ citroq; capitur. Euod adfec minas γero attinet, ita placebat ipse consanguis ratis iure tarum capiant haereditatem, si sorores sint uerius no capiant, Masculi autem ad earum haereditates, etiamsi longis o gradu sint admittantur. Haec Iustinianus. Ex testamento itidem videmus Successiones Iuris Ciuilis authoritate mutatas, quatenus,& ratione Persisnarum qu scriptae sint, & ratione Solemnitatum, scimus a lege duodecim Tabulatum sepe fuisse recessum , ut infra euidentius ostendam . Sed quoniam ex

hoc solo, quod dicimus Ius istud Civile post

duodecim Tab. extitisse& a Praetorio differre, non satis videmur illud explicasse, quantum adtinet ad Rubricam illam: ideo addimus, quod hoc ipsisna Ius Ciuile, varias habet partes & ex Varijs etiam aetatibus constat. t Quae sint patates eius satis docet Iustinianus. Inst. de Iur. nar

SEARCH

MENU NAVIGATION