Angeli Spannocchii ... Liber singularis ad l. Gallus ff. de lib. & post

발행: 1587년

분량: 358페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

ris tantum , quo maior pars eorum easuu prae

incognita; sed etiam respectu nostrς statis, quoniam pro maiori parte illi casus vel species continebuntur hic ex verbo liberis, non ex verbo postumis; ut per se cuique notum est. Accedit dc tertius error posita itidem eorum diuisione, α quasi specierum enumeratione ; quonia asseuerant secundam speciem sidest natorum post tellamentum) non esse propriam . cum tamen F paratillimum sit probare, t veram, & prostriani esse, sicut est prima. si quidem retenta veriori vocis expositione ostumus dicitur qui nunc natus non est, nascetur tamen postea, qualis erit non natus qui patre iam defuncto, vel adhuc vivente nascatur, dumodo pol testamentum, vel quemlibet actum cuius respectu po

stea natus asseritur. Praeterea tam &si admittatur solum illum esse Postumu, qui humato iam

patre nascitur: adhuc tamen natus post test

mentum dici proprie videbitur Postumus,quia 6 t tellamentum hoc non potuit existere, Vel valere nisi mortuo testatore ; iuxta illud Apostoli ad Haebreos di. vii tenamentum est, mors necesse est intercedat istularis . & ob id voluntas de qua in testamento dicitur recto postrema in l. pri ma

92쪽

Lib. Sing. ad L. Gast. θρ

α ma C. de sacros. Eccl. & alibi sepius. praesep s tim quoniam de morte cogitauit tellator, δορ. Credidit se mortuo nasciturum illum, qui dum, . ipse tellabatur, adhuc erat in utero. Sed & legi bus hoc probatur euidentissimis, 'quae dispositi tione de Postumis loquentem, reserunt ad na- tos post Milamentum, quamuis maxime odioi iam, ut est textus in l. 3. primo. infra titulo sius quenti, licet in cotrarium citetur, ut paulo polli dicemus. Itide est textus in eade l. 3.ex ijs. Vers.

, placet, & in 3.nominatim in i .pollumus in prini cipio.infri titulo sequenti: in L postumas in L comodissime, stipra titulo nostro, in l. siquis fiι liabus;&ini. si quis ita, in fine supra de Tellamudi , raria tutela, inl.ii ira facta, infra titulo primo in , l. prima & finali. C. de post. her. instit. probar, . expresse Caius libro Inititurionum in titulo dui exhaeredatione liberorum,dum altiPommorum, duo generasunt, quia postumi appellantur ', qui posi, patris mortem de uxore nati fuerint,inilli qui ρομι testimentumacium nascuntur: Accedat praeclarai a tortiliani Iurisconsulti authoritas, perquam; concluditur euidentissime dici postumu etiam, illum qui vivo parte nascitur post condirum tu flamentum, in l. si filiusfam. 3 3 .De mihi. test.

93쪽

mento: cuius quidem haec sunt verba formalia. Si filius fam. miles ecisset te mentum more militiae deinde post mortem patris, postumus ei noceretur, γng rumpitur eius testamentum; Paulo poli, si modo militaret adhuc eo tepore, quo noceretur i i postumus. s. bdit deinceps. siclisbus sem. milesseestset te; iam erum, deinde postea vivo eo, cν adhue auo quo uperstite noceretur eipo lumus, non rumpitur eius ti lamentum; mox etiam ait, ac ne auo quidem suo hunc nepotem postumum cum Uiuo stlio nasceretur suum saeredem protinus agnosci. paulo post. Sedo si vivo auo nasiatur postumus hic non rumpet continuo patris testamentum; si superuixerit ροβmortem aut , tuo adhuc patre rumpet. Idipsum videtur manifelle conuincere Vlp. in I postumus supra de inoffi . testamento, ubi postumus -- tri dicitur, quia post eius testam e tum nascitui,

non post mortem; cum extractus a Ventre vi

ventis non sit vere natus post mortem. idq; generaliter confirmari potest ex eo, quod testator considerat postumos respectu testamenti, p rius quam mortis=quamuis probe conliderari pollit, censeri postumus, si ad alium quemlibet actum referri contingat, propter Vocis deriuationem. ut sirpra diximus. Vnde videtur mi

94쪽

sai concludendum, quod licet septem, aut plurres species postumorum de quibus Doctores agunt, non sint vere species, sed potius varij casus, quibus testamentum periclitaretur;vere tamen Postumus dici debeat tam is, qui mortuo genitore nascitur, quam qui eo vivo post con ditum testamentum. Nec pugnantia sunt haec quod species illet non sint,& tamen sit vere uterque Postumus; quoniam dum ad hanc Rubri Cam referuntur ut species, erratur, ut supra dixi dum vero ambigitur, an sit vere Postumus,qui vivo patre nascitur,etratur etiam, quia non de buit hoc in dubium reuocari, na Postumi 1 ainpellatio relationem habet ad aliud, de nato postea, idest de nondum nato exaudiri debet. Sicq, tam hic, quam alibi una est Postumorum specie , uvii non natorium, qui tamen ex vani, casibus possunt nunc a I mortem, nunc ad re stamentum, nunc ad aliud quidpiam referri.Postremo videtur mihi ex eo etiam probari, quod natus post testamen tu adhuc vivo patre sit proprie postumus, quoniam video nepotes npatos ante testamentum extilio vivente. diei Dc. possumorum, non Postumos, per Caium mi.p Rumore loco. in rati tuto primo,& per Iusti'

95쪽

7a . Angeli Spannocchis.

nianum in .f.postumorum, Inst.de exharria. li-I oberorum . t Neq; obstaret ea, quibus Nostri adducuntur, ut credant natum patre Vivete non esse proprie Postumum s uno enim verbo tollutun,quippe qnia nulla est paternae mortis significatio in voce ipsa postumus, atq; ob id nullo pacto potest colligi proprietas rei ex illa dictione:

imo Vero quamuis concedatur inde ductu fuiLse Poctumi nomen, tamen natus post testamentum recte cotineretur; cum sit natus post mortem fecundum testatoris opinionem. Textus autem qui citatur ita praecipuus pro commu-ia i sententia in l. 3 .f. primo, infra titulo subsequenti, nihil plane urget. quod ut apertius intelligatur, eius verba proponamus in medium.dicit Vlpianus, Postumos aute dicimus eos durarat, qui post mortem parentis nascunturi, H m j,quipste metu actum in γita nascuntur ita demum per legem vel eam rumpere te tamentum prohibεntur, i i Dominatimsint exhaeredati. t Respondemus primo quod dictio illa duntaxat; unde comm nis error emanadabest a Florentinis Pandectis,& merito, quia credendum non est Vlpianum a Caio dissentire, qui expresse dicebat Postumorum duo esse genera, nempe natorum post mortem

96쪽

tem patris, & natorum post testamentum, vesupra deduximus. Secundo etia respondemus y quod illa t dictio duntaxat recipit declaratione ex versiculo statim sequenti, ut indicat illa verba, sed j qui post testamentum oeci neque id repugnat particule taxatiuae; quonia alias ea sudi pleri solet ex verbis, aut casibus statim sequentibus, ut est exemplum in l. si alienum. I. in e traneis, infra de haered. instituendis:& iterum ing. in extraneis, Inli de haered. quai. & dissere tia. quibus in locis tametsi requirat legislator veduob. tantum temporibus sit cum hqrede test menti factio; nempe quo fit tellamentur,& quo moritur tellator: tame statim addit tertiu quoq; tempus attendi debere. si quo aditur Egreditas;&jiccocludit exprςsse tria tempora inspicienda , quamuis initio duo tantum attendeda praedixerat. Unde infertur eundem textum retorquendo aeque proprie pollumum dici eum qui post resilametum,&eum qui post mortem patris nascatur. Accedat tertio quod ille te ius non urget, quia non respicit ullo modo vocis derivationem quam Nostri inde commini. scuntur; quamuis enim demus duntaxat illum dici Postumum, qui mortuo patre nascitur, no

97쪽

inde sequitur eum ita dici duntaxat, quia mortuo patre nascatur. Quarto & vltimo videtur mihi respondendum: retera etiam vulgata litera) quod ibi non est quaestio , quis dicatur Po mus simplicitet ; sed latum quis nam Postumus dicatur rumpere testimentum uti talis ε, &definitur proprie ac directe dici, illum ut Potiumum rupere, qui mortuo nastitur patre, cum tunc sit vere testamentum: tamen & is qui vuuo nasceretur post testamentum rumperet, ni si testator ipse mutaret illud, aut iterum tellan tolleret. recte igitur dicemus utrunq; Vere, ac proprie postumum esse;sed secundo casti minus proprie testamentum rumpi. Deniq; textus sequens in s. ex ijs. vers placetividetur eo tra comune urgere, du ait, Placesiue post mortem reflatoris nasiatur,siue inuo testatore, virum , rurium e superiur per inferius, inferius per post mum, quibus verbis constat paritimiter censori postumum etiam illum, qui patre vivo nasci tur. Neque magis confirmatur communis illa sententia , ex vulgata Postumi etymologia, quamuis illam admittamus pro Vera, quam veram non esse sit pra docuimus ir quia no licet abi, illa t derivatione sumere specierum proprieta

98쪽

Lib. Sint ad L. E.

tem , cum plerunque Vocis alicuius usias accipiatur hodie ad aliquid proprie signiicandum conrea primam ipsius vocis originem, vim nifeste constat ex derivatione Lugurij,Togaeaabernae; in l. Tugurij,& in .l. tabernς, de Verborum tigia. alijsq; multis locis, quae nos diligenter congessimus in l. prima, D. de acquin poss&in libro v. nostri Thesauri 3. Etymologia. q. l.& r. Poterit igitur proprie Postumus esse in legibus nostris, qui poth testamentum nascitur. Solet etiam confirmari illa communis opinio ex verbis Vlp. in l. nomen filiarum, D. de Uerborum significatione. dum ait. Nomen filiarum

CP in Postumam cadere quaesiιonis non ess,quamuis poctumae non cadere in eam, quae iam in resus hum

Hssit, certumsit . Sed neque hic locus probat. . t Quoniam ibi postumae nomen non couenitiJs,quq sunt in rerum natura, tunc cum de postuma fit dispositio, sed ijs tantum, quς no sunt natae. idque fatemur si quidem non nata tantum contineri debet, quae post eandem dispositionem nascatur, etiam teliatore vivente, ut licet colligere ex eodem Vlpiano ad Sabinum,int quid si nepotest ad finem, supra de teliamenta. tutela. ex l. qui filiabus .deleg. primo. ex l. f. de Operis

99쪽

ope is libertorum, & iterum l. s. de assignandis libertis. quae leges omnes ex libris Vlp. ad Sabinum desiimptae sunt. Ex eo igitur, quod postumus ille sit, qui non est in rerum natura, non potest, nec debet inferri, pollumum non esse,qui Viuo patre nascetur. Nouissime videba, , tur mihi quondam Vrgere t textus in s. cum autem,Inst. de tutelis.dum dicit. Cum autem in compluribus alijs causiis postumi pro iam natis habeatur, at in hae causea placuit non minus possumis, quam natis, toamonto tutores dari posse, si modo in ea causa Oh tsi tuis parentibus nocerentur,si haeredes, ου in potestate eorum ferent. Sic enim videtur ibi probari quod postumi manifestissime separatura natis. Attamen non solum facile reijcitur iste locus ex eo quod praedicta separatio verifi- Catur, atq; procedit tempore dispositionis: sed etiam acutissime in contrarium retorqueri potest, quia in fine dicit de ijsdem Postumis, & tamen supponit eos etiam viuis parentibus nasci. Α posse. t Sic itaque concludemus veram esse opinionenstan tra communei upd proprie pos stumus est dicedus etiam ille, qui nascitur post testamentum ipso testatore vivente. Post mus enim dicitur eo tempore quo non est na-

100쪽

Lib. Sing.4ML. Ge. tus, habita relatione ad aliquod factum, si post

, illud est nas iturus. Ex qua conclusione non solum conuincitur errasse Nostrates in septi-- membri illa diuisione Postumorum, quam si pra retulimus; sed etiam promptissimum est

aliam quoq; definire quaestionem, quς Scribentes multu exercet, & praecipue SoZZ. patruum

i in hac Rubrica. t quid si ilicet dicendum sit de

Statuto 'in quo fiat mentio Postumorum s sis quidem breuiter dicendum est considerandam .esse Statuti ipsius dispositionem, ad quam reseratur mentio Postumis secundum eam pQ petuo delini edum est,quod si reseratur ad mor- tem, is tantum continebitur qui post morte nascetur, si vero reseratur ad aliud, is cotinebitur, qui nascetur post illud: ut puta si dicat Statutu, quod ex patris delicto nequeat Postumis inco- modum adferri,continebuntur nomine Postumorum qui post delictum nascentur; quamuisViuo patre nascantur. Si vero statutu disponar, quod Postumi certum tutorem habeant, illi tantum continebuntur, qui mortuo patre nascen

tur; & sic iudicari poterit de quolibet Statuto lo . quente de Postumis. Et haec de prima diuisiones dicta sufficiant: t ex quibus demum eliciuntur

SEARCH

MENU NAVIGATION