장음표시 사용
31쪽
natura Armauit, ut maiores quoque nostri aquarum appellauerint venas. Sed quemadmodum in nobis non tantum sanguis est, sed multa genera humoris, alia necessarij,alia corrupti, ac paulo pinguioris, in capite cerebru, in ossibus medullae, musculi, saliuaq; & lacrymae, & quiddam additum articulis, per quod citius flectantur ex lubrico , sic in terra quoque sunt humoris genera complura, quaedam quae mature durentur, huic est omnis metallorum humus. In quibusdam locis terra humore liquescit sicut bitumen,&caetera huic similia. Ibidem miramur, quod accessionem fluminum maria non sentiant, aeque
mirandum est, quod detrimenta exeuntium terra non
sentiat, quid est, quod illam sic impleuit, ut praebere tantum ex recondito possit,ac subinde sic suppleat. Libro 6.
natura l. idem Seneca corpus nostrum,inquit, a sanguine irrigatur & spiritu, qui per sua itinera decurrit: habemus autem quaedam angustiora animae receptacula, per quae nihil amplius, quam ineant, quaedam patentiora, quibus colligitur,& unde diuiditur in partes. Sic totum terrarum omnium corpus & aquis, quae vicem sanguinis tenent, diventis, quos nihil aliud quis, quam animam, vocaverit, Pervium est. Haec duo alicubi concurrunt, alibi consistui. Sed quemadmodum in corpore nostro, dum bona Valetudo est, venarum quoque imperturbata mobilitas modum seruat, nisi aliquid aduersi est; micant crebrius S suspiria, atque anhelitus laborantis ac sessi signa sunt,ita te tarte quoq; dum illis positio naturalis est,& inconcuta manent, dum aliquid peccatur, tunc velut aegri corporis motus est spiritu illo, qui modestius perfluebat, icto vehementius, & quassante venas suas. Huius rei veritas, nempe quod aquae e terra enascentes a mari profluant, colligitur etiam ex Plin. lib. 3I. cap. q. ubi, nascuntur , in quit, fontes decisis plerumque sylvis, quos arborum alimenta consumebant, sicut in hemo obsidente Gallos
Cassandro,cum valli gratia sylvas cecidissent. Plerumque
32쪽
Mensa Romana . ι Jvero damnosi torrentes corriuantur detracta collibus sylua continere nimbos, ac digerere consueta ecoli, mouerique terram, callumque summae cutis solui aquarum interest. Prodit certh in Creta expugnato oppido,quod vocabatur Archadia, cessasse sontes omnes , qui in eo situ multi erant, rursusque condito post sex annos emersis Vt quaeque coepissent partes coli: sicuti etiam & idem Seneca reseri lib. allato 3. naturai. fuit aliquando, inquiens,
inops humus,sed cum Gallorum gens 1 Cassandro obsessa in illum se contulisset, &siluas scidisset, ingens aquarum
copia apparuit, quas videlicet in alimentum suum nemora ducebant. Et de Oceano mari loquens Plin. lib. Σ. c. 7. Et omnes caeteras fundens, recipiensque aquas. Terrae motus postremo causa sontium,& nouarum aquarum esse solet nonnunquam, ut refert Plin.lib. 3I. cap.4. dicto, necnon Theophrastus in automico monte, in quo post terrarum tremorem noua vis sontium emersit; & qua ratione λ nisi quoniam meatum praebet, viamque aperit aquis,quae a mare in viscera terrae transmittuntur. Neque
obstat, quod aqua maris sit salsa, aquae vero a terra fluentes sint dulces, propterea quod veluti docet Aristot. sect. 2 o. problem. 10. nec non etiam Alex. Aphrodiseus, in maris littore effossa terra, semper aqua dulcis inuenitur, ratio est , quoniam partes aquae tenuiores percolantur amari in terram, & si quam habent qualitatem salsam, vel amaram,amittunt, siue in partibus crassioribus relinquut. Vel ut scribit Seneca 3. dicto naturai. superius allato, & ex sententia aliorum, verberata aqua maris a partibus terrae amaritudinem ponit, & prauitatem saporis in tanta Solivarietate exuit, & in sinceram aquam transit. Neq; etiam obstat quod Seneca ibidem reserente nonnulli asserunt , nempe quod imbres in flumina conuertantur, quoniamin pluuiae non transeunt decem pedes infra,aquae vero e te xa surgentes inserius scaturire videntur, in quit Seneca .
Quare sentes e terra surgentes amari proficiscuntur, sicuti
33쪽
cuti etiam & flumina. Unde Plutarchus reserente eodem Seneca lib. q. naturai. Nilus flumen aliquando marinam aquam detulit: Nili siquidem aquarum augumentum, ut docet Seneca ibidem, haud in niuium re solutionem reserendum est,ut nonnulli afferunt, quoniam loca Nili calidissima sunt,neq; nivibus abundare videntur: Nec etiamin ethesias reserendum est, quae impediant aquarum cursum, aut ijsdem sint obuiam,veluti Thales afferebat, propterea quod Nilus augetur ante aduentum ethesiarum, &durat etiam post disce Tum earundem. Uerum,ut ait Diogenes , augetur Nilus, quoniam Aegyptus nimio calor tunc temporis arefactus trahit ad se humidum, trahit nimirum per viscera terrae ad Nilum flumen humiditatem ex alijs regionibus, quae humidae sunt, nempe mari, sicca etenim naturaliter ad se huin ida trahunt. Atq; ita sontes, flumina, omnesque aliae aquae e mari seruntur,veluti cum Ecclesiaste asserebatur. Uerum quomodo etiam aquae pluuiales h mari oriuntur, dicet aliquis, cum per aera ferantur,eodemque ex aere descendant ξ Responsum non dabo cum sententia communiori,sed etiam pluuias a mari originem ducere , dicam, ex eo quia eaedem aquae pluuiales a ventis ad aerea ferantur: nempe venti ali serunt serenitatem: alij pluuias, serenitatem ducunt venti terret, seu venti, qui per regiones terreas fluunt, nem pe frigidas& siccas, quales E. g. hic Romae sunt venti aquilonares. Venti autem ferentes aquas sunt illi, qui ex aquosis regio nibus fluunt , & maria pertranseunt, quemadmodum hic etiam Romae austri sunt. Nam ut doctissime ait Aulus Gellius lib. noctium atticarum cap. 3 o. eius rei causa esse coniectatur,quod ventia Septentrionibus ex altiore coeli parte in mare incidentes, deorsum in aquarum profunda quasi praecipites deseruntur, undasq; faciunt non prorsus impulsas,sed vi intus com m otas, quae tantisper erutae volvuntur, dum illius infusi desuper spiritus vis manet. Austri vero ad Meridianum orbis circulum, & ad parte
34쪽
Mens Romantis. ε axis infimam deprem, inseriores & humiles per supremi aequoris euntes protrudunt magis fluctus, quam eruunt s& idcirco non desuper laeta, sed proepulsae in aduersunt, aquae etiam desistente flatu retinent aliquantisper de pristino pulsu impetum . Austri, inquam,venti appellati ideo
undas eleuant, quoniam ad nos repentes per Visiceram a. ris transeunt, a quibus deinde euadentes, atq; vi fluentes, ascendentesque ad aerea etiam aquas secum ferunt,aquas autem quodammodo contritas, verberatas, nec non'eti hab ijsdem austris attenuatas in aerea vero dictae aquae postea delatae congregantur, atque nubes fiunt, quae dein do paulatim dissolutae nec non in inferiora clastillantes, pluvie lunt, siue appellantur. Et quod hac ratione aquae aereae, siue pluuiae fiant, relictis pro nunc omnibus alijs rationibus, colligitur praecipu8 ex eo, quia pluuiae nunquam accedunt,nisi & venti australes praecedant, siue praecurransivi experientia manifestissime patet,oculis quandoquidem ipsis id conspicitur. Quare venti australes serunt aquas aereas, nec non pluuias mouent, non autem 1 Sole in superiora trahuntur vapores , ut communis est opinio qui deinde in media aeris regione congelati evadunt nubes, quae postea colliquatae in pluuias conuertuntur: hae quidem purae imaginationes sunt, propterea quod in processa multarum pluuiarum, sicuti in hoc anno accidit I 6 6. in quo pluuiae per tres menses circiter continuarunt, in
hoc, inquam, processu assiduorum imbrium id amemari non potest, &praesertim tempore hyemis, in quo Sol adtrahendum vapores minus sussciens est. Sed quid opus est alijs ad id probandum Θ ut paulo ante asserebatur, si
pluuiae a Sole attrahente, nec non colli quante vapores generarentur , nulla esset necessitas praecurrentium ventorum, aut saltem quolibet vento spirante fieri possent,& nihilominus, ut luce clarius apparet, hic Romae praecurrunt semper venti australes, antequam nubes generentur, & pluuiae fiant. Si autem aliquis obiter quaerat, C cur
35쪽
maris non ad superiora eleuent, aquas ad aerea non serat,& pluuias nec etiam generent Θ His omnibus satisfacit breuiter idem Aulus Gellius, ut audivistis, nempe quia,
inquit, venti boreales, siue aquilonares etiam appellati proficiscuntur ex terra, quae mari altior est, unde mare insuperiori parte percutiunt, aquae in serius quodammodo comprimuntur, sicq, mare totum in his nostris regionibus placidum essicitur, undae non eleuantur, neque pluuiae fiunt ; licet aliter agant in contrarijs regionibus,dum aquilonares ijdem venti e mari exeunt, sicuti e contra etiam agunt venti australes, cum repta terra iterum in mare se pro ij clut in regione contraria ad quam ferutur. Et h aec de generationea quarum in praesenti satis stini.
Vtrum aquae potus sit vino salubrior.
E aqua simpliciter loquendo solet etiam quaeri, an vino salubrior sit, & breuiter assirmative respondendum esse dicerem: nempe quia, ut docet Festus Pompeius , Aqua idest a qua iuvamur dicitur , atque Pin daruso de I. Olim p. in principio, aqua omnium rerum optima est. Uitruvius lib. 8. cap. 4. Nulla, ait, ex omnibus rebus tantas habere videtur ad usum rerum necessitates, quam aqua. Ex Luciano in Macrobi js, aquae potio reddit homines vitae Ionge uos, atq; non sellim corpori, verum etiam& animo prodest; nam aquae potoribus tum visus, tum omnis sensus acutior est, Marsilio Cagnato teste Doctore meo praestantissimo lib. I. de sanit. tuenda. cap. 29. Vnde Plutarch us in Cicerone afferebat, eius orationes aquae potum referre. Et Dio. lib 6. hist. refert, obiectum sui Dse a Quinto Fusio pro Marco Antonio in Senatum dicente, quod aquam biberet, ut sermones posset contra Patri-
36쪽
Mensa Romana . Istios Romanos elucubrare. Pictor ille, qui Iasilum depin. xit Pilocles, ta aqua usus fuit in potu, donec, & quousqopus persecit, veluti historiae narrant. Sed omissis animi bonis, quae ex aqua proficiscuntur, quantum ad corporis nutritionem, de qua nobis praecipue sermo est in praesenti: Aqua magis facit ad concoctionem alime utoru, quam vinum , nam concoctio ex Aristoti in metheoris. species est elixationis i elixatio autem fit 1 calore humido, noria sicco quemadmodum vini est ; Unde Hippocrates: aqua VoraX,inquit, voraces sunt,qui aquam potant,& abstem ij
dicuntur, quoniam aqua melius concoquuntur alimen ta, quam vino,ut experientia patet etiam, propterea quod si vino concoquatur caro exempli gratia, induratur, de tostio fit aqua vero non induratur, atque ea , quae aquae incocta sunt, melius concoquuntur, nec non etiam digeruntur. Quare aquae potus simpliciter loquendo salubrior est potu vini
De quis ut bona sunt, vel malae.
P Raeterea sciscitandum est,quaenam sit melior, quaeq:
inutilis&deterior ; nam ali; aliam commendarunt. Hippoc. lib. de Ure,aquis,& locis. Quisquis sanus est, inquit, ac valet, is nullum discrimen faciat,sed semper eam, quae pr sens est bibat, quicumque vero morbi gratia eam, quae commodissima est,bibere volet, is si ita fecerit, maxime sanitatem assequi poterit, iuxta illa etiam , quae Celsus docet tib . I. cap. I. Sanus homo, qui bene se habet, di suae spontis est, nullis se legibus subm ttere i lebet, nullumque cibi genus fugere, quo populus utatur. Verum de aqua nunc particulariter loquendo, sanus homo eam aquam potare debet, que commodissima est, docet Hippocrates, supponendo tamen ipsius probitatem, atque ad nutrien-
37쪽
ao Mensa Romana . dum bonitatem non autem generice quamcumquePaquam, siue bonam, siue malam, S inquinatam ego dicerem : .propterea quod ut doces Seneca 6. natural quae in abdito latent aquae, ut quas nunquam V sus eXerceat, nunquam aura liberior verberet, hae, inquam, graui caligine , sempiternaque tectae, nihil nisi periiserum in λ;& corporibus nostris contrarium habent et Unde elapsis annis, nempe de anno I 6 o 9. Tirecth memini incunt
primum Alumni Seminarij Romani accessisient ludi puncausa ad Thermas Antonianas, ubi adsitat quidam pii tet, aderantque aquae, quae antiquo tempore inseruiebant pro balneis, &alijs usibus; hae, inquam , aquae uuaquam, seu. multis abhinc annis non agitatae, sed semper in abdi- tD permanentes , atqueim motae, epotae deinde, adeo ob. fuerunt, adeoque inquinarunt corpora, sic valetudines dictorum iuuenum , ut sere cuncti infirmi evaserint, &nonnullorum quoque cum interitu. Vnde Ovidius concinens:
Et viti- .c aptans, ni moneantur aquae.
Hippoc. etiam libue ore,aquis, di locis, ex niue 3r glacie
sentes aquae omnes malae, inquit , cui etiam aquae cunctae medicatae,cum hae durae,aestuosaeque sitnt, nec non dis ficulter mingant uni di ad aqui egestionem contrariae: atq; Auic. Omnes aquae minerales, ait, urinae dissicultatem et ficiunt. Unde miratus silm,non nullos medicos, qui pro potu consueto aquam nucerianam propinant, propterea
quod si perpendatur in ordine ad nutritionem, haec sim plex esse debet, ii ulliusque odoris, atque saporis e Xpers
veluti Gal. docet 6.epid .co m. q. conte X. IO. Σ. de alim. facult. cap. 2. I. de sanit.tuen. Salibi, quae quidem conditiones in aqua nuceriana haud reperiuntur, cum minera.
lis sit, nec non terrae samiae, terrae lemniae, aut boli armeniae, seu quidpiam terreni genus elambat, sicuti Andreas Baccius docet lib. 6. de Thermis cap. Is . Quare nec etiam aqua Nuceriana ut alimentu potanda est, verum t tu ii modo
38쪽
modo ut medicamentum propinari potest, sicuti de alijs
aquis mineralibus fieri solet. . 'milest Aquarum, quae potantur,quinque genera sunt,Laurentius Ioubertus ait in suis paradoxis, pluuialis nempe, sontana, fluviatilis, puteana, & stagnans ; postrema omnibus mala censetur, aliae utiles esse possunt, si bonitatis suae notas expleant. Paulus Aegineta glacialis inquit, nivalisque
aquae omnium vitiosissimae sunt, propterea quod aquaru congelatione omnes tenuissimae partes exprimuntur. Hippoc. lib. de aere, aquis,& locis, nivalem aquam adhuc peiorem glaciali censet, ut quae strangurias, renates dolores inserat , causam inuenit Aristot. quam Gellius resert, e X eo quia magis concreta est, & partes tenuiores magis evaporarunt. Ni ualis aqua, as erit Gellius, frugibus sane,& arboribus Ocunda est, sed hominibus potu nimio insalubrisi, rabemque, &morbos sensim, atque in diem longam visceribus inseminat.1 De aquis vitiossis audiamus etiam & Galenum loquentem lib. I. de sanit. tuen. Pueris sicut etiam & alijs crederem ) cauendae sunt aquae ex stagnis quae hauriuntur,&que turbidae, & quae male olentes, & quae salsae, deniq; in quibus qualitas aliqua gustu deprehenditur, quando quae optima est, ea penitus non gustui modo, verum etiam olfactui omnis qualitatis expers videbitur, eadem quoque tum potui iucunda erit, tum plane pura: quod si praeterea praecordia transit celeriter, nihil est quod magis idoneam requiras, quando si qua pura limpidaque est,nec potu insuauis, nihilo secius tamen circa praecordia haeret, haec Vitio non caret, atque abstinendum ab ea censeo. Ibi dem : Aqua, cuius sons e petra scaturiens contra Septentriones fluit, solemque auersum habet, hanc qgre coctum iri, tardique transitus esse putandum est, eadem nimirum calefiet, trigefietque tarde, atque aquae turbidae maximὰ etiam cauendet sunt. Plin. libro 3I .ca a 3 oStagnantes aq iue, S pigrae, ait, merito damnantur, utiliores cinae Pro
39쪽
fluunt, cursu enim, percursuque ipso extenuantur, atque
Pluuialis, inquam , aqua dicebatur, fontana, fluviatilis, puteana, stagnans. Primum locum Cornelius Celsus lib. 2. cap. II. tribuit pluuiali his verbis alloquens ; Aqua leuissima pluuialis est, deinde sontana,tum ex flumine,tumeri puteo, post haec ex niue & glacie, grauior his ex lacu, grauissima ex palude. Pluuialis ergo aqua primum locum
bonitatis tenet; unde Averro es traiae a. parte I. Cantic.
Pluuialis, ait, aqua optima est, ac sontanis , fluuialibusque excelsior longe : optima est,inquam, aqua pluuialis,atque alias omnes bonitate superat, propterea quod leuissim est, veluti tradiderunt Rufus Ephesius S eius auctoritate
Aetius Tetrab. I. ser. 3. cap. I 6 s. Paulus Aegineta, Uriba, .sius, Celsus, Columella, & ante hos omnes Hippoc. ad finem lib. de cap. vulneribus, nec non lib. de aere, aquis, Niocis. Homerus laudat etiam aquam leuem 2. Iliad. in Catalogo Ducum. Quare clun aqua pluuialis sit omnium ' leuissima, erit etiam omnium optima concludendum est.
Verum enim vero dicet aliquis, unde colligitur, quod aqua pluuia sit omnium leuissima λ Primum respondetur, id colligi, & haberi ex eo , quia super aerea lata est alat quam ad nos in haec inseriora descendat. Secundo, quia ex Hipp. s. aptior. s6. Aqua, quae cito calefit, & cito refrigeratur , leuissima est, sicuti aqua pluuialis, veluti etianυGal. docet lib. de phtisana cap. I.&lib. I. simpl. cap. II. atque idem Paulus confirmauit lib. 3. cap. 3. Sed utrum leuitas aquae alijs modis probari possit ξ Hippoc. lib.de aere aquis,&locis ait: Aquae gustu & pondere differunt; at Plin. lib. 3. cap.3. Quidam, inquit, statera uidicant de salubritate aquae,frustrante tamen diligentia cum perrarumst, ut aliqua aqua leuior sit altera. Nonnulli tamen id asesequi posse asseuerarunt ex alijs indicijs, nempe quia legumina, olera ,& huiusmodi alia celerius coquuntur. in optimis aquis, tardissime vero in malis,docet Gal. 6.epid.
40쪽
Mensa Romana . 2 3com. q. tex. IO. Sed de hac re quidquid sit, redeuntes ad aquam pluviam, utrum haec salubrissem per sit, nec ne ξHuic interrogationi respondet Hippocr. 6. epid. sect. 4.tex. ὲ9. his verbis: Aquarum arte non praeparatarum , quae quidem ab aethere excreta hora anni, vel cum tonitruo , tempestiua; procellosa vero mala. Et lib. de aer ,
aquis, & locis : Aqua, inquit idem Hipp quae testate media pluit,neque a locis, per quae fluit, inquinatur, omnium ten uissima est,teuissima, splendidissima, & per consequens
etiam o ptima, concludendum est. Verum aduersus hanc conclusionem sic insurget sortasse aliquis. Aqua pluuialis facile putrescit ex Plin. lib. 3I. cap. 3 . A qua pluuialis adstringit ex Gal. 7. Catatopos .cap. 2. nec non Cornel. Celso lib. a.& Plin. lib. 3. cap.3. desiderat in aquis cisternarum motum , & miratur, quod bonae habeantur, cum stagnantes aquae sint malae. Ergo aqua pluuialis, veluti concludebatur,nequaquam bona est. Respondetur breuiter. Et circa primum Paul. Aegineta lib. I .cap. o. Nemo,inquit, citius putrescibilem aquam deterrimam esse,iudicet, cum alterationis, mutationisque
procliuitas virtuti magis,quam vitio adscribeda sit; Nam, inquit Hippoc. quae cito calefit, & cito refrigeratur aqua
leusima est. Secundo argumento respondet Auic. lib. 3.sen I 6. traist. I. cap. 4. Pluuialis, inquiens,aqua ea propter
videtur adstringere, quod mox distribuatur, & celerrim Ead vias urinae penetret. Postremo Ioubertus in paradoxis ad Plinii rationem; Quanquam, inquit, in cisternis aqua pluuialis retenta non moueatur, tamen optima est, cum in aere valde rarefacta, & commota sit prius.
Sed dicet aliquis iterum ex Plinio ibidem: Si aqua pluuialis leuissima est , ex eo quia potuit esse in aere, siue supra aerem ; ergo glacies & nix,quae constant imbribus, in aquam solutae praeferri debent ipsi aquae pluuiali. Huic etiam argumento Paulus respondet, glacialis, inquiens, nivalisq; Omnium vitiosissima habetur,cum aquarum