Mensa Romana siue Vrbana victus ratio. Ioan. Manelphi Eretani Sabini, ... Ad ... Innocentium 10. pont. opt. max

발행: 1650년

분량: 277페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

34 Mense Romam .

tamen magnus, cum paruam aquae molem ei impartiri Ii ceret: eiusdem namque pars aquae deducta est etiam ad coquinam , Abacum ,& Apothecam, seu Oenopolium Summi Pontificis , Coquinas Cardinalium; Coquinas, &Abacum Hospitij, aliorumque Primatum : quae omnes officinae sontibus carebant, cum tamen ijs valde egerent. Hanc aquam Romani omnes,& praesertim Suburbiorum incolae, eius bonitatem experti plurimi faciunt: unde ad sontem in praedicto atrio excitatum assidua turba concurrit , ut aquam in horijs domum serat. Praeterea eodem in atrio duae sunt cisternae, quae quotannis aqua Tyberis replebantur, non sine maximo sumptu: sed nunc replentur quidem, sed supradiisti fontis aqua nullisq; impensis,& feliciore successit. Praeterquam quod sumptus etiam illi adeo ingentes euitantur, quibus Aquatorum ministeria sustinere opus erat: qui etiam Aquatores dum aquas ad easdem ossicinas iumentis convehebant, assidua damnum toti Palatio in serri necesse erat. Compertum etiam est, hanc aquam illam esse, quam olim B. Damasus h sua scaturi in ead salutare baptismatis lauacrum deduxit, ut ipsemet Beatus assirmat in instascriptis suis carmi. nibus, quae in marmorea tabula incidi iussit.

Cingebant latices montem, teneroque meatu

Corpora multorum, cineres, atque ossa rigabant Non tulit hoc Damastis,communi lege sepultos , HII requiem trises stertim persoluere poenas i. ι Promnies aggressus magnum superare laboremi O Aggeris immensi deiecit culmina montis ra' Intim ollicite scrutatus viscera Ierra

Siccauit totum quidquid madefecerat humor Inuenit fontem,praebet qui dona fatalis. Haec curauit Mentirius Levita i delis. Hanc autem tabulam Paulus V. in specus Vaticanos transtulit, sequente adiecta inscriptione: .

52쪽

Carmima S.. Damasci PP. I. ante annos MCCL. ob exsiccatam ab se humiditatem in vetere liuia ' ius Basilicae pauimento multorum in Christo quiescentium memorias labefactantem edita suoque iussu hoc marmore incisa, ad venerandae antiquitatis monumentum pie seruatum ex

Templi eiusdem ruinis hic reponi mandauit. Anno M. DC. VII.

Meminit horum sontium in atrio T Petri, praeter at os S. Paulinus epist 3 r. ad Alithium Episcopum, & Prudentius in Peristephano de passione Petri & Pauli, carminubus, quae hic apponuntur; ex quorum secundo, & tertio

apparet, aquam eorundem sontium fuisse eius montis na. tiuam, non aliunde aduectam.

i Dextra Petriam regio tectis tenet aureis receptum Canens oliva, O mrmurans fluenta: . i. h

. Namque stipercilio saxi liquor ortus excisauit Fontem perennem Chrismatis feracem Nune pretiosa ruit per murmura lubricas: clivum, --Donec virenti suctuet eoumbo In terior muti pars eΠ, ubi labibus Ionoris Stagnum nivali et oluitur profundo Oc. Quare cum in Vaticano monte alia aqua maharenon

conspiciatur ; huiusque aquae statebraeo in loco sit, qui 1 B. Damaso describitur , iure merito conij cere licet, hane esse aquam B. Damasi. ponderans D. N. Innocentius X. imperauit, ut in inscriptione praedicto publico sonti apposita cunctis pateneret di aquae 'rigo, & antiquitas , necnon etiam eamst D. Damasio primum fuisse inuentam , & in Vaticanudelatam. Dicta autem inscriptio haec est. EZAquam

53쪽

3 6 Mense Romana . Aquam Vaticani collis incerto olim a capit

deerrantem,a B.Damaso inuenta scaturigine ad lauacrum nouae generationis in fontem corriuatam, rursus amissam, INNOCENTIUS X. PONT. M A X. Conquisitam, repertamq; ac mire probatam, sonti recens extructo restituit, ut in urbe aquis peregrinis assiuente, AEdes Vaticanς suam hanc haberent gemina salubritate gratius hauriendam. Aia. Do m. M. DC. XXXXIX. Pontific. sui V.

In antica etiam parte aluei , qui supradicti sontis cadentem aquam excipit, marmor quoddam alabandicum collocari iussit, eminentibus asperum sculpturis,quae Beatum Damasum repraesentant, praedictam scatebram reperientem, & Liberium Episcopum unda ab eodem Dama4so in lustralem sontem corriuata baptiZantem eos, qui Christianum diem auspicari cupiebant. Atq; ex his collige Lector Pontificis celsitudine animi, humanitatem insignem,liberalitate,charitatem. Sed minima sqnt haec, quae in Innocentio demiramur. Maiora &meliora gessit.Cum Romae olim Rotae Auditor esset,summae semper fuit aestimationis & authoritatis: seque be tissimum putabat, qui Pamphilium haberet suffragatorem. Nuntij munus, quod tum apud Neapolitanos, tum apud Hispanos obivit, clarissimum fuisse virum luculenter ostendit. Ipsam et Hispania, Gallia, & uniuersae terrarum nationes eius praeconia depraedicant. In Purpuratoru Patrum relatus numerum, nemini unquam secundus fuit. Deniq; ad Pontificatus fastigium euectus nihil non insigne agit, egitque. Inter caetera clariora, famem depulit, bella profligauit. Quare faxit Deus, ut hic Summus Pontifex publico omnium bono quam diutissimἡ vivat.

54쪽

Mensa Romana

De Vino in communi. Cap . XII.

Post aquam vinum sese offert, de quo primum exispendendum est, an ipsum potare debeamus nec ne Atque prima fronte videtur, quod non , siquidem vini

potus ex Plinio non est naturalis, eiusdemque usum primum docuere Athenienses, sicuti Iustinus refert lib. 2. Deinde vinum non adiuuat concoctionem, quin imo eidem nocet, ut ex Aristotele colligitur 4. Metheor. Concoctio enim alimenti est species elixationis; elixatio autem fit 1 calore humido, quo quidem calore non pollet vinum , cum calidum &siccum sit, ideoque omnia illa , quae vino concoquuntur, sicciora, atq; duriora evadunt, ct per consequens ad nutritionem minus apta. Quar vinum nequaquam potandum est; praesertim vero si in ordine ad animum, seu animi operationes etiam perpendatur. Androcides enim vir sapientia clarus,ut refert Plin. lib. I in cap. s. scripsti ad Alex. Magnum, intemperantiam cius cohibens, vinum potaturus rex memento te bibere sanguinem terrae: sicuti enim venenu est homini cicuta, ita etiam & vinum. Uinum, inquit etiam Gai .lib. I. de san. tuen. praecipites facit homines ad iram, Itque libidinem,& partem animi rationalem hebetem turbidamq; reddit. Vnde referentibus Valerio Mast. lib. 2. cap. I. Dio. lib.2. Plin. lib. I 4.cap. I 3. Gell. lib. Io. cap. 23.&alijs, vini usus

olim Romanis iaminis ignotus fuit, ne scilicet in aliquod dedecus prolaberentur, quia proximus a Libero patre intemperantiae gradus ad inconcessam Venerem esse con sueuit , imo nec seruis, nec etiam liberis 1 pubertatis tempore ad annum 3 s. ut Plinius etiam reseri lib. I 4. cap. I 3. Plato in Timaeo, Aristot. 8. de hist. animal. 16. nec nonia etiam Athenaeus lib. Io. Dipnos. Egnatius Metellus, inquit idem Val. Max. lib. b. cap. 3. Uxorem quod vinum

55쪽

ss asen a Romanatis. bibisset, suste percussam interemit, idque factum non accusatore tantum, sed etiam reprehensore caruit, v n

quoq; existimante,optimo illam exemplo violatae sobrietatis poenas pependisse, & sane quaecumque Demina vini usum immoderate appetit,omnibus & virtutibus ianuam laudit, & delictis aperit. Non solum vero pueris, & De minis interdicendum est vinum , inquit Aristoteles, Di

ne referente, verum etiam S liberis. Et quoniam, loqui- Iur Arist. l: b. I. Oeconomiae, vini potus etiam liberos ad insolentiam impellit, propterea parum vel nihil eisdem tradendum est. Plato lib. 2. de Legibus doctus ex Carthaginensium legibus vetuit, milites dum in castris essent, vinum bibere. Quodidem & Niger Pescennius in expeditione militum agebat: propterea quod, ut refert Valeri MaX. lib.9. cap. i. Annibal Poenus superatus fuit a Romanis, quoniam abundanti vino se dederat. In veteri lego dist. 3 3. Decretum fuit diuinum relatum ministris templi, ac Sacerdotibus, ut vino abstinerent, ac siceram bibe.rent, ne scilicet inebriati grauarentur, seu in libidine traherentur, iuxta edictum Sapientis: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Et Salomon lib. Prouerb. cap. 3I. Noli regibus dare vinum, ne sorte bibant, & obliviscantur iudiciorum, ita etiam Plato edocebat lib. de Legibus. Virgilius reserente haccio, lib . 3. de natura vinorum in fine sic concinit:. Nec Veneris, nec tu υini tapiaris amore, Uno namque modo vina, Venusiue nocent.

l. Vt Venus en eruat vires, e ct copia inni, Et tentat gressus, debilitatque pedes.

Multos caecus amor cogit secreta fateri, Arcanum demens detegit ebrietas.

Vnde Dione reserente, Adrianus Imperator vinum non potabat. Iberi & si vino ditissimi sint, aquam potant, non vinum, ut refert Athenaeus ex Filarco lib. 2. Dipnos.Apud Locrenenses Zeleuci lege capitale fuit vinum potaro.

56쪽

Mensis Romana . 3 9 Mahometiani ritu Saracenorum , qui ante Mahometti

quoque tempora aquam bibebant, vinum non potant.

I idemque Saraceni cum olim in bello quodam reportansent victoriam, erubescite, in victos proclamabant, quod

vos vincentes aquam, non vinum bibunt. In lib. 2. Com. . Caesaris legitur,Germanos non potasse vinum nec ullum exhibebant aditum mercatoribus vinum serentibus, aut

aliqua alia similia ad luxuriam pertinentia, quod his rebus elanguesceret animus , ipsiusque remitti virtutem existi. mantes. Delicta fateri quod faciat, seu aliquod abscondi.

tum propalari, vino tormentum maius non reperitur, ut

prouerbio sertur, atque Virgilius superius concinit, in- diesque experitur. Audiamus quod Ual. Max. refert lib. s. cap. I. Licet non ex toto ad rem faciat ; olim Pyrrhus Epirotarum ReX audierat,quosdam Tarentum in conuiuio nonnulla abscondita retulisse, atque parum honora, tum de se sermonem habuisse, accersitosque, qui inter.

fuerant, percunctabatur, an ea, quae ad aures eius peruenerant, dixissent: tum ex his unus, nisi, inquit, vinum a

nobis defecisset, ista, quae tibi relata sunt, prae ijs, quae loquuturi eramus, lusus&iocus fuissent. Tam urbana crapulae excusario, atque simplex veritatis concessio, iram regis con uertit in risum. Ex altera vero parte contrarium asserendum esse videtur; ut enim docet Plato in Cratylo vinum 2- graece dicitur ab adiumento S utilitate: unde Homerus Tiraquello reserente, postea autem, inquit, & ipse adiument unia consequeris, si vinum potaueris. Atque Plin. lib. I . cap. vlt. ex eodem Homero: Duo sunt liquores corporibus humanis gratissimi,& saluberrimi, scilicet vinum intus, oleum seris, & lib. 23.cap. I. Uino aluntur vires ianguis colorque hominum. Asclepiades referente Plin. lib. 23. cap. I. utilitatem vini aequari Deorum potentiae posse pronuncia ut. Homerus lib. Odisset. Vinum &serinam, siue polentam ese medullam hominum aiebat. ct y Iliad.

Nunc

57쪽

o Mensia Romana . Nane quidem dormite delectari Hlectum eον Cibo ct ν ino e hoc enim robur eLi, O fortitudo. , se de postea Macedonius in Epigrammate graeco

Febre laborantem medicus me inuiserat, intri alVixque ingressus ait, tollite vina procul. Tanitim indu i aquam miser miser irae nec audit,utiod vinum esse hominum ratir, Homerus ait. Hominum robur est vinum, ipse assirmarem, propterea quod ex Gal. 3. de Temperamentis cap. 2. vinum nutrit.

Quod idem & Paulus con firmat lib. I. cap. 9 S. Cum autem vinsi prosit viventibus, & per consequens potandum sit, scire licet, non in qualibet mensura id peragendum esse, seu prodesse, at moderate sumptum : unde

te , &oportune potum utillimum est, morbis vero medicatur administratum, quando eo sit opus. Et 6.epid. sect. q. conte X. ao. Vinum enim non modo ad coctionem in ventriculo est aqua praestantius sin ventriculo autem frigido ego intelligerem verum & ad ea, quae cocta sunt di. stribuenda, eademque in sanguinem vertenda,& praeterea ad nutritionem , loli1 proritationem, & colporum, quae valent difflationem. Lib. I. de sanit. In geniti, Vinum, in- . quit, humectat & nutrit quidquid immodice siccatum est, tum bilis amarae acrimoniam mitigat, praeterea per sudores, Urinasque euacuat. Et 3. epid. com. Σ. aegro s. Hoc omnium est vinorum immodico usui commune , ut ne uos tentet. Plin.lib.23.cap I. Vino, inquit, modico nerui iuuantur, copiosiore laeduntur, sic & oculi. Stomachus recreatur, appetentia ciborum inuitatur, tristitiae cura hq- betatur, urina & algor expellitur, somnus conciliatur. Lib. etiam I cap. . lib.23.cap. I. eX Homero, vino,neq; viribus corporis utilius aliud, neque aliud voluptatibus perniciosius, si modus absit. Quod idem confirmarunt Paul. Aegineta lib. I. cap. 6 s. nec non Menestheus apud Atheneum. Amplius vinum potatum multum malum sive-

58쪽

Mensa Romam M 42. si vero quis ipsum potarit prudenter, non malum, sed

honum Theognis aiebat, cum Ale Aphrodis. I problem. 89. Socrates apud Xenophontem in Sympos. dicebat,nimio potu corpora nobis, & animos perturbari , atque

adeo respirationes quoque impediri. Homerus libro λIliad.

Viro autem fesso robur magnum vinum adauget.

Atque in ordine etiam ad animos, siue animi pathemata perpendendo vinum, Homerus idem lib. I 4. Iliad. Dionysius, ait, siue Baccus gaudium est hominibus . Auctor incertus in Epigram. quodam graeco sic concinit:

Sumere nec nimium Bacchi vales optimus usus, Q. . il

Nec minimum e bine moerorprouenit, inde furor. Ita Anacreon pariter de vinis agendo: liti Il i ς Vbiis epoto vinum hi sist milli Subito molesta cura i l xsti: i si V Π b

Ita refert Eurnius Iib. 2. meth. ad praxim cap. s. Atque postremo Zeno dicere solebat, quod vinum libetrat homines ab omni moerore, atque animi angore, & quemadmodum lupini aqua macerati dulcescunt, ita etiam antismus 1 moderato vini potu mansuetus euadit . Gal. resert libro de animi morum , &corporis mutua temperaturata. Quare vinum moderate epotum, corpori, de animo prodest. ii Moderat ἡ, inquam . potandum est vinum, & ins a valis de ebrietatem,propterea quod ebrietax animo, de corpori noxam infert: Unde veluti historiae narraat, Archelilaus Philosophus cum multum vini potasset, interi t. Ephippus in lib. de Alex. & Ephestionis senere ait Alexandrum

Magnum interijsse , eo quod bicongium biberat bis Pto-Vam Prouocando. Hipp. 4. epid. de quodam aegror Bre' ui, inquit, mortuus est, occasionem fuisse puto, quodane racum multum bibisset. . vir quidam Spenor appellatus, . F vino

59쪽

α Mens Romana Ἀvino largitis hausto,impos animisactus scalarum lapsu exi

animatus est. Unde Ovid. lib. I q. concinens: i iti Euri locumque simul,nimiisue Elpenora vini. Et Timocreonti R hodio propter vini auiditatem mortuo'subsequens epitaphium editum fuit: Multa bibens,lum multa vorans,maυ denique dicens, Multis bio,iareo Timocreon Rhodicis. Solon Le sator,principem ebrium impune occidi posse, decreuit. Atque pbstremo rogatus Anacharsis, quomodo quis vini amans non euadat, respondit, si ebriorum dedecora perpendat. Non solum quidem corpori, & animo noxia est ebrietas, verum etiam ct turpis, ideoque maxime euitanda est, cui intentioni satisfieri praecipue solet aquae mixtione; quippe vinum non merum, sed bene di lutum bibendum est, inquit Homerus s. odisseae. Vinum dilutum maximε infantibus tribuendum est, docet etiam Hipp. lib. de salubri Dieta contex: Σῖ. dummodo tamen Vt potus, seu alimentum exhibeatur, non autem ut medicamentum, in quo casu forte, generosum, atque merum propinari potest, di prout a morbo , siue morbi natura indicatur, l

De disserentin vini in uniuersali.

VNiuer liter adhuc de vinis agendo, haec perpe ndi

valent ut symplicia, siue mixta, qualitatiue seu ina, ordine ad qualitates cum primas, tum secundas,in ordine ad aetates, ad odores,aut alia his similia. Et circa primum, nempe agendo de vino, ut, mixtum est, non autem simplex substantia, Plinidib. 24 cap . miseere, inquit, plura enera vini inutile est 4 hropterea quod seditionem inter se iaciunt, atque veluti etiam Hipp. docim lib. de salubri Diaeta, uomittam cient tria vina umul mixta , nempe au- sterum

60쪽

sterum, dulce, & acidum. Quare vina non mixta, veram sim plicia potanda sunt.

Si autem vina expendantur quoad qualitates, ex his a lliae quidem sunt primae, aliae vero secundae. Primae dicun tur calor, frigus, humiditas, siccitas. Circa primam, nempe circa calorem, vinum calidum est non lum ex Hipp. 1. de Diaeta ct alibi erum etiam: omnes medici id asset ut ἔcui sententiae se substri meeunt Homer . Ilia L 2 3. Odissia. 3.7. Im Hesiodus lis. Σ. Rul. Gelliust lib. II: cap. ex Macrobio lib. 7.cap. ΙΣ. Suidas, Plutarchus problem. Hinuiual. decade 6. cap. 7. de su m mali in omnes Doctores de vino gynersiter loquendo.cadidum esse asserareriuata Ci .ca alia si vero qualitates; nempe hiimiditatetiam ec Non dicacitatem vimam omne actu humidum is , potestite vero etiam liccum potestate, inquam . nam sua caliditate par

tes humidiores resoluendo, sicciores remanent.. I f.

Quantum vero ad secundas, hae quidem plures sunt, quam primae: quippe album est vinum , siue rubrum, de

Digrum,tenue vel crassum, aquosum sine vinosum idulce, amarum, austerum, acerbum, acidum , recens, vetustum

odoratum, aut alijs similibus modis. λtque circazalbum. vinum, Hipp. a. de Diaeta, albae, inquit, & austera cales Ciunt, magisque urinam cient, quam aluum mouent. Et Gal. 3. de alim. facult. eap. 4o. quae alba sunt, inquit, &crassa dc acerba, m in iis alunt, quam rubra, nigrata crassa, omnium autem minimum nutriunt,qua: colore quidei sant alba, consistentia autem tenuia, ct aquis hydromel Hfaciendo appositis quodammodo similia. Iladem, vin uni album & austerum sensibilem refrigerandi vim 'cibtinet. Et lib. 3. de naturai. facult. cap.vit. Ita ni h l misi est vinum aqua propter qualitatis conuelinentiam citius sursu massu.ΠΠ,ipsorum vero vinorum, quod album enuitatis gratia prompte in corpus diger sicut e coatraetonigrum & turbidum crassitudinis vitio per viam haerete εἰ tardari. 22 ina ala M

SEARCH

MENU NAVIGATION