장음표시 사용
41쪽
a Mens Romana .rum congelatione omnes tenuissimae partes exprimantur sicuti& Gellius ex Aristot. refert. Quare aquami pluuialem omnium aliarum optimam esse concludendum est, praesertim vero si in loco ad ipsius conseritationem .apto reperiatur, atq; Orientem , siue Boream potius respiciari nec non a cunctis sordibus sit immunis.
De aquis urbanis, γ' primum de Aqua Triuia. Caput VII.
SEcundum locum ab aqua pluuiali obtinet sontana
cum Cornelio Celso Lb. 2. cap. I9. De urbanis autem fontibus antiquioribus Galen. 6.epid. co m. q. contex. IO. ita loquitur : Romae autem, sicut aliarum quam plurimaru in rerum prestantia est, ita & sontium pulchritudo, &frequentia, quorum nullus aquam aut foetidam, aut medicatam, aut turbidam, aut incoctilem effundit quemadmodum apud nos Pergami. Non solii in vero Galeni tempore, qui fuit Rome, Antonino imperante, verum etiam& ante Augusti tempore multitudo, atque fontium pr*stantia fuit Strabone referente, nec non etiam Plinio; ita ut M. Agrippa Augusti gener septingentos lacus in urbo feceris,centum quinq ue sontes, castella vero centum triginta. Andreas Baccius doctissimus in hac materia aquarum. atque diligentissimus Auctor, aquas Romam ductas, ex Procoblo Iustiniani Caesaris scriba quatuordecim suis e dixit, Frontinus autem, qui Nerua imperante, prefuit histo peribus, atque perpetuus curator fuit, octo, aut nouem solummodo; nempe Appia, Anienis vetus, Martia, Te-pula. Claudia, Anienis nouus, lulia, Alsietina, Uirgo. In quibus autem urbis locis hi fontes adessent,& a quibus di-Ictarum aquaru quaelibet Romam perducta fuisset, si quis scire cupiat, in ter neotericos eundem Baccium adeat loco dicto. De Martia autem loquendo audiatis quaeso quae Pli-
42쪽
Men a Romana . 2 sPlin. reseri lib. I. cap.3. Clarissima aquarum omnisi toto orbe, frigoris, salubritatisq; palma,praeconio ur bis Martia
est, inter reliqua Deum munera urbi tributa. Ratis auiatem, cur Aqua Martia esset omnium aliarum optima, breuiter ego dicerem,est, propterea quod longius ducebatur, quam aliae aquae, nec non etiam altioribus ex montibuς Pelignorum,atq; Marsos transibat, fucinum q; lacum; Vnde propterea etiam Martia Aqua nuncupata suit ', aquae enim vectitiae bonae, asserebat Hipp. Ergo quo longiore etiam itinere seruntur, meliores iunt: dum etenim aqua mouetur, expurgat se, atq; peregrina omnia reijcit, sique longius procedat expurgatur, cum sensim quod immixta . habet, a tenuiore substantia praeoccurrente relinquatur, ita Cardan . docet lib.3. de Onit.tuen. atq; Virgil.3. Georg. Pocula sunt fontes liquidi, atque exercita cur
Hac autem aqua nunc temporis carent Romani, sicuti etiam alijs, praeterquam quod Aqua Virgine, Fons Triuius etiam appellatus. De hac autem aqua ad plenum agit Andreas Baccius in eodem lib. . de Thermis,atque olim fuisse appellatam Uirginem recenset ex Frontino, quoniaquqrentibus aquam militibus,puellam virgunculam quasdam venas praemonstrasse, ac illas sequutos, ingentem aquam inuenisse.Quod nomen postea videntur adscivisse Dianae, ac Triviae nuncupasse, quasi Dianae fons diceretur, & aqua Dianae sacra, quae veteribus virgo habita est, ct in Triuijs, ut triplex dicebatur habere nomen, celebrari solita, nec non 1 triplici sonte, quibus haec aqua concipitur, atque propterea Fons Triuius nunc etiam appellatur. Sed de nomine huius aquae quidquid sit ; alias enim assert et hymologias ibidem Baccius. Alexander Petron. lib. de victu Romanorum aliquam disserentiam fecisses videtur inter aquam Triviam, atque Saloniam . nempe
prius inquit, erat Aqua Virgo appellata, sive Fons Tri uius, cui aquae deinde adiuncta fuit aqua Saloniis, cuiu,
43쪽
α 6 Mensa I 'mira aquae cumulatione Virgo et Fons Triuius, melioris conditionis euasit,atque bonitatis: est enim subiungit ibidei aqua lucidi ma, sine ullo sapore, sine ullo odore, pondeinris leuitate aquas nostrates probatissimas aequare dicitur. Aquam Triuiam summis laudibus extollit etiam Baccius his verbis : Pius V. Aquam Virginem adeo tot seculis desideratam hoc anno Is Io. II. Kalend. Septembris cum maximo totius urbis applausu,& gaudio perduxit in totu. Verum confundit Baccius Aquam Virginem cum Aqua Salon ia,quae inter se valde differunt,ut docet Alexan. Petronius ', propterea quod aqua Uirginis antiquior suit
Salonia hic Romae ; Aqua Virginis pr terea persectae bonitatis erat cum Petronio,& quantitatis valde minoris eadem Salonia , postea vero eiusdem cumulatione melior euasit, atque insignis bonitatis. Vnde ibidem Baccius: Magnum argumentum bonitatis huius aquς hoc esse existimo,quod haec fuerit in usu, ut nunc quoque est, longis simis taculis,ac primas semper habuerit laudes simul cum aqua Martia, inter caeteras urbis aquas, quanquam, ut duXi, confundat Baccius aquam Virginis cum aqua Salonia, quae, dubitari potest, an tempore Martiae hic Romae ades.set. Quidquid tamen sit, satis est nobis, quod nunc temporis aqua Triuia optima sit. Neque obstat,quod Plin lib. 3I. cap. I. asserat: Quantum virgo tactu, tantum praestat Martia haustu. Ergo Virginis aqua,alias Triuia appellata, haustu non est bona, negatur: Non est, inquam , bona
quantum Martia, transeat namque Martia tanquam rein motioribus ex locis vecta, melior euadebat Virgine ; attamen etiam Uirgo suis pollebat bonitatis gradibus, atque prope Martiam veluti superius dicebatur. Pr terea Virgo
tunc temporis haud erat cum Salonia admixta,sicuti nuc, quae quidem Salonia maxime est bonitatis,sicuti ex Alex. Petronio resertur, atque probatur. Neque etiam obstat, quod ex eodem Petronio resertur, scilicet quod semina ,
aliqua salis in sese contineant tam aqua Virgo, quam S lonia,
44쪽
Menia Romana . 2 Ionia, & per consequens nunc Triuia etiam appellata ; siquidem non ex certa scientia id asserit Petronius, verum ex relatis, atque ut dicut, inquiens: quod quidem dictum sequivocum fortasse quoddam fuit eorum , quae Frontinus retulit ', nempe recenset Frontinus dari etiam aliquas aquas appellatas Salinas, ex eo quia fortasse aliqua semina salis in se habeant has autem aquas nonnulli putarunt
suere e Salone, atque ita Saloniam aquam , siue Triuiam nunc appellatam non differre ab aquis salinis, ct sic saloniam , siue triuiam salitam quoque aquam aliquo modo esse, siue semina salis in se continere; quod tamen falsum est,ut docet Baccius ibidem, cum hae salinae aquae longius fluant 1 Salone sinistrorsus a via Pr nestina,vt idem Fron.
tinus refert. Et sic aqua triuia optima est, cum omnes in se etiam contineat alias bonitatis notas ex Homero etiadecantatas lib. s. lib. 9. odiss & alibi ; nempe leuis est, expers saporis, odoris, pura, alba, limpida, siue pellucidata: Unde)Gal. lib. de pthis praecipit aquam eligi pellucidam
ad pthisanae consectionem. Paul.lib. I. cap. 3 o. simplieitcit de aqua loquendo,laudat aquam visu puram,& limpidam. Potest etiam aqua triuia optima appellari, quoniam sit frigida, nec non etiam de petra defluit, quemadmodum Petronius refert', Plinius nempe, loco saepius allato, laudabat aquam Martiam , ex eo quia frigida, ct salubris erat, unde potest esse aqua simul &semel frigida, & salubris, sicuti triuia est urbana. Aquam frigidam in ordine ad
sanitatem laudarunt Homerus lib. s. 9. Sir. odis . H siodus vi refert Cicero in Caton.& ali1: laudat etiam lib. I. de Simpl. med. Gal. facult. cap. 4. in sacris litteris cap. 2 s. Prouerbior. Aqua frigida, legitur, animae sitienti,& nuncius bonus de terra Ion inqua. Atque Poeta concinens :Longe in aureo vase celebrem aquam Frigidam, quae ex petra desule alsa, i H, H
45쪽
,8 Mensio Rama ua s. Frigida amem desuebat aqua
Fies nobilium tu quoque fontium, . NMe dicente cauis impositam ilicem l Saxis, unia loquaces .in ba
mpha desiliunt tuae. Atque postremo Ausonius Edyl. Io. in Mosella.' re b
Ei liquido gelidos fontes praecellere potu. iu
De Aqua Felice, ω Fonticuli apud Templum Sancti Spiritus existentis. Caput VIII.
Post Triviam, seu Saloniam fuit ad urbem Romam
evecta aqua Felix 1 Felice appellata, nempe Sixto V Ponti Max. cuius charitate, atque munificentia hac aqua potiuntur Romani, ut pr cipvh colligitur ex verbis in facie aedificii ,1 quo tres exurgut lantes aqvet,que talia sunt:
A PAM EX AGRO COLUMNAEVIA PRAENESTINA SINISTRORSUM MULTARUM COLLECTIONE VENARUM DUCTV sINVos O A RECEPTACULO
MIL. XX. A CAPITE XXII. ADDUXIT FELICEM DE NO M. ANTE PONT. DIXIT COEPIT PONT. AN. L ABSOLVIT III. M. D. LX XX VIII. Hanc vero aquam nunnulli Auelarum esse, aiunt, v- nam ex superjus relatis,quique antiquo tempore hic Ro.
46쪽
adensa Romana . 29mae etiam erat, nempe Claudiam, alij vero Appiam, cuius vltimae sententiae inter caeteros Neotericos fuit Andreas Baccius loc. dicto,idq; inchoatiue saltem verum esse proin nunclauit,cum a prima origine Appiae quoq; seratur, licet non eisdem cum receptaculis, sue ductibus, cum quibus δppia Romam vehebatur; propterea quod Appia primu excepta erat humili situ, & secus viam Praenestina excur-xebat, ut Frontin. refert; haec vero altius perducitur, atq; admodu superat vetustos Appiae ductus, nec non via Pro nestina ad sinistra relicta,sub Columna oppido perducitur praealta multis palmis structura, partim riuo subterraneo, rartim arcuata substructione,ac rediuiuis non ullis Appiae, vi Claudiae fragmentis subuecta,per portam S. Laureiij in altas exquilias subit, ac in Quirinalem usque collem largis fontibus influit: Quare altitudine praeter unum anienem superat caeteros ductus antiquos , ita quidem loquitur Paccius: Bonitate vero, subiungens, valde salubris ', quod sand haud ab omnibus recipitur, neque omnino probatur,
cum in hac aqua nonnullis in locis, in quibus retinetur, Derba illa enasci soleat, quae moscus nuncupatur, quaeque etiam herba nasci solet in aquis stagnantibus, atque palu- dosis. Praeterea haec aqua non est simplex, at mixta, atque multarum collectione venarum, sicuti superius legitur:
Quare non valde salubris haec est aqua dicerem, sed potius nonnullarum respectu satis salubris, dummodo tamen originaliter a Foetice sonte sumatur ; proptera quod aqua ori ginaliter sumpta a sente Foetice, est aqua Appia, veluti superius assirmabatur, dc saltem inchoative: Appia
autem insalubris non erat, ut colligitur primo ex Gal. 6.epid. co m. q. te X. IO. su perius allato; Romae, inquiens, sicut aliarum quam plurimarum rerum praestantia est, ita- ει sontium pulchritudo, &frequentia, quorum nullus aquam aut foetidam,aut medicatam, aut turbidam, aut incoctilem effundit. Secundo Appia aqua, nunc FCelixappellat a,cunctio in sese obtinet qualitates salubris aquae,aut
47쪽
3 o Mens Romana . saltem plurimas; nempe expers saporis est, odoris, pura, alba,limpida,lichi non adeo leuis fortasse sicut Triuia,Tν. herina, aut aliae similes sunt. In urbe Roma est etiam sonticulus in Tyberis ripa,quae Ethruriam finit, lapidis iactu ab Ecclesia S. Spiritus Pontem Sixtum versus emergens, cuius aqua, veluti docet Alex.Petronius lib. 2.cap. q. de Uictu Romanorum,continet in se omnes,& quascumq; conditiones optimae aquae, Potuq; salubris est,sicuti experientia docuit.
OLIM haec aqua Alsietina appellabatur, ut refert Frontinus, nunc vero dicitur Paulina , nempe a Paulo V. Pont. o. Max. qui eam Romam reduxit, ut ex his verbis colligitur in facie aedificii dicti sontis inscriptis:
poNTIFICATVS SUI SEPTIMO. Frontinus de salubritate huius aquae dubitat, & sanδ veluti Triuiam siue Saloniam non esse assirmarem , sed potius Foetici consimilem, unde pauci, aut illi eam potant, qui alijs persectioribus potiri non valent.
48쪽
TYberis, inquit Plin. lib. 3. hist. naturai. cap. s. antea Tybris appellatus, & prius Albula,e media sere longitudine Apennini finibus Aretinorum profluit, tenuis
primo,nec nisi piscinis corriuatus emissusque nauigabilis, sicut Tinia & Glanis influentes in eum, novenorum ita
conceptu dierum, si non adiuuent imbres: sed Tyberis propter aspera,& confragosa, ne sic quidem praeter quam trabibus verius quam ratibus longe meabilis sertur perci. M. passuum non procul a Tiserno Perusia, & Otriculo, Hetruriam ab Umbris ac Sabinis , mox circa xiii. M. pass. urbis Veientem agrum a Crustumino, dein Fidena. te, Latinumq; a Vaticano dirimens : sed infra Aretinum Glanim duobus & xl. fluuijs auctus, praecipuis autem Na. re, & Aniene, qui & ipse nauigabilis latium includit a ter-m , nec minus tamen aquis ac tot sontibus in Urbem perinductis:&ideo quamlibet magnarum nauium ex Italo mari capax, rerum in toto orbe nascentium mercator placidissimus. De huius quidem fluminis aqua integrum libellum conscripsit Alex. Petronius, ipsamque summis laudibus extulit, & post aquam pluviam, cui primum deberi locum, satis superque probauimus in superioribus,secundum locum huic ryberinae statuendum quoque esse concludit. Quod sane ex sententia Hippocratis affirmari non posse, videtur,liis verbis, lib.de aere,aquis S locis, al. Ioquentis: Calculo vero maxime laborant homines,& ex xenum assectionibus,& urinae stillicid io, & coxendicunia morbo corripiuntur, & herniae fiunt, ubi aquas omnigenas bibunt, & de magnis fluminibus, in quae alia deseruntur , & de stagno, in quod fluxiones m uitae, ac omnis generis deueniunt: non enim fieri potest, ut alia aqua simulis sit alij, sed aliae dulces sunt, aliae salse, & aluminose, aliae de calidis fiuunt: ubi vero hae simul miscentur inter se
49쪽
si a censa Romana s. se dissident , ct quae sortissima est semper superat. Quid
clarius ξ Nonne haec omnia, quae loquitur Hippocrates, ad unguem de aqua ivberina verificantur ξ Haec nempe aqua magni fluminis est, in quam aliae deseruntur plurimae,& fluminum quadraginta duo,praeter rivulos, stagna, lacus, & piscinas veluti Plinius superius docet. Atque ut etiam scribit Augustinus Stheuchus ad Paulum III. Ponti Nax. ex dictis aquis aliae aluminosae sunt, aliae sulphure aliae salsae,aliae vero crassae, viscidae, & mali odoris, aliae etiam ex niue , & glacie, aut alijssimilibus. Quare ex his manifeste concludendum esse, videtur, aquam Tyberinam non esse potui bonam, non salubrem,quidquid Alexander Petronius dixerit; unde hae etiam de causa soriasi se hisce temporibus pauci, vel nulli sunt, qui eam potent;
quanquam hoc referri etiam valeat ad copiam aliarum aquarum, quibus olim urbs Roma carebat, nunc vero abundat.
' De Aqua Vaticani Montis..t Caput XI.
V Erum hactenus recensitis aquis ea longe praestat, quam D. N. Innocentij X. Pont. O. Max. prouida munificentia ad Pontificias in Vaticano Aedes varios insontes corriuauit,ut incommodis occurreret, quae ab ipsa imminebant, utque earundem opportunitatibus Aedium mirifice consuleret.. Haec scilicet aqua elapsis annis ex ea
parte Vaticani Montis manabal,que post predictas Aedes assurgit, ubi stabula sunt, & furnus, nec non domus humilioris familiae, &infesto lapsu omnes omnino sibi obiectos obices superans, montis eiusdem decliue diruebat, perniciemque etiam supradictis aedifici js minitabatur. Quare Summi Pontificis iussu quaesita est eius aquae origo, inuentusq; est subterraneus quidam aquae ductus ve
50쪽
Mensa Romana s. 3 3tus, valdeque amplus, quamuis quinque circiter dumta.'xat aquae uncias duceret,quae nullum habens exitum, ob.
stans penetrabat solum , & ex ipsa Vaticani collis parto
prodibat. His ita inuentis, exploratum est, quibus haec aqua polleret qualitatibus,com pertumq; est, eam caeteris omnibus aquis, quae Romae existunt, antecellere cum ea omnia excellentius obtineat, quae ab auctoribus requiruntur in aquarum delem. Nimirum est magis, quam aliae omnes, pellucida, leuis, subtilis, pura, minimeque limosa : citius etiam calefit, & refrieteratur; legumina omnia in ea faciulius coquuntur, Ocyiisque tenerascunt'; carnes quoque huic incoctae candidiores remanent: nec olfactui,nec gustui ullam extraneam qualitatem offert : destillata ali somnibus citius vasis collum pertransit: abstem ij , qui aquarum differentijs dijudicandis excellere solent, constanter asserunt, hac meliorem aquam nullam Romae potari. Quid plura Θ omnes aliae Romanae aquae vehementibus imbribus inquinantur,turbidaeque evadunt; haec sola
limpida semper est, nullisque pluuijs sedatur, sed semper
pellucida, puraq; eodem modo fluit: quia nempe in vinea Patrum, quibus ex instituto aegroru cura incumbit in Uaticano colle eius scatebra reperitur, statimq; nata supradicto aquae ductu excipitur. Ergo cum aqua Paulina, qua praedictum Palatiu Apostolicum abudat, summopere imbribus eiur, ac proinde maxima in ipso sit indigentia aquae optimae, quae semper limpida,puraq; sit ad multa obeunda munera & praesertim ad panem conficiendum , D. N. Innocentius X. imperauit, ut eadem aqua cogeretur, & parte furno, stabulis, lauacro purgandis linteis destinato, alijsque usibus relicta, reliqua in ipsum Palatium deduceretur, in cuius atrio publicae commoditati concinne fons extrueretur
nobilis, qui operoso labore, elegantique structura spectivi bilis esset cui mire omnium consensu peractum est θ non