Mensa Romana siue Vrbana victus ratio. Ioan. Manelphi Eretani Sabini, ... Ad ... Innocentium 10. pont. opt. max

발행: 1650년

분량: 277페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

σε Mensa manatan Nigrum vero vinum, si austerum lit, eῆ Digida ae tera

restri substantia constat, atque propterea caput non peanetrat, ita docet Gal. lib. de Din. com. 3. tex. 2I Et de hoc fortata vino intelligebat Gal. lib. de Articulis com.q. tex. 2I. Vinum nigrum , asserebat, ad arcendam inflammationem ualet ab assectis membris S tex. 22. idem Gal. de vino nigro & austero asserebat, in com . de Dacturis di-Xinius, quod vim repellendi habet perinde ut alia vina , cum tamen. erassores pahtes,quam alia vina, habeat, non mordet partes viceratas ἰ& ob id alijs etiam est praeserendum. Secundo de Diaeta, Vina nigra & austera sicciora ,

sunt, Scaluum non mouent,neque urinam cient,neque saliuam saciunt , siccant autem & calefaciunt humiditatem ex corpore con surientia: Mollia vero nigra humidiora , sunt,calefaciunt autem, & inflant humiditatem inducenotia. Praeterea 3. de alim. iaculi cap.4o. vinorum omnium,

docet idem Gal. rubra sim ui ct crassa sanguini generando

sunt accommodatissima, ut quae minima egeant mutatiope, ut sanguis. fiant, post ipsa sunt nigra crassaque dulciata, tum quae colore quidem rubra sunt & nigra, consistentia autem crassa, una cum adstringendi qualitate: His autem minus natura alunt, quae alba sunt simul & crassa & acer ha; omnium autem minimum nutriunt quae colore sunt alba, consistentia autem tenuia . Quod autem vina crassa magis, quam tenuia alant, ipsorum natura & experientia probat. Ibidem , nulla enim vina in uenies crassa pariter& dulcia, quae nigra non sint. Et lib. de attenuante victus ratione, vina quae dulcia admodum sunt, omnia sangui nem crassium gignunt, nigra namque haec sunt, &consistentia crassa, & ijs mastis adhuc si reon, quod vocant, id est sapa, est autem id mustum plurimum coitum ., Amplius vina,quae crassa simul sunt & nigra,& dulcia,crasso sanguiane venas reserciunt.

Expenduntur etiam vina quoad substantiam , nempe quia vel crassa sunt, siue tenuia. De his autem Gal. 3. der 'l alim.

62쪽

alim. facult. cap. 4o. sic loquitur : Vina, quae crassa sunt, tardius perficiuntur, copiosius etiam alimentum corpori exhibent, & sicut ad alendum sunt tenuioribus praestantiora, ita ad urinam ciendam sunt deteriora. Lib. autem de cibis boni & mali succi cap. 8. Uina, quae aquosa tenuique substantia sunt, urinam mouent, Sc paucissimi sunt

nutrimenti, crassa vero non fleuiter quidem nutriunt. Primo etiam ad Glauc. I I. idem Gal. agendo de febri quartana: Uino, inquit,viendum est albo,ac tenui, & mediocriter calido. Praeterea quotquot autem vina calidiss-ina sunt, omnia certe flava sunt, cuiusmodi in Italia est

Cecubum. Praeterea apud Doctores leguntur vina aquosa, vinosa.

Esto igitur vinum, quale Sabinum in Italia, inquit Gal. 7.

meth 6. Arsynum ut in Asia,ac vi generatim comprehendam, quod aquosum quidem alioqui est, caeterum leuiter astringit. Aquosum natura appello vinum, quod tenuo est, & purum, & oligophorum. Est autem oligophorum vitium,Gal. subiungit quod si diluatur minimam sustinet aquae mixtionem, id est sane imbecillimum ,& ut in vinis aquosissimum ; nam quod plurimum substinet in mixtura

aquae , id tum vehementissimum , tum validissimum est, eiusmodi vinum Hippoc. oenodes, idest vinosum nominat, verum ab hoc cauendum , quoniam imbecilles vires feriat. Aquosum vero aliud est natura aquosum, aliud vero arte, hoc est bene dilutum 'i Unde Hipp. a. de morb. inpleuritide, & bibat vinum album vinosum aquosum modicum. Vina, quae aquosa, tenuique substantia sunt, uri. nam mouent, & paucissimi sunt nutrimenti , crassa vero non leuiter quidem nutrivi. Uina aquosae substant suut Adrianum, Sabinum, & praesertim Eretanum meum, ΑΙ-banum quoque, Gaurianum, Thuscum, Neapolitanum ,δ minaeum,quod scilicet in locis Neapoli vicinis gignitur. Ita Gal. docet I a. meth. 4.Vinum postremo vinosum ves-

scam purgat, sedd estillationem mouet, alibilegitur. Differi

63쪽

4 6 Mens Romana

Disserunt etiam vina inter se ratione saporum vnd

Hipp.&Gal. a. de Diana : Vina, inquiunt, tenuia dulcia magis urinam cient,&aluum mouent, & humectant cor pus. sanguinem debilem faciunt,& aduersarium corpo ris sanguinem in corpore augent. Ibidem: dulce vero vinum pituitosis magis aluo secedit. Lib. 3. de Tena peram, cap. 2. Vinum dulce altium subducit,& cap 4. Dulcia vero vina conficiuntur in ventriculo, ac distribuuntur facilius,qu1m austera, ut quae facultate sunt calidiore. Lib. lecibis boni,& mali succi cap. 8. idem Gal. Qui indigent resectione,dulce vinum potent, ac tum praecipuἡ,cum horum iecur, lien, & renes vitio carent. ibidem. Quod autem crassa vina, dulciaque aluum dei j ciant, nemini fere ignotum est,sicuti mustum,quod tametsi aegre concoquatur, crassumque succum S inflammationes faciat, aluum tamen mouet, idque boni duntaxat in se habet. Et lib. de attenuante victus ratione: Vina, legitur, quae dulcia ad modum sunt, omnia sanguinem crassum gignunt, nigra namque haec sunt. Dulce tibi vinum noxa serti obfuit immodico qui replent viscera potu,concinit Poeta quidam. Gal. ride alim. facult. I. Ex vinis, ait , quae dulcia simul sunt, ct crassa, lubricant. Et 9. de Hipp.& Plat. placitis, dulce vinum minus, quam vinosum caput tentat, aggrauatque, minusque mentem attingit, & facilius quam alterum per intestinum descendit, sed lienem & iecur auget, biliosis etiam incommodum. Homerus 6. Iliad. refert veriba Hectoris ad Hecubam matrem loquentis. Ne mihi ubnum asseras dulce veneranda mater. Ne me en erues, roboris autem, vigorisq; obliviscar. Suave, siue dulce vinum genio, latitiaeque ac conciliandae amicitiae dedicauit Ho

Vina acida etiam sunt,atque austera. De acidis Hipp. a. de Diaeta sie loquitur, vi na aeida frigefaciunt, attenuant, di humectan frigeseciunt quide m ,&attenuant humiditatis euacuationem a corpore facientia, humectant a

64쪽

tem per aquam una cum vino ingredientem. Vinum ais cerbum, quod Pramnium est, etiam vulnerato Machaonitribuit Homerus II. Iliad. De austero autem vino alloquens GaI lib. 4. meth. Uoco austerum inquit, quod styphon graece, idest astringens

dicitur. Acerbum vero quod intensum austerum est, graech stryphon dicitur. & Iz. meth. . Austera vina roborant ventriculum,caputque inter omnia vina minimὰ tentant, faeterum digestionem in corpus non promouent, quo

maris fugienda tibi in syncope prehensis sunt, non secus

quam aqua. Vina specificantur etiam quoad aetates ', nam vel sunt vetusta, siue recentia. Circa vetusta scire primum oportet, olim Romae morem fuisse,seruari vina per multos annos, nempe cum fili; nascebantur, dolia vini condebantur subterranea,operculis munita di gypso, quae deinde innupths, aut filiorum dignitatibus aperiebantur, unde Horatius o nata mectim Consule Manlio.

Huiuscemodi mos retinebatur olim etiam apud Hispa-n os, unde veluti historiae referunt, an . Iue o. in Astigiana Diocesi Rex Hispaniae eiusdem in quadam cella vinum

inuenit centum & plurium annorum . Atque Petronius Arbiter in Satyrico falernum memorat centum etiar annorum. De vetustate vinorum alloquens Plin. Secundus lib. I 4. cap. 2. Sed etiam , inquit, eri uuis nigris vina vetustate in album colorem transeunt. Cuius euentus si

aliquis a me rationem quaereret, ego dicerem,id accidere, ex eo quia calor diuturnitate temporis, in vino adauctus idem attenuat,atque in album colorem permutat. Sed de hac re quidquid in pro nunc. Galι3. de te peram. a. Ergo, aes, adeo vetustorum potus fugiendus sicuti a nbuellorunimium ; illa enim plus iusto,haec neutiquam calefaciunia Et 3. de alim. iacult. cap. 4o. dicto. Vitanda vina, quae nimis vetusta sunt, nimisue recentia, namq; illa praeter mo-

t. dum,

65쪽

dum, haec nullatenus,donec recentia suerint, calefacIunt, quae ut aliquem usum cibis concoquendis afferant, tantum abest, ut ipsamet sint dissicilis concoctionis, praeterea nec commode per aluum transeunt, nec digeruntur, necyrinam mouent, nec sanguinis consectioni, nutritionique idonea sunt. Praeterea in vinis quod vetustissimum est, de cecubum, ut diximus,1 Romanis appellatur,adeo ab albo simulque austeritatem habente,nec non recente, crastaq; differt, ut illud essicacissim E calefaciat, sensibilem hoc refrigerandi vim habeat. Atque ex Alex. Trall. lib. I .cap I Q. nullum vinum vetustum esse debet ; nam praeter quam quod caput nonnihil seriat, etiam vaporis quidpiam ad superiores partes asteri: quoniam ex neotericis, & praesertim ex Uueccherio vinum vetus calidum est in tertio gradu, nouum vero calidum in primo. Circa nouellum vero vinum, Hipp. a. de Diaeta, Nova vina, inquit,aluum magis mouent, quia propiora sunt musto,itemque alunt, ct odorata magis, quim inodorata eiusdem aetatis, qui magis concocta sunt,& crassa magis qulim tenuia. Cur autem noua vina aluum moueant,quoniam musto propiora

sunt,inquit Hipe. ut audivistis, quod quidem mustum ex eodem Hipp. in serius in stat, nec non subducit,atque conturbat seruens in ventre, & aluo secedit: Inflat quidem, quia calefacit, subducit autem ex corpore, quia purgat, conturbat autem,quia seruet in ventre, atque ita aluo se cedit. Ibidem, vinum recens sub torculari expressum, &nondum excolatum humectat, subducit, & inflat, quia etiam mustum idem facit, subducit autem recens idem vinum praesertim pituitosis ex eodem Hipp. ibidem. Gal. 3. de alim. facult. cap qo. sed ex recentibus vinis, inquit. genus illud duntaxat tuto bibitur, quod tenuis substantiae est, ut est Albanum, & nonnulla ex Sabinis,nem pe Eretaenum,&quod in villa mea presertim colligitur, siue N mentanum. Vnde Maxtialis lib. Io. Epigr. - i De NomenIana Vis um sinet fece lagena. Amplius

66쪽

Meusia 'mana , 49 Ampliatam vinis examinatur etiam odores. Vnde Ga

lib. de fracturis com . 3. tex. 2 r. Vina, docet, quae validum odorem retinent, caput nimis pertentant, quod non facit nigrum, & aulierum. Lib. de attenuante victus ratio ne: Uina,quae odora sunt,&aliis vinis calid o: ea merito caput tentant. Et Iz. meth 4. Porro vina, legitur quae odora. flauaque sunt, quantum ex ipsorum est natura,om.

Postremo, vina disserunt inter se ratione locorum, in quibus colliguntur; de his autem in sequenti capite a

De disserentiis evini in particulari.

EX vinis, quae hic Romae potantur, alia quidemiadis uena sunt, alia indigena; & horum rursus alia quidem colliguntur in locis proph urbem , alia intra vin v alia vero in locis ab urbe remotis. Olim, ut inquit Andri Baccius, vir doctissimus,lib. 6. de vinis Italis: Vineta procul ab urbe valde erant, atque Romanum solum veΙ par. cE colebatur, vel non nisi delici s, ac publicis aedilici s de

stinatum erat; nempe horti vel amaena viridaria erant; aut pomaria, luci, sontes, ambulacra nemora,vivaria,aut alia his sim lia Quantum vero ad usum g 'nerosae, atque florentis urbis, praeter crebras Villas in I usculano iii Sa binis, in Tubuit no ,& Nomentano agro in t Onainquis etiam terris, & usque Neapolim, Sculterius amaeorne in Gerant rura, ac subtri hana Romae ex quibus prolis delicia rum omne genus, frugum cunctarum, ac uinorum capi bant innumerabilem copiam. Postea vero, mutatis cuin imperio rebus, cessataque illa deliciarum, atque:villarum amplitudine, vineta circa urbem ,&intra in immensurriaia uota sunt, nec non etiam in terris siue oppidis p ope vo

67쪽

so . Mensa Romanetis. Bem , de quibus exactissime te regit Baccius supradictus, atque post ipsum Alexan der Petronius , ita ut amplius de

vinis in particulari verba facere non esset opus : Nihil minus ut opusculum hoc Menst Roman meum non sit mutilum, siue imperfectum, etiam ipse nonnulla, paucic sima tamen & magis necessaria, te vinis in particulari bre

uiter agam . t

Et primum si loquamur de vinis intra urbem collectis, haec optima sunt,&siccae potius qualitatis ex Columella lib. de arboribus vitibus cap. 4. Quae autem vineae i collibus extra portam S. Pancratij sunt, sicuti & quae sunt in Monte malo, & locis eidem Monti vicinis di altioribus, aut etiam in colliculis extra portam Pincianam, &alijs similibus, sanε vina generant optima, & inter Romana vina meliora sunt, quanquam omnia vina Roman pinguis substantiae sint, de praesertim illarum vinearur , quae in planis, di secus oram tyberinam colligutur. Huius vero pinguedinis medicinas Columella lib. I 3i cap. I9.2I.& 22. dc sequentibus plurimas recenset, atque referentς Heurnio lib. 3. ad praxi in cap. 3. Nouuullas alias Plio. recenset , Africam, inquiens, suis vinis gypso & calce asperitatem exuisse, Graeciam suis argilla, marmore, sale , aut marina aqua mollitiem intulisse, nostri hormino iniecto saporem acuunt, ne edentulum fiat, antiquis resinatum& picatum vinum erat, di sumo expositum Massiliensibus frequens erat. Andreas Baccius lib. 6. cap. I. In totu, inquit, nulla melior culturavini, atq; utilior, quaeque usu comperta est, quam mustum decoquere ad consumpti nem tertiae, vel quartae pari is, ut nonnulli volunt, aut saltem ad despumationem. Alia cultura vini, ex eodem, est

ut dulcia siccis & odoratis suffumigiis sussantur, ut moris est ex sulphure subcenso , aut cupreni nucibus, aut gari phillis,aut ex cinnamomo fistulis subcensis. Nonnulli alii ad idem peragendum , sal tritum, vel alumen inspergunt

dolijs , pugilli instar tenui polline, quod perperam quia

68쪽

dam alii damnant, cum siccam duntaxathree Inducant qualitatem, de firmitatem m ustis,Walioqui innoxia habita antiquis, qui acriores vinis suis infundebant misturas, degvpsum de cinerem, re aquam marinam, aut alia his sim, lia. Hodie, vi etiam Baccius recenset, in agro Sabino, α antiquo Ereto meo praesertim , nec non aliis in locis, ut vina conseruentur,hac ratione fiunt; nempe conculcatisv uis, praeloque expressis, idem multum in easdem vinacias refunditur,quod appellant Ret ornatum. Aut expres.sis uvis, additur musto certa alia portio musti despumati,&sic vinum perbene conseruatur, quanquam vinum Re- tornatum appellatum iucundius, atque melioris aestimationis sit. Praeter has recensitas plurimae aliae medicinae, atque culturae vini sunt apud Romanos di Suburbanos agricolas, quibus omnibus breuitatis causa missis , in inatum melior vini cultura est, dicerem, ut persectis in do-lijs,nec non etiam locis ad ipsertim conseruationem aptis reponantur, nempe etestate in locis subterraneis, hyemo

vero in cellis, & locis superioribus. Et haec de vino Romano dicta satis sint.

De vinis Suburbauis,o alijs ab orbe disantibus. Cap. XV.

ACturi de vinis suburbanis primordia sumemus ab

ijs, quae nascutur in Sabinis agris, de quibus gener liter loquendo Ga 7.meth. 6. Esto igitur vinum, inquit, quale est Sabinum in Italia, Arsynu vero in Alia, ac urσeneratim comprehendam, quod aquosum quidem alioqui est, caeterum leuiter adstringit. Aquosum natura appello vinum,quod tenue est,ct purum,& oligophorsi. Est auteoligophoru visu,quod,si diluatur,minima substinet aquae mistionem, idest sane imbecillimum, &vt in vinis aquosissimum ; nam quod prurimum aquae in mistura sustiner, x G x id

69쪽

1 α Mens Romana .

id tum vehem entissimum tum validissimum est ; eiusmodi vinum Hipp. Oenodes,idest vinosum nominat, verum es, hoc cauendum quoniam imbecilles vires seriat. Et i z. meth. 4. Uina, quae aquosae substantiae sunt, Adrianum,&Sabinum, & Albanum, & Gaurianum, & Thuscum, &Neapolitanum Amineum, quod scilicet locis Neapoli vi. cinis gignitur. 3. de temperam. cap. 2. idem Gal. Vinum Albanum, ait, Se Amineum S Sabinum bona esse possunt, etiamsi nouella bibantur, cum substantia tenui sint. AVina igitur Sabina optima sunt,atque ut docet Baccius lib. s. prout vineta sunt in locis montuosis,atq; fiigidioribus, vina etiam exigua generantur,sicuti e contra in locis planis, atq; urbi proximioribus,vina no adeo exigua sunt. Alia vina prope urbem sunt illa, quae in latio colliguniatur, & ex his alia cocta, alia cruda sunt. Omissis. vinis coctis , quae hic B omae parum, vel nullo modo in usu sunt apud ciues nobiliores, atque ciuiles viros inter crudata primum locum tenent Albanum, Tusculanum, leniantu, Marinum; reliqua vero ut plurimum his meliora notis sunt: sicuti&illa vina,quae in terris Patrimonij fiunt non. nulla optima sunt, & maxime laudatur, qualia exepli gratia sunt: Piiciarellu Bracchiani appellatu, vinum. Capra-rolanum,Tulphium, Roncilionium, aut alia his similia. Sed his omissis vinis proph urbem collectis, de vinis ab urbe distantibus nunc loquendum est, & quae olim maxume in usu erant. i Et primo loco sese offert vinum Creticum ,quod nunc vocatur Maluasia Candiae,quod quidem vinum hodie in tanto pretio existit, ut solum apud Pharim aco paeos reperiatur, atque pro medicamento homini. hus inseruiat, non autem pro potu consueto, seu quotidiano , nam vinum hoc praeter quam quod in parua copia Romani aduehitur, est adeo gcnerosum, ut continuo potari non valeat sine aliqua noxa vel animi, vel corporis.

Gal. lib. de cibis honi & mali succi, &lib. antidotorum meminit vini Falerni, cuius etiam mentionem facit Plin. a G - lib.

70쪽

Falerno sic concinit: n F. i - quis puer ocius . Resinguet ardentis Falerni R. . IPocula praetereunte lympha.

Atque Ovidius lib. q. de Ponto Epist 2.' i h nu sitiis vel Arisaeo 2 quis Baccho υina Falerna Muci Petron. Arbiterin Satyrico memorat Falernum opimianum annorum centum, unde hoc vinum valde gener sum esse verisimile est, atque substantificum , alias nonis adeo Iongo tempore in dolijs conseruaretur. . Et hoc Vi. num Falernum appellatur etiam Massicum, inquit Tir quellus lib. de nobilit. propter vicinitatem utriusq; agri. Erat etiam in urbe olim consuetum vinu Chium,quod Aruisium etiam appellabatur, ut docet Plin. lib. I q. cap.7. De quo Virgil. Ecloga s. alloquens: Vina nouum fundam calathis inui a nectar. Dicitur autem vinum Aruisium, ut scribit Seruius in Uie-pilio ab Aruis' Chii Promontorio. Et Strabolib. I q. de Chio alloquens, Aruisia, inquit, locus est asper, & importuosus serens vinum graecanicum optimum, hoc est vina graecanicum imbecille,pauciferum, atque suam, Spropterea optimum a Srrabone dicitur. Priete ea antiquo tempore potabatur vinum Cecubii, de quo Horat. sic cecinit lib. I .carm. Ode a o.

Antehac nefas depromere Cerabum et R

Martialis etiam lib. I a. Epigritis. t 'cechba fundanis gener a coquuntur amelis, A ut Uitii ct in media nata palude miret. 'Hoc autem vinum Cecubum nonnulli voluerunt esse vinum Aminaeum ex Gai, appellatum.

SEARCH

MENU NAVIGATION