장음표시 사용
191쪽
num perveniunt. Procedentibus autem sub
uno meridiano , constat ex variata unius astri meridiana celsitudine, arcusique diurni cremento , decrementoque. Cumque talium ortuum intervalla & crementa sint intersectis terrae sp aciis proportionalia , circularem bile rotunditatem , necesse est. Praeterea cum ex collibus, locisque editioribus plus maris scopulosque quos ὰ littore non cernimus, prospectemus, quis dubitet convexum e ste pelagus Hoc idem indicat terrestris umbrae Lunam in Eclipsi percutientis rotunditas. Hoc aequilibrii corporum stra vlum aeque ad centrum undique connitentium ratio requirit. Nam collibrata pelasti terraeque facies cujusmodi, nisi ualiter a centro remota & perinde sphaerica esse potest λ Ea enim collibrata jacent, quae sunt eluidem altitudinis: & aequaliter alta ea, quae paribus ab universali centro spaciis distant.
Ea demum a centro aeque remota, quae in
una sphaerica superficie terminantur. Neque impedimento sunt montium eminentiae, aut valles : sicut nec asperitates parvae
ingentem lapideam pilam rotunditate privant. Caetera tria elementa liquiditate, ac facilitate fluxus exactiorem consequuntur rotunditate. Quod terrae tenacitas non potuit,
ut que inaequalis & cavernosa jam in profundiora
192쪽
diora susceptis aquis, eminentias & insulas expeditas animalium terrestrium usui vitaeq; relinqueret: globumque totum maris ac lacuum supplementis adglomeraret. totaque
congeries ex utriusque naturae corpore compaginata , repensis partibus, collibratisque ponderibus, idem gravitatis , magnitudinisque centrum quod universale centrum est quieta sortiretur. Cedat antiquorum ignorantia, quibus ingentes insulae, & im menta regiones dudum repertae fuerant incognitae. Cedat stultitia diversas sphaeras terrae marisque, aut diversa centra ponentium. Deinde, sicut aqua , levior est, terrae supernatat: sic altior circumfunditur aer: Maerem ignis levissimus complectitur: Sic graviora centro sint viciniora: In centrum enim gravia tendunt: ut jam nobis ubicunque simus, in terram calcantibus centrum illud infimum esse commune,& quamvis an tipodes, erectos tamen utrinque stare, mirandum aut increbile nemini sit, nisi crasso ingenio laboranti , quidque sit universale
centrum minime intelligenti. Terram autem
esse in centro ex his patet, quod stella eadem unde vis ejusdem magnitudinis apparet. Quod semper dimidium zodiaci, sive coeli hemisphaerium videmus. Quod umbrarum aequinoctialium termini in una re
193쪽
cta linea sunt. Quod non nisi in oppositione luminarium fit eclipsis Lunae. Quod
astro quopiam oriente, occidit oppositum. Et ex his etiam concluditur, Terram respectu firmamenti puncti vicem habere. Vnde oculi observatoris a centro terret distantia insensibiliter variat observationem instrumenti. Item cum perpendicula omnia sint axes horizontum & diametri terrae, seque
invicem secent in centro universi: Iam terra cum universo idem centrum habet.praeterea
cum minima stellarum , jam pridem major
quam terra, firmamento collata punctum sit, multo magis terra eodem respectu punctum erit. Superest nunc in hoc globo motum excludere. Non enim possibile est terram moveri motu recto : sic enim relinqueret centrum , quod contra sui naturam est. Quod si moveretur motu circulari , tunc aut super alium axem ab axe mundi, & sic variaretur altitudo poli unius loci, quod non fit: aut super ipsum axem mundi: &tuna nubes & volucres versus occidentem relinquerentur: & lapis sursum jactus non recideret eodem. Quae cum minime fiant, δίmotus sit gravi & quieto corpori contrarius, superest eam omnino esse immobilem. Motum autem coeli duplicem est . Nam motus
primus ob ortu ad occasum, quo luminaria& astra
194쪽
dc astra oriuntur & occidunt, sentitur etiam a brutis. Motus autem huic contrarius ab occasu ad ortum constat ex vario Solis ortu,& ex varia velocitate Lunae ac planetarum versus ortum delatorum. Quoniam igitur coelum primum, luminaria & quinque erratici totidem diversis motibus aguntur, Ideo .coelos pauciores,quam Ocho esse nequaquam
posse.Singuli enim motus singulos sibi postulant orbes. Deinde,cum perceptum esset a Ptolemaeo stellas fixas praeter diurnum alio in motu tardissimo versus Orientem, &mox a Tebitio motu trepidationis deferri: oportuit nonum coelum addere. Cum vero Al- fonsus trepidationi motum longitudinis addidisset, sic opus fuit coelo decimo: nisi quis hos duos quassi deserentes Octavi faciat. , Dispositio autem & ordo Sphaerarum sumitur a quantitate motus secundarii. Nam tardioti motui congruit superior locus. Vnde octava sphaera suprema est, lunaris infima. Item ex eclipsibus: ut quoniam Sol obtegitur nobis a Luna , idcirco ea superior est. Deinde ex diversitate aspectus veri, visique loci: quae major existens arguit astrum inferius: & maxima Lunam infimam. Ad huc ex convenientia , Congruum enim fuit Solem inter planetas principem locati meo dium. Martemque ac Venerem Soli colla
195쪽
SERMO. I Iteralis poni: ut qui deserentu auges una cum Solis auge sortiti,&epicyclorum magnitudine caeteris praestantes majori tracta Solis viciniam, Combustionisque jacturam vitare possent: Nam quod Saturnus Iove: Venus Mercurio sit superior nulli dubium. Praeterea ne ingens intervallum inter lunarem ac
larem sphaeram superfluum dimitteretur: dandum fuit Veneris ac Mecurii coelis. Talis est coelestium sphaerarum ordo a vetulissimis astronomis positus & recentiorum judicio comprobatus. Circulus itaque in Sphaera maximus,super cujus axe polisque fit motus primus, .ssi quinoctialis est, inter parallelos eo motu descriptos. Hunc oblique secat Eodiacus Solis & planetarum orbita, qui tangit binos AEquatoris parallelos aequales, qui Tropici dicuntur, limites secundi morus. Coluri per polos mundi transeunt. unus per polos etiam zodiaci & contactus tropicorum: reliquus per aequinoctialia pumcta. Horizon est circulus manifestum hemisphaerium ab occulto desterminans: cu- 'jus polus vertex loci vel etenit dicitur. Rectus horizon per mundi polos : obliquus
praeter polos transit. Meridianus permundi &.horizontis polos incedit. Verticalis per horizontis Sc meridiani polos. Circulus latitudinis per zodiaci polos: Circulus m decli-
196쪽
irs DE sp HAERE declinationis per aequatoris polos: uterq per astri locum duci tui. In illo astri latitu-clo, in hoc declinatio computatur. ' Circulus altitudinis per polos horizontis, in quo astri altitudo super horizontem mensuratur. Latitudo loci est arcus meridiani inter Z enit& arquatorem : sive altitudo poli. Longitudo vero loci in aequatore numeratur a meridiano extremi occidentis usque ad meridianum ipsius loci. Describentes enim mundum septentrionalia ponimus superiora, ut ordinem scribendi & successionem signorum sequamur. Horizon itaque rectus, quoniam per polos transit, omnes parallelos per motum primum desci iptos singulos per aequalia secat. Vnde ibi omnes stellae oriuntur & occidunt, & aequinoctium est perpetuum. Obliquus autem horizon tangit duos aequatoris parallelos invicem aequales.
Inter quorum extantem stellae nunquam occidunt: Inter occultum nunquam oriuntur.
Et obliquior horizon tales parallelos majo- res, & tales stellas plures habet. Nam reliquae stellae ortum patiuntur & occasium.Sed earum paralleli secantur inaequaliter ab horizonte. Arcusque diurni versus polum manifestum majores nocturniis versus reliquum minores, & eo, quo remotiores ab aequatore. Coalterni autem arcus aequales. Et
197쪽
SERMO. 379 obliqnior horizon majorem patitur inaequalitatem. Habitantibus ergo intra Tropicos Sol bis in anno transit per etenit: & zodiacus bis in die fit rectus horizonti .Habitantibus vero sub Tropico, utrumque dictorum semel accidit. Ceteris nunquam. Quue, qui intra Tropicos , Amphisicii dicuntur quod illis umbra meridiana utroq; declinet. Caeteri Heteroscii quod in partem alterutra. Maximus autem dies & maxima nox cum fiat apud Tropicorii contactus jam horizon habens polos in Arctico de Antarctico parallelis , qui per zodiaci polos describuntur, ranget Tropicos : & ideo tam maximus dies, quam maxima nox erit integer circulus scilicet, 1 . horarum: & instans pro nocte vel die. Horizon vero polum habens in tet Arcti cum vel Antarcti cum Circulum δίmundi polum tanget duos parallelos Tropicis maiores: qui abscindent hinc & inde dego diaςo duos arcus aequales: quorum Vnus nunquam occidet: reliquus nunquam orietur. Quam diu igitur Sol erit in illo , fiet
continuus dies : quamdiu vero in hoc, nox continua. tot scilicet dierum, quot gradus, aut tot mensium, quot signa complectitur arcus abscisus. Nam horizon polum habens in polo mundi est & AEquator, habens semicirculum zodiaci extantem & semicirculum m a laten-
198쪽
latentem. Et idcirco dies continuus semestris : & nox itidem. Zodiacus autem circuislus, quoniam in motu diurno convertitur super alienos polos: Ideo ejus partes non aequaliter ascendunt dc descendunt , sicut
paues aequatoris. In horizonte tamen recto quatuor arcus Zodiaci aeque remoti utrinque a punctis aequinoctialibus oriuntur & occidunt aequis temporibus: arcus vero remotior
in majori. In horizonte autem Obliquo hanc . . collationem facies in se inicirculo et odiaci ascendente. Ascensio igitur signi vel arcus zodiaci est arcus aequatoris cum eo limul' oriens. Descensio vero simul occidens. Re- ista quidem in recto: Obliqua in obliquo horizonte. Et oppositae periferiae ex diametro oriuntur & occidunt. Et cujusvis periferiae ascensio δc descensio conjunctae ubique
conficiunt eundem arcum. Item arcus TO
diaci , cujus limites qualiter distant a solstitio eandem ubique habent ascensionem sive
descentionem. Arcus vero zodiaci existens in semicirculo zodiaci ascendente , Vel majorem ibi portionem habens minorem sor- ..titur ascensionem : descensionem vero majorem. Praeterea , quoniam iam.noctu, quam interdiu exoritur dc occidit ubique semicirculus et odiaci: sam in recto horizonte
quivis duo semicirculi et odiaci temporibus
199쪽
aequalibus orientur aut occident. In reli quis locis diversificabuntur tempora pro quantitate arcuum diurnorum & nocturnorum. Vnde habentibus genit in Arctico vel Antarehco, continget semicirculum zodiaci ascendentem in initanti exoriri, & in spatio 24. horarum occidere. Et in reliquo fieri contrarium. Ortus autem & occastis altrorum considerantur etiam respectu Solis. Oriente namque Sole stella oriens facit Ortum : occidens autem occasum matutinum: occidente vero Sole, utrumque vespertinum. Vnde ortus matutinus & occasus vespertinus possunt contingere eodem die. Et similiter ortus vespertinus & occasus matutinus , si astrum sit in zodiaco. Stellae tardiores Sole desinunt videri vesperi propter ac cessum Solis ad eas: & dicitur postrema fulsio vespertina: Postea praeteritae a Sole, in cipiunt apparere mane ante Solis otium : &dicitur prima fulsio matutina . Contrarium
facit Luna, quia velocior est Soleo ipsa enim accedens ad Solem mane videri desinit dicitur postrema fulsio matutina: & paulo post praeteriens Solem incipit apparere Ves peri & dicitur prima fulsio vespertina . quod eodem die visa fuit quandoque fecisse. venus autem & Mercurius , qui quandoque velociores sunt Sole, quandoque ludiores
200쪽
181 DE SPHAERA& retrogradi : utramque passionem geminant. Nam circa augem epicycli faciunt id
quod Luna. Et in opposito augis id, quod astra superiora. Et iciendum quod stellae ad
manifestum polum magis accedentes minus . ccultantur a Sole: nam propter magnitudinem arcus earum diurni, mane possu ut praevenire Solem orientem , & occidentem
subsequi. Sic ante postremam visionem vespertinam incipiunt fulgere matutinae. Signa physica subtenduntur a sex Hexagoni late Aribus, & singula bifariam secta faciunt duodecim signa communia: & haec singula in 3 o.
gradus, id circo & annus in I a. menses:&mensis in 3 o. dies. ut sicut Circulus anno,
se signum mensi,& gradus diei responderet.
Congruit huc & lunaris motus: nam sicut Iunatio mensem fere metitur, silc quadraturae & plenilunium quadrantes, hoc est hebdomadas distinguunt. quamvis non ad amussim : ut totos kalendarum computus pendeat a luminaribus. Dies est spacium temporis, quo integre convertitur AEquator, addito arcu motui Solis interim peracto respondente. unde propter inaequalitatem talis arcus, & motus solaris, erunt dies inter se inaequales, qui & vulgares & apparentes vocantur. Cumque in toto anno additamenta diurna collecta perficiant circulum, Iam