Specimen experimentorum naturalium quae singulis annis in illustri Pisana Academia exhibere solet Carolus Alphonsus Guadagnius ..

발행: 1764년

분량: 171페이지

출처: archive.org

분류: 수학

111쪽

montibus experimenta huiusmodi capiantur, diversa quoque erit liquorum altitudo, prout major, vel minor erit montium sublimitas. a J T. Aer sursum , deorsum , & ex lateribus aequaliter premit .

EXPERIMENTUM Las 8. Vas AB (Tab. V Fig. I. ) aqua

plenum charta CD tegatur: inverso deinde vase, inferior aer adeo premit, ut aqua retineatur, & charta ipsi aquae firmiter adhaereat , imo etsi charta, qua tegitur, diligenter acu perforetur, aqua nihilominus deorsum non fertur.

EXPERIMENTUM II.

asy. Sit vas vitreum AB (Tab. V. Fig. is.) ex latere C perforatum 1 tubus quoque vitreus E D duos circiter pedes longus utrinque apertus : diameter tubi sit aequalis uni lineae, & foramini, quod in vase est. Tubus idem in vas AB ita inseratur, ut eX tremitas tubi ad extremum vasis

112쪽

dicto foramine: resina obturato vasis orificio, tubus, itemque vas aqua impleatur, atque interim digito foramen obturetur. Remoto digito, vacuabitur tubus usque ad vasis orificium , ac pleno manente vase, aqua nullum exitum per foramen inveniet. 26o. Datum volumen aeris ponde

rari potest. EX P ERI ME N TU M.

agi. Globus vitreus A ( Tab. V. Fig. 18. epistomio B instructus ponderetur , aer deinde ex ipso extrahatur, leviorem globum inveniemus: aperto globi epistomio, aequilibrium instaurabitur. Gravior globus apparebit, si aer in ipso antlia comprimetur. Si globus idem aqua imme

sus ponderetur , nunc plenus aere, nunc plenus aqua, demum aere , & aqua vacuus , pondus aeris ad pondus aquae se habebit fere ut unum ad octingenta. Loci, tempestatis, ac demum aeris variatio prodissicillimum

M a 262. portionem mutat, longeque constituit experimentum .

113쪽

tissimos habet, atque in singulis tubis embolum G H ex orbibus coriaceis oleo olivarum imbutis compactum, & exactissime cum tubi superficie interiori congruentem , qui a xi dentato ferreo I Κ aExus educitur,& in truditur ope manubrii, & rotae dentatae L . M. Fundo cujusque tubi aptari debet epistomium N, ut per ejus cavitatem aer ex corpore aniliae possit expelli. Epistomium communicet cum lance Olevigatissimo , qui tegatur ot be cor iaceo madefacto, cui campana crystallina supe

ponitur.

a 63. Sublata pressione adris, mercurius descendit.

EXPERIMENTUM.

as . Tubus Torri cellianu; A B(Tab. V. Fig. aT ) collocetur in recipiente CD machinae pneumaticae, inde extrahatur aer , mercuriuS, qui in tubo sustinebatur, descendet.

114쪽

auscensus aquae in antlit S.

EX P ERIMENTUM.ass. Vitrei tubi A B ( Tob. V.

Fig. is. J orificio aptetur parva antlia CD,& in machinae pn umaticae recipiente collocetur; attracta aqua adscendet: extracto deinde aere, aqua ipsa statim descendet. as T. Quando aeris presso non ex omni parte aequaliter corpora premit ,

ea saepe disrumpit. EX P ERI ME NTU M I. a 68. Conus metallicus A B s Tab. V.

Fig. ao. obtruncatus operiatur lamina vitrea, ex ipso extrahatur aer ope machina pneumaticae , lamina haec non sine strepitu in minuta frustula confringetur. Idemolietur effectus, si loco laminae vitreae alligetur cono vesica . Si eiusdem laminae loco vola prematur conus, & aer deinde extrahatur, Vola ViX removeri poterit.

115쪽

supponatur phiala quadrata B, cujus orificio C aptata sit valvula, quae aerri exitum e phiala permittat, ingressum impediat. Si extrahatur aer e recipiente, aeretiam ex phiala egreditur, dum valvula attollitur , si rursus admittatur aEr, ingreditur quidem in recipiens, sed clausa valvula impedit, quominus in phialam ingrediatur , idcirco latera phialae, quae nullo interno aere sustinentur, externo ita premuntur, ut in frustula comminuantur. a o. Aliis quoque experimentis demonstrari potest aeris prestio.

a I. Embolus fundo antliae A(Tab. V. Fig. ai.) applicetur, & antliae orificium claudatur: ex antlia suspendatur pondus, ut superetur emboli cum antlia attritus. Retineatur emboli manubrium, antlia non descendit : descendet vero Proprio

116쪽

aere Vacuo.

a a. Duo hemisphaeria aenea excavata AB (Tab. C. Fig. go.) conjungantur, vel interposito madido corio , vel cera , ut externo aeri aditus occludatur. Episto-mii ope uni segmento aptati hemisphaeria conjuncta applicentur antliae pneumaticae: exhausto aere, claudatur epis omium: separatis ab antlia cum suo epistomio hemisphaeriis, magnum pondus C pro eorum diametri proportione requiritur, ut haec a se invicem sejungantur. Staterae Romanae E F (Tab. III. Fig. i. ) ope separari poterunt , & quantum ponderis ad ea separanda exigatur, facile erit dignoscere. Si in loco aere vacuo AB (Tab. V. Fig. 3.)ponantur, sponte separabuntur.

EX P ERI MENTUM III.

a 3. Globus vitreus A s Tab. V. Fig. ga.) ex quo ae r extractus sit, subsic latur, & aptetur ope cochleae foramini lancis

117쪽

lancis machinae pneumaticae BC. Eidem lanci imponatur parvum recipiens D: aperto globi epistomio E, parvum illud recipiens lanci firmiter adhaerebit. Superimponatur deinde aliud recipiens F, in cuius superiore parte habeatur adnexa patina perforata, ibique aptata sit pyxis G continens anulos e corio factos, per quos transmittatur filum aeneum H habens in inferiore sui parte cochleam . Aer extrahatur 3 parvum recipiens, quod ante firmiter lanci adhaerebat, facile per cochleam ipsam elevabitur.

EXE ERI MENTUM IT

epit omium C in inferiore parte adnexum habens aptetur patinae machinae pneumaticae , cum superiori ejus tubi extremitate conjunctus minor tubus per patinam transtmittatur. Clauso epistomio imponatur patinae recipiens DE altissimum , extrahatur deinde aer, & extrema tubi pars B aqua immergatur . Aperto epistomio gravitas acris aquam ita impellet, ut aqua ipsa admodum fontis exsiliat.

118쪽

tenui lamina metalli confecta, facile mobilis circa proprium axem , ponatur in recipiente vitreo B, quod vel superius, vel ex latere foramen habeat epistomio clauis sum: extrahatur aer, & aperto deinde epis omio, per ingressum aeris, stella rapidisse si me in gyrum vertetur. a 6. Aer elasticus est.

EXPERIMENTUM I. et et . Vesica A ( Tab. C. Fig. a i.

ligamento circa eius collum clausa, quae modicam aeris quantitatem contineat, antliae imponatur sub recipiente vitreo. Promodo, ac ratione, quo aer deinde extrahitur e recipiente , minuetur etiam aeris pressio in exteriorem vesicae superficiem s& modicus aEr vesica inclusus sese expandet, eamque inflabit . Rursus aere in recipiens introducto, pristina vesicae forma redibit.

119쪽

Fig. aa.) orificium immergatur in vas aqua colorata plenum: totum id in machina pneumatica collocetur: recipiens exhauriatur: aer etiam, qui in phiala est egredietur , restituto deinde aere , tanta aquae moles in phialam adscendet, quantus ex ipsa aer extrac us fuerit. a o. Simile experimentum ad probandum adris elaterium capitur spuma album inis ovi, aut seponis in vacuo posita. ago. Aer superior inferiorem acrem pondere suo comprimens, hunc in exiguum volumen redigit.

EXPERIMENTUM.

a 8 i. Si phiala, cui longum sit collum AB (Tab. V. Fig. aci.) aqua per ebullitionem, & per machinam pneumaticam purgata impleatur, relicta aeris sphaerula,& inversa collocetur in vase aqua pleno C; hoo deinde cum phiala in Vacuo ponatur: sphaerula ipsa aeris eatenus augebitur,

quatenus

120쪽

( so P quatenus minuetur aeris pressio; totamque deinde aquam aer internus eX pellet e phiala, quam ipse totam occupabit. Restituto aere, phiala aquam eiectam resorbebit, &aeris illa sphaerula prutinam formam recipiet .a 8a . Aer in vacuo sustinet columnam mercurii ad Barometri altitudinem.

EXI ERI MENTUM.

283. Tubus vitreus longitudine trium pedum AB, ( Tab. V. Fig. 28.) utrinque apertus ita in ampulla C, cuius major pars mercurio plena sit, collocetur, ut ad illius fundum pertingat, ampullae orificium glutine claudatur. Omnia haec ad eum modum instructa in vacuo ponantur. Mercurius in eum tubum adscendet, aere, qui in ampulla reperatur, mercurium subjectum premente, & in ipsum elasticitatem suam exercente. 28 . Pollex cubicus afris, ope elaterii sui elevat pondus quadraginta fere librarum s

SEARCH

MENU NAVIGATION